← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda

Odysseæ XXIII.—Ulyssis a Penelope agnitus.

Reading edition

ARGUMENT:

Euryclea awakens Penelope with the news of Ulysses' return, and the death of the suitors. Penelope scarcely credits her; but supposes some god has punished them, and descends from her department in doubt. At the first interview of Ulysses and Penelope, she is quite unsatisfied. Minerva restores him to the beauty of his youth; but the queen continues incredulous, till by some circumstances she is convinced, and falls into all the transports of passion and tenderness. They recount to each other all that has passed during their long separation. The next morning Ulysses, arming himself and his friends, goes from the city to visit his father.

TEXT:

1 Anus vero in cœnaculum ascendit exsultans, heræ dilectum maritum intus esse: genua autem firmiter-se-movebant, pedesque subsultabant: stetit vero deinde super caput, et ipsam sermone allocuta-est: 5 Surge, Penelope, cara filia, ut videas oculis tuis, quæ desideras per-dies omnes: venit Ulysses, et domum advenit, sero licet reversus. Procos autem interfecit illustres, qui ipsi domum contristabant et possessiones comedebant violenterque-tractabant filium. 10 Illam vero rursus allocuta-est prudens Penelope: nutrix cara, insanam te dii reddidere, qui possunt insipientem facere etiam eum qui vel prudentissimus sit; atque alias mentis-impotentem sapientiæ admoverunt: qui te sane læserunt; antea autem mente integra eras. 15 Cur me deludis, pertristem animum habentem, hæc præter verum dicens, et ex somno me suscitas dulci, qui mihi vinxerat caras palpebras complexus? nondum enim taliter dormivi, ex quo Ulysses ivit visurus malum-Ilium non nominandum. 20 Sed age nunc descende, et retro vade in-domum. Si qua enim mihi alia mulierum, quæ mihi sunt, hæc veniens nuntiasset et ex somno[TR1] me suscitasset, ideo cito graviter ipsam ego dimississem ut-iret rursus intra ædes: te vero in-hoc quidem senectus juvabit. 25 Hanc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: nequaquam te deludo, filia cara: sed vere tibi venit Ulysses, et domum advenit, sicut dico; ille hospes, quem omnes ignominia-afficiebant in ædibus. Telemachus vero illum dudum noverat intus esse, 30 sed per-prudentiam consilia patris occultarat, ut virorum ulcisceretur violentiam superborum. Sic dixit: illa autem gavisa-est, et a lecto exsiliens anum complexa-est; a-palpebris vero lacrimam demisit; et ipsam compellans verbis alatis allocuta-est: 35 Eia age jam mihi, nutrix dilecta, verum dic, si vere jam domum venit, ut dicis, quomodo demum procis impudentibus manus intulerit, solus quum-esset: hi vero semper frequentes intus manebant. Illam autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: 40 non vidi, non didici, sed gemitum solum audiebam eorum-qui-interficiebantur: nos vero in-recessu thalamorum bene-structorum sedebamus turbatæ; foresque continebant nos bene-aptæ, prius quidem quam tandem me tuus filius e domo vocaret Telemachus: hunc enim pater emiserat vocaturum. 45 Inveni dein Ulyssem inter cæsa cadavera stantem; illi vero circa ipsum solidum-pavimentum tenentes, jacebant super alios-alii: videns tu animo exhilarata-fuisses. [sanguine et cruore fœdatum, tanquam leonem.] Nunc hi quidem jam omnes jacent ad atrienses fores 50 conferti: at ille domum suffit perpulcram, igne magno accenso: te vero me emisit ut-vocarem. Sed sequere, ut vobismet lætitiæ immittatis ambo carum cor, quoniam mala multa passi-estis. Nunc vero jam hoc longum desiderium perfectum-est: 55 venit quidem ipse vivus ad-focum, invenit autem et te et filium in ædibus; mala vero qui ei faciebant proci, hos omnes ultus-est sua in domo. Hanc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: nutrix dilecta, nondum magnopere gloriare exsultans. 60 Nosti enim quod gratus in domo appareret omnibus, maxime vero mihique et filio, quem genuimus: sed non est hic sermo verus, sicut dicis: sed aliquis immortalium interfecit procos illustres, injuriam eorum indignatus acerbam et mala opera. 65 Neminem enim honorabant terrestrium hominum, non malum, nec bonum quidem, quicunque ad-ipsos pervenisset: ideo ob iniquitates passi-sunt malum: at Ulysses perdidit reditum longe ab-Achaia, periitque ipse. Ei autem respondit deinde dilecta nutrix Euryclea: 70 filia mea, quale tibi verbum fugit ex septo dentium! quæ maritum, intus dum-est apud focum, nunquam dicis domum esse-venturum: animus vero tibi semper incredulus. Sed age tibi et signum manifestum aliud quoddam dicam, cicatricem, quam olim ei aper inflixit albo dente: 75 hanc eum abluens agnovi; volebam autem tibi ipsi dicere: sed me ille prehensam ad os manibus, non sinebat dicere, per-sollertiam mentis. Sed sequere; atque ego me oppignerabo ipsam, si te decipiam, ut-interficias me miserrima morte. 80 Huic autem respondit deinde prudens Penelope: nutrix cara, difficile est te deorum sempiternorum consilia cavere, valde licet multarum-rerum-scientem. Sed omnino eamus ad filium meum, ut videam viros procos mortuos, atque eum qui interfecit eos. 85 Sic locuta, descendebat e-cœnaculo: multa vero ei cor agitabat, utrum seorsum dilectum maritum interrogaret, an astans oscularetur caput et manus prehensas. Illa vero postquam ingressa-est, et transivit lapideum limen, sedebat deinde Ulyssi ex-adverso, in ignis splendore, 90 ad-parietem alterum: ille autem ad columnam longam sedebat deorsum tuens, exspectans, si quid sibi diceret eximia uxor, postquam vidit oculis. Hæc vero tacita diu sedit, stupor vero ei cor invasit: obtutu autem aliquando quidem eum in-oculos aspectabat, 95 aliquando vero identidem-non-agnoscebat, mala corpore vestimenta habentem. Telemachus autem eam increpabat, verbumque dixit et elocutus-est: Mater[TR2] mea, mala-mater, immitem animum habens, cur sic a-patre separaris, neque propter ipsum sedens, verbis percontaris neque interrogas? 100 Haud quidem alia utique sic mulier obfirmato animo a-viro absisteret, qui ei mala multa perpessus venisset vigesimo anno in patriam terram: tibi vero semper cor durius est lapide. Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: 105 fili, mi, animus mihi in pectoribus stupet: neque aliquod proloqui possum verbum ad eum, neque interrogare, neque in vultum intueri coram. Si autem revera demum est Ulysses, et domum venit, certe omnino nos cognoscemus alter-alterum et melius; sunt enim nobis 110 signa, quæ jam et nos abscondita scimus ab aliis. Sic dixit: subrisit vero audens divinus Ulysses, statimque Telemachum verbis alatis allocutus-est: Telemache, sane matrem in ædibus sine tentare me; cito autem cognoscet etiam melius. 115 Nunc vero, quia sordeo, malaque corpore vestimenta indutus-sum, ideo despicatui-habet me, et nondum putat ipsum esse. Nos vero consultemus, quo-pacto quam optime fiat. Etenim aliquis, etiam unum virum ubi-interfecerit in populo, cui non multi sint adjutores pone, 120 fugit, cognatisque relictis et patria terra: nos autem columen urbis interfecimus, qui longe optimi erant juvenum in Ithaca; ideo te consultare jubeo. Hunc vero rursus Telemachus prudens contra affatus-est: ipse hæc sane videas, pater dilecte; tuum enim optimum 125 consilium in hominibus dicunt esse, nec quisquam tecum alius vir contenderit mortalium hominum. [Nos vero alacres una sequemur; neque omnino puto me fortitudine defecturum, quanta vis quidem adsit.] Illum autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 130 etenim ego dicam, ut mihi videtur esse optimum. Primum quidem lavamini, et induimini tunicas, famulasque in ædibus jubete vestimenta sibi-sumere: ac divinus cantor, habens citharam argutam, nobis præeat ludicram saltationem, 135 ut aliquis putet nuptias esse, extra audiens, vel per viam vadens, vel ex iis qui circum-habitant: ne prius fama lata cædis per urbem fiat virorum procorum, quam nos iverimus extra agrum in nostrum arboribus-abundantem; illic vero postea 140 consultabimus, quicquid utile Olympius præbuerit. Sic dixit: illi autem ei omnino auscultarunt ac paruerunt. Primum igitur lavarunt-se, et induerunt-sibi tunicas: ornatæ-sunt autem mulieres: ac sumsit divinus cantor citharam cavam, ipsisque desiderium concitavit 145 cantusque dulcis, et eximiæ saltationis. His vero magna domus personabat pedibus virorum ludentium, pulcreque-cinctarum mulierum. Sic autem aliquis dicebat, hæc extra ædes audiens: Certe omnino jam aliquis duxit multum-ambitam reginam: 150 improba, nec sustinuit mariti sui, cui-virgo-nupsit, servare magnam domum perpetuo, donec venisset. Sic aliquis dicebat; hæc autem non noverunt, quomodo facta-erant. At Ulyssem magnanimum sua in domo Eurynome œconoma lavit et unxit oleo; 155 circumque ipsum pallium jecit et tunicam: atque capiti affudit multam pulcritudinem Minerva, majoremque aspectu fecit et crassiorem; capite autem crispas demisit comas, hyacinthino flori similes. Sicut autem quando aliquis aurum circumfundit argento vir 160 peritus, quem Vulcanus docuerit et Pallas Minerva artem omnigenam, pulcra vero opera is perficit: sic quidem huic circumfudit gratiam capitique et humeris. E balneo vero is egressus-est, corpore immortalibus similis: iterum autem deinde resedit in solio, unde surrexerat, 165 ex-adverso suæ uxori, et ipsam sermone allocutus-est: Mirifica, tibi quidem præ mulieribus feminis cor durissimum fecerunt Olympias domos habentes: haud quidem alia sic mulier obfirmato animo a-viro absisteret, qui ei mala multa perpessus 170 venisset vigesimo anno in patriam terram. Sed age mihi, nutrix, sterne lectum, ut etiam solus decumbam: profecto enim huic ferreus in præcordiis animus. Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: mirifce, nec sane magnopere-me-effero, nec nihili-habeo, 175 neque admodum admiror; perquam autem bene novi, qualis eras, ex Ithaca in navi proficiscens longis-remis-instructa. Sed age ei sterne densum lectum, Euryclea, extra bene-fundatum thalamum, quem ipse fecit: illic ei, elato denso lecto, injicite stragula, 180 pelles et lænas et vestes-stragulas splendidas. Sic igitur dixit, maritum tentans; at Ulysses indignatus uxorem alloquebatur, honesta scientem: O mulier, profecto valde hoc verbum acerbum dixisti: quis vero mihi alibi posuit lectum? difficile vero esset 185 etiam valde scienti, nisi quando deus ipse aggressus facile volens poneret alio in loco: virorum autem haud quisquam vivus mortalis ne valde quidem pubescens, facile amoliretur; nam magnum signum factum-est in lecto elaborato: eum autem ego feci, nec quisquam alius. 190 Arbor erat patulis-frondibus olivæ intra septum, vigens, florescens: crassitudine vero erat tanquam columna. Ei autem ego circumdatum thalamum struxi, donec perfeci densis lapidibus, et bene desuper texi; conglutinatasque imposui fores, firmiter aptatas. 195 Et tum deinde abscidi comam patulis-frondibus olivæ; truncum vero a radice usque procissum circumdolavi ære bene et scite, et ad perpendiculum exegi, fulcro elaborato; terebravique omnia terebra. Ab hoc autem incipiens lectum poliebam, donec perfeci, 200 varie-ornans auroque et argento et ebore: inde vero extendi pellem bovis, purpura splendidam. Sic tibi hoc signum dico; neque omnino scio, si mihi adhuc incolumis sit, mulier, lectus, an aliquis jam virorum alibi posuerit, succiso fundo olivæ. 205 Sic dixit: illius vero ibidem soluta-sunt genua et carum cor, signa agnoscentis, quæ ei accurata dixerat Ulysses: lacrimis-fusis autem deinde recta cucurrit, ac manus circa collum jaciebat Ulyssi; caput vero osculata-est et affabatur: Ne mihi, Ulysse, irascere, quoniam in-aliis quidem rebus maxime 210 hominum prudens-eras; dii autem dabant ærumnam, qui nobis inviderunt apud nos-invicem manentes pubertate fruitos-esse, et senectutis limen attigisse. At ne nunc mihi ob-hoc irascere, neu indignare, quod te non primum, postquam vidi, sic amplexa-sum. 215 Semper enim mihi animus in pectoribus caris horruit, ne-quis me hominum deciperet verbis huc profectus; multi enim malas astutias cogitant. Neque Argiva Helena, Jove enata, viro cum alieno mixta-fuisset amore et cubili, 220 si in-animo habuisset, quod ipsam iterum Mavortii filii Achivorum reducturi domum dilectam in patriam erant. Eam autem profecto ad-patrandum deus instigavit opus indignum: at noxam non ante in-suo deposuit (cognovit) animo gravem, ex qua primum et ad-nos venit dolor. 225 Nunc vero, quandoquidem jam signa manifesta dixisti lecti nostri, quem non mortalis alius viderat, sed soli tuque egoque, et ancilla una sola Actoris, quam mihi dedit pater olim huc proficiscenti, quæ nobis custodiebat fores firmi thalami, 230 flectis tandem meum animum, durus licet valde sit. Sic dixit; illique adhuc magis desiderium excitavit fletus: flebat vero tenens uxorem animo-gratam, honesta scientem. Sicut autem quando grata terra natantibus apparet, quorum quidem Neptunus bene-fabricatam navem in ponto 235 perdidit, agitatam vento et fluctu vasto; pauci vero effugerunt e-cano mari in-terram natantes, multaque circa corpus accrevit salsugo; læti tamen conscenderunt terram, malo evitato: sic ipsi gratus erat maritus intuenti: 240 a-collo autem nondum omnino removebat brachia candida. Et sane flentibus apparuisset roseis-digitis Aurora, nisi utique aliud cogitasset dea cæsiis-oculis Minerva. Noctem quidem in termino longam tenuit, Auroram vero retinuit in Oceano aureum-solium-habentem, nec sinebat equos 245 jungere veloces, lumen hominibus ferentes, Lampum et Phaethonta, qui Auroram equi vehunt. Et tunc suam uxorem allocutus-est ingeniosus Ulysses: O mulier, nondum enim omnium ad fines certaminum venimus, sed adhuc in-posterum immensus labor erit, 250 multus et difficilis, quem me oportet omnem perficere. Sic enim mihi anima vaticinata-est Tiresiæ, die illo, quando descendi domum Orci intra, reditum sociis quærens, et mihi ipsi. Sed veni, ad-lectum eamus, uxor, ut jamjam 255 somno dulci delectemur, ubi-decubuerimus. Eum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: cubile quidem demum tibi-sane tunc erit, quando animo tuo volueris; quandoquidem te dii fecerunt reducem ad-domum bene-ædificatam, et tuam in patriam terram. 260 Sed quoniam cogitasti, et tibi deus injecit animo, dic, age, mihi hoc certamen; quoniam et postea, puto, audiam; statim autem est scire nequaquam pejus. Hanc vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: mirifica, cur demum me valde exhortans jubes 265 dicere? at ego dicam, nec celabo. Haud quidem tibi animus gaudebit; neque enim ipse gaudeo: quoniam admodum multas me hominum ad urbes jussit proficisci, in manibus habentem fabrefactum remum, donec ad-illos pervenerim, quid haud norunt mare, 270 viros, nec salibus mixtum cibum edunt: nec sane hi norunt naves rubris-proris, nec fabrefactos remos, qui-quidem alæ navibus sunt. Signum vero mihi hoc dixit manifestum, nec te celabo: quando demum mihi obviam-factus alius viator 275 dixerit me ventilabrum habere super splendido humero: tunc me terræ infixo jussit remo, factisque sacris pulcris Neptuno regi, ariete, tauroque, suumque initore verre, domum abire, facereque sacras hecatombas 280 immortalibus diis, qui cœlum latum tenent, omnibus prorsus ordine: mors autem mihi ex mari ipsi lenis admodum talis adveniet, quæ me occidat senectute a molli confectum; circum autem populi felices erunt: hæc mihi dixit omnia perfectum-iri. 285 Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: si quidem demum senectutem dii perficient meliorem, spes tibi est deinde malorum effugium fore. Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Interea vero Eurynomeque et nutrix instruebant lectum 290 veste molli, facibus sub lucentibus. Ac postquam straverant densum lectum properantes, anus quidem decubitura retro in-domum ivit; illis vero Eurynome cubicularia præibat euntibus ad-lectum, facem in manibus tenens: 295 in thalamum autem ubi-duxerat, retro ivit; illi quidem deinde lubentes lecti antiqui ritibus accesserunt. At Telemachus et bubulcus ac subulcus cessare-fecerunt a-saltatione pedes, cessareque-fecere mulieres: ipsi vero cubabant per ædes umbrosas. 300 Illi autem postquam amore delectati-sunt desiderabili, delectabantur sermonibus, inter se-invicem confabulantes: illa quidem quanta in ædibus sustinuerat, divina mulierum, virorum procorum inspiciens perniciosum cœtum, qui sui gratia multa, boves et pinguia pecora, 305 mactabant; multum autem ex-doliis hauriebatur vinum. At generosus Ulysses, quantos dolores intulerat hominibus, et quantos ipse ærumnis-conflictatus exanclaverat, omnia dicebat; illa vero delectabatur audiens; neque ei somnus incidebat palpebris, antequam is enarrasset omnia. 310 Incepit autem, quomodo primum Ciconas domuit; ac postea venit in-Lotophagorum virorum pinguem terram: et quæ Cyclops fecit, et quomodo luit pœnam ob-fortes socios, quos comedebat is nec miserabatur: et ut ad Æolum venit, qui ipsum lubens suscepit, 315 et dimittebat: nondum tamen fatale, dilectam in patriam ut-perveniret, erat; sed ipsum rursus abreptum procella pontum in piscosum tulit valde gementem: et quomodo Telepylum Læstrygoniam pervenit, ad Læstrygonas, qui navesque perdidere et bene-ocreatos socios: 320 [omnes: Ulysses autem solus effugit nave nigra:] et Circes enarravit dolum et varium-artificium; et quomodo Orci domum adiit squalidam, animam consulturus Thebani Tiresiæ, navi multis-transtris-instructa; et aspexit omnes socios, 325 matremque, quæ ipsum peperit et nutrivit parvulum: et quomodo Sirenum frequentium vocem audiit: quomodoque venit ad Erraticas petras, horrendamque Charybdin, Scyllamque, quam nondum-unquam illæsi viri effugerunt: et ut Solis boves interfecerunt socii: 330 et ut navem velocem percussit ardenti fulmine Jupiter altitonans; perieruntque strenui socii, omnes simul: ipse vero mala fata effugit: utque advenit Ogygiam in-insulam, ad Nymphamque Calypso, quæ demum ipsum detinebat, cupiens sibi maritum esse, 335 in specubus cavis, et alebat, atque dicebat reddituram se eum immortalem et senectutis-expertem dies omnes; sed ei nunquam animum in pectoribus flectebat: et quomodo ad Phæacas pervenit, multa perpessus, qui sane ipsum ex animo, deum veluti, honoraverunt, 340 et deduxerunt cum navi dilectam in patriam terram, æreque, auroque affatim, vestituque datis. Hoc sane ultimum dixit verbum, quando eum dulcis somnus membrorum-relaxator invasit, solvens curas animi. Sed rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva: 345 quando demum Ulyssem putabat suo in animo concubitu suæ uxoris oblectatum-esse, atque etiam somno: statim ab Oceano in-aureo-solio mane-genitam Auroram excitavit, ut hominibus lucem ferret: surrexit vero Ulysses cubili ex molli; uxori autem hunc sermonem mandabat: 350 O uxor, jam quidem multis satiati-sumus certaminibus ambo: tu quidem hic meum ærumnosum reditum deflens; at me Jupiter doloribus, et dii alii, properantem detinebant mea a patria terra: nunc vero postquam ambo ad-desiderabile venimus cubile, 355 possessiones quidem, quæ mihi sunt, curato in ædibus; pecora autem quæ mihi proci superbi consumsere, pro iis multa quidem ipse ego prædabor, alia autem Achivi dabunt, donec omnia impleverint stabula. Verum ego quidem ad arboribus-abundantem agrum proficiscar, 360 visurus patrem eximium, qui mihi multum dolet: tibi autem, uxor, hæc præcipio, prudens licet sis: statim enim fama ibit simul cum sole oriente de-viris procis, quos interfeci in ædibus: in cœnaculum ubi-ascenderis, cum famulis mulieribus, 365 sede, neu quenquam respice, neu interroga. Dixit, et circum humeros induit-sibi arma pulcra: incitavit autem Telemachum et bubulcum ac subulcum, omnesque arma jussit Martia manibus sibi-sumere. Hi vero ei non inobsequentes-fuerunt; armabant autem se ære; 370 et aperuere fores, et exibant; præibat autem Ulysses. Jam quidem lux erat super terram; illos autem Minerva caligine coopertos cito eduxit ex-urbe.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings