← Table of contents
Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

LIBER QUINTUS. (continued 2)

Reading edition

3

. Si tot evangelia vera exstitissent, minime rejicienda fuerunt; sin falsa aut inter se discrepantia, quaenam fides his aut illis habeatur? cum omnes hos

4

autores inter divinos, praeter Cerinthum et Basilidem, relatos videamus a Christianis? Si mendacii et impietatis convicti, cur pro divis coluntur

5

? Si veraces ac sancti, cur eorum scripta ut falsa

6

rejiciuntur?

SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus, quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se discreparent, Calipha quidam1 pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum, quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam filium Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur Elgah, sententias octoginta2 de Alcorano vero detraxisse, ac totidem subjecit. Primus autem ordine3 Homari successor recollegit ac distinxit Alcorani4 Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione dici coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae primum auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus sit; ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis foedere conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam infinitis erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec tamen aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu truncata.

FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non tantum ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed merae fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox arabica Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud Agarenos?

OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus dici debeat, quod1 ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent, ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon, Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur. Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini, Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis2, Pherecydis, Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses3 unus ex omnibus legislatoribus oratione numeris soluta4 scripserit, ne rerum gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia carminibus usurpavit.

CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent, liceat1 Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine complecti, ne sibi contrarius unquam2 esse possit, evangelica vero et rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno, sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et eadem evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios, secundum Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri oportuit, secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos exstarent, ut veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae semper fuit, evangelistarum congruentia perciperetur.

SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui harmonias evangeliorum scripserunt1, non minus discrepant, quam voces quatuor, quae harmoniam nullam efficerent2, nisi contrariae essent.

A. Tetrameno.

CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.

SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum1 nihil a se discrepant, sed novis tabularum legibus2 ita repugnant, ut raro similia utriusque loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus, ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem historiam bis repetenti3. Nam Lucas4 Pauli comites attonitos ipsius casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem audientes: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris5. Idem paulo post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum6 conciliari potuerunt.

CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut scriptorum1 incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere diceret, ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde2 mos mactandorum hominum apud Graecos dicitur inolevisse.

SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac discipulorum scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat, pontifices catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis1 depravari, ut2 Tertullianus3 acerbe quaestus est: Arianos contra praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam Origenes4 Marci evangelium erroris5 coarguere non dubitavit; Origenem autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit; ac Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem jactare solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore fuisse repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus, actiones apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis quibusdam exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem6 Tertullianus7 scribit.

OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus repudiant, ut a Christianorum veterum1 sectis plane corruptum. Tametsi multa peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in templo caesum dixit Christus2, qui tamen caesus non est, sed Zacharias filius Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit Zachariam prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae, filius Iddo appellatur, Haggaei prophetae aequalis3, qui cum Zorobabele postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari coeperat4. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias5. Hic theologi conflictantur inter se, ut ea concilient, quae conciliari non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi proxime abfuit, Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit. Epiphanius Clementem reprehendit ac duos annos concionatum testatur. Juniores annos quinque ex evangelicis scriptis enumerant6 a baptismo usque7 ad ejus supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo passum arbitrantur, alii quadragesimo, quos refellit Augustinus. Quaecunque autem de coena scripta sunt ab evangelistis, ruinam minantur, quoniam evangelistae omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse Christum feria sexta hora nona, coenam vero paschalem ab eo factam feria septima incipiente, post solis occasum, ut semper fieri consueverat. Ut omittam, capitale fuisse, vetantibus legislatoribus8, aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam paschalem Christum non fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto ante solis ortum comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit. Nihilominus tamen in illo coenae instituendae ritu Christiani summam suae religionis ac salutis contineri putant. Item tradunt, Christum primo sabbathorum resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes in sepulcro jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a singulis, sed etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret Paulus Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis refutatur a recentioribus9, qui agnum paschalem fecisse10 dicunt eo ipso die, quo cruci affixus11 est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis, Luna 14. d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus, anno 4. Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit, Lucidus feria 6 Aprilis.

FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta sint, nihil ad salutem.

OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam modo excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse gravius potest1, non video: Tres sunt, inquit2, in coelo, qui testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis Hierosolymorum3 antiquissimi auctoritate.

FRIDERICUS: Desunt sane quibusdam exemplaribus, attamen Hispanus1 Codex eadem vocibus Graecis continet: Ὅτι τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες ἐν τῷ ὀυρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα, καὶ οὕτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσι, quae catholicorum omnium consensu probantur.

OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut Epiphanius scribit.

FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.

SALOMO: Johannes, qui1 caeteros evangeliorum scriptores ut aquila dicitur superavisse, cum2 in multis sui oblitus videtur, tum in eo maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit3: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in4 coelo. At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen ascendit), cum ne mortuus quidem esset.

CORONAEUS: Optimus quisque theologus1 sic interpretatur, ut utrique naturae simul tribuat, quod neutri seorsim conveniret. Alii duplicem ascensum fingunt, unum visibilem, alterum invisibilem, de quo agitur hoc loco.

TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.

CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire possunt.

SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit1: Si testimonium perhibeo2 de me, testimonium meum non est verum. Alibi3 tamen plane contrarium affirmat: Dum si testimonium, inquit, perhibeo de me ipso, testimonium meum est verum, quia scio, unde veni. Item de Christo scribens4: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me. Cur suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem5 a se abjecisse videtur.

CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου profitetur, at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab eo venisse affirmavit.

SALOMO: Idem Johannes1: Is super quem videtis spiritum descendere, is est baptisatus a spiritu sancto. At Matthaeus bene ac2 penitus Jesum Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis3: Quin potius abs te baptizari debeo.

FRIDERICUS: Cognitus quidem erat Jesus ut propheta, non autem ut aeternus Dei filius, quia nondum audita Dei vox erat: Tu es filius meus dilectus.

SALOMO: Sed quoniam utriusque1 Johannis mentio incidit, jure mirantur2 etiam theologi christiani, quamobrem Lucas introduxerit Elisabetham colloquentem cum Maria, quasi3 foetum, quem utero gestabat, senserit eodem visitationis illius momento, cum tamen ante visitationem natus esset Johannes? Hanc absurditatem ut Graeci declinarent, visitationis illius diem fastis exemerunt, sed eo die festum colunt venerandae vestis Mariae virginis, in plachernis4 Syri vero et Graecos et Latinos aberrare praedicant ac propterea visitationis festum diebus septem ante Johannis Baptistae et hujus ante Christi natalem diebus septem collcoarunt.

CURTIUS: Quasi vero dies feriarum, quas colimus, nondum institutos tam curiose veteres consectarentur!

OCTAVIUS: Gravius illud est, quod Johannes scribit1, Christum prius afflavisse apostolos spiritu sancto, quam ascenderet in coelum, qui tamen obtestatur, spiritum non2 venturum, nisi abiret ad patrem3.

FRIDERICUS: Hoc ita scriptum est, ut intelligamus spiritum a patre et filio prodire1, contra Graecorum opinionem.

SALOMO: Solutiones istas non moror, sed miror apostolos toties ac tam saepe labi, cum prophetas testes arcessere consueverunt, ut cum Matthaeus scribit, Christum triginta nuramis argenteis divenditum fuisse1, ut prophetia Jeremiae2 impleretur: Appretiaverunt, inquit, pretium meum triginta argenteis, quae verba nec apud Jeremiam, nec apud ulles scriptores veteris instrumenti reperiuntur. Item, ut Messiam Deum3 de ligno suspensum iri docerent, illud ex psalmis corripuerunt4: Dicite in gentibus, regnavit a ligno Deus, ut quidem Justinus Martyr, Lactantius, Augustinus, Cassiodorus, Theodulphus, alii aliorum errorem secuti scripserunt, quae verba „a ligno“ Ebraeis, Chaldaicis, Graecis ac Latinis interpretationibus veterum deesse videmus, non modo in libris5 psalmorum, verum etiam in libris Paraleipomenon. Sic enim Ebraica legimus: אִמְרוּ בַגוֹיִם יְהוָֹה מָלָךּ, quae LXXII sic reddunt: εἴπατε ἐν τοῖς ἔθνεσιν, ὅτι κύριος ἐβασίλευσε, i.e. dicite in gentibus, Deus regnavit. Jam vero miracula stupenda sunt a Johanne6 descripta, quae a reliquis praetermitti capitale videri possit, ut cum milites praetoriani Jesum comprehendere conarentur, sola illius voce perterritos ac retrolapsos corruisse. Item Lazari resurrectionem tam stupendam solius Johannis7 testimonio niti videmus, cum caeteri levissimas etiam febrium curationes denotarint.

CORONAEUS: Nec ab omnibus omnia scribi potuerunt, cum nec omnes evangeliographi rebus gestis adesse, nec si affuissent scriptis omnia complecti, nec si omnia scriptis mandarent, mundus ea capere potuisset, ut Johannes ipse scribit, sed ea quae ab aliis vel omissa, vel obscurius dicta erant, recognovit, cum postremus omnium ad scribendum accesserit et ab ipsa deitate Christi auspicatus fuerit eo tempore, quo Cerinthus et Ebio Χριστὸν εἶναι φίλον ἄνθρωπου praedicarent: Tum, inquit Epiphanius, Johannes coepit εὐαγγελίζεσθαι.

SALOMO: Non capio, quae deitas in Christo esse potuerit, nam si post baptismum spiritu sancto afflari coepit, ut quidem Lucas1 asseruit, quonam modo a daemonibus agitatus est, ut modo supra pinnaculum templi, mox in montem altissimum subvectus sit? Consimile est illud, quod Johannes tradit, Judam apostolum accepto Christi corpore in coena, eodem momento a cacodaemonibus correptum fuisse2. At in eodem homine bonus et malus daemon simul stare non potuit. Nam cum Saul a Samuele rex est initiatus et unctus, ab angelo beari et afflari coepit. Et postquam Dei jussa sprevisset, desertus ab angelo coepit a cacodaemone agitari3. Jam vero cur tantum anno trigesimo Christus coepit afflari spiritu sancto? Nam ex eo planum est, antea spiritu sancto caruisse, quem tamen Deum fuisse affirmant.

CURTIUS: Utrumque stare potest, simul a bono daemone eundem agitari posse1 et cacodaemonem eundem exerceri2 posse. Argumento sit, quod Jobus, mortalium integerrimus, cum a malo genio torqueretur, non propterea tamen a bono genio desertus, sed ad breve tempus facta est potestas ejus vexandi Satanae, principi mundi hujus, ut probaretur.

SALOMO: Quid divina potestate alienius, quam Deum agitari a daemone? Quid item absurdius aut capitalius, quam appellare Satanam principem mundi hujus, ut Jesus loquutus1, vel aëris hujus, ut Paulus2 scribit. Hic enim Manichaeorum perniciosissimus3 error, qui Satanam rerum elementarium et corporum principem efficere tentarunt. Angeli quidem provinciarum principes ac urbium custodes et praefecti dicuntur in scriptura sacra4, Satan5 vero carnifex eorum et minister.

CURTIUS: Quando spiritum sancturu legimus Christum afflavisse post baptismum, non eo pertinet, ut eum1 antea ipso caruisse putemus, cum ipse Deus esset, sed quia tum maxime virtus divina, quae antea humanitatis specie contenta delituerat, foras prodire coepit et actionibus plane divinis implicari.

SALOMO: Si spiritu sancto ita caruisset, ut putatur, cur his verbis uteretur: Spiritus sanctus, cum venerit, docebit vos omnia1? Ex quo2 intelligitur, ea quae spiritui sancto nota erant, illi fuisse igota, aut ea noluisse3 aut non potuisse carissimos discipulos docere, quae in Deum nullo modo convenire possunt.

CORONAEUS: At in eo ipso Christi deitas elucet, qui tametsi apostolos summa caritate complecteretur, eaque1 doceret, quae pro illorum captu percipi poterant; arcana tamen diviniora ac sublimiora, nisi Deus illos spiritu suo afflavisset, non magis intelligi2, quam colores sine luce videri potuissent. Hoc igitur beneficium distulit post suam in coelum ascensionem. Atque illud est, quod rex Salomo eleganti allegoria fingit de amica interpellante Amasium, i.e. de mente sapientiae avidissima: Trahe me, inquit3, post te et curremus. Ita Christus non obscure aut ambigue, sed aperte dixit: Nemo venit ad me, nisi pater traxerit illum.4

SALOMO: Nisi evangelia magna vi distorqueantur, negari nou potest, Christum multa ignorasse: Diem, inquit ille1, et horam judicii, ne angeli quidem sciunt, sed pater ipse solus, ac propterea spiritum Christi diviniorem coelitus evocandum fuisse. Si Jesus erat ipsissima patris aeterni sapientia, qui fleri potuit, ut aliquid ignoraret, cum ignorationem theologi ab originis sordibus ac peccatis derivari putent?

FRIDERICUS: Haec ambiguitas bifariam dilui potest1, scilicet filium nescivisse judicii diem, ut evulgaret: aliud enim est nescire negative, aliud ignorare privative, ut scholasticis verbis utamur, vel quatenus homo nescivit, non quatenus Deus. Quo pertinent illa2: Proficiebat aetate ac sapientia. Item3 didicit per ea, quae passus est, quae ad mentem humanam referuntur. Neque tamen Ambrosii sententia probatur, qua secundum carnem scientia et sapientia impleri coepisse scribit.

SALOMO: Fames, sitis, dolor, tristitia, metus, formido, consternatio, quibus Christus conflictabatur, corpori et animae inferiori communia sunt, quae tametsi aliena a sapienti a forti viro dicantur, humana tamen esse1 fatemur, quia corporis contagionem quandam cum anima inferiore significant. Sed scientia, prudentia, sapientia mentis solius propria sunt, quae mens, si divinitati conjuncta fuit, nihil potuit ignorare, tametsi affectiones humanas illi tribuunt, ejusmodi, ut nullum nisi voluntarium fuerit perpessus, quod quidem si verum esset, quorsum diceret: Anima mea turbata est?2 Cur item in horto supplicia deprecanti sudores sanguinis aqua despersi3 diffluerent? cur in haec verba prorumperet4: Pater! si fieri potest? An illa Dei vox est? num potius hominis dolore et desperatione fracti? Quid extrema illa declamatio5: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Nonne6 satis significant hominis abjectissimi vocem et alium a se Deum confitentis?

TORALBA: Cum Zeno Eleates et Anaxarchus1, variis uterque temporibus, in mortario malleis ferreis tyrannorum jussu tunderentur, magno ac forti animo dolores acerbissimos pertulerunt, atque etiam verborum2 majestate crudelitates omnes aspernati superaverunt. Quis igitur Christum, quem totius3 divinae sapientiae fontem appellant, tam abjecti et fracti animi fuisse arbitratur?

SALOMO: Memorabilis est historia septem fratrum Ebraeorum apud Josephum περὶ αὐτοκράτορος λογιςμοῦ1, qui Antiochi crudelissimi tyranni jussu laceratis artubus cum flammis torquerentur, ne porcorum esu contaminati legem divinam violarent, non lacrymas, non suspiria ex intimo pectore duxisse aut vultum mutasse feruntur, sed invictum animi robur adversus omnia tormenta prae se tulisse.

TORALBA: Fuit igitur in Christo metus futurae mortis necessarius, aut non fuit metus, quia fingit metuere, qui volens metuit. Si non fuit metu mortis perterritus, cum tanto ardore et impetu exclamaret, certe metum simulavit, cum esset in ejus potestate, non metuere, non angi, non dolere, non mori, non cruciari et simulatione quadam inanes illas rogationes effudit, ut pater eum crudelissimo supplicio1 liberaret, cum nihil pateretur.

CORONAEUS: Non simulatione fictus, sed erat verus1 metus, verus cruciatus, verus dolor, vera mors, alioquin tot loca scripturae de acerbissimis Christi doloribus, morte, cruciatu pro generis humani salute falsa fuisse fateremur, quasi nihil hominis habuisset Christus, si tum nihil pateretur: Sed tamen oblatus est, inquit David, quia voluit.

CURTIUS: In eo tantum quaestio vertitur, an vero metu conflictaretur, an omnino metu vacaret? Metu caruisse putant plerique. Sic enim Paulus1: Cum in diebus carnis suae precationes et supplicia omnes funderet ad2 illum, qui a morte servare poterat, cum clamore valido et lacrymis, exauditus est a metu. Sic enim illa verba; ἀπὸ εὐλαβείας interpretantur3, ex Ebraica phrasi4 et praepositione מִן. Est enim epistola hebraice primum scripta.

SALOMO: Certe cruciatum deprecabatur et mortem his verbis1: Si fieri potest, transeat a me calix iste, i.e. cruciatus et mors ipsa cruciatum secuta. Si est exauditus, sine cruciatu et morte supplicium evasit, si dolorem sentit ac mortem, non est exauditus.

OCTAVIUS: Ismaëlitae exauditum fuisse constanter affirmant ac Dei bonitate hostium manibus ereptum, ex Alcorani Azora secunda, Simeonem vero quendam cruci affixum. In qua sententia legimus Hilarium1, Simeonem magum, Celsum, Marcionem, qui fatentur quidem cruci affixum, nullos tamen pertulisse dolores. Habuit Christus, inquit Hilarius, ad patiendum corpus idoneum, sed non ad dolendum, ut telum, ignem et aquam penetrans. At neque Christiani, neque Ismaëlitae Christum probant habuisse corpus ἀλλοειδὲς2 καὶ φανταστικὸν, neque enim verus homo fuisset, si spectri corpus impatibile ei fuisset.

FREDERICUS: Illud quidem est Mahummedis teterrimi perniciosissimum figmentum, scilicet Christum supplicio mortis ereptum, ne homines in Christi veri Dei ac hominis morte salutari fiduciam ac spem collocarent. Oporteret enim omnia omnium1 sanctorum scripta una littera inducere. Mortuus est, inquit Paulus2, propter scelera nostra et resurrexit propter justificationem nostram. Mortalem fuisse quis ambigere potest, qui hominem fuisse fateatur? At enim resurgens verum corpus recepit. Itaque tum apostolis se contuendum praebens, ut verum corpus esse doceret: Spiritus, inquit3, carnem et ossa non habet, contrectate, videte loca clavorum et vulnerum cicatrices.

OCTAVIUS: Celsus is, qui septem libros contra1 Christianos effudit2, Christi resurrectionem plane similem dicebat resurrectioni Cleomedis Astypalaei, quem ex Apollinis oraculo resurrexisse veteres scripserunt, nec postea in sepuloro repertum. Idem Celsus3 valde absurdum sibi videri scribit, quod unius meretricis testimonio resurrexisse credatur is, qui pridie populis spectantibus in cruce mortuus erat.

FRIDERICUS: Celsum Epicureum fuisse constat; nulla autem est pietatis nota melior, quam ab Epicureis irrideri.

SENAMUS: Si ex utero Christus conclusa vulva prodiit in lucem, ut omnes Christiani fatentur, si adversariis illum lapidare cupientibus disparuit, ut est apud Johannem capite octavo, si aedibus conclusis in coetu discipulorum visus est1 ac saepius hominum obtutum ut Gyges effugit, si maria sicco pede calcavit, profecto spectrum fuisse aut inane corpus habuisse fatendum est, quia verum corpus sive osseum sive aëreum nullam penetrationem admittit.

SALOMO: Demus illud, corpora corporum nullam penetrationem pati, videmus tamen angelos veris corporibus assumtis, imo et sortilegos transvectos saepius apparuisse ac disparuisse, saepe quoque aquis subvectos nullis voraginibus immergi potuisse, ut judicibus omnibus compertum est, eos tamen veris corporibus indutos constat. Ita quoque Jesum verum corpus habuisse et cruciatus acerbissimos ipsiusque mortis duritatem cum dolore pertulisse confitendum est. Sed illud me angit, cur mortis et supplicii veniam tam ardenti supplicatione flagitaret is, qui si Deus esset, nullo negotio a se impetrare potuisset?

CURTIUS: Ut omnes intelligerent, Christum non modo Deum verum, sed1 etiam hominem verum esse, nec utramque naturam in eo fuisse confusam.

OCTAVIUS: Ismaëlitae constanter negant, Christum deitatem sibi arrogavisse. Nec rapinam, inquit Paulus1, arbitratus se esse aequalem Deo. Atque ejus rei sempiterna testimonia in evangeliis exstare videmus. Cum enim quidam Christum compellaret his verbis2: Magister bone! Tum ille: Cur me, inquit, dicis bonum, cum nemo bonus sit nisi unus Deus? Hic non modo deitatem procul a se rejecit, verum3 etiam peccatorem se confitetur. Item, cum rogaretur, cur se Dei filium appellaret, reposuit illud4: Nonne scriptum est: Ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes? Item illud: Vado ad patrem meum et ad patrem vestrum. Nec satis habuit, se cum caeteris hominibus eadem originis societate conjugare, verum etiam cum caeteris Deum unum agnoscere omnium communem, nec modo illud, sed etiam sui reditus causam subjiciens. Quia pater, inquit5, major me est. Quo loco Tertullianus contra Praxeam: Pater, inquit, alius est a filio quia major. Item illud6: Haec est vita aeterna, ut cognoscant, te unum Deum verum et quem misisti, Jesum Christum. Hic omnem omnino divinitatem exuit, ut acutissimis7 quibusque8 theologis placet. Item9: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui misit me. Item: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Item: Pater, quia hoc abscondidisti sapientibus10. Paulus vero locis omnibus Christum appellat dominum, sed a Dei appellatione semper segregans: Benedictus, inquit,11 Deus domini nostri Jesu Christi, et cum de Christo multa scripsisset ad Timotheum, subjicit haec verba adversante particula12: Regi autem seculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria! Item: Unus est dominus, unum baptisma, una fides, unus Deus13. Item appellat Christum imaginem Dei14, ut Moses initio libri originum hominem ad imaginem Dei conditum scribit: res autem ab imagine tota natura differt. Item15: Deus autem pacis, qui reduxit a mortuis dominum nostrum Jesum Christum. Item16: Gratia in vobis17 augeatur per agnitionem Dei et Jesu domini nostri. Item18: Unus est Deus, ex quo omnia, et unus Christus, per quem omnia. Item19: Sciat omnis ecclesia, quod Christum hunc Jesum facit Deus. Item: Qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu20. Vox autem domini nihil aliud Ebraeis quam doctorem21, paedagogum ac magistrum significat. Itaque Lucianus22, Christianam religionem professus, Christum μέγαν σοφιστὴν honoris causa vocat, ut Plato Protagoram.

CURTIUS: Quid mirum, si Lucianus Atheorum ter1 maximus Christo, quem turpiter ac impie ejuraverat, deitatem eripere conatur? Qui autem Christum a Paulo2 Dominum tantum, non etiam Deum, appellari ajunt, illud opinor non legerunt: Ex Judaeis est Christus, quantum quidem ad carnem, qui est in omnibus Deus laudandus.

OCTAVIUS: Haec verba antiquis exemplaribus defuisse testantur Cyrilli et Epiphanii scripta, ut illud: Petra autem erat Christus; et infinita prope loca, quorum partem maximam Epiphanius denotavit. Sed qui fieri posset, ut qui sit Deus, alteri sapientiam, sanctitatem acceptam ferat: Pater, inquit, clarifica filium!1

FRIDERICUS: Bona fide, Octavi, caetera subjungere oportet: clarifica filium claritate, quam habuit prius quam mundus hic fieret! Quis autem exstitit prius quam mundus hic fieret, nisi Deus ipse? Hoc igitur loco superiora facile diluuntur, quae tamen veteres ad personarum distinctionem traxerunt.

OCTAVIUS: Sed juniores theologi veteram dicta refutant, cujusmodi est illud: principium qui et loquor vobis; quod veteres ad deitatem referri putant oportere. Et illa Jesaiae verba: generationem ejus quis enarrabit?1 Quae veteres ad deitatem pertinere tradunt. Apertioribus, inquit Calvinus2, scripturae locis contentos esse oportuit, ne se Judaeis deridendos praeberent. Exceptio enim erat in promtu, prophetam de Christo non cogitasse. Idem, quod Petri concionem refellit, qui haec verba3: Excitabit Deus vobis prophetam de fratribus vestris, mei similem, ipsum audite, ad Christum pertinere diceret, qui cum Petrus Christum. Mosi similem fuisse praedicat, illi eripit deitatem. Muhammedes vero legislator Deum ita loquentem inducit, Azora tertia: O Jesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam Deos habeant ac venerentur. Ad haec Jesus ita respondit: Absit a me, Deum esse mentiar, tu scis, me hominibus semper suasisse, ut te Deum meum et suum adorent.

FRIDERICUS: Aliud est, eripere Christo deitatem, aliud negare, Christum se pro Deo gessisse. Publice quidem Dei appellationem rejecit, apud suos autem quis et qualis esset aperte declaravit, sic tamen ut divinae illius majestatis decus humana imbecillitate ac specie vetaret. Sed cum multa de Christi deitate occurrant, tum vero duo gravissima ipsius Dei patris de coelo testificantis oracula exstant1: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, ipsum audite! Item illud2: Et clarificavi et clarificabo. Item illud Thomae clara voce confitentis3: Dominus meus et Deus meus! Nam utrumque in Christi persona conjunxit; quanquam testimonio Johannis ipsius, qui4 ab intimo Christi pectore divinam sapientiam expressit, nullum clarius esse potest. Sic enim5 auspicatur spiritus sanctus illud evangelium6: In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum.

SALOMO: Tametsi ecclesia nihilo plus et certe minus apud nos ponderis habeat, quam apud Israëlitas, nihilominus ea quae Christiani firmissima putant divinitatis Christi fundamenta veteribus exemplaribus deesse videmus. Nam Epiphanius haec verba1: Audita est vox de coelo: tu es filius meus etc., Marcionis archetypo deesse scribit, et illud2: In Christi morte sol obscuratus est; item illud3: hodie mecum eris in paradiso; item illud4: Petra erat Christus; et illud: finis legis Christus, in salutem omni credenti5; item illud: Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis et totum resurrectionis caput6. Item illud7: Ut sciatis, quod filius hominis potestatem habeat dimittendi peccata. Quid, ducenta circiter loca commemorem, quae Marcionis exemplari defuisse Epiphanius denotavit8.

CURTIUS: Si quid a Marcione haeresiarcha detruncatum, si quid ab Arianis detractum, addictum, mutatum, inversum, perversum, an propterea fides evangelicis scriptis deroganda venit? Nam ex eo maxime Christi deitas colligitur, inquit Theophylactus1, quod peccantibus ignovit, cum solius Dei sit proprium, crimen abolere.

SALOMO: Illud quidem assentior, atque ita Dei propium esse, ut ne angelis quidem tanta sit ab Immortali tributa potestas, ut Rabbi Joseph notavit. De omnibus autem impietatis generibus, quae multa sunt, nullum detestabilius est, quam homini ab homine illud ignosci, quod in Deum peccatur1.

CURTIUS: At nihil saepius in sacris litteris occurrit, quam illa formula Christi in curatione languentium: Remittuntur tibi peccata tua1. Et cujus est, mundum judicare, nisi Dei solius proprium? At Christo mundi judicium datum esse constat. Quis igitur de illius deitate dubitare possit? Quae cum ita sint et cum omnia non modo argumenta, sed etiam argutiarum sophismata, divinis oraculis facillime diluantur, constanti ac stabili assensione Christi, veri Dei et hominis, divinitatem tot ac tam multis seculis confirmatam, sic teneamus oportet, ut nunquam nos a suscepta fide divelli patiamur.

CORONAEUS: Rectissime tu quidem, Curti, sed non satis est docuisse1, Christum verum Deum et hominem esse, ut nobis persuasum est, nisi intelligamus, quae qualisque sit unio utriusque naturae, quod sequenti disputationi relinquitur nobis asserendum.

Quibus dictis singuli, peracta solita1 gratiarum actione, discesserunt.

Notes in this chapter

Note 1 · Alibi: Prassiam, vel: Russiam. 2. Alibi: temperator. 3. Alius: sentiendi. 4. Alius: picta. 5. Alibi: quisquis.Note 2 · Alius: facta. 2. Alii: quid.Note 3 · De anima 3, 3.Note 4 · Alibi: quamvis.Note 5 · Alibi: non.Note 6 · Alibi: expetenda. 2. Alii: qui, vel: quin. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi; debuissent ... criminantur.Note 7 · Contra Lochiten; Tiro apud Gellium c. 29. 2. Alii: quaeremur.Note 8 · Alibi: artissime vel: accuratissime. 2. Alibi: plures. 3. Alibi: quondam. 4. Jesaiae 29, 13.Note 9 · Alibi additur; creatoris. 2. Alibi: τὸν θεὸν, vel τὸ θεῖον. 3. Post librum Baruch, in epistola ad Judaeos in Babylonia. 4. Alibi: adjuti. 5.Note 10 · Epist. ad cives in Babylone.Note 11 · Alibi: quicquid.Note 12 · Alibi: multa.Note 13 · Alibi: quidem.Note 14 · Alibi: Ut sic excusatur. 2. Alibi: cruciatuum. 3. Alibi: et. 4. Matth. 10, 32. 5. Epiphanius lib. III.Note 15 · Alibi: assentationem.Note 16 · Contra Celsum. 2. Alius: ad. 3. 4 Regum 17 sqq. 4. Alibi: mentes. 5. Alii: Veneris. 6. Alii: compellebat vel: compellabant.Note 17 · Alius: impietatum. 2. Alibi: ducere. 3. Alibi: reperiat. 4. Deuteron. 28. 5. Jeremiae 16. 6. Alibi: futura. 7. Alii: qui vel: quod. 8. AlibiNote 18 · Alibi: et. 2. Alius: Muhammedanos. 3. Alius: defecerunt.Note 19 · 2 (4) Regum 5, 20 sqq. 2. Alius: significet; alius: sacrificaverit.Note 20 · Petrus Lombardus ex Augustino libro 2. sent. 1. qu. 1. Thomas in secunda secundae q. 15. et canon. ministr. 23. qu. 5., ubi intentio mala reNote 21 · Job. 8. 13. 15. 17. 20. 27. 34. Jesai. 9 et 33. Matth. 6. 7. 15. 22. 23 et 24. Luc. 12. 13. Jer. 9. Ezech. 33. Mal. 3. 2 Regum 15.Note 22 · Numerorum 20, 10. 2. Alibi: foedare. 3. Alibi: quod. 4. Alibi: cognoscunt vel: agnoscunt. 5. Alius: aliter. 6. Jesaiae 46, 9 sq. 7. Deest inNote 23 · Alibi: creaturam cum creatore. 2. Alius: plane. 3. Alibi: cum his. 4. Alii: consociare. 5. Alibi: mundum.Note 24 · Alius: plectitur. 2. Levit. 24.—Alibi: pronunciant vel: enunciaverit. 3. Addunt alii: caput. 4. Deest in aliis codicibus. 5. Alibi: futili. Note 25 · περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων. 2. Alii: Palisorum, vel: Palyrum. 3. Alius: conjecisset.Note 26 · Alius: decore, juste.Note 27 · Alibi: combinarunt. 2. Alii: Assyriorum. 3. 2 Regum 17. 4. Alibi: instructi. 5. Alibi: commaculare. 6. Cicero ad Atticum l. 4. 7. Deuteron. Note 28 · Lucae 12, 47 sq. 2. Deest in alio codice, qui legit: percipit. 3. Alibi: ignoraverit.Note 29 · Alii: causa. 2. 1 Corinth. 14. 3. Alibi: reprehendet. 4. Deuteron. 17.Note 30 · Levit. 5.Note 31 · Alibi: quod.Note 32 · Alibi: afflavit. 2. Alius: inclusae tabulae ... distinctae ... pictae. 3. Alius: Id autem. 4. Deuteron. 29, 4 sqq. 5. Alius: deduxerat. 6. ANote 33 · Alii: exhauserit. 2. Alius: hausisse. 3. Alibi: fuit. 4. Alius: mortis. 5. Alibi: fere neminem esse confitetur.Note 34 · Addit alius: ac levissimis. 2. Aristoteles lib. 14 Metaphys. 3. Alibi: argumentari. 4. In Timaeo, in Phaedone, in Alcibiade, in Theage. 5. ANote 35 · Ep. 7 ad Dionem.Note 36 · Alius: prosequeretur. 2. Alii: afflavit, vel: affluxit.Note 37 · Joh. 3. 7. 8. 9. Acta 14. Calvini institut.Note 38 · Alii: univoce. 2. Psalm 16 (17), 15.Note 39 · Eth. ad Nicom. lib. 7. 2. Alius: actione.Note 40 · Alibi: Atqui. 2. Desunt haec novem sequentia verba in alio codice. 3. Alibi: rejicere. 4. Libro 2 et 11 ad Nicom.Note 41 · Alibi: victus. 2. Alibi: sint hominum adjumenta. 3. Proverbiorum 16, 4. 4. Alibi: et fundamentum.Note 42 · Alibi: philosophiae.Note 43 · Ethicorum libro 1 cp. 7. 2. Alibi: qui. 3. Psalm. 16 (17).Note 44 · Alibi: non. 2. Alibi: Vidi. 3. Jesaiae 6, 1 sqq. 4. Ezech. 2, 1 sqq.Note 45 · Eth. ad Nicomachum.Note 46 · Alii: cognitione. 2. Alibi: vocat.Note 47 · Johannis 17, 3.Note 48 · Alibi: maximus. 2. Sapient. 15, 3. 3. Alibi: te. 4. Alibi: voluptas.Note 49 · Genes. 22. Sirac. 44. 2. In libro de vita sapientis.Note 50 · Alius: etiam. 2. Azora 4. 3. Alibi: infeliciorem.Note 51 · Alii: possimus. 2. Deest in aliis codicibus.Note 52 · Alibi: opinionem complectitur. 2. Alius: probo. 3. Alibi: existimo. 4. Alibi: confido.Note 53 · Alibi: religione. 2. Alius: fuit, scripturis sacris, ctt. 3. Damasus in vitis pontif. Romanorum. 4. Alius: recensentur. 5. Alii: doctrina, sNote 54 · Alibi: sim vel: sunt. 2. Alius: videatur. 3. Deest alibi. 4. Alibi: popularibus. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Alius: consensu. 7. Alibi: Note 55 · Alii: futilibus. 2. Job. 1 et 31. 3. Job. 31.Note 56 · Alibi: esse.Note 57 · Alii: certissimis. 2. Alibi: essent. 3. Alius: quaeque.Note 58 · Lucae 17, 5. 2. Deest hoc verbum alibi.Note 59 · Alibi: prophetiae. 2. Deest in aliis codicibus.Note 60 · Azora 91. 2. Azora 3. 3. Deest alibi.Note 61 · Deuteron. 5, 31. 2. Jesaiae 55, 4. 3. Alibi: venientes. 4. Alii: scripturae, vel: scriptiones. 5. Exod. 1 et 29. Deuter. 28. Josuae 8. 6. AlNote 62 · Deest in aliis codicibus. 2. Alius: ἀρχέτυπος. 3. Alius addit: Messiam sui seminis. 4. Alii: in. 5. Alii addunt: omnibus. 6. Alii: contumeliNote 63 · Jesaiae 19, 25. 2. Jesaiae 66, 18.Note 64 · Alius ita: Ac de illorum numero mihi leve pretium est. 2. Jesaiae 19, 25. 3. Exod. 4, 23. 4. Exod. 19, 6. 5. Desunt alibi duo haec verba. 6.Note 65 · Alibi: constituere. 2. Alii: explicuisse. 3. Deest in aliis codicibus. 4. Alibi: Ecclesiae, ut etc. 5. Addunt alii: et. 6. Alibi: habet. 7. Note 66 · Alius: amputare. 2. Alibi: haberent.Note 67 · Alibi: Naziraeos. 2. Alii: qui. 3. Alii: quod. 4. Josephus, de jud. 2, 8. 5. Alii: hos omnes. 6. Alibi: aeterno. 7. Alii: et. 8. Alii: crustNote 68 · Alibi: discedunt, vel: desciverunt. 2. Alii: dederunt. 3. Alius: jussus. 4. Alii: quas.Note 69 · Alibi: Ante. 2. Alibi: multa. 3. Alii: sunt. 4. Aliii novem millis. 5. Josephus, de b. jud. I.Note 70 · Libro 1. de imitat.Note 71 · Alibi: potuit. 2. Josephus de b. j.Note 72 · Alius: ac. 2. Alibi: ordinis.Note 73 · Alii: defecerint. 2. Alibi: enim. 3. Alius: confidimus. 4. Alius idem: primum.Note 74 · Amos 3, 2. 2. Alii: segregantur. 3. Alii: adducit, et. 4. Numer. 23, 9. 5. Alibi: quod. 6. Alius: subjunxisset. 7. Deut. 4, 19 sq.Note 75 · Alibi: intellexi. 2. Alibi: signa.Note 76 · Alius: et. 2. Alibi: voluerunt. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi: Non. 5. Alii: Terrent. 6. Alibi deest hoc verbum. 7. Alius: comitata. 8. Note 77 · Alibi: vestigia.Note 78 · Alius: ut. 2. Alibi: vindices. 3. Alius: incipietis. 4. Psalm. 94, 12. 5. Psalm, 81. Jesaiae 1. Oseae 4. 6. Alibi: lamentis. 7. Alibi: ulturNote 79 · Alibi pro verbis ac institutis legitur: institutos. 2. Alii: divina lex. 3. Alibi: sole respexit. 4. Jesaiae 55, 4. 5. Gen. 12, 3. 6. Alibi:Note 80 · Alibi: qui habent. 2. Deest in aliis. 3. Alius: Sociniani.Note 81 · Alibi: qui. 2. Alibi: et.Note 82 · Deest in aliis codicibus. 2. Alibi: aut ... amplectitur ... conjungit.Note 83 · Alibi: fere. 2. Alibi: Ismaëliticum. 3. Alibi: exterae. 4. Alii: possit.Note 84 · Alii: Sathanae. 2. Alii: natura. 3. Laërtius in Pythagora; Clemens Alex. in Strom. 4. Alibi: praeceptum. 5. Desunt haec septem sequentia verNote 85 · Alibi: agnoscere.Note 86 · Alius: aut.Note 87 · Alibi: ne qui crederent. 2. Alii: appellatur, vel: nuncupatur. 3. Alibi: spopondit. 4. Numer. 24, 17, (בַר כוֹזִיבָא). 5. Alibi: gerens. 6. Note 88 · Alius ita: cum semper ante dixerit.Note 89 · Alibi: tradiderunt. 2. Alii: subduxisse.Note 90 · Addunt alii: id. 2. Alibi: quod. 3. Alii: potest. 4. In quaest. 10 ad orthodox. 5. Addit alius: significare.Note 91 · Alius: intelligerent. 2. Alibi: autem. 3. 2 Regum 9, 1. 4. Alius: Quum vero. 5. Alibi: reddiderunt. 6. Alibi: consimilem, vel: similem. 7. 1Note 92 · Alii: velit. 2. Joh. 6, 44.Note 93 · Alius: Hardanam. 2. Deest in alio codice.Note 94 · Genes. 49, 10. 2. Alibi: dignitatem. 3. Alii: Juda. 4. Alii: dicam. 5. Alii: distincta. 6. Alibi: qui sceptri. 7. Alii: credunt. 8. 1 Regum.Note 95 · Alii: futurum. 2. Alibi: ratione. 3. Deest in aliis codicibus. 4. Alibi: et.Note 96 · Alii: oraculis. 2. Alius: translantis. 3. Alibi: persequamur. 4. Alibi: ad quae. 5. Alii: cedo. 6. Alius: vocabitur. 7. Jesaiae 7, 14. 8. LuNote 97 · Deest alibi. 2. Hieron. Calvin. in cap. 9 harmon. 3. Cant. 1. 6. Proverb. 10. 4. Jesaiae 47 et Ezech. 9 et 44. 5. Alibi: quod. 6. Desunt haeNote 98 · Alibi: Albia. 2. Antiq. jud. l. 13, 9.Note 99 · Jesaiae 8, 1. 2. Alibi: ipsius. 3. Jesaiae 9, 6 sq. 4. Alibi: nomen. 5. Alius: veteri. 6. Justinus qu. 90. 135 ad orthod. 7. Alii: haesitaruNote 100 · Luc. 1. 2. 2. Alius: apertissime. 3. Alius: servatorem. 4. Alius: servaturus. 5. Alibi: scribit. 6. Alius: nusquam. 7. Alibi: nomen NazaraeiNote 101 · Alibi: copulatur. 2. Alii: natus est.Note 102 · Alii: argutissime. 2. Alius: Immanuel. 3. Jesaiae 9, 7. 4. Jesaiae 11, 1 sqq.Note 103 · Alius: in. 2. Alibi: quae.Note 104 · Alibi: quemadmodum.Note 105 · Jerem. 23 et 33. 2. Deest in alio codice. 3. Calvinus. 4. Alibi: quae ... potest.Note 106 · Alibi: Quod. 2. Desunt duo haec verba in alio codice. 3. Alibi: elata. 4. Jerem. 33, 16. 5. Alius: separabitur. 6. Alibi: vocabat. 7. Genes.Note 107 · Alii: CURTIUS. 2. Alii: saepius. 3. Alii: deleant.Note 108 · Qui habent antea CURTIUS pro FRIDERICUS, omittunt hîc CURTIUS. 2. Psalm. 109 (110), 1. 3. Matth. 22, 40. 4. Addunt alii: Matthaeus.Note 109 · Alii: obmutuisse. 2. Alius: subtili. 3. Addunt alii: filii Isai. 4. Alii: arbitrarentur.Note 110 · Alii: Ebraeorum. 2. Alii: quinquagesimo. 3. Alibi: frigide. 4. Calvinus in harmonia (hom. ev.) in cap. 22 Matth. 5. Alii: sive.Note 111 · Alius: Qui ... autoritatem probant, ubique etc. 2. Alii addunt: si probant etc. 3. Deest in aliis codicibus.Note 112 · I.e. kamez. 2. I.e. patach. 3. Alii: cum interpretatione graeca prodiit. 4. Alius: interpretatione.Note 113 · Alibi: ac.Note 114 · Alibi: immerite, vel: impie. 2. Ps. 19 (18), 5. 3. Ps. 8, 6 (cf. Hebr. 2, 7).Note 115 · Alibi: reddit. 2. Alii: hujus. 3. Alibi: subjunxisset. 4. Ps. 22 (21), 17. 5. Haec quatuor verba omittit alius codex. 6. Alius: crucifixioneNote 116 · Alius: corruptum.Note 117 · Cahal cum patre Levi descendit in Aegyptum, vixit autem ille annos 133. Ejus filius Amram vixit annos 137. Moses, filius Amram, natus erat aNote 118 · Alius: subjecta, commentata. 2. Alibi: ac. 3. Alibi: nunquam de. 4. Alii: ad. 5. Alibi: omnino tum. 6. Contra Marcionem.Note 119 · Alibi: ipso. 2. Desunt duo haec verba in alio codice.Note 120 · Alii: stellas ... duces. 2. Alii: saepius, vel: saepissime. 3. Alius: prolusio. 4. Deest in alio codice. 5. Alii: Sophonias.Note 121 · Deest alibi. 2. Addunt alii: ἔδει δὲ.Note 122 · Alius: Nihil ea de re statuere possum. 2. Alius: Omnibus utrique ac mulieribus. 3. Alius: librum legiferum et evangelium.Note 123 · Alibi: sunt.Note 124 · De civ. Dei l. 18. 2. Joh. Picus in positionibus; Franciscus Picus l. 4 praelect c. 4. 3. Plutarchus de placitis philos; Plato in Protagora,Note 125 · Deest in alio codice. 2. Alibi: patefactam. 3. Alibi: naturae in Christo unitae; vel: naturam in Christo unitam. 4. Alii: fecerunt.Note 126 · Azora 121. 2. Alius: facem. 3. Alii: Ruella. 4. Alii: quem. 5. Alius: Hispania. 6. Josephus libr. 2 Antiquit. Augustinus in c. 2 Genes.Note 127 · Duae hae sequentes Friderici et Octavii interlocutiones desunt in alio codice.Note 128 · Azora 12.Note 129 · Johannis 8, 25.Note 130 · Psalm. 82, 6. 2. Alii: aperte.Note 131 · Matth. 13, 11. 2. Johannis 9, 16 sq. 3. Matth. 3. 4. 14. 17. 25. Marc. 1. 3. 5. 9. 15. Luc. 1. 3. 4. 10. Joh. 8. 13. 14. 17. Rom. 1. 8. HebrNote 132 · Matth. 8. 12. 13. 26. 29. Marc. 2. 6. 9. 13. 14. Luc. 6. 9. 12. 18.Note 133 · In voce Ιησους. 2. Alius: regiam.Note 134 · Alibi: praesidia.Note 135 · Alibi: de imperio. 2. Alibi: nec.Note 136 · Alibi: nomen senatoris, vel: honores servatoris. 2. Alius addit: cum. 3. Lib. 1 de genealogia. 4. Deest in alio codice; alius: id cum. 5. CaNote 137 · Alius: Judae uno loco. 2. Alius addit: etiam. 3. Alibi: Davidis. 4. Alius: sive.Note 138 · Alius: vana. 2. Alius addit: est.Note 139 · Alibi: missis. 2. Alibi: Nazareth. 3. Joh. 1, 46. 4. Actor. 9, 5.Note 140 · Unus false: occupatio. 2. Alibi: habebat. 3. In apolog.Note 141 · Alii: existimo. 2. Lib. 36. 3. Alibi: attingebat.Note 142 · Luc. 2, 1 sqq. 2. Alibi: quondam.Note 143 · Alius: Id factum negatur. 2. L. 4 de bello jud. 3. Alius: qui. 4. Beza ad 3, 2 Lucae. 5. Alibi: plane. 6. Alibi: contulit. 7. Alius: Si. 8. Note 144 · Esaiae cap. 60, 6.Note 145 · Alibi: arbitror. 2. Addit alius: aëris.Note 146 · Addit alius: Sed. 2. Alius: qui fieri potest. 3. Ut Tobiam et Habacuc per angelos deduxit.Note 147 · Alii: mandaverit. 2. Alibi: propter. 3. Josephus de bello jud. l. IV. 4. Errat autor; scribit enim hoc Matthaeus 2, 12. 5. Oseae 11, 1 (MattNote 148 · Exodi 4, 22. Jerem. 31, 9. 2. Alibi: praedicatur.Note 149 · Alius: Et.Note 150 · Alibi: possit.Note 151 · Alibi: possint. 2. Alius: dissentiant. 3. Alibi: certe. 4. Alius: tabulae ... continent ... rejiciuntur.Note 152 · Alii: scripta evangelica, vel: scripturae evangelicae. 2. Ep. 9 ad Hieron. hom. 1 in Genes. 3. Alibi: judicio. 4. Alibi: alios existiment abNote 153 · Alius: appellatur. 2. Apud Cyrillum libro contra Galilaeos. 3. Apud Epiphanium in l. contra haereticos. 4. Alibi: hi. 5. Alibi: colunt. 6. DNote 154 · Alibi: quidam. 2. Alius: octingenta quinque. 3. Alibi: ordinis. 4. Alius: Alcoranum in.Note 155 · Alibi: qui. 2. Alibi: Xenophanis. 3. Deuter. 33. Exod. 14. Psalm. 90, qui est Mosis. 4. Alibi: orationem numeris solutis.Note 156 · Alibi: libuit. 2. Alibi: usquam.Note 157 · Calvinus et Gabriel a Puteo in TentamineA. Carolus Molinaeus. 2. Alibi: efficiunt.Note 158 · Alii: Veteris quidem instrumenti tabulae. 2. Alii: Novi Testamenti libris. 3. Alibi: in eadem historia bis repetita. 4. Actorum 9, 7. 22, 6.Note 159 · Alius: scriptoris ... descripserat. 2. Alibi: inde.Note 160 · Alii: Arminianis. 2. Alibi: et. 3. De praescript. 4. Contra Celsum. 5. Deest in alio codice. 6. Alibi: idem. 7. In libro de praescript.Note 161 · Alius: veteribus. 2. Matth. 23, 35. 3. Alius: filium Barachiae filii Jojadae appellant, Haggaei prophetae aequalem. 4. Zach. 1, 1. 7. Esrae Note 162 · possit. 2. Alibi: 1 Joh. 5, 7. 3. Alius: Hierosolymitani.Note 163 · Alibi: Hispanicus.Note 164 · Alibi: quidem. 2. Alius: tamen. 3. Joh. 3, 13. 4. Alibi: de.Note 165 · Calvinus in harmon.Note 166 · Joh. 8, 14. 2. Alibi: perhiberem. 3. Joh. 5, 31. 4. Joh. 7, 6. 5. Alibi: divinitatem.Note 167 · Joh. 1, 33. 2. Deest alibi; loco verborum bene penitus alii legunt: ante. 3. Matth. 3, 14.Note 168 · Alibi: utrinque. 2. Alius: merentur. 3. Alius: sicut. 4. Alius: glachemis.Note 169 · Joh. 20, 22. 2. Loco duorum horum verborum alibi legitur: non prius. 3. Joh. cap. 14 et 15.Note 170 · Alibi: procedere.Note 171 · Matth. 27, 9. 2. Non Jeremiae, sed potius Zach. 11, 13. 3. Alibi: ducem. 4. Ps. 96 (95), 3 sq. 5. Alibi: libro. 6. Joh. 16. 7. Joh. 11.Note 172 · Luc. 4, 36. 2. Joh. 13, 17. 3. 1 Sam. 12. 14.Note 173 · Alibi: fuisse. 2. Alibi: excoecari.Note 174 · Joh. 14, 30. 16, 33. 2. Ephes. 6, 11. 3. Alibi: perniciosus. 4. Dan. X., 12. 5. Alii: Satanas.Note 175 · Alibi: illum.Note 176 · Joh. 14, 26. 2. Alius: eo. 3. Alibi: non voluisse.Note 177 · Alius: eosque. 2. Alibi: intelligere ... videre. 3. Cant. 1, 3. 4. Joh. VI., 44.Note 178 · Matth. 24, 36.Note 179 · Cyrill. l. 9. Thess. cap. IV. 2. Luc. 2, 44. 3. Hebr. 13.Note 180 · Alibi: ei. 2. Matth. 26, 38 sqq. 3. Alibi: respersi. 4. Alibi: erumperet. 5. Matth. 27, 46. 6. Alius: Num.Note 181 · Diog. Laertius in vitis philosophorum. 2. Alius addit: magnanimitate. 3. Alibi: toties.Note 182 · 4 Maccab. 7, 6 sqq. (cf. Euseb. hist. eccles. 3, 10). [N.]Note 183 · Alibi: cruciatu.Note 184 · Alibi: vere.Note 185 · Ebr. V, 7 sq. 2. Alibi: apud. 3. Beza in cap. V ad Ebraeos. 4. Alius: voce.Note 186 · Matth. 26, 39.Note 187 · Lib. 1 et 10 de trinitate. Epiphan. contra haereses. 2. In codicibus false: αὐγοειδές.Note 188 · Deest alibi. 2. Rom. V, 6. 8. 3. Luc. XXIV, 39.Note 189 · Alibi: adversus. 2. Origenes l. 3 contra Celsum. 3. Orig. c. Celsum. Lib. III.Note 190 · Marc. 16. Luc. 14. Joh. 21.Note 191 · Alibi: verum.Note 192 · Phil. II, 6. 2. Marc. X, 17. Lucae XVIII, 18. 3. Alibi: veram. 4. Joh. 10, 34 sq. 5. Joh. 14, 28. 6. Joh. XVII, 3. 7. Calvinus; Cap. XX Joh.Note 193 · Alius: derisor. 2. Rom. 9, 3.Note 194 · Matth. XX. Marc. X. Joh. V.Note 195 · Jesaiae cap. 53, 8. 2. Calvinus in Joh. 5 et 8. 3. Deuteron. 18, 15. Act. 3, 23.Note 196 · Matth. 3, 17 et 17, 5. 2. Joh. 12, 28. 3. Joh. 20, 28. 4. Desiderantur haec octo sequentia verba in uno codice. 5. Alius: etiam de Christo JNote 197 · Matth. 3, 17. 17, 5. 2. Matth. 24, 29. 3. Luc. 23, 43. Caeterum desunt haec verba in uno codice. 4. 1 Corinth. 10, 4. (cf. Exod. 17, 6. PsalNote 198 · Alius: Theophilus. (Theophylactus in cap. 1. Luc. Cypriani serm. de laps.)Note 199 · Psalm. 130, 4.Note 200 · Matth. 9, 2.Note 201 · Alibi: non satis docuisti.Note 202 · Alius: cum solita.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings