← Table of contents
Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

LIBER SEXTUS. (continued 2)

Reading edition

SENAMUS: Mihi quidem, qui de rebus divinis omnia omnibus assentior, satis ac plus etiam quam satis est; sed adhuc restat quaestio multo difficilior, etiamsi demus ante quindecim saecula personam1 filii patri coaequalem fuisse et coaeternam, quanam ratione humanam carnem assumserit? Deinde si demus, divinam essentiam foeminae uterum et viscera subire voluisse, quid ad generis humani redemtionem necessarium esset? Nam si Deus humanum genus servare et omnibus sceleribus expiare potuit, sine hominum aut humanae carnis ope, caede ac sanguine cujusquam, nihil necesse fuit, filium a coelestibus illis sedibus in terras delapsum foeminae viscera subire, deinde utero clauso egredi et in ipsa aetatis flore acerbissimis cruciatibus ac suppliciis addici, cum solo nutu omnia omnium scelera diluere facile potuisset2. Id enim frustra pluribus tentatur, quod paucioribus confici possit3.

OCTAVIUS: Alius modus, inquit Augustinus1, Deo non defuit homines2 redimendi, ac tametsi quis putet Deum ita decrevisse, nulla tamen necessitas eum obligaret ad sua decreta exsequenda. Itaque nec antecedens nec consequens necessitas ulla fuit, quamobrem Deus vilissimam hominis carnem indueret, ut turpi morte caderet, quoniam vel angelus vel alius homo satisfacere potuit oblata hostia, quam Deus gratam habuisset, quia non plus est oblatio, quam quanti Deo collibuit illum aestimare. Quodsi quis dicat, neminem ab originis labe purum fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut quisquam ab omni scelerum contagione purus nasceretur, quod de matre Christi praedicant recentiores3, qui in Synodo Tridentina4 contra veterum sententiam, scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aquinatis, Augustini, Hieronymi, decreverant.

TORALBA: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium virorum mentes beatissimas ab ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos damnari.

CORONAEUS: Ecclesia labi non potest, quia1 nondum haeresis erat saeculo Bernhardi et Lombardi.

TORALBA: Quod verum sit, nullis temporum conversionibus falsum esse potest.

OCTAVIUS: Ne in his haereamus! Poterat Adamus erga Deum amore singulari veniam mereri, quia multo praestabilior est amor erga Deum, quam omnes oblationes ac victimae, quas ex creaturis percipere potuisset1. Quid igitur tanta rerum conversione, tam crudeli supplicio innocentissimi hominis opus erat?

CURTIUS: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic tamen ei placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas est.

CORONAEUS: Negat Ambrosius1, profundam immensitatem arcanorum Dei exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non autem cur hoc vel illud voluerit? At si ullam2 de voluntate divina conjecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam susciperet ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa videtur, ut nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim, quantum a sceleribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad ejus amorem ardentius inflammaret, quos majore quam angelos dignitate ac praestantia cumularet.

TORALBA: Id quidem Christianis et imperitis facile, philosophorum certe nemini persuasum iri opinor, Deum aeternum infinitis saeculorum myriadibus immutabili natura semper exstitisse, eundem tamen non ita pridem de naturae sublimi excellentia deturbatum, humani sanguinis concretionem ac novam formam induisse, ut acerbissimos cruciatus ac mortem turpissimam ab iniquitatis carnificibus sustineret, resurgeret, ac corpoream molem, ossibus, carnibus, ligamentis, humoribus ac pulpa concretam, in coelum, ubi nunquam antea visa erat, subveheret.

FRIDERICUS: At Justinus Martyr, Athenagoras, Basilius, Origenes, uterque Gregorius, Cyrillus, Augustinus philosophiae studiis ac disciplinis clarissimi exstitere, item Boëthius, latinorum philosophorum decus, qui etiam de trinitate libros scripserunt; et consequentibus saeculis innumerabiles, Albertus Magnus, Philoponus, uterque Picus Mirandulanus, Scotus, Thomas Aquinas, qui Peripateticos veteres disserendi subtilitate longe superarunt, trinitatis symbolum amplexantur. Quod etiam divina mens passa fuerit, nemo theologus unquam putavit, praeter Eutychem, haereseos damnatum.

OCTAVIUS: Si Deus passus et mortuus est, naturam divinam passam et mortuam confiteri necesse est. Et Tertullianus1 his utitur enunciatis: Nonne Deus vere mortuus est?

CURTIUS1: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens abstractum quoddam est, Deus vero Christus concretum. Nam cum Sabellius praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse, et cum in apostolorum2 coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter sentiret, naturam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos damnatus est, quod personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius vero naturam divinam ab humana sejunxit omnino, cum ita conciones haberet: Noli gloriari Judaea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam sententiam in Ephesina synodo acerrime defendit. Ejusque sectatores Flavianum Constantinopolitanum3 pontificem verberibus caesum ejecerunt. Tametsi loquendi ratio in Chalcedonensi concilio mutata est, ne deinceps diceretur: Natura divina passa est aut mortua, sed Deus natus, passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod alteri4 tantum naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idiomatum communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeternum, omnipotentem propter deitatis cum humanitate conjugationem. Mediatoris vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud quam officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt, et qui5 naturam divinam ab humana penitus sejunxerunt et qui6 utramque confuderunt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur, sed incomprehensibili mentibus humanis ratione.

TORALBA: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera est, alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri demus1, Deus sic2 concretus erit; sin utramque ab utraque penitus avulsam, i.e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus nihil aliud quam homo futurus est.3

FRIDERICUS: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disjunctus erit, nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi, aliud copulari et conjungi.

TORALBA: Concreta semper unum efficiunt, copulata vero non magis in unum coëunt, quam oleum et aqua eodem vasculo infusa. At mirari saepe subiit disputatio Lutheranorum, quos Ubiquitarios vocant, et Helvetiorum, qui Sacramentarii appellantur,1 et Catholicorum, quos Papistas appellant. Ubiquitarii proprietatem non egredi subjecto confitentur, verbi gratia omnipotentiam, ut pinguius loquamur, omniscientiam, omnipraesentiam congruere humanae naturae, non per se, non essentialiter, non formaliter, non subjective, (his enim verbis utuntur) i.e. non esse de carnis essentia aut accidentibus: easdem tamen proprietates divinas carni realiter convenire. Quaenam magis contraria, quam haec sibi fingi possunt? Nam quicquid de re aliqua dicitur, id ipsum est substantia aut accidens, tertium nihil est. Sacramentarii hominem Christum ubique esse per deitatem, carnem autem ipsius neque per se, neque per deitatem. Hoc libenter discam ab illis, quaenam carnis humanae deitas fingi possit? Ubiquitarii hominem Christum et humanitatem omnipotentem esse ajunt, hominem autem non etiam humanitatem esse aeternam. At rebus abstractis aeterna multo magis, quam concretis convenient. Hoc etiam absurdius: Christi corpus, inquit Brentius,2 quod Hierosolymae omnibus spectantibus de cruce dependebat, etiam Romae simul praesto erat cum deitate. Quid hoc? Nam si caro Christi reapse ubique est omnipotens ac omniscia, certe caro est Deus aeternus, nec tamen erit caro vera i.e. humana, quod utrique negant, praeter Eutychem et Schwenckfeldium. Aliter Catholici, qui corpus Christi ubique esse negant, fatentur tamen pluribus in locis simul et eodem momento esse posse. At non ubique et pluribus in locis eodem tempore et simul, sunt ἀντιστρέφοντα, nec Christus magis duobus quam omnibus locis simul esse potest. Quodsi Christus ascendit in coelum, non est ubique, ac ne multis quidem in locis, aut si erat ubique, non ascendit nec descendit unquam. Neque etiam naturam humanam ubique extensam esse volunt.3 Corpus enim illius ubique totum esse, non habens partes extra partes, sed partes omnes in omnibus, i.e. ut planius intelligatur, pedes in cerebro, manus in visceribus, nihilominus tamen humanitatem ubique esse negant; at humanitas abstractum quiddam est, homo vere concretum. Cur igitur ab his et illis concluduntur? Quia metuunt, ne duae illae naturae, divina et humana, a se invicem divellantur, nisi corpus Christi fuerit ubique. Oportuit igitur simul et semel in utero, in cruce, in coelo, in praesepio visibile, invisibile, verum et phantasticum corpus esse; quae quis aequo animo ferre aut patienter audire queat? Jam vero confitentur, divinitatem ab atheo in hostia consecrata non sumi, etiamsi corpus Christi ab eo devoretur et calore ventriculi conficiatur, igitur in eo ipso utramque naturam divelli confitentur. Nam Ubiquitarii non solum animam Christi, sed etiam carnem deitati conjunctam esse affirmant, quod Sacramentarii negant. Ubiquitarii fingunt, proprietates deitatis humanitati reapse communicari, non autem proprietates humanitatis deitati; cur tam varie? cum unum et idem ὑποκείμενον esse fateantur, imo unam et eandem hypostasin, quae aut utrumque, aut neutrum admittat oportet.

CORONAEUS: Omnes illae ambiguitates tolluntur, si teneamus id, quod M. Tullius Cicero scripsit, nihil esse in animis concretum, nihil mistum. Quanto magis igitur concretio a natura divina rejicienda venit? Interdum tamen in Christo dicitur concretio πρὸς τί, propter naturae duplicis mirabilem et humanis mentibus incomprehensibilem unionem, in una et eadem hypostasi, quam Hilarius quodammodo similem esse scribit unioni mentis humanae cum corpore, a quo tamen Academici, Stoici, Peripatetici avulsam nec corpori concretam admittunt.

TORALBA: Si igitur mens humana simplex est ac penitus a corpore abstracta, nefas est, ullam in natura divina concretionem arbitrari, si utraque natura est ab utraque avulsa et divisa, i.e. copulata divina mens cum humana mente, ut nunquam in unum et idem coëant, Christus nihil aliud erit, quam homo, qui Deo adhaerebit, ut optimi cujusque mens integerrima ac Dei amantissima Deo adhaeret,1 quo pertinet illud: Mihi adhaerere Deo bonum est.2

FRIDERICUS: Toralba philosophorum1 ponderibus res divinas exigi putat oportere, nec arbitratur Christum Deum esse. Neque enim si sciret perspicuam rei veritatem, subtilitate argutiarum oppugnaret, ut Paulus Judaeos ac gentiles suos excusans: Si Deum, inquit,2 cognovissent, nunquam dominum gloriae cruci affixissent.

SALOMO: Videre mihi videor Caligulam Augustum legatos Judaeorum urbana quadam ratione excusantem, cum diceret, viros bonos ac valde simplices sibi videri, non enim reputare, Caligulam Deum esse.1 Itaque quoque Fridericus nostrorum simplicitatem2 excusat, quod fabri filium non arbitramur Deum esse.

OCTAVIUS: Non video, cur Ismaëlitis irasci debeamus, quod Christum mortuum esse inficiantur, quod manibus hostium ereptum putant, cum Christiani fateantur, deitatem pati nihil posse.

CURTIUS: Nullum fraudis arcanum majus a Muhammede excogitari potuit, ut Christo deitatis opinionem et humanae salutis curam eriperet, quam quod supplicio affectum esse negat, ne quis in ejus morte salutis spem ullam collocaret aut de humano genere quicquam meritus esse videatur.

TORALBA: Frustra mortis Christi meritum1 praedicatur, si nihil mereri potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in summo felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae deitati, convinctissimus, ut quidem illi jactant. At ne angelos quidem aut beatas mentes mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset merito, cum tamen praemia Deus semper tribuit meritis ipsis majora. Majus autem praemium adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam Dei fruitionem, quae omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini conjunctus mereri nihil potuit; nam si mereri potuisset, etiam errare, peccare, labi potuisset, quia mereri nemo potest, qui semper in eo statu est, ut si velit peccare, non possit2; Christum autem, si maxime vellet, peccare tamen nullo modo potuisse ajunt. Postremo infinita praemia merito Christi finito darentur, quia meritum Christi, quantumcunque est, finitum sit oportet, cum ejus cadaver mortuum sit, non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil penitus passa fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod si hominis tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit, Christum mori.

FRIDERICUS: Deum quidem nulla necessitate ad hominum scelera expianda naturam humanam induisse dictum est, sed quoniam ita decreverat, ita fieri necesse fuit, non Dei quidem intuitu, sed hominis ipsius, nam Christus ut homo mereri potuit. Atque eo pertinent ea, quae saepe in sacris litteris occurrunt: Oportuit Christum pati; item: Oportebat haec fieri; item: Expedit unum hominem mori.1

SALOMO: Si necessum fuit, Jesum supplicio affici, quid est, quam ob rem Christiani majorum nostrorum crudelitatem accusant, quae tamen1 humano generi peperit salutem?

FRIDERICUS: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene, quaedam mala bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt enim inviti tum maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.

TORALBA: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim discutiendum fuit, an illud a Deo decretum esset?

CURTIUS: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur1, quam illud statutum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut genus humanum ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum ac evangelii auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis veterum tabularum ac prophetarum.

SALOMO: Ubinam vero1 tam multa oracula tam diu delituerunt?

CURTIUS: Permulta quidem huc atque illuc dispersa, nullum tamen aeque perspicuum est, ut Danielis1, qui non modo Messiam interficiendum divino afflatu praedixit, sed etiam annos, menses, dies, momenta sic notavit, ut non tam calamo tragoediam scripsisse, quam rem ipsam penicillo depinxisse, et quae Jesaias2 trecentis circiter annis ante adumbrarat, coloribus perspicuis illustrasse videatur. Virum, ait Jesaias, aspectu contemptibilem, qui aegritudines ac imbecillitates nostras pertulit, quem nos arbitramur a Deo percussum et afflictum. Ipse graviter vulneratus est propter improbitates nostras, et attritus propter flagitia nostra, supplicia quae nos luere decuerat, imposita illi fuere, ac livoribus ejus curati sumus. Idem sicut ovis ad mactationem deducta non aperuit os suum, sed ad supplicium raptus est. Generationem ejus quis enarrabit? Cognitione sui multos justificabit, justus servus meus, quorum flagitia ipse sustinebit. Et eadem Zachariae verbis confirmantur ac Hieremiae versibus3: Spiritus, inquit, oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris.

SALOMO: Hic certe locus, quem potissimum ex omnibus urgent Christiani et in quo plerique1 haeserunt, nihil ad Messiam, nihil ad filium Dei, multo minus ad Jesum pertinet, neque idem filius Dei, sed servus ab Esaia vocatur. Et quidem falsum et absurdum esset, quod pontifices Romani solenni carmine pridie paschatis2 usurpant: O rem mirabilem! ut servum redimeres, filium tradidisti. At Jesaias appellat servum, non filium. Quomodo agitur ista cohaerebunt? Videmus autem in sacra scriptura complures Messias, scilicet Mosen, Josuam, Jephtem, Gedeonem, Samuelem, Davidem, Saulum, qui omnes Messiae vocantur, nullum tamen ex his pro expiatione populi supplicio affectum. Nec tamen dubito, quin Deus ob unius integerrimi et innocentissimi civis virtutem interdum totam civitatem ac regionem absolvere velit, eoque forsitan pertinet Jesaiae dictum, cui consimile est illud Salomonis3: Oppidum, inquit, angustum et in eo pauci cives, quod a rege potentissimo cinctum est obsidione, aggestis undequaque substructionibus ac turribus maximis ad ejus expugnationem. In qua tamen civitate egentissimus quis ac sapientissimus exstitit, qui oppidum ab excidio servavit, nec civium quisquam suspicatus est, i.e. unius interdum civis integritas et eximia virtus ac probitas quanquam ignoti ac ignobilis, totam civitatem ab ultione4 et ira Dei potentissimi regis, a bello, a fame, a popularibus morbis servavit. Quod autem attinet ad Hieremiae versum, vulgaris interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt. Sic enim ad verbum: Spiritus narium nostrorum unctus dominus captus est in retibus eorum, quae nihil ad Jesum.

FRIDERICUS: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam Salomonis haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi Davidis Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum Israëlem referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum populorum expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba: Vulneratus est pro peccatis populi Dei;1 quomodo enim populus Dei pro populo Dei trucidatus esset?

SENAMUS: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium extenuaret,1 Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse scribit, ut corporeis morbis perinde mederetur atque Plato aegritudini animorum, non tamen ut pro generis humani incolumitate caederetur. Et certe bonorum caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero suppliciis totam regionem ab exitio servare consuevit. Itaque Athenienses2 die Aprilis septima duos homines totius regionis sceleratissimos per omnia civitatis loca circumducebant, ac septies arborum infelicium ramis ac fustibus caesos, iisdem lignis exurebant, cineribus etiam in mare disjectis. Et quoniam id singulis annis pro solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum κάθαρμα vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos ac perditos homines ad Aras Laetas3 provinciae (quod oppidum ejus nominis ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti magnitudine fictis4 inclusos exurebant, ut aliorum scelera expiarentur.

