← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda

Odysseæ XVI.—Telemachi agnitio Ulyssis.

Reading edition

ARGUMENT: THE DISCOVERY OF ULYSSES TO TELEMACHUS.

Telemachus arriving at the lodge of Eumaeus, sends him to carry Penelope the news of his return. Minerva appearing to Ulysses, commands him to discover himself to his son. The princes, who had lain in ambush to intercept Telemachus in his way, their project being defeated, return to Ithaca.

TEXT:

1 Hi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus, parabant jentaculum simul-cum aurora, accenso igne, emiseruntque pastores cum congregatis suibus: Telemachum vero circum-adulabantur canes latratores, 5 neque illatrabant advenienti. Vidit autem divinus Ulysses adulantesque canes, circumvenitque eum sonus pedum: statim vero Eumæum verbis alatis allocutus-est: Eumæe, certe omnino aliquis tibi veniet huc socius, vel et notus alius; quoniam canes non latrant, 10 sed circum-adulantur; pedum vero subtus sonum audio. Nondum totus dictus-erat sermo, quando ei dilectus filius stetit in vestibulo. Attonitus autem exsiliit subulcus; atque ei e-manibus cecidere vasa, quibus utebatur, miscens nigrum vinum: ipse vero obvius ivit hero, 15 osculatusque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra, manusque ambas; uber autem ei excidit lacrima. Sicut vero pater suum filium amanti animo amplectitur, reversum e longinqua terra decimo anno, unicum, in-senectute-genitum, super quo dolores multos passus-sit: 20 sic tunc Telemachum deo-similem divinus subulcus totum osculatus-est circumhærens, tanquam e morte elapsum: et ejulans eum verbis alatis allocutus-est: Venisti, Telemache, dulce lumen? non te amplius ego me visurum putabam, postquam ivisti navi in-Pylum; 25 sed age, nunc ingredere, dilecte fili, ut te animo delecter aspiciens, recens aliunde intro advenientem. Nequaquam enim frequenter agrum adis, nec pastores, sed in-urbe-manes: sic enim tibi placebat animo, virorum procorum aspicere exitiosum cœtum. 30 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est: erit sic, pater: tui vero causa huc venio, ut teque oculis videam, et sermonem audiam, si mihi adhuc in ædibus mater maneat, an aliquis jam virorum alius eam duxerit; Ulyssis autem fere cubile 35 inopia stragularum malas araneas jacet habens. Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum: et perquam illa manet patienti animo tuis in ædibus: luctuosæ vero ei semper pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti. 40 Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam: atque is introibat, et transivit lapideum limen. Ei autem suam sedem ingresso pater cesserat Ulysses; Telemachus vero ex-altera-parte prohibebat, dixitque: Sede, o hospes; nos autem et alibi inveniemus sedem 45 tugurio in nostro: adest vero vir, qui talem ponet. Sic dixit: ille autem retrogressus inde consedit: huic autem subulcus substravit viridia virgulta, et pellem insuper; ibi consedit deinde Ulyssis dilectus filius. Illis autem carnium lances apposuit subulcus 50 assarum, quas quidem priori die reliquerant comedentes; panem autem festinanter accumulabat in canistris, atque inde in poculo miscebat dulce vinum: ipse vero e-regione sedit Ulyssis divini. Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant. 55 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, tum vero Telemachus allocutus-est divinum subulcum: Pater, unde tibi hospes hic venit? quomodo autem ipsum nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitebantur? nequaquam enim ipsum pedibus puto huc venisse. 60 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: enimvero ego tibi, fili, vera omnia dicam. Ex Creta quidem genere se-profitetur esse lata: dicit autem se multis hominum in urbibus versatum-esse errantem; sic enim ei destinavit hæc deus. 65 Nunc autem Thesprotorum virorum e nave elapsus venit meum ad stabulum, ego vero tibi eum in-manus-tradam: fac quomodo vis; supplicem vero tibi se profitetur esse. Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Eumæe, certe valde hoc verbum animum-tristans dixisti: 70 quomodo enim jam hunc hospitem ego suscipiam domi? Ipse quidem juvenis sum, et nondum manibus confisus-sum virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit; matri autem meæ bifariam animus in mente cogitat, utrum illic apud me maneat et domum curret, 75 torumque reverens mariti, populique famam; an jam una sequatur Achivorum eum, quicunque optimus ambit eam in ædibus vir, et plurima dederit. Verum enimvero hospitem, quoniam tuam advenit domum, induam ipsum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris; 80 dabo autem ensem ancipitem, et pedibus calceamenta: dimittamque, quo ipsum cor animusque jubet. Sin vero velis, tu curato eum, in stabulis detentum; vestimenta autem huc ego mittam et cibum omnem, ad-edendum, ut ne te atterat et socios. 85 Illuc vero non ipsum equidem inter procos siverim ire; valde enim petulantem insolentiam habent, ne ipsum conviciis-proscindant, mihi autem dolor fiat gravis. Efficere vero difficile est aliquid inter plures unum virum, etiam fortem; quoniam multo potentiores sunt. 90 Illum autem rursus affatus-est audens divinus Ulysses: o amice, quoniam sane mihi etiam respondere fas est, certe valde meum corroditur audientis carum cor, de iis qualia dicitis procos injusta moliri in ædibus, invito te, talis quum-sis. 95 Dic mihi, utrum sponte succumbas, an te cives oderint in populo, obsequentes dei voci: an aliquid fratribus succenseas; quibus-quidem vir pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit. Utinam enim ego sic juvenis essem hoc cum animo, 100 vel filius ex Ulysse eximio, vel etiam ipse [venerit errans: adhuc enim et spei copia est:] ilico deinde mihi caput abscinderet alienus vir, si non ego illis malum omnibus fierem, profectus in domum Laertiadæ Ulyssis: 105 sin vero rursus me multitudine domarent, solus quum-essem, mallem in meis interfectus ædibus mori, quam hæc quidem semper indigna opera videre, hospitesque male-tractatos, famulasque mulieres illos violantes indigne in ædibus pulcris, 110 et vinum exhaustum, et cibum comedentes temere sic, in-infinitum, nunquam-perfecto in opere. Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: enimvero ego tibi, hospes, hæc valde accurate dicam. Nec quicquam mihi universus populus invisus irascitur, 115 nec fratribus succenseo: quibus-quidem vir pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit. Ita enim nostrum genus per-unicos-demisit Jupiter; unicum Laerten Arcesius filium genuit, unicum autem rursus Ulyssem pater genuit; at Ulysses 120 unicum me in ædibus genitum liquit, nec me fruitus-est. Ideo nunc inimici valde multi sunt in domo. Quotquot enim insulis dominantur optimi, Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho, et quot per asperam Ithacam dominantur, 125 tot matrem meam ambiunt, atteruntque domum. Illa autem neque abnegat odiosas nuptias, nec finem facere potest; hi autem absumunt comedentes domum meam: cito vero me perdent et ipsum. Sed enim hæc quidem deorum in genibus posita-sunt. 130 Pater, tu vero vade ocyus, prudenti Penelopæ dic, quod ei salvus sum, et ex Pylo veni. At ego hic manebo, tu autem huc redi, soli ubi-nuntiaris; ceterorum vero nullus Achivorum audiat: multi enim mihi mala moliuntur. 135 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: cognoscio, sapio; hæc sane intelligenti imperas. Sed age mihi hoc dic et accurate præcipe, an et Laertæ eadem via nuntius eam infelici; qui eousque quidem ob-Ulyssem valde dolens, 140 operaque inspiciebat, et cum famulis in domo bibebat et edebat, quando animus in pectoribus juberet; at nunc, ex quo tu abiisti navi in-Pylum, nondum ipsum dicunt edisse et bibisse sic ut solebat, neque opera inspexisse; sed suspirioque fletuque 145 sedet lamentans; tabescit autem circum ossa corpus. Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: tristius est, sed nihilominus ipsum sinemus, dolentes licet. Si enim ullo-pacto essent proprii-arbitrii omnia mortalibus, primum mei patris eligeremus reditus diem. 150 Sed tu ubi-nuntiaveris, revertere; neu per agros vagare ad illum: at matri dic, ut-famulam œconomam ire-jubeat quam citissime clam; illa etenim nuntiaverit seni. Dixit, et excitavit subulcum: hic autem cepit manibus calceos, 155 ligatisque iis sub pedibus ad-urbem ibat. Nec Minervam latebat a stabulo profectus Eumæus subulcus; sed ea prope venit: corpore vero assimilata-est mulieri pulcræque magnæque, et splendida opera scienti. Stetit autem e-regione-ostii casæ Ulyssi apparens; 160 nec Telemachus eam vidit coram, neque advertit: (nequaquam enim omnibus dii apparent manifesti:) sed Ulyssesque, canesque viderunt, atque non latrarunt, cum gannitu vero aliorsum per stabulum trepidaverunt. Illa autem superciliis innuit; animadvertit vero divinus Ulysses; 165 exivitque domo extra magnum murum caulæ, stetitque ante ipsam: eum vero allocuta-est Minerva: Generose Laertiade, sollers Ulysse, jam nunc tuo filio verbum dic, neu cela; ut procis mortem et fatum ubi-composueritis, 170 eatis ad urbem inclytam: neque ego ipsa diu a vobis abero, promta ad-pugnandum. Dixit, et aurea virga tetigit eum Minerva: vestem quidem ei primum bene-lotam et tunicam posuit circa pectora; corpusque auxit et vigorem. 175 Rursus autem nigro-colore factus-est, genæque distentæ-sunt, cæruleique facti-sunt pili circa mentum. Illa quidem, ita quum fecisset, recessit: at Ulysses ivit in casam: stupuit vero ipsum dilectus filius; territusque aliorsum vertit oculos, veritus ne deus esset, 180 et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est: Alius mihi, hospes, apparuisti modo, quam ante, alia autem vestimenta habes, et tibi corpus haud-amplius simile. Certe omnino aliquis deus es eorum qui cœlum latum tenent: sed propitius-esto, ut tibi grata demus sacra, 185 et aurea dona, arte-elaborata: parce vero nobis. Huic autem respondit inde audens divinus Ulysses: neutiquam deus sum; cur me immortalibus assimilas? sed pater tuus sum, cujus gratia tu suspirans pateris dolores multos, injurias sustinens virorum. 190 Sic igitur locutus, filium osculatus-est, a genisque lacrimam mittebat humi: ante autem continuerat-se indesinenter usque. Telemachus vero (nondum enim credebat suum patrem esse) rursus ipsum verbis respondens allocutus-est: Haud tu Ulysses es, pater meus; sed me deus 195 decipit, ut adhuc magis lugens suspirem. Nequaquam enim mortalis vir hæc machinatus-esset suo ipsius quidem animo; nisi quando deus ipse aggressus, facile volens faceret juvenem aut senem. Certe enim modo eras senex, et turpiter vestitus-eras; 200 nunc vero diis similis-es, qui cœlum latum tenent. Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: Telemache, non te decet dilectum patrem, intus quum-sit, neque mirari supra-modum nec stupere. Nequaquam enim tibi amplius alius veniet huc Ulysses: 205 sed ille ego talis, passus mala, multumque vagatus, veni vicesimo anno in patriam terram. Verum tibi hoc opus est Minervæ prædatricis quæ me talem fecit, uti vult; potest enim; alias quidem mendico similem, alias autem rursus 210 viro juveni, et pulcra circa corpus vestimenta habenti.[TR1] Facile vero est diis, qui cœlum latum tenent, et illustrem-facere mortalem hominem, et vilem-reddere. Sic igitur locutus consedit: Telemachus vero circumfusus patrem bonum lugebat, lacrimas stillans. 215 Ambobus autem ipsis desiderium subortum-est fletus: plorabant vero stridule, abundantius quam aves, aquilæ, vel vultures unguibus-aduncis, quibus pullos rustici abstulerint, antequam volatiles facti-sint: sic igitur illi miserabiliter sub superciliis lacrimam fundebant. 220 Et sane ejulantibus occidisset lumen solis, nisi Telemachus allocutus-fuisset suum patrem subito: Quali nam nunc huc, pater, navi te nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitebantur? nequaquam enim te pedibus puto huc venisse. 225 Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: enimvero ego tibi, fili, verum enarrabo. Phæaces me duxerunt re-nautica-inclyti, qui et alios homines deducunt, quicumque ad-ipsos venerit: et me dormientem in navi veloci super pontum vehentes 230 deposuerunt in Ithaca: dederunt autem mihi splendida dona, æsque aurumque abunde, vestimentaque texta: et hæc quidem in speluncis deorum consilio jacent. Nunc autem huc veni admonitionibus Minervæ, ut inimicorum de cæde consultemus. 235 Sed age mihi procos enumera-et recense, ut sciam, quotque et quinam viri sint: et meo in animo eximio habita-deliberatione, considerem, si nos possimus contra-eos-stare, soli sine aliis, an et conquiremus alios. 240 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: o pater, sane tuam magnam gloriam semper audiebam, manibusque te bellatorem esse, et prudentem consilio: sed nimis magnum dixisti; stupor me tenet: nec liceret viros duos cum-multis et fortibus pugnare. 245 Procorum autem nec sane decas una, nec duæ solæ, sed multo plures sunt; cito autem scies hic numerum. Ex Dulichio quidem duo et quinquaginta juvenes selecti, sex vero eos famuli comitantur: ex Samo autem quatuorque et viginti viri sunt; 250 et ex Zacyntho sunt viginti juvenes Achivorum; ex ipsa vero Ithaca duodecim omnes optimi, et cum ipsis simul est Medon præco, et divinus cantor, et duo ministri, periti epulas-instruendi. His si omnibus nos-offeramus intus versantibus, 255 vereor ne perquam-amare et graviter eorum injurias ulciscaris reversus. Sed tu, si possis aliquem adjutorem excogitare, considera, qui nobis auxilietur lubenti animo. Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: enimvergo ego dicam; tu vero attende et me audi, 260 et considera, si nobis Minerva cum Jove patre sufficiat, an aliquem alium adjutorem excogitem. Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: boni sane isti sunt adjutores, quos memoras, alte quidem in nubibus sedentes; qui utique et aliis 265 viris dominantur, et immortalibus diis. Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: haud quidem illi multo tempore seorsum aberunt a-pugna forti, quando procis et nobis in ædibus meis robur decernetur Martis. 270 Sed tu quidem nunc vade, simul cum-aurora illucescente, domum, et cum-procis insolentibus versare: at me ad urbem subulcus postea ducet, mendico misero similem, et seni. Si autem me ignominia-afficiant in domo, tuum tamen carum cor 275 tolerato in pectoribus, male patiente me. Etiamsi vel per domum pedibus me trahant foras, vel telis percutiant: tu tamen inspiciens tolerato. At sane cessare jube ab-inspientia, lenibus verbis compellans; illi vero tibi nequaquam 280 parebunt; jam enim ipsis adest fatalis dies. [Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua: quando abundans-consiliis in mente mihi ponet Minerva, innuam quidem tibi ego capite; tu autem deinde, quum-intellexeris, quæcunque tibi in ædibus Martia arma jacent, 285 in secessum alti thalami depone sublata, omnia prorsus: at procos blandis verbis palpare, quando te percontentur arma desiderantes; dicens, Ex fumo deposui quoniam non-amplius illis similia-sunt, qualia quondam ad-Trojam proficiscens reliquit Ulysses; 290 sed fœdata-sunt, quantum ignis attigit vapor. Insuper autem mihi hoc majus in mente posuit Saturnius, ne qua vino-gravati, contentione concitata inter vos, vos-invicem vulneretis, fœdetdisque convivium, et nuptiarum-ambitum; ipsum enim allicit virum ferrum. 295 Nobis vero solis duos enses, et duas hastas relinque, et duo scuta-bubula manibus sumenda, ut impetu-facto capiamus; illos autem postea Pallas Minerva demulcebit, et providus Jupiter.] Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua; 300 si vere meus es, et sanguinis nostri, ne-quis postea Ulyssem audiat intus esse,[TR2] neque etiam Laertes sciat hoc, nec subulcus, nec quisquam domesticorum, neque ipsa Penelope: sed soli, tuque egoque, mulierum cognoscamus ingenium: 305 et aliquem famulorum virorum etiam tentemus; tam ubi aliquis nos honoret et timeat animo, quam qui non curet, teque parum-honoret, talis quum-sis. Hunc autem respondens allocutus-est splendidus filius: o pater, sane meum animum et postea, opinor, 310 cognosces; nequaquam enim animi-remissio me tenet: sed neutiquam hoc emolumento ego fore puto nobis ambobus; te vero considerare jubeo. Diu enim sic vades unumquemque tentans opera ipsorum adiens; illi autem in ædibus quieti 315 opes devorant præter-modum, nec superest parsimonia. Sed sane te mulieres ego explorare hortor, quæque te parum-honorent, et quæ inculpatæ sint: viros autem non ego per stabula vellem nos explorare, sed postea hæc curare, 320 si modo vere aliquod nosti Jovis signum ægidem-tenentis. Sic hi quidem talia inter se loquebantur. At deinde in-Ithacam deducebatur navis bene-fabricata, quæ tulerat Telemachum a-Pylo, et omnes socios: hi vero quum jam portum valde-profundum intrassent, 325 navem quidem ii nigram in terram traxerunt, arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri; statimque ad Clytii domum ferebant perpulcra dona. At præconem præmiserunt domum ad Ulyssis, nuntium dicturum prudenti Penelopæ, 330 quod Telemachus quidem in agro maneat, navem autem jusserit ad-urbem inde-navigare; ut ne verita in animo præstans regina teneras lacrimas defunderet. Atque occurrerunt-sibi-invicem præco et divinus subulcus, ejusdem gratia nuntii, dicturi mulieri. 335 Sed quando jam pervenerant in domum divini regis, præco quidem medias inter ancillas dixit: Jam tibi, regina, dilectus filius venit. Penelopæ autem dixit subulcus prope astans omnia, quæcunque ei dilectus filius ipsum jusserat loqui.[TR3] 340 Ac postquam omne præceptum renuntiarat, profectus-est ire ad sues; liquit autem septaque et domum. Proci vero tristati-sunt, dolueruntque in animo: exiverunt autem domo præter magnum murum atrii, atque illic ante januas sedebant. 345 His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui: O amici, certe magnum opus superbe perfectum-est Telemacho, iter hoc: putabamus autem ei non perfectum-iri. Sed agite, navem nigram trahamus, quæ sit optima; inque eam remiges marinos congregemus, qui citissime 350 illis nuntient ocyus ut-domum redeant. Nondum totum dictum-erat, quando Amphinomus vidit navem, conversus ex loco suo, portum profundum intra, velaque contrahentes, remosque manibus tenentes. Suaviter autem ridens locutus-est inter-suos sodales: 355 Ne quem amplius nuntium jubeamus-ire; hi enim jam sunt intus: vel aliquis eis hoc dixit deorum, vel viderunt ipsi navem prætervehentem, eam autem non potuerunt assequi. Sic dixit: illi autem ubi-surrexere, iverunt ad litus maris; statim vero navem nigram in terram traxerunt, 360 arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri. Ipsi vero in concilium iverunt conferti, nec quemquam aliorum sinebant, nec juvenum una-considere, nec senum. Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius: Dii boni! ut hunc virum dii a-malo liberarunt! 365 Die quidem speculatores sedebant in cacuminibus ventosis, semper alii-post-alios; simul autem cum-sole occidente, nunquam in terra noctem peregimus, sed in ponto navi veloci navigantes, exspectabamus Auroram divinam, Telemacho insidiantes, ut interficeremus captum 370 ipsum: hunc autem tunc quidem abduxit domum deus. Nos vero hic ei consultemus gravem interitum, Telemacho; neque nos subterfugiat: non enim puto, eo quidem vivente, perfectum-iri hæc opera. Ipse enim peritus est consilioque menteque: 375 cives autem non-amplius omnino nobis gratificantur. Sed agite, antequam ille congregarit Achivos in concionem; (nequaquam enim remisse-acturum ipsum puto, sed iram fovebit, dicetque inter omnes, exsurgens, quod ei cædem gravem struebamus, neque assecuti-sumus: 380 illi autem non laudabunt audientes mala opera: metuoque, ne-quod malum faciant et nos expellant terra nostra, alium vero adeamus populum:) sed prævertamus eum interficiendo in agro procul ab-urbe, vel in via: victum autem ipsi et possessiones habeamus, 385 divisas æqualiter inter nos; ædes vero demum illius matri dederimus habendas et ei quicunque eam duxerit. Sin autem vobis hic sermo displicet, sed mavultis ipsumque vivere et habere paterna omnia, ne ei deinceps opes affatim animo-gratas comedamus, 390 hic congregati, sed ex domo sua unusquisque ambiat eam sponsaliis petens; illa vero deinde nupserit ei, qui plurima dederit, et fatalis venerit. Sic dixit: hi autem omnes muti facti-sunt silentio. His vero Amphinomus concionatus-est et dixit, 395 Nisi splendidus filius, Aretiadæ regis: qui quidem ex Dulichio tritici-feraci, herbosa, dux-erat procis, maxime autem Penelopæ placebat sermonibus; mente enim utebatur bona: qui ipsis bene-cupiens concionatus-est, et dixit: 400 O amici, non equidem interficere velim Telemachum; grave vero genus regium est interficere: sed primum deorum interrogemus consilia. Si quidem probent Jovis magni jura, ipseque interficiam, aliosque omnes jubebo: 405 sin vero avertant dii, quiescere suadeo. Sic dixit Amphinomus; illis autem placebat sermo. Statim deinde quum-surrexissent, iverunt in domum Ulyssis: advenientesque, considebant in politis sedibus. At rursus aliud cogitavit prudens Penelope, 410 procis ut-se-ostenderet violentam insolentiam animis habentibus. Resciverat enim de-sui filii in ædibus patranda cæde; præco enim ei dixit Medon, qui audierat consilia. Profectaque-est ire ad-domum cum famulis mulieribus. Sed quando jam ad procos pervenit divina inter-mulieres, 415 stetit ad postes domus affabre structæ, genis obtendens nitida redimicula; Antinoum vero increpabat, verbumque dixit et elocuta-est: Antinoe, insolentiam habens, mali-machinator; atqui te dicunt in populo Ithacæ inter æquales esse optimum 420 consilio et verbis; tu vero nequaquam talis eras. Insane, cur autem tu Telemacho fatumque mortemque struis, nec supplices curas, quibus utique Jupiter testis est injuriarum? non vero fas est mala suere sibi-invicem. An non nosti, quando huc pater tuus venit fugiens, 425 populum veritus? jam enim irati-erant valde, quoniam prædones comitatus Taphios malo-affecerat Thesprotos; hi vero nobis amici erant: illum inde volebant occidere, et perdere ejus carum cor, et victum consumere sufficientem magnum: 430 verum Ulysses inhibebat et retinebat, cupientes licet. Hujus nunc domum ignominiose comedis, ambisque uxorem, filiumque interficis, meque magno dolore-afficis: sed te cessare hortor et jubere alios cessare. Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-est: 435 filia Icarii, prudens Penelope, confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint. Non est hir vir, neque erit, neque fuerit, qui Telemacho tuo filio manus inferat, vivente quidem me et super terra vidente. 440 Sic enim edico, et sane perfectum erit: statim ei sanguis ater fluet circum hastam nostram; quoniam et mihi urbium-vastator Ulysses sæpe, genibus suis me imponens, carnem assam in manibus posuit, præbuitque vinum rubrum. 445 Ideo mihi Telemachus omnium multo carissimus est virorum: nec quicquam ipsum mortem timere jubeo a procis certe; divinitus autem evenientem non est effugere. Sic dixit animum-addens; ei autem struebat ipse mortem. Illa autem quum-ascendisset in-cœnaculum splendidum, 450 flebat inde Ulyssem, dilectum maritum, donec ei somnum dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva. Vespertinus autem Ulyssi et filio divinus subulcus advenit: hi vero inde cœnam scite parabant, sue mactato anniculo. At Minerva, 455 prope astans, Laertiaden Ulyssem virga percussum, iterum fecit senem, turpiaque vestimenta induit circa corpus; ne eum subulcus cognosceret coram intuitus, et prudenti Penelopæ iret nuntiatum, neque mente contineret. 460 Ad hunc Telemachus prior sermonem dixit: venisti, divine Eumæe. Quænam jam fama est per urbem? num jam proci eximii intus sunt reversi ex insidiis? an adhuc me denuo observant domum euntem? Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: 465 non curæ-erat mihi hæc inquirere et interrogare, per-urbem incedenti: citissime me animus jussit, nuntio dicto, rursus huc redire. Occurrit autem mihi a sociis nuntius velox, præco, qui jam primus verbum tuæ matri dixit. 470 Aliud vero utique hocce novi: hoc enim vidi oculis. Jam super urbem, ubi Mercurialis collis est, eram profectus, quando navem velocem vidi descendentem in portum nostrum; multi autem erant viri in ipsa: gravataque-erat scutis, et hastis utrinque-acutis: 475 et ipsos putavi illos esse; neque-vero quicquam scio. Sic dixit; subrisit autem sacra vis Telemachi, patrem oculis intuitus; vitabat autem subulcum. Hi vero ubi jam cesserant ab-opere, appararantque convivium, convivati-sunt; nec quicquam animus indigebat convivio æquo. 480 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, de-lectoque cogitarunt, et somni donum cepere.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings