Odysseæ XIV.—Ulyssis cum Eumæo conversatio.
Reading edition
ARGUMENT: THE CONVERSATION WITH EUMAEUS.
Ulysses arrives in disguise at the house of Eumaeus, where he is received, entertained, and lodged with the utmost hospitality. The several discourses of that faithful old servant, with the feigned story told by Ulysses to conceal himself, and other conversations on various subjects, take up this entire book.
TEXT:
1 At hic ex portu ingressus-est asperam viam, locum per silvosum, per juga, qua ei Minerva designaverat divinum subulcum, qui ei victum maxime curabat famulorum, quos comparaverat divinus Ulysses. 5 Hunc autem in vestibulo invenit sedentem, ubi ei caula alta ædificata-erat, undique-conspicuo in loco, pulcraque, magnaque, vacuis-spatiis-circumdata; quam subulcus ipse ædificaverat suibus, absente rege, sine (non jubentibus) domina et Laerte sene, 10 advectatis lapidibus, et cinxerat sepe-spinea. Palos autem extra adegerat prorus hinc atque illinc, densos et crebros, nigra-parte roboris circumfissa; intra vero caulam suilia duodecim fecerat, prope invicem, cubilia suibus, in singulis autem 15 quinquaginta sues humi-cubantes concludebantur; feminæ genitrices; at mares foris dormiebant, multo pauciores; hos enim minuebant comedentes divini proci; quippe mittebat subulcus semper saginatorum porcorum optimum omnium: 20 hi vero trecentique et sexaginta erant. Juxtà autem canes, feris similes, semper cubabant quatuor, quos nutrivit subulcus, princeps virorum. Ipse autem circa pedes suos aptabat calceamenta, incidens pellem bubulam, bene-coloratam: ceteri vero subulci jam 25 abierant alio alius, cum congregatis suibus tres; quartum autem dimiserat ad-urbem, suem ut-ageret procis insolentibus, necessitate; ut sacris-factis, carnibus satiarent-sibi animum. Extemplo vero Ulyssem viderunt canes latratores: 30 hi quidem clamantes accurrerunt; at Ulysses sedit astutia, baculumque ei excidit manu. Tunc suum apud stabulum indignum sustinuisset dolorem: sed subulcus ocyus pedibus velocibus subsecutus ruit per vestibulum, corium vero ei excidit manu. 35 Hos quidem increpans pepulit alios alio, canes, crebris lapidibus; ipse vero affatus-est dominum: O senex, profecto pæne te canes disperdiderunt repente; et mihi opprobrium offudisses. Et vero mihi alios dii dedere doloresque gemitusque: 40 deo-parem enim ob-herum lugens et dolens sedeo; aliis autem sues pingues nutrio ad-comedendum: at ille egens alicubi cibi vagatur apud alienæ-linguæ virorum populumque urbemque, sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis. 45 Verum sequere, ad-casam eamus, senex, ut et ipse cibo et vino saturatus in animo, dicas, unde sis et quantas ærumnas toleraveris. Sic locutus ad-casam præivit divinus subulcus; et sedere-fecit illum introductum; virgulta vero subjecit densa; 50 instravitque pellem villosæ agrestis capræ, in-eo ut-cubare-posset, magnum et densum. Gaudebat autem Ulysses, quod ipsum sic exciperet; verbumque dixit et elocutus-est: Jupiter tibi det, hospes, et immortales dii alii, quodcunque maxime cupis, quia me lubens excepisti. 55 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: hospes, non mihi fas est, nec si pejor te venerit, hospitem indigne-tractare; a Jove enim sunt omnes hospitesque, mendicique; munus vero exiguumque carumque fit nostrum: hic enim servorum mos est, 60 semper timentium, quando dominantur heri juvenes: certe enim illius-quidem dii reditum impedierunt, qui me studiose dilexisset, et possessionem dedisset, qualia quidem suo famulo dominus benignus dederit, domumque, et peculium, et multum-ambitam uxorem; 65 qui ei multum laboraverit, cuique deus laborem incremento-juverit; ut et mihi hic labor incrementum-habet, in-quo versor: ideo me multum juvisset dominus, si hic senesceret: sed periit: utinam Helenæ genus disperiisset funditus; quoniam multorum virorum genua solvit. 70 Etenim ille ivit Agamemnonis propter honorem in Ilium bonis-equis-fœcundum, ut cum-Trojanis pugnaret. Sic locutus, cingulo celeriter constringebat tunicam: profectus est-ire ad suilia, ubi greges conclusi-erant porcorum: illinc sumtos duos attulit, et ambos mactavit; 75 ustulavitque conciditque, et verubus transfixit. Assata autem omnia ferens apposuit Ulyssi, calida ipsis in-verubus: atque farinam albam inspersit; in poculo autem miscebat dulce vinum: ipse vero ex-adverso sedit, adhortansque allocutus-est: 80 Comede nunc, o hospes, quæ servis adsunt porculorum-carnes: at pingues sane sues proci comedunt, non ultionis-divinæ memores in mentibus, nec misericordiæ. Non quidem improba opera dii beati amant, sed justitiam honorant, et æqua opera hominum. 85 Etiam infesti quidem et insolentes, qui terram alienam invaserint, et ipsis Jupiter prædam dederit, impletisque navibus abierint domum redituri: etiam his ultionis-divinæ vehemens metus animis incidit. Isti vero etiam aliquid sciunt, deique aliquam audiere vocem, 90 illius tristem mortem, quandoquidem nolunt rite ambire, nec redire ad sua: sed tranquilli bona absumunt immodice, neque iis inest parsimonia. Quotquot enim noctesque et dies a Jove oriuntur, nunquam unam mactant victimam, neque duas solas; 95 vinum vero consumunt immoderate exhaurientes. Certe ei victus erat copiosus; nemini tantus virorum heroum, nec continentis nigræ, neque ipsius Ithacæ, nec simul-viginti virorum sunt divitiæ tantæ: ego vero tibi recensebo. 100 Duodecim in continente armenta sunt; tot greges ovium, tot suum pascua, tot stabula lata caprarum pascunt mercenariique et ipsius pastores viri. Hic autem stabula alta caprarum undecim omnia in extremitate-agri pascuntur; ac viri probi immittuntur custodes. 105 Quorum semper ipsis unusquisque in die pecudem fert, saginatorum caprorum, quicunque appareat optimus. At ego sues hasce custodioque, tueorque, et ipsis porcorum optimum quemque selectum mitto. Sic dixit: ille autem intente carnes edebat, bibebatque vinum 110 avide, tacitus; mala autem procis meditabatur. Ac postquam cœnerat et refecerat animum cibo, etiam ei impletum dedit Eumæus poculum, quo bibebat, vino plenum: is vero accepit, gaudebatque animo, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est: 115 O amice, quisnam te emit possessionibus suis, ita valde dives et fortis, ut prædicas? dicis autem ipsum periisse Agamemnonis propter honorem. Dic mihi, si forte norim eum, qui-talis fuerit. Jupiter enim hoc scit, et immortales dii alii, 120 si de-eo nuntiare-possim viso; per multa vero loca erravi. Huic autem respondit deinde subulcus, princeps virorum: o senex, nullus illum vir vagatus adveniens nuntians persuaserit uxorique et dilecto filio: sed temere curationis indigentes viri errones 125 mentiuntur, nec volunt vera loqui. Quicunque vero errans Ithacæ in populum venerit, profectus ad dominam meam, fallacia loquitur: hæc vero benigne exceptum diligit, et singula inquirit: et ei lugenti de palpebris lacrimæ cadunt; 130 