TORALBA: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso reposcere, ut Herodotus1 veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim bos mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas2 et Hieronymitas dimanavit. Sic quoque Camari3 sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti, tantisper dum sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus dilacerabant. Quem morem Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes, cum verberationes istas intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos, qui lugetis? Sin homines fuisse putatis, cur illis sacra facitis? Id enim fiebat ad sceleris cujusque expiationem. Argute tamen hominum dementiam insanam castigabat, quod homines demortuos pro Diis colerent.

SALOMO: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque pro bonorum peccatis expiare, bonorum1 vero mactationem pro impiis fieri, plane inauditum. Nos2 quidem sacrarum sortium diem mense Februario, quem Latini expiatorium et purgatorium interpretantur, quotannis recolimus, quasi sors a Deo jacta fuisset, utrum aequius videretur, flagitiosissimum ac superbissimum Ammanum,3 an Mardochaeum virum4 optimum, cum universa Israelitarum gente interire et, sortibus quasi ex urna ductis, Deo ipso urnas movente, Ammanum sorte ductum, foedissimo supplicio affectum, pro Israelitis expiavisse. Sic enim Salomo impium pro justis expiaturum scribit. Cum enim Moabitidis meretricula populum Dei ad cultum Bahalis Peoris libidinum illecebris pertraxisset, populus ingenti clade affectus est,5 nec ante clades cohibita, quam Pinehas sacerdos, hastam vibrans, Israelitam cum Moabidite conjugatum nefario complexu transfixisset, testante Deo, posteros Pinehae sempiternum sacerdotium habituros, quod impiorum caede iram suam placavisset. Non aliam ob causam lex jubet,6 parricidam ab altaribus sacris divelli ac palam jugulari, ne tota civitas exscindatur, quoniam saepe ob unius impietatem inultam in omnium improbitates animadvertitur. Cum enim Achas7 praedam execratam rapuisset, exercitus Dei fugatus est ab hostibus, Deo ipso testante, propter unius flagitium id contigisse.8 Ex quo intelligitur, Deum supplicio sceleratorum placari, bonorum vero caedem injuria petita ulcisci. Quae cum ita sint, quis putet, Deum optimum maximum optimi atque integerrimi viri supplicio delectatum?

FRIDERICUS: Quandoquidem Salomo legibus divinis nos oppugnat, legibus retundi debet. Lex autem divina vetat,1 hostias pecudum sibi offerri, quae vel maculosae vel scabiosae vel languidae vel claudae vel oculis aliove membro captae sunt. Ex quo intelligitur, si sceleratorum justa supplicia Deo grata sunt, non tamen sceleratorum victimis delectari.

SALOMO: Divina lex hoc sibi vult, oblationes Deo ingratas esse eorum qui claudicant in lege Dei exequenda, qui coecutiunt ad indigentium inopiam, qui surdi sunt ad voces afflictorum.

CURTIUS: Cum igitur omnes homines flagitiosi sint, improbi, maculosi, lepra superbiae impuri, nec ullus unquam praeter Christum immaculatus exstiterit, in quem velut in agnum purum et omni ex parte candidum ad immolationem omnia omnium scelera superponantur, haud mirum, si hanc sibi gratissimam hostiam Deus immolari voluerit.

OCTAVIUS: Si hominum aut pecudum caedibus flagitia aliena expiarentur, cur Deus toties et tam saepe1 execratur eos, qui sua scelera sacrificiis ac sanguine ablui confidebant?

FREDERICUS: Ut Judaei monerentur,1 sacrificia cruoris2 umbram et imaginem fuisse illius aeterni sacrificii, quod Christus pontifex omnium maximus pro totius universitatis incolumitate oblaturus erat. Et certe Philo Ebraeus cum inquireret, cur relegatis reditus in patrias sedes interclusus sit, quoad pontifex maximus mortuus esset, hunc pontificem non hominem futurum, sed Dei verbum ab omnibus peccatis purum interpretatur, cujus pater sit Deus aeternus, mater vero sapien tia. Quibus verbis acu rem tetigisse videtur, Jesum3 scilicet pontificem illum futurum, qui sua morte genus humanum in avitas coelestium sedes revocaturus esset.

SALOMO: Qui fieri potest, ut Philo de morte Jesu cogitaverit, tanquam de pontifice animarum, qui ante occiderat, quam Philo pubertatem attigisset? Aut cur Jesum illum recens mortuum ne suo1 quidem nomine tot ac tam multis libris dignaretur? At ne quis sanguine peccata dilui posse arbitraretur, Michaeus2 vates in haec verba prorumpens: Num, inquit, dabo primogenitum meum pro expiatione sceleris aut fructum ventris mei pro hostia peccati animae meae? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit et quid Deus de te exquirat, scilicet facere judicium, diligere benignitatem et humilem te praebere Deo tuo. Itaque Abrahami obsequio ac voluntate eximia contentus, filium, quem jusserat mactari, vetuit,3 quae tamen hostia integerrima atque innocentissima Deo gratissima futura videretur, si humano sanguine placari vellet.

OCTAVIUS: Quanto minus caede Christi filii Deus aeternus oblectaretur? an non potius detestabile hoc sacrificium execraretur? Nam cum Salomo abominatur eos, qui, bonis tenuium et egentium ereptis, partem in victimas conferunt, perinde facere scribit, ut si pater filium immolaret; ut planum faceret, nihil execrabilius Deo futurum, quam si filium suum sibi carissimum quisquam immolaret. Id autem absurdius est, Deum hominibus iratum a se ipso ultionem exigere, non aliter quam si quis vulneratus graviter vindictam non ab hoste, sed a seipso deposceret, ac veluti desperatus suspendio vitam finiret.

CORONAEUS: Christi mors non solum ad expianda scelera improborum proficit, sed etiam, ut a flagitiis eo libentius abstineamus, cum intelligamus, immortali Deo scelera impiorum tam displicuisse, ut carissimum sibi filium mortem foedissimam ob aliena peccata luere velit. At non tantum Christi pretiosissimus cruor hominum generi sempiternam peperit salutem, verum etiam crucis ipsius simulacrum improbos genios repente fugare ac pestes aërias deturbare quis nesciat? Nam Juliano, daemones interroganti, cur fugerent, confiteri non dubitarunt, se admirabili signo crucis fugatos esse, ut quidem scriptores ecclesiastici1 prodiderunt. Ut non immerito ecclesia Romana soleat usurpare carmen illud: O crux ave, spes unica, auge piis justitiam reisque dona veniam!

CURTIUS: Haec quidem a Coronaeo pro ea qua imbutus est religione, praeclare dicuntur, non video tamen, ut truncus ligneus veniam scelerum indulgere cuiquam possit, sed his, opinor, terriculamentis cacodaemones imperitos obligare et1 a Dei cultu avertere consueverunt.

SALOMO: Sed exanimis crucibus omissis, ad crucifixum ipsum redeamus, non modo in quo, sed etiam a quo salus in omne genus humanum dimanare putatur. Aut enim morte illius mortuorum aut viventium aut eorum, qui tunc nascituri erant, flagitia sunt expiata, cedo quorum sint?

FRIDERICUS: Omnia omnium peccata Christi morte purgata sunt et eorum qui venturum crediderant et qui venientem exceperunt et qui mortuum sincera mente coluerunt.

OCTAVIUS: Nullus, opinor, pontifex tantae fuit impietatis, ut futura scelera ignosci putaret. Nam quid aliud esset, quam scelerum omnium deterrimam proponere impunitatem. Itaque Paulus praeterita quidem peccata Christi morte obliterata scribit1, non tamen futura.

SALOMO: At ne praeterita quidem Christi supplicio fuisse diluta, constat lege divina, quae inanis fuisset, si usque ad Christi tempora venia dilata esset et inania Dei promissa, quibus toties pollicetur1, se poenitentibus propitium fore. Cum autem solenni die jejunii Deus jubet de peccatis confiteri ac poenitere, subjicit haec verba: Eo die expiabuntur omnia peccata vestra, ac mundi eritis ab omnibus flagitiis vestris. Nam si quae flagitia decipi voluisset, (ut Romani pontifices robustioris impietatis scelera ad indulgentiam sibi referri jubent, indicta poena pontificibus minoribus, si graviorem cognitionem sibi assumant) si quae scelera2 in Christi futuri adventum, distulisset, non erat in lege ferenda omissurus; sed nihil excepit. Ac si quis putet, prophetas antiquos ad majores nostros in legis interpretatione minus fuisse diligentes, cognoscite, si placet, eorum doctrinam. Si enim statuunt, peccata quidem adversus leges jubentes poenitentia primum3 expiari4, puta si quis egentem non juverit5, cum facile posset; qui vero contra legem vetantem peccaverit, puta qui nomen alterius injuria violaverit, poenitentia quidem peccatum sustineri, die tamen expiationis aboleri. Sed si sceleris poena fuerit capitalis, ut adulterium, poenitentia rursus et expiationis die peccatum suspendi6, castigationibus vero, quae tum a judicibus, tum a Deo irrogantur, si judices ultionem dissimulaverint, penitus obliterari, eoque pertinere dictum illud7: Visitabo plagis et verberibus peccata eorum et flagellis scelus eorum. Quod si quis Dei nomen sacratissimum contumelia laceraverit, poenitentia primum, deinde expiationis die, post etiam castigationibus suspendi ac tandem die occasus aboleri. Poenas tamen flagitio debitas praeclaris actionibus omnino dilui, aut certe nimia fatentur, praesertim religione erga Deum, pietate adversus parentes, caritate in egenos;8 ex quibus perspicuum fit, ad hominum impietates expiandas inutilem fuisse Jesu mortem. Haec autem copiosissime a nostris explicantur, qui tamen in eo sibi conveniunt,9 nullum esse tam immane flagitium, quod diuturna poenitentia et praeclaris virtutum actionibus non eluatur.

CORONAEUS: Imo vero inania sunt opera, inanes actiones et supplicationes nostrae sine pretiosissima illa Christi morte. Et quoniam tanti beneficii, tantae salutis memoriam latinis versibus non satis pro dignitate assequi potui, graecis hymnis sanctius id me consequi posse speravi1: i.e. Christe, Dei filiorum flos tenelle, aeterne sacerdos, super mundos circumvolutos invectus, dominator campis aetheriis, ubi potestatis tuae robur est defixum, indeque omnia despicis et praeclaris auribus audis. Tua super mundum ac coelum sidereum aurea supereminet ingens aeterna potestas, qua elatus tuo te splendore excitans perennibus rivis foves animum infinitum. Qui producis informans materiam incorruptibilem, quam generatio circumvagatur, quoniam formis illam obligasti, ex eademque mente fluxerunt origines sanctorum regum, qui te circumstant, potentissime! ex te nati, legationibus profecti ad te legatorum genitorem tuamque potentiam2 feruntur. Ad haec quoddam tertium regum genus creasti, qui tuas laudes continuate celebrant. Tu morte vitam, optime, mortalibus dedisti.

OCTAVIUS: Graecis dedit ore rotundo Musa loqui, nobis non licet esse tam disertis. Neque enim versibus Latinis haec reddi posse puto, non1 si Veronensis ille vir2 reviviscat,3 qui ex uno versu heroico sexaginta se fecisse jactavit.

SALOMO: Egregia quidem ista laus, si non ab homine ad hominem proficiscatur. Sed si verum est, Christi morte vitam dari et peccata dilui, cur poenitentiam, cur scelerum confessionem, cur etiam satisfactionem christiani pontifices ab improbis exigunt? Aut quid magis divina lex ab homine exquirit? Quare auriculari Romanorum confessione non potuit perniciosius cogitari, sive quod homini ab homine flagitia remitti putant, quae summa erga Deum impietas est, sive quod ea persuasione licentia flagitiis omnibus, proposita veniae spe, indulgetur, sive quod robustissimae quaeque impietates semper silentur, sive quod conscientia1 desperationem affert iis, quos pudet foedissima quaeque peccata confiteri, quae si sciantur, capite luenda sunt, sive quod ad sceleratissima expianda pontificem maximum adire necesse sit, sive quod tyrannis faciles aditus ad proscriptiones et crudelitates aperiantur.

CORONAEUS: Ego vero sic statuo, confessione auriculari nullum esse adversus omnia flagitia efficacius amuletum. Quis enim graviter peccare ausit, qui sciat, nullam, nisi de scelere admisso confiteatur, veniam sperandam1. Et quidem Indos et Peruanos ante Hispanorum adventum rudes adhuc2 et solis cultores ista confessione apud sacerdotes uti consuevisse, testis est historia Indorum3, quin etiam capitale esse apud illos sacerdoti, scelera divulgare.

CURTIUS: Cum daemonibus inservirent, cui dubium esse potest, quin etiam hunc morem ab iis didicerint et expresserint, ut ab hominibus, non a Deo veniam peterent ac sperarent? O mirabile improbitatum amuletum! scilicet ipsi Deo tot saecula antea ignotum, ut homines a flagitiis coërceantur? At eo processit impietas, ut etiam sine poenitentia, solius sacerdotis verbo atrocissima quaeque scelera plerumque obliterari putent. Poenitentia vero quanta sit ad veniam adipiscendam, docet1 Manasse rex Judaeorum eleganti ac efficaci oratione ad Deum. Tu, inquit, poenitentiam infinita bonitate decrevisti, ut eos ab interitu servares, qui justissimis legibus ac judiciis fuissent perituri.

FRIDERICUS: Christi mors ea scelera non expiavit, quae jam pridem poenitentia vel justa ultione prius vindicata fuerant, nec eorum peccata, qui1 nullam futuri Messiae spem conceperant, nec item eorum, qui oblatam a Christo salutis recuperandae medicinam repudiarunt, sed qui beneficium Christi gratuitum acceperunt2, ii non modo culpam, sed levissimas effugiunt poenas omnium improbitatum.

OCTAVIUS: Profecto decretum illud valde perniciosum mihi videtur, ut ex fiducia, quam de Christi supplicio flagitiosissimus quisque temere accipiat, peccatorum veniam adipisci mereatur. Nam quid aliud est, quam, tanta flagitiorum impunitate omnibus proposita, viam latissimam ad omnes impietates audacissimo cuique munire?1

FRIDERICUS: Christi mors potissimum necessaria fuit humano generi ad expurgandam1 teterrimam originis labem.

TORALBA: Si peccatum nullum est nisi voluntarium, ut quidem omnes theologi1 confitentur, peccatum originis nullum esse potest, quia nulla est in nascente peccandi2 voluntas. Quod si ita est anxia de trinitate disputatio, ac multo difficilior de incarnatione divinitatis, item de ascensione Dei hominis in coelum ac de caeteris id genus divinis ac naturae legibus valde contraria diluuntur.

CURTIUS: Ut nullum sit originale peccatum, fieri nullo modo potest, quia nihil frequentius in Veteris et Novi Testamenti tabulis reperitur.

SALOMO: Non dubito, in eo Adamum peccavisse, non quod poma vetita decerperet, ut vulgus puerili errore opinatur, sed quia mentem, ab intelligibilium rerum contemplatione abductam, cupiditatum ac sensuum illecebris inescari et obrui pateretur. Sic enim Ebraeorum theologi acutissimi1 mulieris appellatione sensus corporeos, mariti vero nomine intellectum significari ajunt, ut serpentis verbo voluptatem, quae quasi serpens corporis latebras subire ac meatus omnes sensuum et orificia tentare, vim tamen praecipuam dentibus exserere et in ventre reptare solet. Sed utcunque peccavit Adamus, cur peccatum illud ad posteros innocentes redundaret? aut si vitia transferantur ad posteros, virtutes quoque transferri necesse est, ac multo magis quam vitia, cum in universa natura bona malis semper fuerint potentiora, ut superius demonstratum est. At omnes philosophi aeque ac theologi2 diuturna experientia duce compertum habuerunt, nullas parentum virtutes ad posteros traduci. Non poterunt3 igitur transfundi peccata, cum sit eadem contraria disciplina, ex quo sequitur, nullum esse originale peccatum.

CORONAEUS: Ista quidem fuit Pelagii haeresis,1 jam pridem theologorum summa consensione repudiata et conciliorum decretis explosa, nostraque aetate Tridentini concilii2 summa autoritate fracta ac rejecta. Sic enim decretum est: Eum qui peccatum Adami ad posteros propagatum negat, aut ei solum nocuisse aut corporeas tantum imbecillitates transfusas aut aliter quam Christi morte aboleri potuisse3 putat, anathema esto. Quae dicta Pauli verbis ac sententiis nituntur. Quemadmodum enim ait Paulus:4 Mors imperium habuit ob unius peccatum, ita unius morte gratia latissime propagatur ad salutem. Cur etiam quereretur David his verbis:5 Ecce in sceleribus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea.

OCTAVIUS: Manichaeorum haeresis est, inquit Augustinus,1 peccatum originis defendere.

FRIDERICUS: Hic innuit Augustinus haeresin Manichaeorum, qui ab aeternitate infinita duo bonorum et malorum principia posuerunt, Deum, inquam, bonorum et Deum malorum aequa potestate, in qua haeresi diutissime Augustinus haesit, illud enim1 est peccatum. Sed ne quis putet, Augustinum originis humanae labem negare, pleni sunt ejus libri, plenae epistolae originis peccato. Sic enim adversus Pelagium: Omnes homines, inquit, originis peccato tenentur.

TORALBA: Si plus auctoritati conciliorum, quae tamen ab Helvetiis et Germanis rejiciuntur, quam rationi tribuamus, nullus disputationi, nullus demonstrationi locus futurus est, sed omnia temere assentiri oportet, quia Augustinus, quia Hieronymus, quia Scotus, quia Galatinus1 dixit. Sed obsecro rationibus et argumentis perspicuius disseratur. Nam qui Pelagii2 sententiam omnium verissimam pejus3 tueretur, vidi neminem. Subtilius igitur omnia hujus quaestionis argumenta, si placet, discutiantur, cum ab ea innumerabilium quaestionum fructus explicentur. Quid enim est peccatum originis, nisi quia mater in conceptu paterve4 plus aliquando5 libidini ac voluptati, quam decuit, indulsit? Ut ita sit, cur filio fraudi futurunt sit?

CURTIUS: Nonne rationi consentaneum est, quando ratione1 Toralba2 contendit, ut filius haeres parentum obligatione teneatur? Id enim3 Plutarchus, quantumvis paganus, naturali aequitati consentaneum esse scripsit.

OCTAVIUS: Debita quidem haereditaria lui1 oportere concedo, sed quis unquam audivit, scelerum ultionem aut exactionem poenarum ab haeredibus repeti?

SALOMO: Legibus divinis disertissime cavetur, ne filius parentum ulla culpa teneatur, idque saepius repetitum videmus1.

CORONAEUS: Non modo labem originis Christi cruore delebilem, sed etiam privati cujusque sceleris poenas a posteris repeti1 testatum habemus.

SALOMO: Sua quisque fraude plectitur, non aliena. Nam cum Israëlitae conquererentur, majores nostros uvas acerbas degustavisse1, Deus clara voce populum contestatur2, suam cuique integritatem profuturam, vitia cuique sua, non aliis, nocitura. Quod autem sui nominis hostes ulturum minatur tertia quartaque progenie, hanc recipit interpretationem theologorum consensu3, ut si scelestum parentem sequatur filius nequam, hunc nepos, ni sit patre et avo melior, tunc Deus, parentum, avorum et proavorum memor, ultionem ita persequetur4, ut nulla deinceps eorum posteritatis memoria sit futura et5 penitus a stirpe deleantur, sui vero cultorum et amantium etiam6 millesimam progeniem amplexaturum jurejurando spopondit, ut omnes intelligant, quanto Dei misericordia major sit acerbitate. Neque tamen posteros patitur parentum improbitatem luere, sed sua quemque, non aliena poena tueri.

FRIDERICUS: Cur igitur denunciatum est Heli pontifici maximo, de posteris suis neminem senem aut locupletem futurum, propterea quod filiorum impietatem inultam reliquisset?

SALOMO: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et qui, ne nascerentur, prohiberi potuissent1, sed minus beare. Consimile est illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie trucidarat, gravi exsecratione imprecantis, ut esset in ejus posteris inopia, ulcus, lepra, hoc est Joabi posteros2 minus beari. Et quoniam nihil carius3 esse potest, quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius amari possit, propterea Deus gravissimas minas addit, scilicet injurias sibi allatas in tertiam usque generationem ulturum. Summa tamen Dei beneficia4 recordari fas est, quia praestat ad breve tempus nasci, florere, vivere, quam nullo tempore nasci, et loripedem esse, quam nunquam exstitisse.

FRIDERICUS: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo1 ad posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud lyrici:

Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est, Qui minimis1 urgetur2.

TORALBA: Ista liceant poëtis. Certe qui naturam ullius sceleris incusant, non in seipsos1, sed in naturae parentem2 scelus regerunt, quo nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod declinare nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa peccantis voluntate susceptum?3 At utroque vacat infans, nec bona expetere, nec mala declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere quidem, quae sibi natura insita essent. Nullum igitur infanti peccatum imputari potest. At ubi nulla est culpa, nulla debet irrogari poena. Quae cum ita sint, nihil est quam ob rem filius ab aeterno tempore genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda illa incarnatio Dei fingi debuerit, frustra denique Christus pro expurganda originis macula supplicium passus esse putatur4.

FRIDERICUS: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et inaudita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosophis petitis uteretur, ut peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus philosophorum haereticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum argutiis assentiamur, fidem ac pietatem ejurare oportet, quanquam argumentum illud levissimum est, cum originis labes illa non sit ab infante, sed ab Adamo profecta, qui sciens peccavit, cum ab usu rationis sponte descivit. Radix autem quocumque colore semel imbuta1, stipitem, ramos, folia, flores, fructus eodem imbuit sapore, odore, colore, veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa nullam ullius boni aut virtutis scientiam habere videatur. Quis, inquit sapientiae magister2, dicere audeat, mundum est cor meum? purus sum sceleris? Quanto verius est illud3: Omnis homo mendax, i.e. peccator! Nam si dicam, inquit ille, nos peccato vacare, ipsi nos seducimus. Salus autem uno verbo denunciatur: Crede et salvus eris!

OCTAVIUS: Quorsum ista, nisi ut improbi, qui levissima fide coelum se rapturos confidunt, foedissimo voluptatum omnium coeno volutati naturam accusent et in Deum ipsum naturae1 parentem improbitatum omnium causas effectrices desperata virtute regerant? Nam ut omnes jam adulti recta via deflexerunt, illa tamen de infantibus intelligi possunt, sed de iis, qui judicio suscepto ac sponte a naturae legibus aberrarunt. Et vero quis Illyricum theologum ferat, cum originis peccatum intimam animorum substantiam pervadere et ab ipso diabolo procreari ac transformari scribit, idque sola fide obliterari? Capitalis ista quidem vox esse mihi videtur2. Quid igitur Paulus voluit, cum diceret3: Nos eramus natura filii irae; nisi originis labes illa significatur?

TORALBA: Omittamus hominum auctoritatem ac necessariis argumentis disseratur! Quis enim laudem et vituperationem mereatur ex iis, quae a natura ipsa contraxit? Quis non potius commiseratione, quam ulla poena dignus videatur? Nos quidem piget coecorum ac miseret surdorum, qui sic nati sunt, at istos non miseret infantulorum. Jam vero quis putet, non modo ante partum primi parentis scelere nos obligari, verum etiam scelus illud tantum ac tam grave esse in ipsis infantibus, ut Deum foeminae uterum subire, carnis humanae conceptionem pati ac supplicia mortis teterrimae perferre necesse fuerit, ut scilicet puellos1 innocentissimos tanta sceleris immanitate liberaret?

CORONAEUS: Audite Cyprianum1 theologum ac martyrum suae aetatis facile principem: Mori plane timeat, inquit, qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. Quibus verbis ne infantes quidem ipsos excepit. Baptismo vere maculam illam originis penitus aboleri confidimus, quia sanguinis Christi baptismus aquae infusione significatur.

TORALBA: Si sanguine Christi fuso labes originis omnino abstersa erat, quid opus Christi supplicio? Quanquam saepius admiratus sum baptizandi ritum. Quaerit sacrificulus ab infante1 vagiente, utrum baptizari velit necne? Quorsum haec?

CORONAEUS: Propinquorum ac parentum fides aeque proficit1 ac si puellus2 ipse responderet: Assentior.

OCTAVIUS: Absurdum mihi videtur, quod parentum fides infantulo vagienti prosit ad eluendam originis labem, quam ab ipsissimis parentibus contraxisse affirmant.

CURTIUS: Ea vis est effusi sanguinis e pretiosissimis vulneribus Christi Dei et hominis, cujus lavacro irrigati sunt parentes.

SALOMO:1 At Paulus2 Christi necem ad eluenda tantum peccata praeterita profuisse scribit. Frustra igitur, qui post Christum nati sunt, ullam in ejus supplicio fiduciam habent. Jam vero si parentes vestri lavacro sanctiore et cruore Christi servatoris expurgati omnino fuere, qui fieri potuit, ut rursus labem illam pestiferam ad posteros traducant?

CURTIUS: Non sic eluitur baptismo vel cruore Christi, ut non resideat insita peccati radix in ipsis cupiditatum latebris et involucris.

TORALBA: At longius Christiani progrediuntur, neque enim labem tantum originis, sed etiam alia quaeque peccata Christi morte dilui arbitrantur. Vel enim1 levissima quaeque delicta, quae errore imprudentibus exciderunt, vel a scientibus nullo errore contracta, vel robustiorum improbitatum scelera ignoscuntur. Leviora quidem2 prius lege divina demonstratum est sola poenitentia deleri, graviora autem, puta adulteria, stupra, caedes, veneficia, parricidia, sortilegia, idolatria, contumelia nomini Dei illata, poenas habent divinis et humanis legibus constitutas, quae post Christi mortem frustra decernerentur,3 si falsarius, si fur, si adulter, si parricida exciperent apud praetores ac judices talium quaestionum, se baptizatos esse, ac fide constanti persuasum habere, omnia flagitia, tum praeterita tum futura, Christi pretiosissimo cruore dilui. Si igitur a vivis aut mortuis justa scelerum supplicia exiguntur, inane est illud beneficium, inanis Christi mors ad scelerum impunitatem.

CORONAEUS: Baptismus quidem propter Christi supplicium diluit omnem originis labem, ac tametsi libido et cupiditas, peccati fames relinquitur, nemini tamen baptizato nocere potest, si modo ratione duce obsistere velit, ut sanctionibus Tridentinae synodi cavetur.1

FRIDERICUS: Concilia quatuor, scilicet Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Chalcedonense, quae et Gregorius1 pontifex maximus perinde habet ut evangelia, respuere nolim, nec principum aut pontificum, qui affuerunt aut praefuerunt, potestatem elevare.2 Caetera vero concilia, quibus pontifices ambitiosa decreta fingere ac nova refingere3 consueverunt, probare non possum. At enim Gregorius Nazianzenus aperte scripsit,4 se nullius unquam synodi felices exitus vidisse, i.e. μηδεμίας συνόδου τέλος ἑωρακέναι χριστόν. Et certe Nicolaus Panormi pontifex, ecclesiae Romanae cultor maximus, conciliorum autoritatem extenuans: Plus, inquit, vel simplici laico, scripturam sacram profitenti, quam toti concilio credendum. Tutius est igitur, in eo genere Augustini sententiam probare, sic enim ille ad Maximianum: Neque ego5, inquit, Ariminensi Synodo, quae Arianam sectam probavit, neque Nicaena teneor, sed auctoritate sacrorum scriptorum nitimur6, i.e. prophetarum, apostolorum, martyrum, quibus originis peccatum summa consensione probatur.

TORALBA: Ne, obsecro, conciliabulorum aut levium scriptorum atque imperitorum hominum auctoritate rationis aut intelligentiae nostrae lumen extingui aut obrui patiamur.

CURTIUS: Sed quibus, Toralba, rationibus res divinas ac sanctissima patrum antiquissima decreta, tot saeculis confirmata, evertere te posse confidis?

TORALBA: Si peccatum actuale Adami non tantum peccanti nocuit, quantamcunque1 poenam pertulerit2, sed etiam in omnes posteros transfusum est, aut a corpore in corpora, aut ab animis in animos, aut ab utroque in utrumque transfundi oportuit. At corpus ipsum nullius peccati3 coargui potest, alioquin bruta quoque ipsa peccarent. Sin peccatum omne a voluntate et rationis lapsu proficiscitur4, summa theologorum christianorum consensione profecto peccatum originis5 in animis infantium esse non potest6, cum planum sit inter Christianos, Ismaëlitas et Ebraeos, omnes omnium animas a Deo mundissimas ac purissimas creari et creatas illabi momento in corpus humanum. Quodsi mens a Deo pura proficiscatur, unde labes ad infantis animam irrepere potest? Quae ratio fecit, ut sententiarum magister ad stuporem usque miraretur, undenam labes illa derivaretur? Non peccat, inquit, qui creat animam, non peccant parentes, qui progenerant corpus, cum id universae naturae consentaneum sit7. Per quas igitur rimas inter tot innocentiae praesidia peccatum penetrare potuit?8 At ne Aristoteles quidem hominis mentem semine traduci putavit, extrinsecus infundi, ut satis aperte declarat his verbis: Λείπεται τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισίεναι καὶ θεῖον εἶναι μόνον. Ego τὸ θύραθεν interpretor θεόθεν, οὐρανόθεν, ὑψόθεν, divinitus, coelitus, superne.

SALOMO: David Kimchi et Rabbi Saadias cum interpretantur illa verba1: formans spiritus in medio ejus, tradunt animam a Deo formari in ipsa corporis perfectione. Idque confirmat non modo Rabbi Moses Aegyptius2, sed etiam cum Christianis et Ismaelitis theologis Stoici conspirant, repudiata opinione Platonicorum, qui a Deo quidem animas prodire fatentur, sed initio mundanae originis omnes simul ac semel conditas fuisse ac vicissim corpora subire putant.

TORALBA: Si tamen verum esset, quod Epicureis videtur, animos hominum aeque ac bestiarum cum ipso semine traduci, quodque necesse est confiteri, si originis peccatum admittamus, oporteret peccata in infinitam vim ac multitudinem excrescere et ad posteros omnes derivari. Hoc autem absurdum esse, experientia atque usus, rerum omnium magister optimus, cogit confiteri. Videmus enim Josiam1 nepotem. Manassis, crudelissimi tyranni, qui principes suae gentis omnes impietate superaverat, pietate ac justitia paucissimos sibi pares, superiorem habuisse neminem. Quodsi anima non traducitur semine, sed divinitus delapsa diffunditur in corpus, nulla peccati originis macula fingi potest.

FREDERICUS: Fatemur quidem, animas non traduci semine, sed carnis contagione conspurcari, propter arctissimam corporis atque animae conjunctionem. Quaeris, inquit Augustinus1, culpam in pueris, invenies ex carne traductam. Eadem est Petri Lombardi et eorum, qui ab ejus schola profecti sunt, sententia.

TORALBA: Hoc ipsum est rustice philosophari, cum hoc ipsum sit contra naturam, ut materia in formam, h.e. ut corpus agat in animam. Est enim materia patibilis, forma vero actuosa. Et quidem Augustinus1 ipse ex eo naturae decreto concludit, nullam esse corporum in mentes actionem.

CURTIUS: Quoniam Augustini verbis utitur Toralba, ejusdem auctoritate facile refellitur. Sic enim Augustinus1: Firmissime teneas et nullatenus dubites, eos, qui sine baptismo de hoc saeculo transeunt, aeternis suppliciis puniendos, quae verba de Cypriani2 scriptis descripsisse videtur.

OCTAVIUS: Idem tamen eodem libro negat, infantes sine baptismate mortuos ullas perferre poenas, quia nullam sensuum delectationem gustarunt1. Ex quo sequitur, nullum esse peccatum originis, si nulla poena irrogatur, nec ullam fuisse causam, cur putemus Christum tam acerba supplicia pro peccato Adami ad posteritatem transfuso, quod nullum est, perpeti debuisse ac sapienter Muhammedem hominibus persuasisse, nunquam Christum supplicio affectum fuisse, ut inveteratam ac penitus insitam Christianorum mentibus opinionem de salute humano generi parta ob Christi supplicium refutaret, ut deinceps ab hominis spe ad immortalem Deum fiducia traduceret.

FRIDERICUS1: Nullam tamen poenam putas infantum animabus infligi, quibus omnino divinae visionis spes est erepta?

OCTAVIUS: Cur igitur infantum Herodis jussu caesorum festa coluntur Christianis, quasi divorum, nisi Dei1 visione fruerentur?

FRIDERICUS: Quoniam Christi sanguine abluti censentur, ut martyres innumerabiles, qui prius caesi sunt, quam baptizari potuissent.

OCTAVIUS: Si martyres supplicium excusat, quominus baptizari1 licuerit, cur infantes morbus ac mors praematura non excusabunt, cum saepe gravius crucientur qui morbo, quam qui gladio cadunt?

CURTIUS: Quia nec morborum nec gladiorum ictus, sed causa martyrem1 efficit.

OCTAVIUS: Non video, quid lotiones illae aquae lustralis momenti habeant in baptismo, praeterquam quod sacerdotes sordes corporis, nec tamen omnes, levissime abluunt. Quanquam si baptismus salutem parit, etiam nolae tinnientes ac naves, quas baptizari saepissime et inditis nominibus, aquae lustralis aspersione et unctione, plerumque vidistis, salutem adipiscerentur.

FRIDERICUS: Ea baptismi vis est, ut sordes humanae originis peccati penitus eluantur, quibus sublatis restituatur hominibus illa, quam Adamus originis suae principio habuit, justitia et integritas.

OCTAVIUS: Si ablutio illa lustralis aqua, oleo, sale ac sputo condita, tantum naturae dedecus eluit, quid amplius Christi mors efficere potuit? Quamvis Christiani pontifices non sibi constant, qui peccatum illud Adami mox execrantur, quod in universam ejus posteritatem manarit, mox tamen necessarium fuisse ajunt. Hoc enim carmine solenni pridie paschatis utuntur: O necessarium Adami peccatum, quod Christi morte deletum est! Cur scelus illud tam detestabile dicitur necessarium? aut si necessarium, cur detestabile est?1

CORONAEUS: Dicitur necessarium, quia sapientia divina, quae falli non potest, multis ante saeculis praevisum erat.

TORALBA: Istud quidem omnibus, qui ullam sensus partem habent, miserabile videri debet, innumerabiles animas angelorum officiis ac divina bonitate creari et ab ipso puritatis fonte derivari, creatas corporibus illabi,1 illapsas cordium2 labem carnis contagione momento contrahere, sine ulla concretione animorum, contractis sordibus, quae alioquin indelebiles putantur, aquae aspersione levissima expurgari ac justissimos fieri infantes, qui sensu carent. Cum tamen videmus,3 lotis et illotis, Christianis aeque ac4 caeteris omnibus, eadem esse vitiorum instrumenta,5 nec procliviores alios aliis honesta prosequenda aut turpia declinanda, sed uti quisque paganus aut Christianus doctrina ornatus6 sit, et ad verum decus a puero educatus, ita virtutibus excellere et praestare, eoque magis, si praestantia quaedam vis animorum quibusdam insita sit, quales accepimus Aristidem justum, Themistoclem, Socratem, Periclem, Phocionem, Rutilium Torquatum, Papirium Cursorem, Fabios, Scipiones, Catones, quos viros! Inter philosophos plurimi quoque magna virtute atque integritate viri, quibuscum nulli Christiani sunt conferendi! Nec immerito Erasmus: Parum, inquit, abest, quin dicam: Sancte Socrates, ora pro nobis! Et quidem Julianus Augustus Socratem capitis damnatum scribit, cum pro aeterno Dei cultu propugnaret, ut qui angelum vitae ducem ac magistrum haberet. Quis igitur adeo desipit, ut naturalia bona in hominibus propter primi parentis lapsum corrupta, supernaturalia vero penitus exhausta fuisse putet? Sic tamen magister ipse sententiarum7 ex opinione Augustini scribit.

CORONAEUS: Qui subtilius ista disserunt, nullam justitiam infantibus ope lotionis sacrae restitui, sed reatum modo tolli tradunt, nec infantes justitiae debitores esse, ut Adamus, qui acceptam originis primordio justitiam dicitur deseruisse, non labe originis, quam nullam habuit, sed actuali peccato. In caeteris labem originis elui, reliquas vero peccati scintillas ac fomites1 restare. Sic enim Augustinus2: Sunt, inquit, in baptismo peccata deleta, sed non plane exstirpata.

TORALBA: Haec certe opinio singularis probabilior est, quam eorum, qui justitiam atque integritatem originis infantibus baptismate restitui arbitrantur, qui tamen dicuntur innocentes, quia nullam justitiae aut injustitiae partem combiberunt1. Sed hoc habet haec sententia incommodi, quod peccati fomitem in carne relinquit, cum tamen sit in sens2, in appetitu sensitivo. Ac inter utrumque plurimum interest, quia voluntas imperat corpori dominatu herili3, appetitus vero dominatu civili ac liberali. Qua quidem ratione nulla caro traduci potest, fomite conspurcata. Et recte quidem Anshelmus4 scribit, non magis semine quam sanguine animam conspurcari ac sordidari. At in puris naturae causis delectatio propria est sensitivi appetitus et in subjecto delectabili.

CURTIUS: Demus id quidem; sed sine originis macula non esset immoderata vis illa voluptatis, uti est.

TORALBA: Igitur post baptismum semper esset moderata, quod falsum est. Neque enim1 est in potestate appetitus sensitivi non delectari, nec in eo est modus delectationis, sed quantum potest, appetitus delectatur in eo, quod summopere delectabilis est. Quid igitur addere potest libido supra id, quod in summo voluptatis gradu sensum oblectat?

CORONAEUS: Si appetitus illi ratione1 non regerentur, nihil homo differret a judicio ferarum.

TORALBA: Quid? imo feras videmus semper naturae legibus obsequi.

SALOMO: Tota haec disputatio de originis labe, quae nulla esse mihi videtur, a primoribus christianae religionis initium duxit. Ut enim animos imperitorum ad se traherent, supplicium sui magistri atque autoris salutare medicamen exstitisse peccatis expiandis persuaserunt, et ne peccandi licentiam deinceps addere1 viderentur, posuerunt, Adami peccatum, quod in ipso resedit, in infinitam posteritatem propagari eique poenas sempiternas deberi, quibus omnes in solidum tenerentur. Haec2 errorum semina longe lateque per hominum mentes serpere coeperunt, quia totum hominem ista contagionis labe corruptum fuisse judicabant, ut nec recte quisquam agere ac ne cogitare quidem, aut ullam justitiae partem posset adipisci. Quin etiam putarunt, animantes bestias propter Adami peccatum obsequii naturalis, quod homini antea praestare consueverant, jugum excussisse, quo nihil ab historia sacra, nihil a rei veritate potuit alienius cogitari. Nam post aquarum omnium diluviones3 Deus Noachum4 bono ac forti animo esse jussit,5 se omnibus bestiis hominis terrorem incussisse. Hinc illam hominis inter caeteros animantes praestantiam ac dignitatem et in feras quoque belluas dominatum quendam eximium psaltes lyricus6 supra modum extollit, ne quis tam absurde imperium ex Adami lapsu hominibus in bestias etiam ereptum arbitretur.

CURTIUS: Quorsum igitur divina illa Adami historia, lapsus, comminatio, castigatio, tam diserte sacris litteris testata ac consignata?1

SALOMO: Non vides, Curti, elegantem ac divinam esse allegoriam?1 Quisque sibi est Adamus et quaecunque Adamo contigerunt, eadem contingunt in omnibus, qui sensuum illecebris ac voluptatis praeter modum lascivientis cupiditate ac suavitate delectantur, et qui in illa sensuum suavitate bonorum extremum, in doloribus vero et aerumnis adeundis malorum finem posuerunt. Et quemadmodum dicitur Adam ad se rediisse et resipuisse i.e. a sensuum oblectatione ad intelligibilium rerum contemplationem revertisse, i.e. ligno vitae frui, quam Salomo2 veram sapientiam interpretatur, deinde Sethum plane divinum hominem ad sui ipsius imaginem progenuisse: sic nobis accidit, cum aberrantes a recta via, in sordibus ac coeno libidinum immersi, tandem aliquando emergimus et in rectam salutis viam regredimur. Ac tametsi Deus Adamo praedixisset, hunc moriturum cum fructu arboris prudentiae boni et mali indicem degustavisset, non praeterea tamen aeterna morte damnavit, sed uti Deus misericors est, ita quoque poenas semper irrogat peccatis ac legibus leviores. Quin etiam3 Adamo salutarem medicinam indicavit, cum diceret: Fortassis vitae lignum decerpet et vivet in aeternum.

FRIDERICUS: Salomo suis se retibus involvit; non1 vides, ligno vitae salutare crucis lignum aperte significari, in quo summam salutis spem collocare debemus?

SALOMO: Haec interpretatio non magis congruit verbo quam rotunda quadratis. Est enim vox Ebraica עצ, qua fructus, non lignum significatur. Et quemadmodum Adamo resipiscentia peperit salutem aeternam, ita cuique licuit et semper licebit, ope divina, quae deesse nemini potest, a pravis cupiditatibus ad rectam rationem, a sensibus ad intelligibilia redire ac vitam illam salutarem ac sempiternam adipisei sine ulla bestiarum aut hominum caede ac mactatione.

OCTAVIUS: Me quidem istius opinionis indignitate et peccati ficta propagatione commotum, divina mens nescio quomodo afflavit, ut flebiles Phaleucos flebili querimonia Christianorum effunderem:

Humani generis querelas Coelestis pater audiit1 gravate Excusantis originem malorum, Quod primi vapulet parentis ergo, Quodsi nunc redivivus a sepulcris Surgat, sic proba diluet2 nepotum: Tandem absistite criminatione Inani violare dignitatem Meam, qui generis parens et auctor Humani meliore stirpe cretus Filios docui viam salutis, Virtutes docui scientiasque Doctrinam quoque liberaliorem, Quam primus didici Deo docente3: Quod defleximus a via magistri Pellecti illecebris cupiditatum, Istud fragilitatis est fatemur, Sunt haec lecta suaviora poma Non ab arbore delectationis4. Sed a sensibus eruditiores Facti, ad poma libidinum fovenda5 Nec non ad Veneres cupidinesque, Deserta meditatione mentis, Quae tamen moribunda languisset6, Nisi tunc revocaret7 a magistro Ad verum decus ideae supremae, Ut coelestia cogitatione

Quasi pabula veriora mentis Ducerem. Hoc sapientiae latentis Arcanum exhibet arborum figura. Hic me cultus amoris ac timoris Divini cumulavit ac beavit. Hinc cadaverum usibus carentem In altissima templa collocavit. O incredibilem stuporem eorum, Qui tot Iliadas sibi malorum et Contigisse suis calumniantur, Quod8 fructus vetiti sapore linguam Oblectarimus9 et palata gustu. Nec patris facinus nocet nepoti, Nec parentibus acta liberorum, Quo10 minus pariant sibi salutes Divinisque opibus fruantur ipsi. Fraude quisque sua, furore quisque Suo plectimur, ac bono beamur.

SALOMO: Haec mea quoque sententia est. Nam qui fieri potuisset, ut Abel immortali Deo tam gratus haberetur, si labes aeternas atque indelebiles1 maculas foeditatis parentum ab utero contraxisset? Cur tanta laus pietatis, integritatis, justitiae ab ipso Deo tribuitur Noacho, Henocho, Jobo, Mosi, Samueli, Eliae, si parentum peccatis ita contaminati essent, ut non aliter expiari potuerint, quam si Deus hominem induisset, ac turpissimo supplicio damnatus moreretur? Si scelus illud originis hominem a Dei conspectu arcuisset, quod nulla infantis miselli culpa contrahi potest, cur Mosi spiranti ac viventi Deus ipse de facie, ut dicitur, ad faciem et quasi amicus amico colloqueretur?2 Cur etiam Abrahamum nostrae gentis principem tot ac tantis beneficiis cumulavisset, ut propter eum populis omnibus divinae bonitatis fontes aperiret, si conspurcatum tanta tamque funesta labe judicasset?3 Num potius tot ac tanta bona illi divinitus obtigerunt, quod mortales omnes singulari erga Deum amore et fiducia superaret? Quod non in credulitate quadam inani et in praemiis humanis spem rerum suarum, sed unius Dei aeterni bonitate ac potentia collocaret. Cur denique Deus tot ac tam multis prophetis,4 si ab ipsa origine scelerati essent, se contuendum ac fruendum praebuisset? Quae visio et fruitio divini vultus carne contectis, quam illi pollutissimam putant, obtigit, quanto minus exuvio carnis detracto frui licuit? At Christiani fingunt, sanctissimos illos heroas apud inferos atque adeo in ipsis terrarum profundissimis ac densissima caligine squalentibus locis tria quatuorve annorum millia delituisse, nec μέγαν ὄλβον καταγεύσαι5 prius potuisse, ut de Tantalo Pindarus scribit, quam Jesus mortuus6 et ad inferos delapsus illos ex immanibus et teterrimis carceribus ereptos in coelum manu duxisset. Inferos enim Tertullianus7 fossam definit, in ipsis terrae visceribus ac profunditate abstrusam, non autem mundum hunc sublunarem, ut Origenes existimavit, quamquam in descensu inferorum omnes fere ab omnibus dissentiunt. Discrepantia tamen multo major est, quam quod Lazari, fame ac inedia consumti ac mortui, animam ab angelis in Abrahami sinum et complexum subvectam tradunt evangelistae, Jesu nondum mortuo.8 Abrahamum vero ad rogationes et suspiria mali divitis obsurduisse, cum apud inferos cruciaretur atque his eum9 verbis increpuisse: Inter vos, inquit, et nos hiatus ingens intercedit, ut neque hinc ad vos, neque illinc ad nos aditus patere possit. Paucis tamen post mensibus Lazari animam de sublimi coelestium loco in foetidum et semiputre cadaver relapsam, ut pristinis mancipata carceribus iterum Lazarus moreretur. Qui tot ac tanti errores ab ea peccati originis concepta opinione dimanarunt.

FRIDERICUS: Si capita singula refutare velim, longius evagari oporteret,1 quam vestra patientia ferre possit. Ac tametsi disputare prohibentur2 mathematici adversus eos, qui scientiarum quamvis certissimarum principia labefactant ac convellunt, ita nec adversus Salomonem aut Toralbam disputandum esset, quippe qui in dubium revocant christianae religionis fundamentum et ab radice3 omnia convellunt, scilicet peccati originalis in posteros propagationem. Si tamen erroris opinione fallimur, quid est cur Esdras4 tam ardentibus querelis exclamavit: O Adam, quid fecisti, quod non in tuum unius casum redundavit, sed in nostrorum quoque, qui ex te orti sumus! Nam unus hic locus a principe gentis Judaeorum Esdra omnibus omnium haereticorum ac Pelagianorum argutiis satis abunde facere potest. Nemo tamen Christianorum arbitratur, originale dedecus illud tantum esse, ut hominem ab intuitu divinae lucis segregare debeat. Caetera quae de carceribus patrum ante Christi mortem feruntur, neque decretis ullis comprehensa et in arcanis divinae scientiae posita, curiosius scrutari nefas est. Illud modo teneamus, morte Christi labem illam originalem elui atque emendari.

SALOMO: Neminem latere opinor, duos posteriores libros, qui Esdrae tribuuntur, inter sacras litteras non censeri ac ne inter ea quidem, quae Hieronymus1 ἀπόκρυφα vocat. Ac siquidem talibus libris ulla fides esset, multo commodius sapientiae libro crederetur, qui inter ἁγιόγραφα recensetur, ubi autor Salomonem Regem ita loquentem inducit2: Eram, inquit, puer bono ingenio praeditus, bonam sortitus indolem, imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum. Hic Salomo ex matre prius adultera conceptus erat, nihilominus tamen puram eum animam, purum corpus induisse testatur.

FRIDERICUS: Quanti sint ea scripta, satis indicat auctor Jesus Sirach, qui pro suo Salomonis regis nomen subjecit. At quanto verius pater Salomonis1: Ecce, inquit, in flagitiis conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quanto verius etiam Jobus2: Quasi, inquit, mundus erit, de impuro semine conceptus.

SALOMO: Demus illud, matrem in concipiendo peccavisse, quod tamen christiani theologi1 negant, quoad partum sit impura mater, impurus foetus, an propterea peccator tantisper infans? Ac ne sol quidem ipse nec angeli puri sunt apud Deum, non tamen propterea peccati originalis labem contraxerunt.

OCTAVIUS: Summa disputationis est, Adamum a peccato resipuisse, ut quidem omnes confitentur, nec peccatum illius ad posteros fuisse propagatum, cum Caini parricidium modis omnibus gravius esset, quod tamen in eo ipso resedit nec manavit ad nepotes. Neque vero Adamus ob id mortuus est, quod ab intelligibilium rerum contemplatione ad sensibilia delapsus fuerit, qui etiamsi in illa, in qua creatus fuerat, innocentia atque integritate vitae perstitisset, moriturus tamen erat. Nam qui Henochum et Heliam mortuos fuisse negant, quanquam ab Adamo genus duxerant, falluntur. Quod enim divinissimis illis hominibus supplicium atrocius contingere potuisset, quam cadavere sempiterno concludi?1 Sed divina potestate viventes adhuc et spirantes abrepti fuere, ne propter summam integritatis ac virtutis opinionem pro Diis colerentur. Sic quoque Mosen mortuum Deus sepelivisse dicitur2, sic tamen ut mortalium nullus sciverit ubinam. Nec profecto Adami posteritatem, si esset immortalis, mille terrarum orbes caperent. Quemadmodum igitur innocentia non fecisset immortale cadaver, ita nec peccatum fecit ut mortale esset.

CURTIUS: Haec pugnare videntur cum Pauli sententia1: Per unum hominem, inquit, peccatum in mundum intravit, unde mors secuta, et per alterum justificatio ad vitam. Item2: Ab Adamo usque ad Mosen mors regnavit in illis quoque, qui non peccaverunt, propter Adami transgressionem.

SALOMO: Quod ad legem usque a Mose promulgatam Paulus protulit imperium mortis, satis significat, in lege illa certissimam hominum salutem extitisse. Idem Paulus appellat1 legem Mosis sanctam et sancta jussa, et legis adjutores legis actionibus justificari scribit.

CURTIUS: Perspicua sunt Pauli decreta, nec quenquam sua sententia dubitare patiuntur, scilicet ob unius hominis peccatum mortem in orbem irrepsisse, quae omnes oppressit usque ad Mosen; quod non de morte cadaveris dictum est, sed de morte animorum, qui sempiternis poenis illigantur; deinde oblata salus est ex lege, quae jussa legis exequentes salutem adepturos aperte declarat. Sed quoniam nemo fuerat aut futurus sperabatur, qui satis legi facere posset, propterea efficacibus argumentis Paulus conficit, legis actionibus justificari potuisse neminem. Hinc illa manant: Lex iram operatur. Nemo justus erit de operibus legis. Evacuati estis a Christo, qui ex legibus justificamini. Lex neminem ad perfectionem adducit. Lex a Mose data est, gratia vero per Jesum Christum,1 quem locum sic interpretatur theologus quidam,2 ut nec veritas, nec ulla gratia in lege Mosis fuisse videatur.

SALOMO: Quis unquam fuit tantae impietatis atque amentiae, ut divinae legis majestatem ita proculcaret? At quoties David exclamat: Omnia mandata tua veritas!1 Quin etiam Paulus ipse scribit, eos, qui legem ipsam exequuntur, legis actionibus justificari.2 Idem Christum frustra mortuum declarat, si ex lege justificamur.3 Quod autem gratia, vita, salus legem amplectantibus proposita sit, millies repetitum legimus: Hoc fac et vives, haec est tua vita, haec tua salus est. An illa Dei promissa pro mendaciis habemus? Quid? Sapientissimus Salomo4 legem divinam appellat lignum vitarum, scilicet praesentis ac futurae vitae, אצ חיים. Et certe cum divina quaedam ac coelitus infusa vis olim me ad divinae legis laudes inflammaret, haec adolescens carmina profudi:

Purpureo mammas qui sugitis ore tumentes, Unde sibi pater altitonans sua cantica promit, Tum vos qui linguas didicistis habere solutas, O pueri, molles animis teneraeque puellae,5 Dicite6 divinos sacrosanctae legis honores! Et vos, puberibus qui primum existis ab annis, O adolescentes, semper decet ore diserto Dicere divinos sacrosanctae legis honores. Vos etiam strenui juvenes, et robore corpus Et fortes animos plenis jam viribus aucti, Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas, Illustresque humilesque viri, matresque pudicae, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Quosque graves annis aetas jam fracta caducis, Urget ac occasum, precibus devota sacratis, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa, Munere coelesti, ut vultus spectare latentes Sanctae scripturae liceat formamque venustam, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Angelici properate chori, quibus addidit alas Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo, Ut doceat motus celeres ad jussa paratos, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Et vos flammiferi splendentia sidera coeli, Quae regis magni nutu componitis orbem, Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

CORONAEUS: Haec divina carmina legem divinam decent1 et eos, qui legem exsequuntur.2 Sed quis umquam hoc praeter unum Christum praestitit? Ob id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum, qua veluti manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr3 quaerat, quid sit lex? Praenunciatum4 evangelium! Quid est evangelium? Lex impleta!

SALOMO: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione coacta, jam moriturus hanc orationem haberet: Ecce1 tibi proposui vitam et bonum, mortem et malum.2 Idem paulo post: Contestor hodie coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et exitium proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi tui, scilicet Deum ames obediasque voci ejus adhaereasque illi, quoniam ipse est vita tua.3 Cum autem leges de rebus omnibus clara voce tulisset et quaecunque ad Dei cultum, ad mores conformandos, ad cupiditates coërcendas, ad tuendam hominum inter homines societatem, denique omnia maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota, ritus, expiationes pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat praecipuum illud, quod a vobis jactatur, humanae salutis caput, scilicet unius hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam utero contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis putet, eum qui de tota sanctuarii structura, de cortinis, de vestibus, de fibulis, de claviculis deque ciborum omnium delectu tam diligenter et studiose cavisset, rem tanti momenti ad salutem adipiscendam fuisse omissurum? Cum igitur in lege divina salus divina posita sit, frustra Christus aut quisquis alius sua morte salutem pollicetur4, ut homines a virtute5, a pietate, ab integritate, a legis observantia, a vero aeterni Dei cultu seducat ad inertiam, ad vitia, ad hominum mortuorum6 impiam adorationem, quasi non in hominis cujusquam potestate positum exsequi divina jussa et liberum exsequendae legis arbitrium, Adami scelere posteritati ereptum fuisset.

CURTIUS: Quis dubitet, quin Adamus suo scelere liberum arbitrium, sibi divinitus tributum, amiserit ac posteris quoque eripuerit?

CORONAEUS: Ita quidem Augustana confessione decretum, in eamque sententiam quamplurimos nova religione imbutos homines convolare, contra quam ecclesiae Romanae sententiis omnibus decretum videmus. Et vero quid a judicio ferarum differt homo, si voluntas ei praeripiatur?

FRIDERICUS: Male quidem agendi voluntas Adamo non est erepta, sed bene agendi. Nonne inquit Paulus: Quod volo bonum, hoc non ago, sed quod nolo malum, hoc facio?1

TORALBA: Expendite, cedo1, quid Paulus velit. Si enim illi assentiamur, nec bene nec male agendi locus ullus homini relinquitur, nec etiam ulla praemia bonis aut ulla peccatis supplicia constituere oportebit. Quis enim arguat necessario peccantem?2 Quis vel minima mulcta dignum putet, cum scelus nisi voluntarium, imo nisi spontaneum nullum esse possit? Sin flagitiosos jure plecti confitemur, quia liberam agendi voluntatem haberent, qua quidem lascivientibus cupiditatibus frena injicere ac sideribus ipsis, ut ait ille3, superiores esse queant, quae tandem ista sententia est, hominem usu rationis, i.e. libera voluntate, penitus exuere, quanquam voluntas dici nullo modo potest, si cogatur, ac propterea legibus soluti sunt, quosvis aut justus metus aut furor impulit ad actionem.

CORONAEUS: Ego quidem sic statuo, eos, qui liberum bene agendi arbitrium hominibus adimunt, sceleribus suis latebras quaerere, ac flagitiis omnibus portas aperire fatalemque Stoicorum necessitatem, omnium theologorum ac sapientum sententiis profligatam vel jugulatam, revocare. Inde illa paradoxa, quamplurimos sempiternis ignibus addictos, qui si maxime cupiant, nihil boni tamen moliri possint, quosdam vero sic ad salutem destinatos, ut si maxime velint, improbi tamen fieri nequeant.

TORALBA: Hic quidem ἀργὸς λόγος ignavorum ac inertium hominum, non tam rationibus, quam risu debet explodi, ut quidem Academicus Stoicum illum, an uxorem duceret liberorum causa, dubitantem elusit hac ratione: Ad quid uxorem domum ducas? Nam si liberos suscepturus es, etiam sine uxore suscipies.

SALOMO: Ut uno errore posito innumerabiles consequuntur, ita ex originis peccato, quod nullum est, Christiani1 liberam bene agendi voluntatem eripi, tum ex eo mortales suppliciis sempiternis obligari arbitrantur. At frustra leges jubent et inania forent divina promissa praemia, si leges divinas exsequi non sit humanae potestatis ac ne voluntatis quidem.

CURTIUS: Ita quidem praeclare, sed non video, qua ratione liberum arbitrium hominibus tribuatur post Adami lapsum, cum ne ante lapsum quidem liberum haberet. Nam si praescientia divina falli non potest, necesse fuit Adamum peccare. Deus autem non modo dicta factaque, sed etiam omnes omnium cogitationes longissime prospicit, nec unquam falli potest. Consequens est igitur, nos bene vel male agere non voluntate, sed necessitate, nec ullam liberi arbitrii potestatem cuique unquam fuisse.

SENAMUS: Tametsi Deus velut de specula sublimi prospicit, viatorem in latronum manus venturum, cum a recta via deflexit, non tamen propterea id futurum esse oportet, sed potius quia id futurum esse Deus prospexit. Ex quo intelligitur, nou necessario evenire, quae Deus praevidit.

CURTIUS: Si Dei providentia sequeretur res humanas, ut tu quidem, Sename, putas, aeterni Dei praescientia ab hominum opinione mutabili ac fallaci dependeret, quod absurdum est. Nam ut scientia rei praesentis se habet ad praesentia, sic Dei providentia sese habet ad futura. Jam vero id quod scio, nunc necesse est ipsum esse. Igitur praescientia futuri aeque necessaria est in Deo, qui nunquam opinatur, quo posito liberum arbitrium perimi necesse est. Alioquin si providentia Dei non sit necessaria, fallax est ejus opinio, quod vel cogitare nefas. Frustra igitur turpia declinamus, aut prosequimur honesta.

TORALBA: Non video, qui Aristoteles Stoicorum argumentis satisfaciat; nam ut futura contingentia potuerint aliter atque aliter evenire, divina tamen praescientia excidere non potest1, quia rem prospicit non ut futuram, sed ut praesentem, cum omnia Deo sint praesentia, nilul ei praeteritum, nihil futurum esse potest, omnia tamen homiuibus sunt libera. Nec2 a tua voluntate providentia pendere videatur, ut mutabilis sit, sed tuas quoque mutationes prospicit futuras, nec propterea liberum arbitrium cuique est aderatum. Qua quidem ratione omnibus fatalibus Stoicorum argumentis satisfactum opinor.

SALOMO: Ego nec Stoicorum argutias, nec Peripateticorum rationes expendo, sed divinae legis oracula. Moses enim, coacta populi concione, contestatus est coelum ac terram, se populo vitam et mortem proposuisse. Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta,1 prolata sunt duobus millibus annorum post Adamum ac totidem millibus ante Christum. Ad quid populus vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium destinatus esset, aut si nullam eligendae salutis potestatem haberet? Aut quam ob rem divinis legibus omni studio intentum vellet hominem, quem re ipsa suppliciis aeternis destinavisset? Inutilis labor, ridicula praecepta2 Dei, promissa ejus inania, spes inanis, inane studium, inanes virtutum actiones, omnis denique pietas hominis, quem isti reprobatum arbitrantur. Item falsum esset illud, quod Deus creavit hominem, eumque arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei patefactis: Si volueris, inquit,3 mandata servabis et ipsa servabunt te. Ignem et aquam tibi proposuit, ad utrumvis manum porrige, vita et mors, simul bonum et malum, homini sunt proposita, utrumvis ei placuerit, consequitur. Haec ille. Item Ezechiel:4 Da eis edicta mea, quae qui facit, vivet in illis. Et quidem Deus Mosi pro populo poenam deprecanti ac petenti, ut se potius de libro vitae pateretur reduci, reposuit illud:5 Qui peccavit in me, hunc ego de libro vitae delebo. Sic autem in universum psaltes lyricus: Omnes, inquit, in libro tuo scribuntur.6 Item: Deleantur, inquit, de libro viventium.7 Denique ut uno verbo argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis: perditio tua ex te Israel, salus vero tua ex me est.8

OCTAVIUS: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle et ad sui cognitionem perduci.1

CURTIUS: Hunc locum Octavius ex evangelicis scriptis, si fatetur, mutuo accepit, si negat, furtum est.

FRIDERICUS: Imo sacrilegium!

SALOMO: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi, quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis, quantumcunque est, ex majorum nostrorum litteris ac libris excerptum. Id autem, quod Paulus scripsit: vult omnes salvos fieri1, plerosque impulit in errorem, quasi voluntate2 imperiosa Deus3 hoc jussisset, cujus imperio et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens esset, exitio periturum neminem. Quod cum christiani theologi absurdum putarent, ne quid inepte a Paulo scriptum videretur, sic interpretantur4 illa verba, ut Deus velit omnes salvos fieri, qui salvi fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare hominem venientem in hunc mundum, i.e. quemcunque illustrat. Sed praestaret, illa verba Pauli et Johannis una litura5 inducere, quam sic interpretari.

SENAMUS: Ut Deus ad aeterna supplicia designarit quenquam, priusquam nasceretur, mihi persuaderi non potest, cum apud Ezechielem1 aperte scripserit, se impiorum exitio nunquam delectari, quanto minus innocentissimos infantes ad caedem, ad gehennam, ad aeterna tormenta destinaret.

SALOMO: Utrumque igitur absurdissimum, alios quidem ad aeternam vitam sic comparari1, ut si maxime velint, perire nequeant, alios autem a Deo sic repudiari, ut nullis virtutibus, nulla integritate ad salutem perduci possint. Cognoscite, quaeso, non hominis cujusquam, sed aeterni Dei vocem ad prophetam: Dic, inquit2, populo huic, cum homini justo dicam: vives, isque integritate et justitia fretus ad scelera se converterit, nulla prioris integritatis aut virtutum suarum memoria futura est, sed in flagitiis suis plane morietur. Rursus si homini flagitioso dicam: certissime peribis, is tamen ab impietate ad integritatem deflexerit, superiorum impietatum obliviscar, ut salutem consequatur. Atque illud est, quod saepius diximus, omnes libro vitae ac beatorum albo conscriptos esse, nisi sua sese improbitate deleri patiantur. Quod autem psaltes lyricus3 optat, ut impii de libro vitae deleantur, fieri non potuisset, nisi prius impii in beatorum albo inscripti fuissent. At etiam Deus saepissime decretas suo judicio poenas omnino eluit aut minuit. Cum enim denunciasset David, totam regionem popularibus morbis funestatum iri, cum tamen in urbem Hierosolymorum angelus Dei gladium exertum intentaret, Deum poenitere coepit ac pigere tantae stragis, itaque angelum caede abstinere jussit4.

CURTIUS: Si Deus a se repulit neminem, cur Jacobum dilexisse, fratrem autem odio persecutum esse videmus1, antequam nascerentur?

SALOMO: Haec verba „antequam nascerentur“ Paulus ut pleraque alia subjecit. Neque enim apud prophetam1, quem Paulus dicit auctorem, ista leguntur. Nam duodecim duces ac populos armisque ac legibus florentes, in posteris Esau excitavit2. Item uno capite legis: Idumaeum, inquit, non abominabere, quia frater tuus est.3 Ac tametsi per desertissima ac aridissima loca Idumaei rogantibus Israelitis aquas pretio denegarent, vetuit Deus eis nocere aut eorum agros invadi. Sed cum nepotes ac posteri populum Israelem exscindere conarentur ac daemonibus mallent quam immortali Deo sacrificare, tum Deus odio justo illos persequutus est. Huc enim pertinent Malachiae dicta, qui circiter septimo et decimo saeculo scripsit post Esavi mortem. Et quidem si Deus alios aliis anteferat, hos quidem opibus, illos dignitate, plerosque formae excellentia4, quosdam roborata5 valetudine, alios judicii praestantia, nonnullos imperii majestate aut pontificatus honore decorare, denique paucissimos quosdam in coeleste domicilium sibi adoptare velit, quis quo jure sibi querendum putet, si plus minusque his, quam illis tribuit? Dicetne argilla figulo: cur me fecisti sic? Hoc enim sermone Esaias6 docet, sua quemque conditione7, divinitus sibi concessa, contentum8 esse oportere.

FRIDERICUS: At1 cum omni aetati, omni ordini, omni sexui patet porta salutis, quoniam non tantum homines, quos orbi terrarum praefecit, verum etiam creaturas omnes, complectitur summa caritate. Illud autem „Esau odio habui“ non eo pertinet, ut Deus ex utero quenquam oderit, sed ut minus amare, minus etiam beare hos, quam illos intelligamus. Quis enim vel momento subsisteret, si Deus illum odio persequeretur?2

CURTIUS: Haec quaestio1 de praedestinatione ac repudiatione, deque libero arbitrio nobis est cum Romanis theologis disputanda. Sed ad Salomonem redeamus.

CORONAEUS: Non modo cum ecclesia Romana, sed etiam cum Hebraeis et philosophis omnibus, praeter Stoicos, disputatio vobis est. Erubescant, inquit Origenes1, qui negant, in homine liberum arbitrium inesse.

SALOMO: Moses Rambam in epistola, quam adversus astrologos scripsit: Omnes, inquit, theologi confirmant, hominem liberum salutis arbitrium habere. Deinde subjicit haec verba: Magnam propterea gratiam immortali Deo habemus.

CURTIUS: Ne propositam quaestionem deseramus, an scilicet quisquam legis actionibus possit salutem adipisci, etiamsi libera arbitria cuique darentur honesta prosequendi et turpia declinandi. Nego tamen, legibus divinis satisfacere quenquam potuisse praeter Christum, a quo praesidia salutis petenda ac speranda sunt, ut lege Mosis jam antiquata nos absolveret1, deinde legibus veteribus solutos, in unius sui morte ac sanguinis effusione fiduciam omnem collocare doceret. Cum enim detestabilium hominum exsecrationes legislator Moses complecteretur, postremo capite hanc2 subjicit: Exsecratus esto, qui non exacte praestiterit verba legis, ut ea exsequatur.3 Ad quae respondebit universus populus: Esto! Unde Paulus colligit, eos, qui in legis actionibus salutem posuerunt, huic exsecrationi subjacere, quasi nullus unquam divinis legibus innocens exstiterit4.

OCTAVIUS: Cur igitur Paulus gloriatur, se in justitia legis irreprehensibilem fuisse? Nam ex eo sequitur, nihil ei mortem Christi profuisse, sed pro eo Christum hanc exsecrationem pertulisse, cum in cruce pependit. Factus est, inquit Paulus1, exsecratio et maledictum, ut nos eriperet exsecrationi et maledicto.

SALOMO: Saepe deprehenditur verba legis et prophetarum Paulus truncare vel augere vel plane in alienam sententiam interpretari. Exsecratio divinae legis his verbis concepta est: אָרוּר אֲשֶׁר לֹא יָקִים אֶת-דִּבְרֵי הַתּוֹרָה הָזּׁאת1 i.e. execratus esto, qui rata non habet verba legis hujus, ut ea exsequatur. Vox enim יָקִּים significat confirmare, ratum habere, ut Jonathan et Onkelos Chaldaeus uterque interpretantur. Id autem Hieremias apertius explicat: Execratus, inquit2, esto qui non audierit verba foederis, quod percussi cum majoribus vestris. Quae interpretatio tota sententia differt a Pauli verbis. Hic enim exsecrationem imprecatur iis, qui non impleverint legem, quod nusquam in lege divina scriptum reperias, sed is habetur exsecrabilis, qui nec audit legem divinam nec foedus ratum habet. Hinc etiam alius error manavit, ut plerique putent, eum, qui vel ab uno capite legis aberraverit, omnibus legibus reum teneri. Sic enim Jacobus in epistola scribit3, quam tamen Eusebius et Hieronymus4 a sacris litteris rejecerunt. Ἰστέον, inquit Eusebius5, ὡς νοθεύεσθαι, cum de hac epistola statuerit uterque. Et quidem qui bovis alieni furtum fecisse convictus erit, quinque boves, qui ovem, quatuor oves restituere lege divina jubetur, qui autem non convictus, sed sponte furtivum bovem reddit, adjecta tantum quinta parte pretii, quia poenituit facti, peccatum ignoscitur, qui autem moechatur, occidit aut quid aliud peccavit, deinde moerore ac poenitentia vitae ante actae ductus, priora scelera virtutum actionibus rependit, in ea conditione est, ut nihil deliquisse videatur, sed poenitendo legem ipsam explevisse, ut quidem6 superius Ezechielis auctoritate confirmatum est. Nam si verum esset, quod Paulus scribit, neminem unquam praeter magistrum suum satis legi facere potuisse, neminem legis actionibus perfectionem adeptum, insigni mendacio David obligaretur, cum ita Deum contestatur7: Legem tuam custodivi, a lege tua non aberravi, a mandatis tuis non declinavi. At sui mendacii Deum ipsum testem cieret. Adulterium tamen homicidio cumulaverat8, sed quia poenituit, partim etiam facti poenas dedit, veniam adeptus est. Id enim est legi obedire, legem exsequi, legi parere, denique legem implere. Falsum est autem, legibus omnibus reum teneri, qui vel in unam commiserit.

CURTIUS: Certe, si legum actionibus justificaremur, non autem beneficio Christi, nulla omnino est gratia, inquit Paulus1, et frustra Christus, humani generis redemptor, mortuus est. Item: Gratia Dei salvati estis, per fidem, non ex vobis, ne quis glorietur.2 Item: Ut justificati istius gratia haeredes simus.3 Item: Sine me nihil potestis facere.4 Quid igitur per te ipsum merearis, si nihil per te ipsum sine Christo praestare possis? Infinitum sit, omnia Augustini aurea dicta in hanc sententiam colligere. Omnes homines, inquit, naturalem potentiam in Adamo perdiderunt et liberum arbitrium peccando amiserunt. In qua sententia vides fuisse hos viros: Ambrosium5, Chrysostomum6, Hieronymum7, Gregorium8, Bernhardum9, Augustinum10.

OCTAVIUS: Si testium ac theologorum multitudine et doctrinae praestantia dimicandum est, ego doctoribus istis addam Ismaëlitarum theologos et quidem Christianis omnibus longe clariores, Solymam1, Zeidum, Odmannum, Homarum2, Balarem, Abacherimum, Calbanum, Zepheninium, Elsarinum, Azebaram, Achemulam3, Abaniphanum, Elfaridum4 ac innumerabiles alios, qui toto pene terrarum orbe legem Muhammedis divulgarunt atque homines a caligine densissima ad clarissimam unius aeterni Dei lucem et cultum revocarunt. Qui tametsi virtutibus ex praeclaris actionibus plurimum, plus tamen divinae bonitati ac beneficientiae tribuendum arbitrantur ac selectos quosdam esse ad salutem, caeteros ad exitium designatos arbitrantur.

FRIDERICUS: Non video cur theologorum christianorum clarissima lumina cum ista Mahummedanorum fece debeant comparari.

SENAMUS: Si autoritati plus tribuatur quam rationi, cur non etiam Verrii Flacci libros de jure pontificio, et quae veteres Jovis mystae ac theologi, quae iterum Camarim Bahalis et Sabaeorum sacerdotes libris ritualibus prodiderunt, arcessere possimus?

TORALBA: Si pergitis auctoritatibus agere, ego philosophorum familias omnes excitabo, qui eruditionis ac doctrinae praestantia minutos istos theologos facile vincant, sed praestat sensibus ipsis et perspicuis rationibus argumentari.

SALOMO: Ita quidem, nisi in rebus obscuris et ambiguis, in quibus mens humana nullos exitus reperire potest. Jam certe tragoedos multari oportet, qui θεον ἀπὸ μηχανῆς et oracula divina audire ex ore prophetarum et libris sacris, quos non modo Ebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum theologi jam pridem sua quisque religione comprobarunt.

FRIDERICUS: Tantum abest, ut innumeratos Arabum et Judaeorum errores, qui suis se virtutibus ac legum actionibus, quasi fortissimo1 praesidio, justitiam adipisci posse confidunt, exaudiam, ut ne Curtii quidem mihi opinio comprobari possit, in eo quod salutis summam a fide pendere arbitratur, tametsi pluribus id video placuisse. Nam si fide nostra justi sumus, nihil gratia cuiquam proficit, quoniam id totum, quantumcunque est, quod credimus, totum inquam nostrum est. Nihil actio decerpit ex illa assensione, quia nisi ab animi liberi summa assensione pendeat, fides esse desinit. Verius est igitur, nos ipsa justitia Christi, veri Dei et hominis, justos fieri, quicunque ad Deum accesserunt.

CORONAEUS: Videtur Augustinus1 inter utraque medium2 ferire, cum statuit, praeclaras actiones, quae fidem antecedunt, nihil proficere, sed eas, quae fidem sequuntur.

TORALBA: Illud quidem prorsus ab omni ratione alienum mihi videtur, nuda assensione confiteri, Christum pro generis humani salute supplicio affectum, ut immanium flagitiorum non modo veniam, sed etiam summam justitia et integritatis laudem adipiscatur. Aristidem vero justum, Solonem, Lycurgum, Socratem, Chilonem,1 Phocionem, Platonem, Camillum, Fabricium, Scipiones, Catones, Rutilios,2 Papirios, qui ob virtutes eximias immortale decus mortalium omnium judicio adepti sunt, quasi sceleratissimos ac funestissimos sempiternis inferorum flammis ac suppliciis crudelissimis torqueri et cruciari.

FRIDERICUS: Aut damnati sunt aut aeternis inferorum suppliciis, quibus mortales omnes primi parentis fraude obligantur, erepti et servati. At sine servatore servari vel salvi fieri non possunt; igitur sempiternis cruciatibus addictos esse, aut ut mitius agatur cum iis, qui virtutibus heroicis claruerunt, in teterrimis ac retrusis terrarum cavernis, densissima caligine obsitos coerceri oportet.

OCTAVIUS: Profecto ne Christianis quidem, qui modo aliquid judicii habent, haec probari puto. Nam si qua virtus hominem Deo gratissimum efficere possit, non fides ac inanis credulitas de Christi morte, sed constans in Deum aeternum fiducia praestat, et qui sic affectus est, ut neque in seipso neque in praemiis1 humanis spem ponat rerum suarum, hunc oportet, singulari quadam Dei amore flagrantem, verae2 felicitatis suavissimos decerpere fructus. Haec illa fides est, vel potius singularis erga Deum fiducia, quae virtutes omnes amplexa fovet ac tuetur.

SENAMUS: Ego praeclaris quemque actionibus beari statuo, et quo quisque majore erga Deos religione, pietate in patriam, caritate in propinquos, benignitate erga egentes, justitia in omnes exstiterit, eo beatiorem ac immortali Deo, tametsi Deos peregrinos bona fide ac justo errore colat, gratiorem futurum. Quid enim aequius, quid naturae magis consentaneum, quam maxima iis praemia decerni, qui maxime de republica, de parentibus, de propinquis, de tenuibus, denique de toto genere hominum mereantur? Quoniam de immortali Deo mereri nihil ac ne gratias quidem pro sua erga nos beneficientia habere possumus.

CORONAEUS: Ego vero semper assentior sanctissimis ecclesiae Romanae ac potentissimis Tridentinae synodi decretis, quibus anathematis exsecratione urgentur ii, qui fidem sine operibus et qui opera sine fide justificare putant. Quid vero vates ille1 ex oraculo divino exclamat? Justus est, fide vivit!2 satis declarat, justis, non injustis fidem profuturam, alioqui daemones et sceleratissimi quique inani credulitate de morte Christi coelos raperent.

CURTIUS: Quoniam in justificatione salutis summa consistit, nihil opinor accuratius nobis disserendum est.

FRIDERICUS: Cum imperialibus comitiis Ratisbonae coactis Carolus V. imperator de principum Germanorum consensu sex utriusque religionis theologos rectissimos1 adhibuisset,2 ut Romanorum et Germanorum religionis controversias componerent ac parati3 simul coirent, a capite justificationis humanae auspicandum putaverunt. In qua disputatione cum tres Augustanae confessionis theologi Pflugium, Fabrum et Groppeum Catholicos in suam sententiam pertraxissent et cardinali Contareno, Romanae sedis legato, idem persuasissent, scilicet hominem sola fide, nullo suo merito beari, Eckius vero, unus e Catholicis, tanta in collegas ira exarsit, ut pontifices ac principes catholici ab eo persuasi Carolum V. coëgerint, disputationem solvere, vigesima post die quam inchoata fuerat, idque potissimum Azoti, Hispanici theologi veteratoris,4 oratione adducti, cum diceret, brevi futurum, ut ecclesiae Romanae majestas collapsa difflueret, quoniam in praecipuo religionis capite tot saeculis se de via deflexisse confiterentur. Et versutissimus homo Germanis, quos ut barbaros et rudes irridebat, similitudinem lignatoris proposuit, ligna findentis, a quo primum exiguam fissuram fieri, deinde impulso ferreo cono5 repente trabem in partes dissilire docebat. Qua similitudine pontificii6 adducti perniciosissimam hanc disputationem dissolvere principes coëgerunt, Contarenus vero cardinalis, Venetorum patriciae gentis dictissimus, qui Lutheranis assentiri dicebatur, non sine maxima veneni suspicione paulo post interiit. Deinceps ecclesiae Romanae antistites modis omnibus antiquas caerimonias ac veteres ritus augeri ac tueri proposuerunt, ne latum quidem unguem ab ecclesia primitiva discessisse viderentur, tametsi plerosque pigeat tot ac tantarum ineptiarum ac praesertim reliquiarum, lactis inquam virginei, cujus infinita copia tot saeculis nondum exaruit; pudet referre caetera, quae vobis quam mihi ipsi notiora sunt.

SALOMO: Male jactis fundamentis, quaecunque super exstruas, uno ruunt et eodem momento. Cum enim christianae religionis autores a vero1 Dei cultu deflexissent et homines mortuos pro immortali Deo sibi colendos proposuissent, ne supplicium illud suo Deo jure a magistratibus illatum videretur, humano generi salutare ac necessarium fuisse praedicarunt. Ac tantum abest, ut supplicio Christi aut crudelitate erga eum justitia mortali cuiquam parta sit, ut ea fide Christianorum quam longissime a vera religione discedatur. Huic errori proximum est, quod omnes theologi2 Christiani et Agareni actionibus virtutnm aut fide aut utrisque justificari posse opinantur, non modo apud homines, sed etiam apud Deum immortalem. Nam saepe fit, ut sceleratissimus quisque apud Deum habeatur justissimus hominum opinione. Sed ut Deus hominibus eriperet arrogantiam et supercilium,3 clara voce contestatur: Nemo viventium, inquit, coram me justificabitur.4 Quae vox viventium non modo ad homines pertinet, sed etiam ad angelos. Id autem apertius confirmatur his verbis: Num justior erit homo suo conditore?5 Ecce in ministris suis non reperit stabile opus, et angeli sui vesani sunt, impuri coeli, immundae stellae, si cum eo conferantur. Et quo minus ambigeretur, id saepius repetitum legimus; deinde subjicit: Quanto longius a consummata perfectione aberrant, qui luteas domos incolunt, homines a luto concretos innuens. Item: Quis purus esset de muliere natus?6 At ne clarissima sidera quidem coram Deo pura sunt, quanto minus frivoli ac futiles homines, qui quasi vermiculi putres censeri possunt. Hic me rapit impetus, de admirabili Dei majestate ac sanctitate cogitantem:

O quis erit sceleris purus? quis crimine liber Ante Deum? cui sol obscuro squallet amictu! Mundities illi tanta est, ac tantus in ore Majestatis honos, ut ei nitidissima quaeque Aligerum facies tabe polluta7 notetur. O ter sancte parens!8 o non violabile numen Aeternae mentis, cujus tam augusta potestas!

TORALBA: Haec quoque Salomonis sententia philosophorum sanctiorum decretis explicatur, quaecunque scilicet materiae concretionem ullam habent, impura esse, ut merito Porphyrius1 dixerit, nihil esse materiale,2 quod immortali Deo pollutum non sit, i.e. ὀυδὲν γὰρ ἔνυλον, ὁ μὴ τῷ ἀνωτάτῳ θεῷ εὐθὺς ἀκαθάρτον. Non quod3 ullum sit in ipsa materia malum aut vitium, ut plerique philosophi arbitrantur, quodκακοποιόν τι appellant, id enim superius falsum esse demonstratum est; sed quoniam materia a4 summa illa puraque divinae naturae substantia quam longissime abest, quia fluxa, quia labilis, quia caduca.

CURTIUS: Nec justitiam Deo parem exigimus in homine, ac ne fore quidem speramus, homines enim Deos esse oporteret, sed quantum humana vita ac natura ferre potest. Ac tametsi homines non tantum materiae concretione, verum etiam illa, quam saepe diximus, originis macula ac propriis sceleribus conspurcantur, gratia Dei tamen propter Christum, Deum simul et hominem penitus emundantur1, ut quodammodo justi videantur.

SALOMO: At gratia Dei et beatitate multo majore fruuntur angeli, qui ab aeterno Deo propius absunt, qui tamen puritatis ac justitiae scintillam erga Deum nullam ferunt.1 Itaque cum Noacho2 summam justitiae atque integritatis laudem ipse Deus tribueret,3 subjecit illud in suo genere, i.e. strabo inter luscos. Quae cum ita sint, quis jure assentiatur Johanni tam confidenter scribenti: Scimus, inquit, quod si Deus apparuerit, similes ei futuri simus, et quisquis hoc sperat, purificat seipsum, sicut Deus purus est.4 At ne Adamus quidem, si in collata sibi divinitus integritate ac innocentia, quanta maxima in homine esse potest, perstitisset, propterea justus apud Deum haberetur. Deus solus, inquit ille, justus est, ac praeter eum alius nemo.5 Si nemo integer, nihil purum, nihil mundum, non sol ipse, non angeli, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, nitidi sunt, tota illa de hominis justificatione disputatio, an a fide pendeat, an vero ab actionibus honestis, an ab utrisque, an etiam ab unius Dei gratia plane inanis est, cum in hominem justificatio cadere non potest. Multo etiam levius est, quod illam summam integritatem non Dei, sed hominum ponderibus exigi putant oportere. Qui vero justitiam se suis actionibus adepturos confidunt, audiant ad hominem omnium gravissimo testimonio laudatissimum acerbam reprehensionem, qua nititur Elihu: Si justus es, quid tum?6 aut7 quid ad Deum tua seu turpia seu laudabilia facta? Aliis quidem aut tibi ipsi profueris aut nocueris, nihil tamen Deo accedit aut decedit.

TORALBA: Si nihil boni mereas agendo bene, nullam quoque poenam male agendo ferre debes. At superius dictum est, actiones uniuscujusque justissimis ponderibus exigi oportere.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christianos potissimum virtutis actionibus, pietate inquam, justitia, caritate, fortitudine, temperantia, longo intervallo superare mihi videntur, quod ita instituti sunt ac imbuti, ut summam salutis in virtutum actionibus positam confidant. Omnium tamen teterrimi sunt, qui missarum vi, quas pecuniis promereantur, improbitates omnes dilui arbitrantur, aut qui salutem in sola fide collocarunt, quae sane1 opinio in perniciem rerum publicarum longe lateque redundat.

CORONAEUS: Ab hac sententia abhorrui semper, ac profecto leges omnes divinas ac humanas pessum ire oporteret, si nulla rerum praeclare gestarum praemia1, nulla supplicia peccatorum exstarent. Ac cur2 Deus Abrahamo diceret: Per memet ipsum juravi, quia fecisti hoc, benedicam tibi et propter3 te populis omnibus.4 Non dixit: Singulariter ac gratis propter me tibi benedicam, sed: ob id quod fecisti. Item: Quisquis laudibus me cumulavit, ego illum honoribus cumulabo.5 Item: Reddet homini secundum justitiam suam.6 Item: In observandis mandatis tuis retributio multa.7 Item: Noë, Job, Daniel sua justitia liberarunt animas suas.8 Item: Peccata tua eleemosyna redime.9 Item: Vidit Deus opera eorum, qui conversi sunt, et misertus est eorum.10 Item: Nonne benefacio ei, qui recte ambulat?11 Infinitus sim, si omnia loca recenseam, quibus aperte declaratur, ex ipsis operibus quemque praemia suppliciave laturum.

FRIDERICUS: Officio nulla merces debetur. Qui juste vivit, si1 tamen ullus est, sed nullus est, nihil nisi ex officio agit. Igitur qui juste vivit, nulla mercede dignus est; est enim contraria officio merces. At qui scelerate quid agit, contra officium facit; qui contra officium facit, poenam meretur; igitur scelerati jure plectuntur, nec tamen justi, si qui sint, ulla praemia merentur. Ac propterea Christus, Deus verus et homo, cum ad salutem homines cohortatur: Cum feceritis, inquit, omnia quae fieri oportet, tum dicite: servi inutiles sumus, sive quod ex officio id debemus, sive quod nulla penitus ad Deum utilitas ex his actionibus derivatur. Nulla igitur justitia cuiquam ex actionibus praeclaris comparari potest.

SALOMO: Concedo illud, ex actionibus, quantaecunque sint dignitatis, justum fieri neminem, multo minus ex inani credulitate in Jesum mortuum, sed ex honestis actionibus ab aeterno Deo quemque beari, et quo quis justius et honestius vixerit, eo beatiorem et immortali Deo fore gratiorem. Omnes enim creaturae ac daemones quoque beantur plus minusve pro largientis effusa bonitate, aut suscipientis capacitate, aut respuentis oblatam lucis affluentiam indignitate. Aliud est enim beari, aliud justificari, quae, a theologis christianis confusa aut panim perspecta, graves in hac disputatione tam obscuritates quam errores pepererunt. Nam si nulli nisi justi bearentur, nemo bearetur unquam. At omnes creaturae beantur, nulla tamen justificatur, nulla tamen caret immunditia ac impuritate. Quarum rerum differentia confusa ut planius intelligatur, fingamus verbi gratia, regem potentissimum equos celeres servis dono dedisse, alios quidem aliis praestantiores, pro sua erga quemque benevolentia, ut quemque plus minusve dilexerit, ea tamen lege, ut omnes in stadio currant, recusantibus vero aut cursum detrectantibus metu vel inertia, equos ademtum iri, proposita capitis poena ei qui alterius equum violarit aut socium supplantarit, quo minus curreret, aut furto dicto domino equum averterit. Currentibus etiam praemia varietate dissimilia proposuisse, scilicet aerea, argentea, aurea, vestes pretiosasque gemmas, eoque praestantiorem cuique mercedem, quo quisque citius metam attigisset; peracto cursu regem praemia quae promiserat, et iisdem legibus, quas dixerat, bona fide dedisse; qui cursum detrectaverant, ut inertibus equos ademisse, caeteros qui non solum currere noluissent, sed etiam aliis impedimento fuissent, aut equos abegissent, persequi jussisse, comprehensos supplicio addixisse, num dicemus, merita quemque praemia tulisse?

CURTIUS: Sic opinor.

SALOMO: Cur ita? Cum rex servis nihil deberet, quippe sui essent, quos pro suo jure sine ullis praemiis ad cursum cogere, vendere, necare1 potuisset2.

FREDERICUS: Demus illud, sed quoniam promisit, fidem fallere contra decus et dignitatem esse judicaret.

SALOMO: Debitum igitur est, non quia Deus debitor sit hominis, homo creditor quasi suo jure praemia reposcat, sed quia dignitas promittentis agitur in pollicitatione rerum earum, quas promisit, etiamsi nullo jure deberet. Quodsi equites illi, qui graviter ac strenue cucurrerunt, honeste quia sunt educati, non modo gloriam sibi nullam arrogabunt, sed etiam eleganti oratione regi praemia largienti gratias agent, victoriam illi acceptam ferent, tum quia servos educarit et ad cursum non modo instruxerit, verum etiam equos citatissimos et ad cursum adeundum velocissimos donarit. Quanto magis immortali Deo nos omnia ferre accepta debemus, quod de nihilo nos creavit, quod corpus et mentem dedit, bene currendi leges praescripsit ac docuit, currentes in stadio virtutum adjuvit, labentes sustinuit, lapsos saepius erexit, erectos ad metam perduxit. Sic enim sapientiae magister oratione eleganti1; Noli, inquit, coram rege superbire! Quod alibi apertius his verbis: Noli te justificare ante Deum, ab eo enim nostra salus dependet. Cum Jobus, mortalium omnium Dei judicio, integerrimus, graviter quereretur, quod cum justissime ac sanctissime semper vixisset, attamen ingenti calamitatum omnium multitudine premeretur, Elihu collegarum et amicorum errores coarguens, quod illum suo merito ac peccatorum conscientia plecti dicerent, graviter disseruit ac docuit, Deum injuriam afferre nemini. Ac tametsi Jobus summa semper integritate vixisset, Deum tamen quae sua erant quaeque Jobo fruenda precario dederat, suo jure repetere ac vindicare potuisse, scilicet opes, liberos, servos, aedes, salubritatem, imo etiam mentem ac vitam ipsam, idque sine injuria cujusquam. Cum tandem ejus constantiae ac fortitudinis periculum fecisset, ea quae repetiverat Jobo abundanter ac cumulate rependit, opes inquam, greges, armenta duplicavit, uxorem etiam liberorum foecunditate beavit, denique vitam ejus cum exploratissima corporis ac mentis incolumitate in annos centum quinquaginta propagavit2. Sed hoc ad summum felicitatis fastigium3, quod sese illi fruendum ac visendum dedit, in quo quidem non justificationis aut justitiae, quae homini contingere non potest, sed beatitatis humanae summa consistit. Postremum illud admonendi sumus, justitiae decus nullum clarius esse, quam eorum qui toto mentis impetu Deum amant ejusque edicta exsequuntur, nulla sperata mercede, tametsi certo sciant, nunquam bonis defuturam.

CURTIUS: Praeclara et ista quidem, nisi Salomo a capite aberraret, cum Christum inficiatur Deum esse, qui non ex debito, sed ex gratia omnibus praemia largiatur, qui sanguine originis maculas et omnia omnium flagitia solus abstergat. Nam ex eo, quod Salomo omnes homines injustos, impuros, immundos etiam ab utero prodire confitetur, labem originis quodammodo agnoscit.

OCTAVIUS: Si peccatum est in homine, quod a conditoris sui puritate et sanctitate quam longissime abest, angelos etiam et sidera, quae impura sunt apud Deum, originis peccato dicemus obligari. Quae si absurda sunt, et ea quae ex his sequuntur, absurda videri necesse est, eoque absurdiora, quo minus illa imperfectio perfici potest, nisi creatura Deus fiat. Ex quo efficitur, Christum si mortuus esset, quod Ismaëlitae constanter negant, immunditiem illam seu labem originis, ut libet appellare, curaturum1 non fuisse ac ne potuisse quidem, si maxime voluisset: non etiam si Deus fuisset, ut Christiani fuisse credunt, quoniam quod genitum sit, mundum ac purum fieri non potest. Multo minus id quod de muliere genitum sit, ut Christus, nisi de creatura quasi fiat creator, quod ne Deus quidem facere potest.

CORONAEUS: Prospiciendum est, ne quid nobis excidat, quod sit alienum a majestate divina. Neque enim comprobare1 possum haec scholasticorum decreta, quae impietatem sapere mihi videntur, scilicet Deum non facere posse Deum, non posse contradictoria simul et semel vera efficere. Verius ac temperantius dici decuit, opinor, creaturam non posse Deum fieri, neque enim creatoris potestas imminuitur ob creaturae ac subjecti debilitatem ac impotentiam. Non igitur impotentia Deo tribuitur2, quod nec homines, nec ne angeli quidem justi sint aut fuerint unquam aut futuri sint olim, sed quia nec angelica nec humana creatura perfectae ac consummatae justitiae capax est, multo minus divinae illius praestantiae ac puritatis, quam ne cogitatione quidem attingimus, at ne bonum quidem illud, quod optimus quisque cupit, efficere aut praestare potest, ut Paulus de scipso queritur3.

SALOMO: Nihil divina lege jubetur, quod praestare si velis, non facile possis. Ac miror, Paulum, quem tanti fecisti, hoc scripsisse, cum alibi jactet et glorietur1, se justitia legis irreprehensibilem fuisse. Quis vero tam crudelis legislator exstitit unquam, qui, quod fieri non posset, suis imperaret? Ac si quis uspiam exstitit adeo2 crudelis, quam scio neminem, illud tamen de legislatore omnium optimo ac mitissimo sentire scelus, cogitare nefas, dicere capitale est. Gustate, inquit ille, et videte, quam suavis est Deus!3 Ac tantum abest, ut quicquam quod fieri nequeat imperet, ut reum faciat totius legis, qui ab uno capite aberraverit4; ut etiam is, qui omnia praecepta5 legis violaverit et poenitentia ductus ad honesta persequenda redierit, omnium improbitatum veniam consequatur. Non prius, inquit David6, differam, confitebor de peccato7 quod tu jam ignoveras. Contra quid Paulus8? Recognoscite quaeso, si volentes, inquit, peccaverimus, post acceptam veritatis cognitionem, nulla restat amplius hostia pro peccatis, sed formidabilis expectatio9 judicii et ignis vehementis10, qui nos devorabit. Videtis, ut ne confessioni quidem aut poenitentiae locum homo iste relinquat. Et sunt qui legem divinam christiana putant acerbiorem, nec ipsi a vero deflexisse mihi videntur.

SENAMUS: Hic unus Pauli locus est, qui multos in salutis1 desperationem adduxit. Nec defuerunt, qui hanc ad Ebraeos epistolam non modo Pauli esse negarent, sed etiam rejicerent omnino.

FRIDERICUS: Ego rejiciendam non puto, cum summa conciliorum consensione probata sit, sed ὑπερβολικῶς scriptum opinor hunc locum ad improbatoram terrorem, cum omnibus scripturae locis venia poenitentibus1 proponatur2. Nec verum, a Deo quicquam juberi, quod fieri3 non possit. Sic enim Cyprianus4: Qui dicit, Deum impossibilia imperare, maledictus esto. Haec ille5. Sed tanta est imbecillitas humanae fragilitatis et cupiditatum impotentia, ut advocato et mediatore Christo, vero Deo et homine, semper egeamus. Is autem, abrogatis morte sua bestiarum sacrificiis ac ritibus veteribus Judaeorum, quasi vepribus expurgatis, viam reddidit multo faciliorem et planiorem, novarum tabularum, quibus omnia flagitia diluuntur, promulgatione. Itaque peccatores ad se convocans et quasi ad epulas invitans: Venite, inquit, ad me omnes, qui onerati estis, ego reficiam vos; jugum meum suave est et onus meum leve.

OCTAVIUS: Non video, Christum lege ulla jussisse aut imperandi potestatem habuisse, ac multo minus leges a Deo latas abrogavisse. Id autem his verbis aperte declaravit: Non veni, leges solvere, sed adimplere.1 Veteris enim summa legis est in duabus decalogi tabulis, quas Christus non magis abrogare voluit aut potuit quam naturae leges, cum nihil aliud duabus tabulis quam naturae lege aequissima contineatur, ut superius demonstratum est. Non satis mirari possum, quid sit, quam ob rem Martinus Lutherus decalogum nihil ad Christianos pertinere affirmabat, nisi quod judicabat, Christianam legem stante decalogo stare nullo modo posse.

FRIDERICUS: Lutherum omnibus laudum generibus cumulatissimum summa pietate ac eruditione Christianos aberrantes in rectissimam ac tutissimam viam deduxisse confido, ut ejus scripturae1 et actiones aperte declarant. Ne quis putet, decalogum abrogare voluisse, sed ut omnes intelligerent, non satis esse in decalogo praesidii ad sempiternae salutis adeptionem, nisi prius in Christi veri Dei ac servatoris optimi maximi, supplicio acquiescamus, quandoquidem2 leges Mosis nemo exsequi potuit unquam.

SALOMO: Profecto disciplinae, quae litteris evangelicis continentur, non modo lege divina sunt acerbiores ac difficiliores, sed etiam ejusmodi, quas mortalium nemo praestare queat, ut Trypho Ebraeus disserit apud Justinum1. Nam ut pauca de multis, vetant ulla divortia fieri, nisi uxor adulterii convicta fuerit. Quod quam difficile sit, satis intelligunt, qui judicia tractant. Et ut adultera non sit uxor, quid2 iniquius est, quam cum hoste domestico invictum vincere, aut insidias innocenti struere, ut capitali supplicio circumveniatur, aut uxoris et familiae alterius existimationem in apertum discrimen vocare, aut efficere ut venenis aut occultis insidiis alteruter pereat, Christo divortia vetante. Illud etiam contra naturam est, ut adulterii causa segregatis matrimonia prohibeamus. Nam ista ratione aut turpiter moechari, aut publice fornicari, aut foedissime pollui, aut aliquid turpius his omnibus tentari necesse est. At lex divina de divortiis, nunc omnium populorum, praeterquam Christianorum, communis ac veterum Romanorum justissimis legibus comprehensa, non tantum3 uxores temperatiores, sed etiam viros obsequentiores afficiebat, divortii metu. Caedes etiam violentas ac venena domestica et latentia penitus sustulerat. Quid autem a natura, quid a puritate sacrorum, quid a sanctitate divina magis alienum, quam quod a Christianis videmus interdici sacerdotibus jura connubiorum? Quid exitialius, quam puellas innumerabiles continentiae votis sempiternis, natura vetante, obligari? Inde libidines utriusque sexus effusae, inde violenti abortus, parricidia, adulteria, stupra et in ipsis templis meretricia lenocinia et foeditatibus inexpiabilibus sacra omnia conspurcata, quae ne paganis quidem licuissent. Quin etiam Romani olim flaminibus Jovis vetuerant,4 repudiare uxorem et uxore mortua sacerdotio abdicare jusserant.

CORONAEUS: Vos coelibatum in sacerdotio Christianorum utriusque sexus video improbare, propter impendentia pericula, quae Augustinum coëgerunt, ut aperte1 scriberet, meretricia non esse de republica tollenda. Aufer, inquit,2 meretrices de rebus humanis et turbaveris omnia libidinibus. Sed si lege divina prohibetur sacerdos, sanctuarium ingressurus, triduum ab uxoris contactu abstinere, quanto justius est, pontifices christianos, qui quotidie sacratissimum illud corpus Christi, Dei et hominis, contrectant, et in illo sanctum sanctorum quotidie ingrediuntur, vivere in perpetuo coelibatu.

SALOMO: Divina lex vetuit, sacerdotem, qui populum expiaret, uxorem triduo ante contingere. At expiationis dies singulis tantum annis semel occurrebat, at isti toto sacerdotii tempore interdicunt nuptiis, non tamen meretricibus. Consimile est illud, quod lege divina sacerdotibus usu vini interdixit, cum in sanctuarium ingrediuntur; cur igitur christiani sacerdotes vino in perpetuum, uti uxore et connubiis non abstinent? A meretricibus tamen non abstinent, ut nec a vino, sed continuis lenociniis et commessationibus, scorta utriusque sexus mutare et commutare, non sine maximo totius ecclesiae christianae dedecore consueverunt, ne legibus connubialibus, quibus caeteros obligant, ipsi teneantur, quo fit, ut e templis exeuntes, aqua lustrali seipsos conspergant. Sic enim Lycurgus1 orator Alexandri Magni adulatoribus, quem Deum esse praedicabant: O qualem Deum, inquit, a cujus aedibus exeuntes aqua lustrali conspergi oportet! Ex omnibus tamen christianis2 decretis nullum magis ἀδύνατον, quam quod ei, qui maxillam dextram caedat, jubentur obvertere sinistram et ei qui pallium rapuerit, tunicam quoque permittere diripiendam, et qui fatuum aliquem appellaverit, sempiternis inferorum ignibus obligari.

TORALBA: Illud profecto contra naturam est, eum, cui quis alapam1 inflixerit, rursus ad se percutiendum et spoliandum invitare.

SALOMO: At quanto faciliora sunt divinae legis mandata? quae etiamnum Paulus ipse ita observasse gloriatur, ut justitia legis esset irreprehensibilis. Item Lucas testatur, Zachariam et Elisabetham coram Deo in omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles exstitisse.1 Quibus argumentis Justinus martyr2 aperte convincit, lege divina nihil prohiberi aut juberi, quod ab homine praestari non possit, modo velit. Quid autem tota legis justitia? Diligere Deum plus seipso, proximum vero ut seipsum, quod facere quisque potest. Deinde subjicit, quod igitur dici solet justificari neminem ex lege? Non dicitur quia non possunt, sed quia nolunt, voluntate enim ad ea, quae fieri possunt, uti solemus. Est igitur christiana lex multis partibus difficilior, quam divina. Omitto ritus inanes, quorum multitudine factum est, inquit Augustinus,3 ut Christianorum conditio nulla deterior quam Judaeorum videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas ecclesiae Romanae videret? Nam qui pecorum sacrificia jam pridem antiquata nobis objiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant, dilacerant, diripiunt.

CURTIUS: Nos ecclesiam Helvetiam secuti amplexamur illas ἀναιμάτους θυσίας καὶ δοξολογίας, ut Cyrilli1 et Eusebii2 verbis utamur, vel tauros labiorum nostrorum, ut Amos propheta loquitur, Deo aeterno mactamus. Sed ne a proposita quaestione discedatur, miror cur Salomo tantopere divortia cupiat, cum Valerius Maximus Romanos ob id potissimum laudet, quod annos plus amplius quingentos divortia nulla vidissent, ac probro datum fuisse Spurio Camillo, quod ab uxore prius divertisset. Quid autem perniciosius, quam corruptorem publicum quascunque volet puellas connubii specie fraudare et corruptas a se ablegare posse?

SALOMO: Pluribus propositis incommodis, graviora semper fugienda. Gravius est ac periculosius,1 necari veneno, aut moechari, quam divertere. Quis autem locare velit puellam ei, qui sine causa diverterit ab honesta et pudica uxore?

Notes in this chapter

Note 1 · Alius ita: personam divina ratione humanam carnem assumsisse. 2. Alius: posset. 3. Alius: queat.Note 2 · Lib. 3. de trin. 2. Alius: hominis. 3. Scotus, qui primus in ea sententia fuit, lib. 3, dist. 8. 4. Canon. 5. sess. 5.Note 3 · Alius: atque.Note 4 · Scot. l. 3. dist. 19.Note 5 · L. 1. c. 4. de vocat. gent. 2. Alibi: nullam.Note 6 · Contra Praxeam.Note 7 · Alius: CORONAEUS: 2. Alibi: angelorum. 3. Alius: Constantinopoleos. 4. In alio: alibi. 5. Alii: quod. 6. Alii iidem: quod.Note 8 · Alibi: facere debemus. 2. Alibi: tamen. 3. Alius: erat.Note 9 · Alius: usurpantur. 2. De personarum unione p. 12. 3. Gabr. Biel l. IV. c. 12. qu. 1.Note 10 · Alius: adhaerebit. 2. Ps. LXXII, 28.Note 11 · Alibi: ratiocinationum. 2. 1 Corinth. 2, 8.Note 12 · Philo de legatione ad Caligulam. 2. Alibi: felicitatem.Note 13 · Alius: merita. 2. Scotus lib. III. dist. 18.Note 14 · Marc. 8, 31. Matth. 16, 21. Lucas 9, 22. 17, 25.Note 15 · Alii: quod totam vel: cum tamen.Note 16 · Matth. 8, 17. Lucas 2, 28. Joh. 2, 18 sqq. Marc. 6, 34. Ebr. 9, 15. 1. Cor. 15, 22 sqq.Note 17 · Alii: verbi gratia, vel: igitur.Note 18 · Danielis 8 seq. 2. Jesaias cap. 53. 3. Zach. 12, 10. Jerem. 23, 5 sq. 32, 15 sq.Note 19 · Alibi: plurimum. 2. Alii: Pascha. 3. Eccles. 9, 14 sqq. 4. Alibi: ustione.Note 20 · Jesaias 53, 5.Note 21 · Alibi: existimaret. 2. Pausanias in Atticis. 3. Alii: Araselatas. 4. Alibi: pictis.Note 22 · Herod. V, 2. 2. Alius: Jesuitas. 3. Alibi: camari.Note 23 · Alius: boum. 2. Alius ita: More quidem sacrarum litterarum testium diem etc. 3. Alius: Hamananum. 4. Alius: civem. 5. Numer. 25, 7 sqq. 6. DNote 24 · Numer. 15, 3 sqq. Levit. 22, 20 sqq.Note 25 · Psalm. 4. 40. 50. 51. Oseae 6. 1. Sam. 1. 2. 3. Jerem. 7. Ebr. 9. 2. Joh. 1.Note 26 · Alius: admonerentur. 2. Alius: crucis. 3. Alibi: ipsum.Note 27 · Alibi: nescio. 2. Michae 6, 7 sqq. 3. Genes. 22, 1-49.Note 28 · Nicephorus Callistius. Cyrillus. Gregorius Nazianzenus.Note 29 · Desunt haec sequentia Curtii verba in aliis codicibus.Note 30 · Rom. 3, 25.Note 31 · Deuteron. 32. Psalm 77. 78. 98. Jer. 5. 31. 36. 50. Amos 7. Psalm 129. Exod. 30. Levit. 33. Psalm 24. 64. 102. Levit. 16. Numeri 23. 29. 2. Note 32 · Graeca verba in omnibus, quos contulimus, codicibus adeo corrupta sunt, ut ea plane haud enucleanda omittere mallem. 2. Alibi: tuaque potentNote 33 · Alibi: etiam. 2. Alius: vester. 3. Julius Caesar Scaliger.Note 34 · Alii: veniae.Note 35 · Addit hoc loco alius codex: SALOMO. 2. Addit alius: siderum. 3. Alius hoc loco addit nomen interlocutoris: SALOMO.Note 36 · Alius: docuit.Note 37 · Alius quae. 2. Alius: receperunt.Note 38 · Alius: aperire.Note 39 · Alius: depurgandam.Note 40 · Augustinus, l. 1. de libero arbitrio. Lombardus l. III. 2. Alibi: peccati.Note 41 · Philo legg. alleg. I. II. III. de Mos. II. de gigantibus. Rabbi Ruben in libro Aboth Nathan c. 16. [N.] 2. Aristotelis Ethic. Plato in MenonNote 42 · Augustinus l. XI. de nupt. et l. II. contra Pelag. 2. Sess. V. c. 2. 3. 5. 3. Deest in alio codice. 4. Rom. 5, 17 sq. 5. Psalm. 51, 7.Note 43 · Augustinus l. II. de nupt. c. 19 ad Valerian.Note 44 · Alius: non.Note 45 · Ep. ad P. Diaconum. 2. Alius: Pelagio. 3. Alius idem: prius. 4. Alius: patri. 5. Alius: aliquanto.Note 46 · Alibi: Nonne ratio consentanea est, quando ratione etc. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: etiam.Note 47 · Alius: solvi.Note 48 · Deuter XIV, 4. Reg. II, 2 et 4. Paralip. II, 25. Ezech. XVIII.Note 49 · Alius: Deum repetiisse.Note 50 · Addit alius: ac filiorum dentes obstupuisae. 2. Ex. XX. Deuter. I, 4. 3. Rabbi Salomo, Rabbi Levi in Exod. 10. Abraham Aben Ksra in cap. 2. Note 51 · Alii: prohibere potuissent. 2. Alius: Jacobi posteros. 3. Alius sine dubio false: clarius. 4. Alibi: summi ... beneficii.Note 52 · Alibi: Abrahamo. 2. Alius: nimis. 3. Horatius. Sat. I, 3, 69.Note 53 · Alii: seipsis. 2. Alius idem: natura parentum. 3. Scotus l. II. dist. Sentent. dist. 30. Augustinus de lib. arbit. l. III. 4. Alius: puteturNote 54 · Alius: infecta. 2. Proverb. 1, 10. 3. 1 Joh. 1, 8.Note 55 · Deest in alio codice. 2. Alius addit: FRIDERICUS, ita ut huic sequens interlocutio tribuatur. 3. Ephes. 5, 5. Coloss. 3, 6.Note 56 · Alibi: pullos.Note 57 · Lib. III. de mortal.Note 58 · Alius: sacrificus ab infantulo.Note 59 · Alius: perficit. 2. Alibi: pullus.Note 60 · Alius: OCTAVIUS. 2. Rom. III. IV. quod notandum.Note 61 · Alius: igitur. 2. Alius addit: ut. 3. Alibi: discernuntur, vel: decernentur.Note 62 · Can. 3. sess. 5.Note 63 · Lib. 1. cp. 24. 2. Alius: enervare. 3. Alius: figere ... refigere. 4. Ep. 42 ad Procop. 5. Alius: nego. 6. Alii: nitamur, vel: utamur.Note 64 · Alibi: quantumcunque. 2. Alius: damnumque ipse pertulit. 3. Alius: At corporis ipsius nullum peccatum etc. 4. Alius: proficiscatur. 5. AliusNote 65 · Zach. cap. XII, 1. 2. In epistola contra astrologos.Note 66 · 2 (4) Regum 21, 24 sqq. 22, 1 sqq. 1 Chronic. 33, 25 sqq.Note 67 · Ad Bonifacium epist. 25.Note 68 · In cap. 2 Geneseos.Note 69 · Cap. 3. enchirid. 2. De mortalitate.Note 70 · Idem sentit Petr. Lombard. lib. II. dist. 34.Note 71 · Duae hae sequentes interlocutiones et Friderici et Octavii desunt in alio codice.Note 72 · Alius: divina.Note 73 · Desunt haec antecedentia octo verba in alio codice.Note 74 · Alius: martyrium.Note 75 · Deest in alio codice.Note 76 · Alius: illi. 2. Alius: sordium. 3. Alius: videamus. 4. Alibi: atque, omisso verbo aeque. 5. Alius addit: atque incrementa. 6. Alii: a doctriNote 77 · Alius: fortes. 2. Lib. II. de libero arbit.Note 78 · Alius: combibunt. 2. Desunt duo haec verba in alio codice. 3. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice. 4. C. 6 et 7 de conceptu virgNote 79 · Alii: vero.Note 80 · Alius addit: duce.Note 81 · Bucerus in cap. 4. ad Rom. et cap. 2 Conf. August. 2. Alii: Hinc. 3. Desunt haec quinque antecedentia verba in alio codice. 4. Alius: NoëmumNote 82 · Gen. 3, 1 sqq.Note 83 · Philo Ebraeus Allegoriar. leg. Leo Ebraeus de amore. 2. Proverb. 3, 12 sq. 3. Alius: enim.Note 84 · Alius: num.Note 85 · Alius: audit. 2. Alius: diluat. 3. Alibi: ducente. 4. Alius: delicatiore. 5. Alibi: fruenda. 6. Alius: tandem moritura languescit. 7. Alius:Note 86 · Alibi: incredibiles. 2. Exod. 33, 1 sqq. 3. Genes. 15 et 22. 4. Exod. 3, 24. Num. 12, 14. Jos. 5. Jes. 6. Ezech. 1, 10. 5. I.e. summam felicNote 87 · Alius: oportet. 2. Alius: prohibent. 3. Alius: absurde. 4. Lib. IV, cap. 7, 48.Note 88 · In prologo Galeato. 2. Sapi. 8, 9 sqq.Note 89 · Psalm. 51, 7. 2. Jobi 15, 14.Note 90 · Petrus Lombardus II Sentent. et Scotus ib.Note 91 · Genes. 5, 18 sqq. Sirach 44, 16. 49, 16. 1 Regum 17-19. Sir. 48, 1. 4. 18. 2. Deuter. 34, 6 sqq.Note 92 · Rom. V, 17 sqq. 2. Rom. 5, 14.Note 93 · Rom. 7, 12. 1 Tim. 1, 9.Note 94 · Rom. 4, 15. Gal. 2, 16 sqq. 5, 4 sq. Ebr. 9, 14. 28. 1 Joh. 5, 37. 2. Calvinus in 1 Joh. 5, 37.Note 95 · Psalm 119, 86 (151). 2. Rom. 7, 8 sq. 3. Gal. 2, 4 sq. 4. Proverb. 3, 18 cf. Jes. 30, 4. Deuter. 28, 30. Num. 14. Levit. 27. 5. Duae hae antNote 96 · Alibi: docent. 2. Alius: legi obsequuntur. 3. Quaest. c. 1, ad Orthodox. 4. Alius: pronunciatum.Note 97 · Alius addit: inquit. 2. Deuteron. 30, 15. 3. Deuter, 40, 19. 4. Alius: polliceatur. 5. Alius: virtutibus. 6. Deest in alio codice.Note 98 · Rom. 7, 19 sqq.Note 99 · Alius: quaeso. 2. Augustinus l. III de libero arbitr. 3. Ptolem ni. centiloquo.Note 100 · Addunt alii: homini vel: hominibus.Note 101 · Alibi: possunt. 2. Alius: ne.Note 102 · Addunt alii: dicta. 2. Alius: edicta. 3. Ecclesiastici (Sirach) 15, 15 sq. 4. Ezech. 20, 11. 5. Exod. 20, 13. 6. Psalm. 139, 16. 7. Psalm. 6Note 103 · Tim. 2, 4.Note 104 · 1 Tim. 2, 4. 2. Alibi: voce. 3. Alibi: Dei. 4. Petr. Lomb. Sent. II. dist. 46. 5. Alius: litera.Note 105 · Ezech. 33, 11. cf. 18, 23.Note 106 · Alius: comparatos. 2. Ezech. 3, 20 sqq. 3. Ps. 69, 29. 4. 2 Par. 21. 2 Sam. 24.Note 107 · Rom. 9, 13.Note 108 · Malach. 1, 2 sq. 2. Gen. 36, 15 sqq. 3. Deuter. 23, 7. 4. Alius: diligentia. 5. Alius idem: explorata. 6. Jesaias 45, 9. cf. Rom. 9, 21. 7. Note 109 · Alii id omittunt atque sequentia verba antecedenti interlocutori tribuunt. 2. Alius: prosequeretur.Note 110 · Alibi: quae.Note 111 · In cap. 5 Deuter.Note 112 · Matth. 5, 20 sqq. 2. Alibi: haec. 3. Deut. 28, 15 sqq. 4. Phil. 3, 9 sqq.Note 113 · Gal. 8, 10, 13.Note 114 · Deuter. 27, 26. 2. Jerem. 11, 3. 3. Jacob. 2, 10. 4. Cap. 2 in Catal. 5. Lib. II cap. 23 in Catal. 6. Alius: id quod. 7. Psalm. 118, 14 sqq.Note 115 · Gal. 2, 21. 2. Eph. 2, 9. 3. Tit. 8, 7. 4. Joh. 15, 5. 5. Epist. ult. ad Demetr. l. 1. cap. 7 de Caino et Abel. et in Exod. l. 1. cap. 5. L.Note 116 · Alii: Scalidum vel Halymum. 2. Alius: Pomarum. 3. Deest in alio codice. 4. Alius: Elsaridum.Note 117 · Alii: munitissimo, vel: tutissimo.Note 118 · Qu. 76 et 85. 2. Deest in alio codice.Note 119 · Alii: Philonem. 2. Deest in alio codice.Note 120 · Alius: rebus. 2. Alius idem: vitae.Note 121 · Hab. II, 4. 2. Alius: Justus e fide vivit.Note 122 · Alibi: doctissimos. 2. Acta conventus Ratisb. Sleidan. ad a. 1530. 3. Alius: jurati. 4. Alius: visitatoris. 5. Alibi: cuneo. 6. Alius: pontiNote 123 · Alius: veri. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: superbiam. 4. Psalm 51 (52) 2. 4. 5. Jobi 4, 9. 15. 6. Jobi 25, 4. 5. 7. Alius: maculis labeNote 124 · Περὶ ἀπωλείας τῶν ἐμψύχων. 2. Alius: immateriale. 3. Alius: quia. 4. Alii: in.Note 125 · Alibi: emendantur.Note 126 · Ita omnes. 2. Alii: Noëmo. 3. Gen. 6 et 7. 4. 1 Joh. 3, 2. 5. Eccles. (Siracid.) 18, 2. 6. Job. 35, 7. 7. Alius: an.Note 127 · Alius: certe.Note 128 · Alibi: merita. 2. Alibi: ad quid enim. 3. Gen. 22, 16. 4. Alius: in. 5. Psalm. 8, 6. 6. Hiob 34, 11. 7. Proverb. 13, 13. 8. Daniel 9, 5 sqq.Note 129 · Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.Note 130 · Alibi: vetare. 2. Alius: possit.Note 131 · Ecclesiastici (Siracid.) 10, 29. 11, 4. 2. Jobi 42, 10 sqq. 3. Alius: praecipuum vero.Note 132 · Alii: creaturum.Note 133 · Alii: probare. 2. Alius: tribuatur. Alius: Dei creatur. 3. Rom. 7, 19.Note 134 · Phil. 3, 9 sqq. 2. Alius: tam. 3. Psalm 34, 9. 4. Alius: aberraret. 5. Alius: capita. 6. Psalm. 32, 5. 7. Alibi: peccata. 8. Ebr. 10, 26 sqqNote 135 · Deest in alio codice.Note 136 · Alius: petentibus. 2. Jerem. 7, 7. 3. Alibi: aut prohiberi. 4. In serm. de bapt. Petr. Lomb. dist. 39. l. 3. 5. Alius: Haec illius vox est.Note 137 · Calvinus abrogasse negat in cap. V, 12. 15 ev. Matth., negat etiam fuisse novum legislatorem.Note 138 · Alii: scripta. 2. Alius: quoad.Note 139 · In dialogo cum Tryphone. 2. Alius: quod. 3. Alius: tamen. 4. Alius: vetuerunt ... jusserunt.Note 140 · Deest in alio codice. 2. Lib. II. de ordine.Note 141 · Plutarchus in apophthegm. 2. Alius: Christianorum.Note 142 · Alii: buccam.Note 143 · Luc. 1, 6. 2. Qu. 103 ad orthod. 3. Ad Januar.Note 144 · Ad Regin. 2. Demonst. evang. l. I.Note 145 · Alius: perniciosius.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings