Odysseæ XXIV.—Libationes.
Reading edition
ARGUMENT:
The souls of the suitors are conducted by Mercury to the infernal shades. Ulysses in the country goes to the retirement of his father, Laertes; he finds him busied in his garden all alone; the manner of his discovery to him is beautifully described. They return together to his lodge, and the king is acknowledged by Dolius and the servants. The Ithacensians, led by Eupithes, the father of Antinous, rise against Ulysses, who gives them battle in which Eupithes is killed by Laertes: and the goddess Pallas makes a lasting peace between Ulysses and his subjects, which concludes the Odyssey.
TEXT:
1 [Mercurius autem animas Cyllenius evocabat virorum procorum; habebat vero virgam in manibus pulcram, auream, qua-quidem hominum oculos mulcet, quorum vult; alios vero et dormientes suscitat: 5 hac utique ducebat commotas; illæ vero stridentes sequebantur. Sicut autem quando vespertiliones in-secessu antri divini stridentes volant, postquam exciderit aliquis de-serie ex petra; ac sibi-invicem adhærescunt: sic illæ stridentes una ibant: præibat vero ipsis 10 Mercurius alienus-a-malo, per squalidas vias. Præteribant autem Oceanique fluctus et Leucada petram; et præter Solis portas, et populum Somniorum, ibant: statimque pervenerunt in herbosum pratum, ubi habitant animæ, simulacra defunctorum. 15 Invenerunt autem animam Pelidæ Achillis, et Patrocli, et eximii Antilochi, Ajacisque, qui præstantissimus erat specieque corporeque ceterorum Danaorum, post eximium Peliden. Sic hi quidem circa illum versabantur: prope vero 20 advenit anima Agamemnonis Atridæ dolens: circum autem aliæ congregatæ-erant, quotquot una cum-ipso domo in Ægisthi mortui-sunt, et fatum oppetiere. Hunc prior anima alloquebatur Pelidæ: Atride, præ ceteris quidem te putabamus Jovi gaudenti-fulmine 25 viris heroibus carum esse per-dies omnes, quoniam multisque et fortibus imperabas populo in Trojanorum, ubi patiebamur dolores Achivi. Profecto inde et tibi primum affore decretum-erat fatum perniciosum, quod nemo evitat, qui natus-sit. 30 Utinam honore fruitus, quo-quidem imperabas, populo in Trojanorum mortem et fatum obiisses: ita tibi sepulcrum quidem fecissent universi-Achivi, atque etiam tuo filio magnam gloriam comparasses in-posterum: nunc vero te miserrima morte fatale-erat corripi. 35 Illum autem rursus anima alloquebatur Atridæ: felix Pelei fili, diis assimilis Achille, qui mortuus-es in Troja, longe ab-Argo; circum vero te alii interficiebantur Trojanorum et Achivorum filii optimi, pugnantes de te: tu autem in vortice pulveris 40 jacebas ingens ingenti-spatio, oblitus equitationis. Nos vero toto-die pugnabamus: neque omnino cessavissemus a-bello, nisi Jupiter turbine nos cessare-fecisset. Ac postquam te ad naves portaveramus ex bello, deposuimus in lectis, purgato corpore pulcro 45 aquaque calida et unguento; multas vero te circum lacrimas calidas fundebant Danai, tondebantque-sibi crines. Mater autem ex mari venit cum immortalibus deabus marinis, nuntium audiens; clamor vero super mare excitatus-est immensus; subtus autem tremor cepit omnes Achivos; 50 et jam impetu-facto conscendissent cavas naves, nisi vir detinuisset, antiquaque multaque sciens, Nestor, cujus et antea optimum conspiciebatur consilium: qui ipsis bene-cupiens concionatus-est, et dixit: Continete-vos, Argivi; ne fugite, filii Achivorum: 55 mater ex mari hæc cum immortalibus deabus marinis, advenit, suo filio mortuo occursura. Sic dixit: ac continebant-se a-fuga magnanimi Achivi, circum vero te steterunt filiæ marini senis, miserabiliter lamentantes, atque immortales vestes tibi induerunt. 60 Musæ vero novem omnes, alternantes voce pulcra, te deflebant: tunc neminem sine-lacrimis utique vidisses Argivorum: tantum enim increbuit Musa arguta. Septem autem et decem quidem te pariter noctesque et dies flebamus, immortalesque dii mortalesque homines; 65 octava-et-decima autem dedimus igni, multas vero circa te oves jugulavimus valde pingues, et camuras boves. Cremabaris autem in vestitu deorum, et unguento multo et melle dulci; multique heroes Achivi cum armis agitarunt-se circa pyram tuam ardentis, 70 peditesque equitesque; ingens autem strepitus ortus-est. Sed postquam demum te flamma confecerat Vulcani, mane tua colligebamus alba ossa, Achille, vino in puro et unguento; dedit autem mater auream amphoram; Bacchi vero donum 75 dicebat esse, opus autem inclyti Vulcani. In hac tibi jacent alba ossa, splendide Achille, promiscueque ossa Patrocli Menœtiadæ mortui: separatim vero, Antilochi: quem maxime honorabas omnium aliorum sociorum, post Patroclum utique mortuum. 80 Circum hæc autem postea magnum et eximium tumulum congessimus Argivorum sacer exercitus bellicosorum, litore in prominenti, ad latum Hellesponum; ut longe-conspicuus ex ponto viris esset iis, qui nunc nati-sunt, et qui in-futurum erunt. 85 Mater autem, rogatis diis, perpulcra certamina instituit medio in consessu optimatibus Achivorum. Jam quidem multorum funeri virorum interfui heroum, quandocunque, mortuo rege, fit ut cinganturque juvenes, et apparent certamina; 90 sed illa maxime conspicatus stupui animo qualia super te constituit dea perpulcra certamina, argenteis-pedibus Thetis: valde enim carus eras diis. Sic tu quidem nec mortuus nomen perdidisti, sed tibi semper omnes apud homines gloria erit proba, Achille. 95 At mihi quæ ea voluptas, postquam bellum confeceram? in reditu enim mihi Jupiter molitus-est grave exitium, Ægisthi sub manibus, et perditæ uxoris. Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Prope autem ipsos venit internuntius Argicida, 100 animas procorum deducens, ab-Ulysse domitorum: illi vero proinde attoniti recta iverunt, ut intuiti-sunt. Cognovit autem anima Agamemnonis Atridæ filium carum Menelai, inclytum Amphimedontem; hospes enim ei erat, in Ithaca ædes habitans. 105 Hunc prior anima alloquebatur Atridæ:[TR1] Amphimedon, quid passi obscuram terram subiistis, omnes selecti et ætate-æquales? neque aliter aliquis cernens elegisset per urbem viros optimos. Utrom vos in navibus Neptunus domuit, 110 excitatis sævis ventis et fluctibus ingentibus? an alicubi hostiles viri malis-affecerunt in terra, boves prædantes et ovium greges pulcros? an super urbe pugnaturi occubuistis, et mulieribus? dic mihi interroganti; hospitem autem tibi profiteor-me esse. 115 An non meministi, quando illuc deveni vestram domum, hortaturus Ulyssem, cum deo-pari Menelao, ad Ilium una ut-comitaretur, bene-tabulatis in navibus? mense autem deinde toto omnes transivimus latum pontum, vix-tandem persuadentes Ulyssi urbium-vastatori. 120 Eum autem rursus anima alloquebatur Amphimedontis: [Atride augustissime, rex virorum Agamemno,] memini hæc omnia, Jovis alumne, ut dicis: tibi autem ego bene prorsus omnia et accurate narrabo, nostræ mortis malum finem, qualis contigerit. 125 Amiebamus Ulyssis diu absentis uxorem; hæc autem nec negabat odiosas nuptias, nec perficiebat, nobis meditans mortem et fatum nigrum; sed dolum hunc alium in mente excogitavit: exorsa magnam telam in ædibus texebat, 130 subtilem et immensam; statim autem inter-nos dixit: Juvenes, mei proci, quandoquidem mortuus-est divinus Ulysses, manete, urgentes licet meas nuptias, donec vestem perfecero (ne mihi vana filia pereant) Laertæ heroi sepulcralem, in tempus quo ipsum 135 fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis; ne-qua mihi in populo Achivarum succenseat, si sine vestimento jaceat, multa qui-possedit. Hoc dixit: nobis vero persuasus-est animus generosus. Tunc interdiu quidem texebat magnam telam, 140 noctu autem dissolvebat, postquam faces sibi-apposuerat. Sic triennium quidem latebat dolo, et persuadebat Achivis: sed quando quartus venit annus, et advenerunt horæ, [mensibus exeuntibus, ac dies multi circumacti-sunt,] tunc demum aliqua dixit mulierum, quæ certo norat; 145 et ipsam dissolventem invenimus splendidam telam. Sic id quidem perfecit, etiam nolens, ex necessitate. Quando illa vestimentum ostendit, ubi-texuerat magnam telam et-laverat, soli simile vel lunæ: tunc demum Ulyssem malus alicunde duxit deus 150 agri in extremitatem, ubi ædes habitabat subulcus. Illuc venit carus filius Ulyssis divini, ex Pylo arenosa reversus cum nave nigra; hi vero procis mortem malam moliti, venerunt ad urbem inclytam; nempe Ulysses 155 posterior, at Telemachus ante præibat. Illum vero subulcus duxit, mala corpore vestimenta habentem, mendico miserabili similem, et seni, [baculo innitentem; ac turpia circa corpus vestimenta indutus-erat;] nec quisquam nostrûm potuit cognoscere ipsum esse; 160 ubi derepente se-ostendit, nec qui majores natu-erant: sed verbisque malis incessimus atque ictibus. At ille ad-tempus quidem tolerabat in ædibus suis percussus et objurgatus, patienti animo: sed quando demum ipsum suscitavit Jovis mens ægidem-tenentis, 165 cum Telemacho quidem perpulcra arma sublata in thalamum deposuit, et obdidit pessulos: atque ipse suam uxorem multo-astu jussit arcum procis ponere, canumque ferrum, nobis infortunatis certamina, et cædis principium. 170 Nec quisquam nostrûm poterat validi arcus nervum tendere; valde vero impares eramus: sed quando in-manus pervenit Ulyssis magnus arcus, ibi nos quidem omnes increpabamus verbis subulcum, arcum ne daret, nec si valde multa ille diceret; 175 Telemachus vero eum solus hortans jussit. Atque accepit manu audens divinus Ulysses, facileque tetendit arcum, ac misit sagittam per-ferrum; stetitque deinde super limen accedens; velocesque effudit sagittas, horrendum circumspectans; percussit vero Antinoum regem. 180 Ac postea aliis immittebat tela luctuosa, ex-adverso collimans; illi vero conferti cadebant. Manifestum autem erat, quod aliquis ipsis deorum adjutor esset. Statim enim per ædes, sequentes impetum suum, interficiebant quaquaversum; illorum vero gemitus oriebatur fœdus, 185 capitibus percussis, pavimentum autem totum sanguine undabat. Sic nos, Agamemno, periimus; quorum adhuc etiam nunc corpora neglecta jacent in ædibus Ulyssis: nondum enim sciunt amici nostri per ædes uniuscujusque, qui, abluto atro tabo ex vulneribus, 190 depositos lugerent; hic enim honor est mortuorum. Hunc autem rursus anima alloquebatur Atridæ: felix Laertæ fili, sollers Ulysse, profecto cum (præditâ) magna virtute potitus-es uxore. Adeo bona mens erat eximiæ Penelopæ, 195 filiæ Icarii; adeo bene meminerat Ulyssis, viri cui-virgo-nupserat; ideo ei gloria nunquam peribit suæ virtutis: facient autem terrestribus cantilenam immortales amabilem celebrata prudente Penelopa. Non sicut Tyndarei filia mala molita-est opera, 200 cui-virgo-nupserat interfecto marito: odiosa vero cantilena erit inter homines; gravemque famam intulit feminis mulieribus, etiam ei quæ bene-morata fuerit. Sic hi quidem talia inter se loquebantur, stantes in Orci ædibus, sub cavernis terræ.] 205 Illi autem ut ex urbe descenderunt, cito in-prædium pervenere pulcrum Laertæ cultum, quod quondam ipse Laertes acquisierat, postquam valde multum laborarat. Illic ei domus erat: circùmque stabulum currebat circumquaque, in quo comedebant et sedebant et dormiebant 210 famuli servi, qui ei grata laborabant. Inerat vero et mulier Sicula anus, quæ senem diligenter curabat in agro, procul ab-urbe. Ibi Ulysses famulis et filio sermonem dixit: Vos quidem nunc ite in-bene-ædificatam domum intro; 215 in-cœnam autem statim porcorum mactate quicumque optimus: at ego patrem tentabo nostrum, utrum me agnoscat et discernat oculis, an ignoret, multo tempore seorsum quum-abfuerim. Sic locutus, famulis Martia arma dedit. 220 Illi quidem deinde in-domum celeriter ivere: at Ulysses propius ivit ad-abundans-fructibus arbustum, tentare-cogitans. Neque invenit Dolium, in-magnum hortum descendens, nec quenquam servorum, nec filiorum; verum illi sepes collecturi, arbusti ut-essent septum, 225 abiverant; atque iis senex viam præmonstrarat. Solum autem patrem invenit bene-culto in arbusto, circumfodientem plantam; squalentem vero indutus-erat tunicam, sutilem, turpem; circumque crura bubulas ocreas sutiles sibi-ligaverat, sentium-vulnera vitans; 230 manicasque super manus, ruborum causa: at superne caprinam galeam in-capite habebat, dolorem augens (i.e. valde dolens). Hunc autem ut vidit audens divinus Ulysses senectute afflictum, magnumque mente dolorem habentem, stans inde sub excelsa piro lacrimam effundebat. 235 Cogitavit vero deinde in mente et in animo osculari et amplecti suum patrem, et singula dicere, quomodo venisset et accessisset ad patriam terram; an prius interrogaret, singulaque tentaret. Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse, 240 primum mordacibus verbis eum tentare. Hæc cogitans recta ivit ad-eum divinus Ulysses: nempe ille quidem deorsum-tenens caput, plantam circumfodiebat: eum autem astans alloquebatur splendidus filius: O senex, non imperitia te tenet curandi 245 hortum, sed bene tibi cultura habet, neque omnino, non planta, non ficus, non vitis, non quidem oliva, non pirus, non leguminum-area tibi sine cultura est in horto. Aliud autem tibi dicam; tu vero ne iram induc animo: ipsum te non bona cura habet, sed simul senectutem 250 gravem habes, squalesque male, et turpia vestimenta indutus-es. Non quidem inertiæ sane dominus causa non te curat, neque aliquid in-te servile conspicuum-est intuentibus formam et staturam; regi enim viro similis-es. Tali autem similis-es, qui postquam laverit ederitque, 255 debeat-dormire molliter; hic enim mos est senum. Sed age mihi hoc dic, et accurate narra, cujusnam servus es virorum? cujusnam vero hortum curas? et mihi hoc dic vere, ut bene sciam, si revera utique in-Ithacam hanc advenimus, sicut mihi dixit 260 ille vir, nunc modo obviam-factus huc venienti, nequaquam valde sapiens: quoniam non sustinuit singula dicere, et audire meum verbum, ut interrogabam de hospite meo, sicubi vivatque et exstet, an jam mortuus-sit, et in Orci ædibus. 265 Edicam enim tibi, tu vero attende, et me audi; virum quondam hospitio-excepi cara in patria terra, ad-nostram domum qui-venerat; et nondum quisquam mortalis alius hospitum longinquorum carior meam advenit domum: profitebatur autem se ex Ithaca genere esse; ac dicebat 270 Laerten Arcesiaden patrem esse ipsi. Hunc quidem ego ad domos ducens bene hospitio-excepi, cum-cura amice-tractans, multa in domo mihi quum-essent; et ei dona præbui hospitalia, qualia decebat: auri quidem ei dedi bene-elaborati septum talenta, 275 dedi vero ei craterem totum-argenteum, floribus-cælatum, duodecimque simplices lænas, totque tapetas totidemque pallia pulcra, totidemque ad hæc tunicas: separatim vero insuper mulieres, eximia opera scientes, quatuor speciosas, quas voluit ipse eligere. 280 Illi autem respondit deinde pater, lacrimam destillans: hospes, profecto quidem ad-terram pervenisti, de-qua interrogas; injurii vero ipsam et improbi viri tenent, dona atque irrita hæc largiebaris, plurima præbens: si enim ipsum vivum utique invenisses Ithacæ in populo, 285 eo te bene donis remuneratus dimisisset, et exceptione bona; hoc enim jus est ei quicunque cœperit. Sed age mihi hoc dic, et accurate narra, quotus jam annus est, quando hospitio-excepisti illum, tuum hospitem infelicem, meum filium, si unquam fuit, 290 infortunatum? quem alicubi, procul ab-amicis et patria terra, vel alicubi in ponto comederunt pisces, vel in terra feris et avibus captura factus-est; neque ipsum mater flevit compositum, paterque, qui ipsum genuimus; neque uxor multum-dotata, prudens Penelope, 295 ploravit in lectis suum maritum, sicut decet, oculos illi ubi-clauserit: hic enim honos est mortuorum. Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam, quis et unde es hominum? ubinam tibi urbs ac parentes? ubinam autem navis stat velox, quæ te vexit huc, 300 deo-paresque socios? an vector venisti navi in aliena, illi autem te-exposito discesserunt? Hunc vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: enimvero ego tibi hæc valde accurate narrabo. Sum enim ex Alybante, ubi inclytas ædes habito, 305 filius Aphidantis Polypemonidæ regis: ac mihi nomen est Eperitus; sed me deus errare-fecit a Sicania, huc ut-venirem, nolentem: navis vero mihi hæc (hîc) stat ad agrum, seorsum ab-urbe. At Ulyssi hic jam quintus annus est, 310 ex quo illinc abivit, et a-mea discessit patria, infelix: profecto utique ei bonæ erant aves eunti, dextræ; quibus gaudens quidem ego dimittebam illum, gaudebat autem ille abiens; animusque adhuc nobis sperabat, mixtum-iri nos hospitio, et splendida dona daturos. 315 Sic dixit: illum autem doloris nebula cooperuit atra: ambabus vero manibus sumtum pulverem cinereum fudit-sibi in caput canum, crebro gemens. Hujus autem commovebatur animus; in nares vero ei jam acer spiritus ingruit, carum patrem intuenti. 320 Osculatus-est autem ipsum amplectens, insiliens, et alloquebatur: Ille quidem hic ipse ego, pater, quem tu inquiris, veni vigesimo anno in patriam terram. Sed contine-te a-ploratu fletuque lacrimoso. Edicam enim tibi; valde autem oportet festinare omnino: 325 procos interfeci in nostris ædibus, contumeliam ulciscens animo-gravem, et mala opera. Ei autem rursus Laertes respondebat, dixitque: siquidem revera Ulysses, meus filius, huc venisti, signum aliquod mihi nunc dic manifestum, ut persuadear. 330 Illum vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: cicatricem quidem primum hanc animadverte oculis, quam in Parnasso mihi inflixit sus albo dente peregre-profecto: tu vero me emiseras et veneranda mater ad patrem Autolycum matris carum, ut acciperem 335 dona, quæ huc profectus mihi promiserat et annuerat. Quin age, tibi et arbores bene-culto in arbusto dicam, quas mihi olim dedisti ego autem poscebam a-te singulas, puer quum-essem, per hortum comitans; ac per eas vadebamus, tu autem nominasti et dixisti singulas. 340 Piros mihi dedisti tredecim, et decem malos, ficos quadraginta; vitium-ordines vero mihi hic diserte-dixisti daturum te quinquaginta; penitus-vindemialis autem unusquisque erat; illic vero uvæ omnigenæ insunt, quando Jovis horæ incubuerint desuper. 345 Sic dixit: ejus autem ibidem soluta-sunt genua et carum cor, signa agnoscentis, quæ ei accurata dixerat Ulysses. Circa filium vero carum jecit brachia; eum autem ad-se cepit anima-deficientem audens divinus Ulysses. At postquam is spiritum-recepit, et in mentem animus collectus-est, 350 iterum verbis respondens allocutus-est: Jupiter pater, profecto adhuc estis dii in magno Olympo, si revera proci improbissimam injuriam luerunt. Nunc autem graviter timeo in mente, ne cito omnes huc adveniant Ithacenses, nuntios vero 355 circumquaque expediant Cephallenorum ad-urbes. Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint. Sed eamus ad domum, quæ hortum prope sita-est: illuc vero Telemachum et bubulcum et subulcum 360 præmisi, ut cœnam apparent citissime. Sic igitur locuti, iverunt ad ædes pulcras. Hi autem quando jam pervenerunt ad-ædes habitantibus-commodas, invenere Telemachum et bubulcum et subulcum incidentes carnes multas, miscentesque nigrum vinum. 365 Interim vero Laerten magnanimum sua in domo famula Sicula lavit, et unxit oleo; ac deinde lænam pulcram ei circumjecit: at Minerva prope astans membra auctavit pastori virorum, majoremque, quam antea, et habitiorem fecit aspectu. 370 E balneo vero is egressus-est; admirabatur autem ipsum carus filius, ut vidit immortalibus diis similem coram: et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est: O pater, certe omnino aliquis te deorum sempiternorum formaque staturaque præstantiorem reddidit aspectu. 375 Eum autem rursus Laertes prudens contra allocutus-est: utinam, Jupiterque pater, et Minerva et Apollo, qualis Nericum cepi, bene-ædificatam urbem, litus continentis, Cephallenibus imperans, talis tibi hesternus in nostris ædibus, 380 arma habens humeris, astitissem, et propulsassem viros procos; eo ipsorum genua solvissem multorum in ædibus; tu vero mente intus lætatus-fuisses. Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Illi autem postquam cessarant a-labore, apparaverantque convivium, 385 ordine sedebant in sedilibusque soliisque. Ibi illi quidem prandio manus-admovebant; prope autem venit senex Dolius, unaque filii hujus senis, ex operibus fatigati: quippe egressa vocaverat eos mater, anus Sicula, quæ ipsos nutriebat, atque senem 390 studiose curabat, postquam senectus corripuerat. Illi vero ut Ulyssem viderunt, agnoveruntque animo, steterunt in ædibus attoniti; at Ulysses blandis verbis eos compellans allocutus-est: O senex, sede ad prandium; obliviscimini vero stuporis: 395 dudum enim cibo manus-admovere cupientes manebamus in ædibus, vos exspectantes semper. Sic igitur dixit: Dolius autem recta ivit, manibus passis ambabus; Ulyssisque prehensam osculatus-est manum ad carpum; et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est: 400 O care, quandoquidem rediisti cupientibus valde nobis, non-vero et exspectantibus, dii autem te deduxerunt ipsi: salveque, et magnopere gaude; dii vero tibi prospera dent. Atque mihi hoc dic verum, ut bene sciam, utrum jam certo norit prudens Penelope 405 reversum te huc, an nuntium expediamus. Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o senex, jam novit: quid te oportet hæc curare? Sic dixit: ille vero rursus deinde sedit bene-polita in sede. Sic autem pariter filii Dolii inclytum circa Ulyssem 410 blande-compellabant verbis, et manibus inhærebant: ordine vero sedebant juxta Dolium, patrem suum. Sic illi quidem circa prandium in ædibus occupati-erant; Fama vero nuntia cito per urbem ibat undique, procorum gravem mortem et fatum indicans. 415 Illi autem simul audientes vadebant aliunde alius, cum-strepituque gemituque, ædes antes Ulyssis: exportabant vero cadavera ædibus, et speliebant singuli: eos autem qui erant ex aliis urbibus, domum unumquemque mittebant vehendos piscatoribus, citis navibus imponentes; 420 ipsi vero in concionem ivere conferti, dolentes corde. Ac postquam convenerant, unaque-frequentes erant, inter-eos Eupithes surrexitque et locutus-est; ob-filium enim ei indelebilis in mente dolor sedebat, Antinoum, quem primum interfecerat divinus Ulysses: 425 ob-hunc ille lacrimas-fundens concionatus-est, et dixit: O amici, certe magnum opus vir hic molitus-est Achivis: alios quidem cum navibus ducens multosque et strenuos, perdidit quidem naves cavas, perdidit autem populos; alios autem reversus interfecit Cephallenum longe optimos. 430 Sed agite, antequam hic vel in Pylum cito iverit, vel etiam in Elidem divinam, ubi dominantur Epei, eamus; aut et postea ignominiosi erimus semper: contumelia enim hæc sunt etiam futuris auditu. Si jam non filiorumque fratrumque interfectores 435 ulciscamur, non mihi quidem in mente dulce fuerit vivere, sed citissime mortuus defunctis interfuero. Sed eamus, ne præveniant transgressi illi. Sic dixit lacrimas-fundens: commiseratio autem cepit omnes Achivos. Prope vero ipsis venit Medon et divinus cantor 440 ex ædibus Ulyssis, postquam ipsos somnus reliquerat; steteruntque in mediis: stupor autem cepit virum quemque.[TR2] Inter-eos vero et locutus-est Medon, prudentia sciens: Audite jam nunc me, Ithacenses; non enim Ulysses immortalibus invitis diis hæc molitus-est opera: 445 ipse ego vidi deum immortalem, qui Ulyssi prope astitit et Mentori in-omnibus similis-erat.[TR3] Immortalis vero deus aliquando quidem antes Ulyssem apparebat animum-ei-addens, aliquando autem procos turbans ruebat per domum: illi vero conferti cadebant. 450 Sic dixit: eos vero omnes pallidus timor subiit. Inter-eos autem et locutus-est senex heros Halitherses Mastorides; is enim solus videbat ante et retro (præterita et futura): qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit: Audite jam nunc me, Ithacenses, quodcunque dicam: 455 vestro vitio, amici, hæc opera facta-sunt: non enim mihi parebatis, non Mentori pastori virorum, vestros filios ut-desinere-faceretis ab-insipientia: qui magnum facinus patrabant improbitate mala, possessiones attondentes, et dedecorantes uxorem 460 viri principis; ipsum vero non-amplius putabant rediturum. Et nunc sic fiat; parete mihi, sicut dico: ne eamus, ne qua quis accersitum malum inveniat. Sic dixit: hi autem deinde surrexerunt magno cum clamore dimidio-eorum plures; illi vero conferti istic mansere. 465 Non enim ipsis placuit sermo in mente, sed Eupitheo parebant: statim autem postea ad arma ruebant. Ac postquam induerant-sibi circa corpus splendidum æs, conferti congregabantur ante urbem spatiosam. Ipsis autem Eupithes dux-erat præ stultitia: 470 putabat vero ille ulturum se filii cædem; nec sane erat retro reversurus, sed illic fatum obiturus. At Minerva Jovem Saturnium allocuta-est: O pater noster, Saturnie, summe regnantum, dic mihi interroganti: quid jam tibi mens intus occultat? 475 nunquid ulterius bellumque malum et pugnam gravem facies, an amicitiam inter utrosque statuis? Illam autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: filia mea, cur me hæc percontaris et interrogas? non enim dudum hoc quidem excogitasti consilium ipsa, 480 ut nempe illos Ulysses ulcisceretur reversus? Fac, quomodo vis; dicam vero tibi, sicut decet. Posteaquam procos ultus-est divinus Ulysses, fœderibus fidis ictis, hic quidem regnato semper; nos autem ex-altera-parte filiorumque fratrumque cædis 485 oblivionem faciamus: illi vero se-invicem diligant, sicut antea: divitiæ autem et pax abunde esto. Sic fatus, incitavit antea promtam Minervam: descendit vero ea ab Olympi verticibus concita. Illi autem postquam cibi dulcis desiderium exemerant, 490 iis inde sermonem exorsus-est audens divinus Ulysses: Egressus aliquis videat, ne jam prope sint venientes. Sic dixit: egressus-est autem filius Dolii, sicut jubebat: stetit inde ad limen profectus; illos vero prope vidit omnes, statimque Ulyssem verbis alatis allocutus-est: 495 Hi jam prope sunt; sed armemur ocyus. Sic dixit: illi vero exsurgebant, et arma sibi-induebant, quatuor circum Ulyssem, sex autem filii Dolii: inter eos vero deinde Laertes Doliusque arma induebant, etiamsi cani essent, ex necessitate bellatores. 500 Ac postquam induerant-sibi circa corpus splendidum æs, aperuerunt fores, exieruntque; præibat autem Ulysses. Ad eos vero prope filia Jovis accessit Minerva, Mentori se-assimilans tum corpore, tum etiam voce. Hanc quidem conspicatus gaudebat audens divinus Ulysses; 505 statimque Telemachum alloquebatur suum carum filium: Telemache, jam quidem hoc sane memineris ipse aggressus, viris pugnantibus, ubi discernuntur optimi, ne-quid dedecores patrum genus, qui antea quidem roboreque et fortitudine excelluimus totam super terram. 510 Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: videbis, si volueris, pater care, hoc in animo, nequaquam dedecorantem me tuum genus, sicut dicis. Sic dixit: Laertes vero gavisus-est, et sermonem dixit: quænam mihi dies hæc, dii cari? profecto valde gaudeo: 515 filiusque neposque de virtute certamen habent! Eum autem astans allocuta-est cæsiis-oculis Minerva: o Arcesiade, omnium multo carissime sociorum, precatus virginem cæsiam-oculis, et Jovem patrem, statim valde vibratam emitte longæ-umbræ hastam. 520 Sic dixit, et inspiravit ei robur magnum Pallas Minerva. Precatus autem deinde Jovis filiam magni, statim valde vibratam emisit longæ-umbræ hastam, et percussit Euphitem, galeam per æreis-munitam-malis; ea autem hastam non inhibuit; penitus vero transiit æs: 525 fragoremque-edidit ille lapsus, resonueruntque arma super ipso. Irruerunt autem primis-pugnatoribus Ulysses et splendidus filius, et feriebant ensibusque et hastis ancipitibus. Ac sane jam omnes perdidissent et fecissent reditus-expertes, nisi Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, 530 clamasset voce, cohibuissetque populum omnem: Abstinete a-bello, Ithacenses, gravi, ut sine-cruore utique dirimamini citissime. Sic dixit Minerva; illos autem pallidus timor cepit: eorumque subinde territorum e manibus volabant arma, 535 omniaque in terram cadebant, dea vociferata: ad urbem vero convertebant-se cupidi vitæ servandæ. Terribiliter autem clamavit audens divinus Ulysses, insiluitque se-colligens, sicut aquila altivolans. Ac tum jam Saturnius misit ardens fulmen; 540 decidit autem id ante Cæsiam-oculis forti-patre-natam. Tunc Ulyssem allocuta-est cæsiis-oculis Minerva: Generosissime Laertiade, sollers Ulysses, contine-te, compesceque contentionem omnibus-æque-gravis belli; ne-qua tibi Saturnius irascatur late-sonans Jupiter. 545 Sic dixit Minerva: ille vero parebat, gaudebatque animo. Fœdera autem deinde in-futurum inter utrosque fecit Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, Mentori assimilata, tum corpore, tum etiam vice.