Odysseæ XX.—Quæ ante cædem procorum facta.
Reading edition
ARGUMENT:
While Ulysses lies in the vestibule of the palace, he is witness to the disorders of the women. Minerva comforts him, and casts him asleep. At his waking he desires a favourable sign from Jupiter, which is granted. The feast of Apollo is celebrated by the people, and the suitors banquet in the palace. Telemachus exerts his authority amongst them; notwithstanding which, Ulysses is insulted by Caesippus, and the rest continue in their excesses. Strange prodigies are seen by Theoclymenus, the augur, who explains them to the destruction of the wooers.
TEXT:
1 Atque in vestibulo cubabat divinus Ulysses: sub se quidem crudam bubulam pellem stravit, at superne pelles multas ovium, quas sacrificabant Achivi: Eurynome vero deinde lænam injecit ad-somnum-composito. 5 Illic Ulysses procis mala meditans in animo, jacebat vigilans: sed ex domo mulieres iverunt, quæ cum-procis miscebantur pridem, sibi-invicem risumque et hilaritatem præbentes. Hujus autem commovebatur animus in pectoribus caris: 10 multum vero deliberabat in mente et in animo, utrum adortus mortem pararet unicuique, an adhuc sineret cum-procis superbis misceri extremo et ultimo: cor autem ei intus latrabat. Sicut vero canis tenellos circa catulos gradiens, 15 in-virorum ignotum latrat ardetque pugnare; sic hujus intus latrabat cor ægre-ferentis mala opera; pectus autem percutiens, cor increpuit sermone: Tolera jam, cor; et pejus aliud aliquando tolerasti, die illo, quando tibi robore invictus comedebat Cyclops 20 fortes socios; tu vero sustinebas, donec te sollertia eduxit ex antro, quum-putares te moriturum. Sic dixit, in pectoribus increpans carum cor: ei autem plane ut navis in retinaculo cor manebat tolerans continenter: at ipse volvebatur huc et illuc. 25 Sicut autem quando ventriculum vir, multo igne ardenti, plenum pinguedineque et sanguine, huc et illuc varie-versat, valdeque cito cupit assatum-esse: sic ille huc et illuc volvebatur, deliberans, quomodo demum procis impudentibus manus inferret, 30 solus quum-esset, multis. Prope vero eum venit Minerva de-cœlo delapsa: corpore autem assimilata-erat mulieri: stetitque ei supra caput, et ipsum sermone allocuta-est: Cur iterum vigilas, præ omnibus infelix viris? domus quidem tibi hæc est, uxor autem tibi hæc in domo, 35 et filius, qualem fere aliquis cuperet esse sibi filium. Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: certe jam hæc omnia, dea, apposite dixisti; sed nonnihil mihi hoc animus in mente cogitat, quomodo demum procis impudentibus manus inferam, 40 solus quum-sim; hi autem semper frequentes intus sunt. Insuper autem et hoc majus in mente cogito: si enim eos interfecero, Jovisque tuaque voluntate, quo subterfugiam? hoc te considerare jubeo. Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: 45 miser, et quidem aliquis etiam pejori confidit socio, qui-quidem mortalisque sit et non tanta consilia noverit: at ego dea sum, perpetuo quæ te custodio in omnibus laboribus; dicam autem tibi aperte: si-vel quinquaginta agmina articulate-loquentium hominum 50 nos circumstarent, interficere cupientia Marte, etiam horum abigeres boves et pingues oves. Sed capiat te et somnus: molestum est etiam excubare tota-nocte vigilantem; e-malis vero emerges jam-nunc. Sic dixit; et inde ei somnum palpebris infudit: 55 ipsa autem retro in Olympum abiit nobilissima dearum, quando hunc somnus capiebat, solvens curas animi, membrorum-relaxator. Uxor vero experrecta-est honesta sciens: flebatque inde in lectis sedens mollibus. Ac postquam flens satiarat-se suo in animo, 60 Dianæ primum supplicavit divina mulierum: Diana, veneranda dea, filia Jovis, utinam mihi jam sagitta pectoribus immissa animum eximeres statim nunc; vel postea me raptam procella iverit portans per aereas vias, 65 et fluentis injiciat reflui Oceani. Sicut autem quando Pandari filias sustulerunt procellæ; quibus parentes quidem perdiderant dii; ipsæ autem relictæ-erant orbæ in ædibus, curavit vero divina Venus caseo, et melle dulci, et suavi vino: 70 Juno autem ipsis præ omnibus dedit mulieribus speciem et prudentiam; proceritatem vero præbuit Diana casta; opera autem Minerva docuit inclyta operari. Quando Venus divina adiit magnum Olympum, puellis petitura perfectionem floridarum nuptiarum, 75 ad Jovem gaudentem-fulmine (ille etenim bene scit omnia, fortunamque infortuniumque mortalium hominum): interea tamen puellas Harpyiæ abripuerunt, et dederunt odiosis Erinnybus servituras: sic me deleant Olympias domos habentes, 80 vel me pulcris-comis-prædita feriat Diana: ut Ulyssem ob-oculos-habens, etiam terram odiosam subeam, neu omnino pejoris viri lætificem mentem. Sed hoc quidem et tolerabile habet malum, quando aliquis per-dies quidem flet, perpetuo dolens corde, 85 per-noctes vero somnus eum habet (hic etenim oblivisci-facit omnium bonorum et malorum, ubi palpebras obtexerit:) at mihi et insomnia immittere-solet mala deus. Hac enim rursus mihi nocte accubuit similis ipsi, talis, qualis ivit cum exercitu; at meum cor 90 gaudebat, quoniam non putabam somnium esse, sed jam visionem-veram. Sic dixit; statim vero in-aureo-solio venit Aurora. Ilius autem flentis vocem intellexit divinus Ulysses: cogitabatque deinde: visa vero est ei in animo jam ipsum cognoscens astare capiti. 95 Lænam quidem ubi-collegerat et pelles, in-quibus cubabat, in domum deposuit in sella: extra vero bubulam pellem posuit foras ferens: Jovi autem supplicabat manibus sublatis: Jupiter pater, sic me volentes super siccumque et humidum duxistis meam in terram, postquam me malis-affecistis valde, 100 omen aliquis mihi emittat expergefactorum hominum intus; extra autem Jovis portentum aliud ostendatur. Sic dixit precans: eum vero exaudivit providus Jupiter; statimque tonuit a splendido Olympo ab-alto e nubibus; gavisus-est autem divinus Ulysses: 105 Omen vero e domo mulier emisit molitrix prope, ubi quidem ei molæ erant, pastori virorum: hi autem duodecim omnes sedulo-incumbebant mulieres, farinas-hordeaceas conficientes et triticeas, medullam virorum. Ceteræ quidem dormiebant, postquam triticum moluerant; 110 una vero nondum cessabat; debilissima autem erat: quæ sane molam ubi-stiterat, verbum dixit, signum regi: Jupiter pater, qui diis et hominibus imperas, certe valde tonuisti a cœlo stellato, neque usquam nubes est; portentum utique alicui hoc ostendis. 115 Perfice nunc et mihi miseræ verbum, quod dicam: proci postremumque et ultimum die hoc in ædibus Ulysses capiant convivium desiderabile; qui jam mihi labore tristi genua solverunt, farinas conficienti; nunc ultimo cœnent. 120 Sic igitur dixit: gaudebat autem omine divinus Ulysses Jovisque tonitru: putabat enim se ulturum noxios. Ceteræ vero famulæ in ædibus pulcris Ulyssis congregatæ accendebant in foco indefessum ignem. Telemachus autem e-lecto surrexit, deo-par vir, 125 vestes sibi-induens: atque ensem acutum suspendit-ab humero; pedibusque sub nitidis ligavit pulcros calceos; sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære; stetit autem super limen gradiens, et Eurycleam allocutus-est: Nutrix dilecta, hospitem honorastis in domo 130 lecto et cibo? an sic jacet neglectus? Talis enim mihi mater, prudens licet sit: insane alterum honorat articulate-loquentium hominum, deteriorem, alterum vero meliorem inhonoratum dimittit. Hunc autem rursus allocuta-est prudens Euryclea: 135 ne illam nunc, fili, insontem accuses. Vinum enim bibebat ille sedens, quamdiu volebat ipse: cibum autem non-amplius dixit se appetere; interrogabat enim ipsum. Sed quando demum cubitus et somni meminerat, illa quidem cubilia jussit ei substernere ancillas: 140 at is, tanquam aliquis ærumnosus et infortunatus, non voluit in lectis et in stragulis dormire, sed in cruda bubula pelle, et pellibus ovium dormivit in vestibulo: lænam vero injecimus nos. Sic dixit: Telemachus vero per domum transiens egressus-est, 145 hastam habens; una eum canes pedibus veloces sequebantur. Profectus-est autem ire in concionem ad bene-ocreatos Achivos. At ancillas inde hortabatur divina mulierum, Euryclea, Opis filia Pisenoridæ: Agite, aliæ quidem domum verrite festinantes, 150 aspergiteque; et in sedilibus fabrefactis tapetas injicite purpureos: aliæ vero spongiis mensas omnes abstergite, purgate autem crateras et pocula duplicia fabrefacta: aliæ vero petituræ aquam ite ad-fontem, et afferte cito euntes: 155 non enim diu proci aberunt a-domo; sed valde mane venient; quoniam et omnibus est festus-dies. Sic dixit: illæ autem ei perquam auscultarunt et paruerunt. Viginti quidem iverunt ad-fontem nigris-aquis; aliæ vero illic in ædibus scite operabantur.[TR1] 160 Ingressi-sunt autem famuli Achivorum: hi quidem deinde bene et scite findebant ligna; sed mulieres venerunt a fonte; illisque supervenit subulcus, tres porcos deducens, qui erant inter omnes optimi. Et hos quidem sivit per septa pulcra pasci, 165 ipse vero jam Ulyssem allocutus-est blandis verbis: Hospes, jamne te magis Achivi respiciunt, an te ignominia-afficiunt in ædibus, sicut antea quidem? Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: utinam enim jam, Eumæe, dii ulciscerentur contumeliam, 170 qua isti insultantes indigna machinantur domo in aliena, nec pudoris portionem æquam habent. Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Prope autem ipsos venit Melanthius, custos caprarum, capras agens, quæ inter-omnes excellebant greges, 175 cœnam procis; duo autem una comitabantur pastores. Et has quidem religavit sub porticu sonora; ipse vero jam Ulyssem allocutus-est conviciis: Hospes, adhuc etiam nunc hic molestus-eris in domo a-viris petens? at non exibis foras? 180 omnino non-amplius nos diremtum-iri puto, priusquam manus invicem gustaverimus; quia tute non decenter petis: sunt autem et alia convivia Achivorum. Sic dixit: hunc autem nihil allocutus-est ingeniosus Ulysses, sed tacite movit caput, mala profunde-cogitans. 185 His autem tertius supervenit Philœtius, princeps virorum, bovem sterilem procis agens, et pingues capras: (portitores vero hos trajecerunt, qui etiam alios homines deducunt, quicunque ipsis advenerit) et has quidem bene religavit sub porticu sonora: 190 ipse autem jam interrogabat subulcum, prope astans: Quis jam hic hospes nuper venit, subulce, nostram ad domum? ex quibus vero se profitetur esse viris? ubinam autem ei genus et patria terra? infelix; certe similis-est corpore regi domino. 195 Sed dii malis-mergunt multivagos homines, quando etiam regibus destinabunt ærumnam. Dixit, et dextra complectebatur manu astans; et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est: Salve, pater o hospes! adsit tibi in posterum saltem 200 felicitas; at nunc quidem malis teneris multis. Jupiter pater, nullus te deorum crudelior alius: non parcis viros, postquam jam eos generasti ipse, miscere malo et doloribus exitiosis. Sudavi, ut animadverti, lacrimisque-oppleti-sunt mihi oculi 205 recordanti Ulyssis; quoniam et illum puto tales pannos habentem inter homines vagari, sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis. Sin vero jam mortuus-est, et in Orci ædibus, hei mihi inde ob-Ulyssem eximium; qui me bobus 210 præfecit, adhuc parvulum, Cephallenorum in populo. Nunc autem hæ quidem fiunt innumeræ, neque aliter (melius) cuipiam viro succresceret boum genus latis-frontibus: has vero alii me jubent ducere sibi ipsis ad-edendum; neque omnino filium in ædibus curant, 215 nec vindictam timent deorum; cupiunt enim jamdudum possessiones dividere diu absentis regis. At mihi hoc animus in pectoribus caris multum volvit: valde quidem malum, filius quum-exstet, aliorum populum adire, euntem cum-ipsis bobus, 220 viros ad alienos; hoc vero durius, hic manentem bobus alienis assidentem dolores pati. Et jam olim ad-alium magnanimorum regum exivissem fugiens, quoniam non-amplius tolerabilia hæc sunt: sed adhuc illum infelicem exspecto, sicunde reversus 225 virorum procorum dispersionem per ædes faciat. Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: bubulce, quia nec malo neque insipienti viro similis-es, (cognosco vero et ipse, quod tibi prudentia mentem intravit) ideo tibi dicam et insuper magnum jusjurando jurabo:[TR2] 230 sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa, focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni, certe, te hic præsente, veniet domum Ulysses; tuisque oculis videbis, si volueris, interfici[TR3] procos, qui hic dominantur. 235 Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir, utinam enim hoc, hospes, verbum perficeret Saturnius! cognosceres, qualis mea potentia et quales me manus comitentur. Sic autem pariter Eumæus supplicavit omnibus diis, ut-rediret Ulysses prudens suam domum. 240 Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Proci autem Telemacho mortemque interitumque struebant: at iis sinistra venit avis, aquila altivolans, tenebat vero timidam columbam. Illis autem Amphinomus concionatus-est, et dixit: 245 O amici, haud nobis continget hoc sane consilium, Telemachi cædes: sed meminerimus convivii. Sic dixit Amphinomus, illis vero placebat sermo. Intrantes autem in ædes Ulyssis divini, lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque; 250 ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras; mactabant etiam sues porcos, et bovem armentalem; viscera vero assata distribuebant: ac vinum in crateribus miscebant: pocula autem distribuit subulcus. Panem vero ipsis distribuit Philœtius, princeps virorum, 255 pulcris in canistris; vinumque-fundebat Melantheus. Illi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant. Telemachus autem Ulyssem sedere-fecit, astutias versans,[TR4] intra bene-fundatam domum, apud lapideum limen, sella turpi posita, parvaque mensa: 260 apposuit vero ei viscerum partes, et vinum infudit in poculo aureo, et ipsum sermone allocutus-est: Illic nunc sede inter viros vinum-bibens: convicia vero tibi ipse ego et manus abarcebo omnium procerum; quoniam nequaquam publica est 265 domus hæc, sed Ulyssis, mihi autem acquisivit ille. Vos vero, proci, continete animum a-convicio, et manibus violentis; ut ne qua lis et contentio oriatur. Sic dixit: illi autem omnes mordicus labris compressis Telemachum admirabantur, quod audacter loquebatur. 270 In-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius: Et molestus quantumvis sit, accipiamus sermonem, Achivi, Telemachi; valde autem nobis minatus loquitur. Non enim Jupiter sivit Saturnius: alioquin ipsum jam compescuissemus in ædibus, argutus licet sit concionator. 275 Sic dixit Antinous; ille vero non curabat verba. Præcones autem per urbem deorum sacram hecatomben ducebant: congregabantur autem capite-comantes Achivi luco sub umbroso longe-jaculantis Apollinis. Hi autem postquam assarant carnes superiores, et igni extraxerant, 280 partibus divisis, convivabantur celebri convivio. Inde Ulyssi partem apposuerunt ii qui ministrabant, æqualem, sicut ipsi sortiebantur: sic enim jussit Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini. Procos autem illustres non omnino sinebat Minerva 285 contumelia abstinere acerba; ut adhuc magis subiret dolor cor Laertiadæ Ulyssis. Erat vero quidam inter procos vir, nefario animo, Ctesippus autem nomen erat, in Sameque domos habitabat; qui scilicet possessionibus fretus immensis 290 ambiebat Ulyssis diu absentis uxorem. Is quidem tunc inter procos superbos dixit: Audite me, proci illustres, ut aliquid dicam; partem quidem jam hospes habet dudum, sicut decet, æqualem; non enim honestum est privare, nec justum, 295 hospites Telemachi, quicunque ad-has ædes pervenerit. Sed age, ei et ego dem hospitale donum: ut et ipse vel balneatori det munus, vel alicui alii famulorum, qui sunt in ædibus Ulyssis divini. Sic locutus, projecit bovis pedem manu robusta, 300 jacentem, ex canistro sumtum: sed evitavit eum Ulysses, leniter declinato capite; subrisit autem animo Sardanium omnino risum talem: ille tamen bene-ædificatum feriit murum. Ctesippum vero Telemachus increpuit sermone: Ctesippe, certe omnino tibi hoc utilius fuit animo: 305 non percussisti hospitem; evitavit enim telum ipse. Certe enim te medium percussissem hasta acuta, et tibi pro nuptiis pater exsequias celebrasset hic. Ideo ne quis mihi insolentias in domo prodat: jam enim intelligo et novi singula, 310 bonaque, et quæ-sunt pejora: antea vero adhuc infans eram. Sed tamen hæc quidem et toleramus inspicientes, ovibus mactatis, vinoque potato, et pane consumto: difficile enim cohibere unum multos. Sed age, ne-amplius mihi mala facite infensi: 315 sin autem jam me ipsum interficere cupitis ære, etiam hoc vellem, et multo satius esset mori, quam hæc semper indigna opera videre, hospitesque pulsatos, famulasque mulieres vos violantes indigne per ædes pulcras. 320 Sic dixit: illi vero omnes muti facti-sunt silentio: sero autem tandem inter-eos locutus-est Damastorides Agelaus: O amici, haud jam quisquam super dicto æquo contrariis verbis carpens sæviat: neu amplius hunc hospitem pulsate, neu quenquam alium 325 famulorum, qui in ædibus sunt Ulyssis divini. Telemacho autem verbum ego et matri dixerim mite, si ipsis corde placeat ambobus. Quamdiu quidem vobis animus in pectoribus sperabat rediturum Ulyssem prudentem suam domum, 330 tamdiu minime indignum manereque erat et detinere procos in ædibus; quoniam hoc satius erat, si rediisset Ulysses, et redux venisset domum: nunc vero jam hoc manifestum, quod non-amplius reditus-compos est. Sed age, tuæ hæc matri assidens nuntia, 335 ut-nubat ei, quicunque optimus vir, et qui plurima præbuerit: ut tu quidem gaudens paterna omnia possideas, edens et bibens; illa vero alius domum curet. Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: non per Jovem, Agelae, et dolores patris mei, 340 qui alicubi longe-ab Ithaca vel periit vel vagatur, nequaquam remoror matris nuptias; sed jubeo eam nubere, cuicunque velit, atque insuper multa dona dabo: vereor autem invitam a domo pellere verbo violento; ne istud deus perfecerit. 345 Sic dixit Telemachus: procis vero Pallas Minerva inextinctum risum movit, errareque-fecit intellectum. Hi autem jam maxillis ridebant alienis; cruentatasque carnes comedebant; oculi vero ipsorum lacrimis implebantur; fletumque præsagiebat animus. 350 Inter-hos autem et locutus-est Theoclymenus deo-similis: Ah miseri, quod malum hoc patimini? nocte quidem vestra obvoluta-sunt capitaque, faciesque, subtusque genua. Ululatus autem exarsit, lacrimisque-oppletæ-sunt genæ: sanguine vero conspersi-sunt parietes pulcraque intercolumnia; 355 simulacris autem plenum est vestibulum, plenaque et aula, properantibus in-Erebum sub tenebras; sol vero ex-cœlo deperiit; malaque incessit caligo. Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter riserunt. His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui: 360 Desipit hospes nuper aliunde huc advectus. Sed ipsum statim, juvenes, domo emittite foras, in forum ut-eat; quoniam hæc nocti assimilat. Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis: Eurymache, nequaquam te jubeo mihi comites præbere; 365 sunt mihi oculique et aures et pedes ambo, et mens in pectoribus facta nequaquam incongrua. Horum-ope exibo foras, quoniam sentio malum vobis ingruens, quod nemo subterfugere-possit neque evitare procorum, qui per domum deo-paris Ulyssis 370 viros contumelia-afficientes injusta machinamini. Sic locuta, exivit ædibus ad-habitandum-commodis: ivit autem ad Piræum, qui ipsum lubens suscepit. Proci vero omnes in se-invicem intuentes, Telemachum irritabant, de hospitibus ridentes: 375 sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium: Telemache, nemo te pejorum-hospitum-exceptor alius; qualem quidem quendam hunc habes mendicum erronem, panis et vini indigentem, nec quicquam operum scientem, nec fortitudinis, sed incassum pondus terræ. 380 Alius autem demum quidam hic surrexit ad-vaticinandum. Sed si mihi parueris, quod multo satius fuerit: illos hospites in navem multis-transtris-instructam conjectos ad Siculos mittamus, unde quis dignum pretium-referat. Sic dixerunt proci: ille vero non curabat verba; 385 sed tacite patrem intuebatur, exspectans semper, quando demum procis impudentibus manus inferret. At e-regione autem ubi-posuerat perpulcram sellam filia Icarii, prudens Penelope, virorum in ædibus uniuscujusque sermonem audiebat. 390 Prandium etenim illi ridentes fecerat, suaveque et gratum, quippe valde multa mactarant: cœna vero nequaquam injucundior alia fieri-possit, qualem sane mox erant dea et fortis vir facturi: priores enim proci indigna machinabantur.