qua fas est mulieri, quando maritus alibi perierit. Statim etiam tu, senex, fabulam fabricaveris. [si quis tibi lænamque tunicamque vestimenta daret.] Illius autem jam debent canes velocesque alites cutem ab ossibus detraxisse; anima vero eum reliquit: 135 vel illum in ponto comederunt pisces, ossa autem ipsius jacent in litore, arena involuta multa. Sic ille quidem illic periit; amicis vero dolores postea omnibus, mihi autem maxime, effecti-sunt: non enim amplius alium mitem adeo dominum inveniam, quocunque profectus-fuero: 140 neque si patris et matris iterum ivero domum, ubi primum natus sum, et qui me educarunt ipsi. Neque omnino hos adhuc tantum lugeo, cupiens licet oculis ut-videam eos, degens in patria terra; sed me Ulyssis desiderium capit absentis. 145 Hunc quidem ego, o hospes, etiam non præsentem nomine-vocare vereor; valde enim me diligebat et curabat in-animo: sed ipsum carum appello velut alloquens, etiam absentem. Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: o amice, quandoquidem prorsus negas, neque amplius credis 150 illum venturum-esse, animus vero tibi semper incredulus: verum ego non temere loquar, sed cum jurejurando, quod redibit Ulysses; ac pretium-læti-nuntii mihi esto statim, postquam ille reversus ad-suas ædes pervenerit; [ut-induat mihi lænamque tunicamque, vestimenta pulcra:] 155 ante autem, etiamsi valde indigens, nequaquam acciperem. Inimicus enim mihi is æque atque-Orci portæ est, qui egestati cedens fallacia loquitur. Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa, focusque Ulyssis eximii, ad-quam veni: 160 certe quidem hæc omnia perficientur, sicut dico. Hoc ipso anno veniet huc Ulysses; hoc quidem exeunte mense, altero autem ineunte, domum revertetur, et ulciscetur, quicunque illius hic probro afficit uxorem et splendidum filium. 165 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: o senex, neque ego pretium-læti nuntii hoc persolvam, neque Ulysses amplius domum veniet: sed quietus bibe, et alia præter hæc memoremus, neu mihi hæc in-mentem-revoca: certe enim animus in pectore meo 170 dolet, quando aliquis meminerit honorandi domini. Verum enimvero jusjurandum quidem mittamus: sed Ulysses veniat, ut ipsum ego cupio, et Penelope, Laertesque senex, et Telemachus deo-similis. Nunc rursus nati causa usque lugeo, quem genuit Ulysses, 175 Telemachi: quem postquam nutrierant dii, plantæ similem, et ipsum putabam fore in viris haud pejorem patre suo caro, mente et specie admirabilem: ejus tamen aliquis immortalium læsit mentem intus æquam, vel aliquis hominum; is vero ivit, ad-quærendam patris famam, 180 in Pylum divinam: ei autem proci superbi domum redeunti insidias-struunt, ut genus dispereat sine-nomine ex Ithaca Arcesii deo-paris. Verum enimvero illum quidem sinamus, sive opprimatur, sive effugiat, et eum protegat manu Saturnius. 185 Sed age mihi tu, senex, tuas ipsius ærumnas enarra, et mihi hoc dic verum, ut bene sciam, quis et unde es virorum? ubi tibi urbs et parentes? quanam autem in nave venisti? et quomodo te nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam se esse profitentur? 190 nequaquam enim te pedibus puto huc venisse. Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: enimvero ego tibi hæc valde accurate enarrabo. Si sit nunc quidem nobis in tempus et cibus et vinum dulce, casam intra manentibus, 195 ad-epulandum quietis, alii autem opus obeant: facile inde et in annum integrum neutiquam perficerem, narrans meos dolores animi, quantos vere cunctos deorum voluntate pertuli. Ex Creta quidem genere glorior me esse lata, 200 viri divitis filium: multi vero et alii filii in domo nostra et educati-sunt, et nati, legitimi ex uxore: me autem emta peperit mater, pellex; sed me æque-ac legitimos honorabat Castor Hylacides, cujus ego genus glorior me esse: 205 qui quondam inter Cretenses, dei instar, honorabatur a-populo, opibusque, divitiisque, et filiis gloriosis. Verum tamen illum fata iverunt mortis ferentia in Orci domos: illi vero victum (opes) diviserunt, filii magnanimi, et de eo sortes jecerunt: 210 ac mihi valde pauca dederunt, et ædes tribuerunt. Duxi autem uxorem locupletissimorum hominum meæ gratia virtutis: quia non despicabilis eram nec fugax-in-bello: nunc autem jam omnia defecere: sed tamen stipulam saltem te arbitror intuentem 215 cognoscere: profecto enim me calamitas tenet cumulate multa. Sane quidem audaciam mihi Mars dederunt et Minerva, et vires-bellicas: quum legebam ad-insidias viros optimos, mala hostibus serens, nunquam mihi mortem ante-oculos-ponebat animus generosus, 220 sed multo primus insiliens hasta occidebam virorum infestorum quicunque mihi cederet pedibus. Talis eram in bello: opus vero mihi haud gratum erat, nec grata rei-familiaris-cura, quæ nutrit claros filios: sed mihi semper naves remigio-instructæ gratæ erant, 225 et bella, et tela bene-polita, et sagittæ, tristia, quæ aliis quidem horrenda sunt. At mihi ea grata erant, quæ fere deus in animo posuit: alius etenim aliis vir delectatur operibus. Antequam enim in-Trojam profecti-sint filii Achivorum, 230 novies viris imperavi, et velocibus navibus, viros adversus externos; et mihi abunde contigerant omnia. Ex-quibus eligebam quæ-placebant; multa autem post sortito-obtinebam: statim vero domus augebatur, et deinceps gravisque reverendusque inter Cretenses factus-sum. 235 Sed quum jam hoc odiosum iter late-sonans Jupiter decrevit, quod multorum virorum subtus genua solvit: tunc vero me jusserunt et inclytum Idomeneum navibus duces-esse in Ilium; neque ulla ratio erat denegandi, gravis vero obtinebat vulgi vox. 240 Ibi quidem per-novem-annos belligerabamus filii Achivorum, decimo autem urbem Priami populati, ivimus domum-versus cum navibus; deus vero dissipavit Achivos. Ac mihi misero mala struebat providus Jupiter: mensem enim solum mansi oblectans-me filiis, 245 ingenuaque uxore, et facultatibus: ac postea in-Ægyptum me animus impulit navigare, navibus bene adornatis, cum eximiis sociis; novem naves adornavi; cito autem coactæ-sunt copiæ. Per-sex-dies quidem inde mei dilecti socii 250 convivabantur; at ego victimas multas præbebam diisque ad-sacrificandum, ipsisque ad-epulas parandas. Septimo autem navibus conscensis a Creta lata, navigavimus Borea vento vehementer-flante, bono, facile, veluti secundo flumine: neque ulla inde mihi 255 navium læsa-est, sed sospites et incolumes sedebamus: has autem ventusque gubernatoresque dirigebant. Quinto-die autem ad-Ægyptum pulcre-fluentem venimus: statui vero in Ægypto fluvio naves utrinque-recurvas. Ibi quidem ego jubebam caros socios 260 illic apud naves manere, et naves tueri; speculatores autem ad speculas hortabar ut-irent. Hi vero insolentiæ cedentes, sequentes impetum suum, statim admodum Ægyptiorum virorum perpulcros agros populabantur, ac mulieres abducebant, et infantes liberos, 265 ipsosque interficiebant; cito autem ad urbem pervenit clamor. Illi autem clamorem audientes, simul-cum aurora illucescente, venerunt: impletus-est vero totus campus peditibusque et equitibus, ærisque fulgore: Jupiter autem gaudens-fulmine fugam meis sociis malam immisit: nec quisquam sustinuit 270 consistere contra: circùm enim mala undique stabant.[TR1] Ibi nostrum multos quidem interfecerunt acuto ære; alios autem duxerunt vivos, sibi operaturos necessitate. At mihi Jupiter ipse in mente hoc cogitatum effecit (utinam mortuus-fuissem et fatum assecutus 275 illic in Ægypto; adhuc enim me malum excepit): statim de capite galeam fabrefactam deposui, et scutum ab-humeris; hastamque projeci ex manu: atque ego regis obviam ivi equis, et osculatus-sum genua ejus prehensa: hic autem servavit et mei misertus-est: 280 in currumque me locatum duxit domum lacrimas-fundentem. Profecto me valde multi adoriebantur fraxineis-hastis, cupientes interficere (namque irati-erant valde); sed ille arcebat; Jovis vero veritus-est iram Hospitalis, qui maxime indigne-fert mala opera. 285 Tum quidem per-septem-annos mansi ibidem, multasque collegi divitias inter Ægpytios viros: dederunt enim omnes. Sed quum jam octavus mihi revolvens annus venit, tum vero Phœnicius venit vir, fallacia sciens, veterator, qui jam multa mala hominibus fecerat: 290 qui me duxit persuasum ipsius ingenio, donec venissemus in-Phœnicen, ubi ipsius domus, et possessiones erant. Ibi apud ipsum mansi integrum in annum. Sed quando jam mensesque et dies exacti-erant, iterum circumvolvente anno, et supervenerant horæ, 295 in Libyam vecturum me navi imposuit pontum-transeunti, mendacia meditatus, ut secum merces agerem; illic vero me ut venderet, et magnum pretium acciperet. Hunc sequebar in navi, suspicans licet, necessitate. Illa vero currebat Borea vento valide-flante, bono, 300 per-medium supra Cretam: Jupiter autem eis moliebatur exitium. Sed quum jam Cretam quidem liquissemus, neque ulla alia appareret terrarum, sed cœlum ac mare, tum vero atram nubem statuit Saturnius nave super cava; obscuratus-est autem pontus ab ipsa. 305 Jupiter vero crebro tonuit, et injecit navi fulmen: hæc autem contorta-est tota, Jovis percussa fulmine, ac sulphure impleta-est; ceciderunt autem ex navi omnes. Hi vero cornicibus marinis similes, circa navem nigram in-fluctibus ferebantur: deus autem iis auferebat reditum. 310 At mihi Jupiter ipse, habenti quidem dolores animo, malum longum navis cærulea-prora manibus imposuit, ut adhuc malum effugerem. Hunc inde amplexus, ferebar perniciosis ventis; per-novem-dies ferebar, decima autem me nocte nigra 315 terræ Thesprotorum appulit magna unda volvens. Ibi me Thesprotorum rex excepit Phidon heros gratis; hujus enim dilectus filius quum-supervenisset, frigore et labore afflictum duxit in domum, manu sublevatum, donec pervenisset ad-ædes patris: 320 ac mihi lænamque tunicamque vestimenta induit. Ibi de-Ulysse ego audivi: ille enim dicebat, hospitio-excepisse se illum et amice-tractasse euntem in patriam terram. Et mihi bona ostendit, quanta collegerat Ulysses, æsque, aurumque, multumque-elaboratum ferrum. 325 Et sane iis in decimam generationem alium adhuc aleret; tantæ ei res-pretiosæ jacebant in ædibus regis. Ipsum autem in Dodonam dicebat ivisse, ut dei ex quercu alte-comante Jovis consilium audiret, quomodo rediret Ithacæ in opulentum populum, 330 jam diu absens, utrum palam, an occulte. Juravit autem coram me ipso, libans in domo, navem deductam-esse et paratos esse socios, qui jam ipsum deducturi-sint caram in patriam terram. Sed me prius dimisit: contigit enim ut-iret navis 335 virorum Thesprotorum in Dulichium tritici-ferax. Tunc ille me jussit deduci ad-regem Acastum cum-cura; illis autem malum in-anio placebat consilium de me, ut adhuc omnino calamitatis in pestem inciderem. Sed quando a-terra longe progressa-est pontum-transiens navis, 340 statim servilem diem mihi moliebantur: exuerunt quidem me lænaque, tunicaque vestimentis, circumque me pannum alium malum jecerunt, et tunicam, lacera, quæ et ipse in oculis vides. Vespertini autem Ithacæ late-conspicuæ ad culta pervenere: 345 ibi me quidem ligaverunt bene-tabulata in navi fune bene-torto arcte; ipsi vero egressi festinanter ad litus maris, cœnam sumsere. At mihi vinculum quidem resolvere dii ipsi facile: capiti autem panno obvoluto, 350 lævigatum per-clavum delapsus applicui mari pectus; deinde autem manibus remigavi ambabus natans; valdeque cito foris eram seorsum ab-illis. Tunc quum-ascendissem, ubi senticetum erat floridæ silvæ, jacebam stratus: illi vero valde gementes 355 ibant; sed enim ipsis non videbatur melius esse inquirere ulterius: hi quidem retro itrum ibant navem in cavam; me autem absconderunt dii ipsi facile, et me stabulo appulerunt ducentes viri prudentis; adhuc enim mihi fatum est vivere. 360 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: ah miser hospitum, certe mihi valde animum commovisti, hæc singula dicens, quanta jam passus-es, et quantum vagatus. Sed ea non pro decenti dicta arbitror, nec mihi persuadebis locutus de Ulysse: quid te oportet, talis quum-sis, 365 temere mentiri? ego vero certe novi et ipse de-reditu mei domini, quod is odio-habetur omnibus diis prorsus valde, quia ipsum non inter Trojanos domuere, vel amicorum in manibus, postquam bellum confecerat. Tunc ei tumulum quidem fecissent universi-Achivi, 370 atque etiam suo filio magnam gloriam peperisset in-posterum.[TR2] Nunc autem ipsum inglorie Harpyiæ abripuerunt. At ego apud sues maneo semotus: neque ad urbem eo, nisi quando forte prudens Penelope venire jubeat, quando nuntius alicunde venerit. 375 Sed illi quidem singula assidentes interrogant, sive qui dolent diu absente rege, sive qui gaudent victum impune absumentes. Sed mihi non gratum est inquirere et interrogare, ex quo quidem me Ætolus vir decepit sermone; 380 qui, viro interfecto, multas per regiones vagatus, venit meas ad domos: ego vero ipsum amice-complectebar. Dixit autem se eum inter Cretenses apud Idomeneum vidisse naves reficientem, quas ei confregerant procellæ: et dixit venturum, vel in æstatem, vel in autumnum, 385 multas opes advehentem, cum divinis sociis. Et tu, senex infelix, postquam te mihi adduxit deus, neu quid mihi mendaciis gratificare, neu mulce: non enim ob-id ego te honorabo, nec diligam, sed Jovem Hospitalem veritus, teque-ipsum miseratus. 390 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: certe valde quidam tibi animus in pectoribus incredulus, quoniam te ne cum-jurejurando quidem ad-credendum adduxi, nec tibi persuadeo. Sed age nunc sponsionem faciamus: ac desuper testes ambobus dii sunto, qui Olympum tenent. 395 Si quidem redierit herus tuus in hanc domum, indutum me lænaque tunicaque vestimentis deduc ad-Dulichium, ut-eam, quo mihi ire gratum est animo; sin vero non venerit herus tuus, ut prædico, famulis incitatis me dejice magna de rupe, 400 ut et alius mendicus caveat decipere. Hunc autem respondens allocutus-est divinus subulcus: hospes, sic enim mihi bona-fama virtutisque-nomen esset inter homines simul nunc, et in-posterum, qui te, postquam in casam duxissem, et hospitalia dedissem, 405 deinde tamen interficerem, dilectumque animum eriperem: ex-animo sane deinde Jovi Saturnio supplicarem. Nunc vero hora cœnæ est: citissime mihi intus socii adsint, ut in casa lautam apparemus cœnam. Sic hi quidem talia inter se dicebant, 410 prope autem suesque et viri venere subulci. Has quidem deinceps incluserunt in stabula ad-cubandum strepitus vero ingens ortus-est suum stabulantium. Verum ille suos socios hortabatur, divinus subulcus. Ducite suum optimum, ut hospitis gratia mactem 415 longinqui: una autem ipsi recreabimur, qui ærumnam diu habemus, patientes suum gratia albis-dentibus: alii vero nostrum laborem impune edunt. Sic igitur locutus, scidit ligna acuto ære: illi autem suem adduxere valde pinguem, quinquennem: 420 eum quidem inde statuerunt ad focum; neque subulcus oblitus-est immortalium: mente enim utebatur bona; sed hic auspicans, capitis pilos in ignem jecit albis-dentibus suis, et precabatur omnes deos, ut-rediret Ulysses prudens suam domum. 425 Feriit autem suem manu sublata segmine quercus, quod reliquerat findens; et hunc reliquit anima. Ipsi vero jugularunt et ustularunt, statimque eum divisere; ac frusta cruda-ponebat subulcus, undique auspicans a-membris, in pinguem adipem: et alia quidem in ignem jecit, conspersa frumenti farina, 430 minutatimque-secuere cetera, et verubus transfixere assaruntque scite, extraxeruntque igne omnia: posuerunt autem in mensis simul omnia: ac subulcus surrexit divisurus; valde enim mente æque norat. Atque illa quidem septifariam omnia partitus-est dividens; 435 partem quidem unam Nymphis et Mercurio, Maiæ filio, posuit precatus; ceteras vero distribuit singulis: tergo autem Ulyssem perpetuo honorabat albis-dentibus suis; lætificabat vero animum domini; et ipsum compellans allocutus-est ingeniosus Ulysses: 440 Utinam sic, Eumæe, dilectus Jovis patri sis, ut mihi, quandoquidem me, talis quum-sim, bonis honoras. Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: comede, mirifice hospitum, et delectare hisce, qualia adsunt; deus autem hoc quidem dabit, illud vero sinet, 445 quodcunque suo animo voluerit: potest enim omnia. Dixit, et primitias sacrificavit diis sempiternis: libatoque nigro vino, Ulyssi urbium-vastatori poculum in manibus posuit; hic autem sedebat suam juxta partem. Panem autem ipsis distribuit Mesaulius, quem subulcus 450 ipse sibi comparaverat solus, absente domino, sine (pretium non præbentibus) domina et Laerte sene: eum vero a Taphiis emit ex-possessionibus suis. Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, 455 panem quidem eis abstulit Mesaulius; illi autem ad cubitum, pane et carnibus saturati,[TR3] properabant. Nox vero dein supervenit mala obscura-sine-luna; pluebat autem Jupiter tota-nocte; ac flabat Zephyrus magnus semper aquosus. Inter-hos vero Ulysses locutus-est, subulcum tentans, 460 si qua sibi exutam lænam præberet, vel aliquem sociorum alium dare hortaretur, siquidem ipsum curabat valde: Audi nunc, Eumæe, et ceteri omnes socii, gloriabundus aliquod verbum dicam: vinum enim jubet stultum, quod impulit sapientem etiam valde cantare, 465 et ad molliter ridendum, et ad saltandum incitavit, et aliquod verbum emisit, quod indictum esset melius. Sed postquam primum vocem-rupi, non celabo. Utinam sic pubescerem, viresque mihi integræ essent, sicut quando sub Trojam insidias duximus instructas: 470 ducesque-erant Ulyssesque et Atrides Menelaus; cum-his vero una tertius dux-eram ego: ipsi enim jubebant. Sed quando jam veneramus ad urbem, altumque murum, nos quidem circa urbem per virgulta densa, in arundinibus et palude sub armis prostrati, 475 jacebamus. Nox autem supervenit mala, Borea oborto, glacialis; at superne nix facta-est veluti pruina, frigida, et scutis cricum-accrescebat glacies. Ibi ceteri omnes lænas habebant, et tunicas, dormiebantque quieti, scutis cooperti humeros: 480 at ego lænam quidem profectus sociis reliqueram, stulte, quoniam non putabam me frigus-passurum omnino: sed sequebar, scutum solum habens et cingulum nitidum. Sed quando jam tertia-pars noctis erat, et astra transierant, tunc ego Ulyssem allocutus-sum, prope qui-erat, 485 cubito pungens; is vero promte auscultavit: Nobilissime Laertiade, sollers Ulysse, nequaquam amplius vivis interero; se me hiems domat; non enim habeo lænam: decepit me deus, sola-cum tunica ut-irem; nunc vero non-amplius effugium est. 490 Sic dixi; is autem dein mentem habebat hanc in animo, qualis ille erat ad-consultandum et pugnandum: locutus autem submissa voce, me sermone affabatur: Sile nunc, ne-quis te Achivorum alius audiat. Dixit; et in cubito caput tenuit, dixitque sermonem: 495 Audite, amici: divinum mihi in-somnis astitit somnium. Valde enim a-navibus longe venimus: sed aliquis eat nuntiatum Atridæ Agamemnoni, pastori virorum, si plures a navibus excitare velit ut-veniant. Sic dixit: surrexit autem deinde Thoas, Andræmonis filius, 500 confestim, ac lænam deposuit purpuream, profectusque-est currens ad naves: ego vero in vestimento illius jacui libenter; illuxit autem in-aureo-solio Aurora. Ita utinam nunc pubescerem, viresque mihi integræ essent; daret aliquis lænam in stabulis subulcorum, 505 utrumque, ex-amicitia ac reverentia viri boni: nunc autem me despiciunt, mala corpore vestimenta habentem. Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: o senex, narratio quidem tibi bona, quam dixisti, neque ullum præter decorum verbum inutile locutus-es: 510 ideo nec veste indigebis, neque ulla alia-re, quarum decet supplicem miserum compotem-factum-esse, nunc; at mane quidem tuos pannos manibus-excuties. Non enim multæ lænæ, mutatoriæque tunicæ hic sunt ad-induendum; una autem sola est viro cuique. 515 [At postquam venerit Ulyssis dilectus filius, ipse tibi lænamque tunicamque vestimenta dabit, deducetque, quo te cor animusque jubet.] Sic locutus cito-surrexit; ponebat autem ei prope ignem lectum; atque oviumque et caprarum pelles injiciebat. 520 Ibi Ulysses decubuit; injecit autem lænam ipsi densam et magnam, quæ ei prope-jacebat mutatoria ad-induendum, quando aliqua tempestas gravis oriretur. Sic quidem tunc Ulysses decubuit; ac prope ipsum viri cubuere juvenes; non-autem subulco 525 placuit illic lectus, a-suibus seorsum ut-cubaret: sed is extra profectus armabat-se: gaudebat vero Ulysses, quod sibi facultatum curam-habebat, ipse dum-abesset. Primum quidem ensem acutum circa fortes suspendit humeros; tum lænam sibi-circumdedit arcentem-ventos, valde densam; 530 ac pellem sumsit capræ bene-nutritæ, magnæ: sumsitque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum. Ivitque decubiturus, ubi quidem sues albis-dentibus rupe sub cava dormiebant, Boream arcente-in-loco.