LIBER SECUNDUS.
Reading edition
Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et1 quod quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti2 consederunt. Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore acceperat mihi pro Phaedone legendas dedit, quibus ea continebantur, quae Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti Turcarum regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine gesta fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope incredibilia, nisi acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum multitudinis, quanta unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit CORONAEUS ea relegere, quae maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet funambulorum alacritatem et audaciam, qui semper funes ab altissimis pinnaculorum summitatibus aptatos ac distentos levissime currerent ac saltarent. Item equitis illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi posteriorum quo vehebatur pernicissime currentis a tergo sagitta transfigeret; item ejus, qui erectus in pedes super duorum equorum rapidissime currentium sellas3 ferebatur. Item, ut duo equites super sellas duorum equorum stantes in pedes erectum gestarent alium sagitta ferientem tantisper, dum equi, in quibus stabant, incitatissimo cursu raperentur. Item, ut alius trabem ferream ictu vehementi ad tibias nudas adjecto4 rumperet sine cruore ac livore, ut etiam soleas ferreas equorum manibus frangeret ac partes ruptas dentibus dissecaret, ut etiam jacenti trabes ingentes brachiis supponerentur et super incude ferrea superposita pectori malleis gravissimis tunderent, nihilosecius tamen omnibus renitentibus levissime resurgeret, ac pleraque his similia litterae complectabantur, quae pridie Idus Iulias datae fuerunt Corcyrae et Idibus allatae Venetiam, quae5 a Corcyra milliaribus circiter CCL distat.
Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium decem milliaria percurrere.
CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse non dubito, si modo actuaria1 navis aut myoparo pluribus velis incitaretur, qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias insequuntur2.
SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio navis decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii1 victoriam de Perseo2 Rege adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam Romae fuisse ludis theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis victoria Romanorum ad Sagram3 fluvium eodem die in Peloponneso praedicabatur. Aliud autem praelium adversus Medos ad4 Mycalem Asiae superioris urbem scitum est eodem die in castris Graecorum ad Plataeas. Item imperante Domitiano fama Romam perlata est, Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo ipso die quo fractus ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi ab urbe abesset milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani Tarquinios ac Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum est, auctore incerto.
FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in speculis arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe geruntur, spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia dicta, facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone, qualem habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus1 ac Paulus Jovius scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo in flumen Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.
SENAMUS: Hujusmodi canem loquacem educarat Franciscus1 Senensis, qui avorum memoria populo Romano spectante ac sermonem canis audiente flammis est exustus.
FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio Tyanaeo Philostratus scribit1, ab ultima Aethiopia et Nili fontibus Romam brevi transvolatum2. Idem Plutarchus de Romulo3, de Aristaeo Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo Floriacensis4 de comite Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni Olaus Magnus ac5 Paulus Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor, Wierus consimilium in aëre sublimi transvectionum narrationibus, quae non modo theologorum decretis6, sed etiam legibus divinis et humanis confirmantur. Et quidem Plato libro secundo de legibus cum poenas in eosdem decerneret, qui sceleratis magorum artibus uterentur, ab illis incredibilia fieri scribit, quae tamen ut7 certissima confirmat Apulejus et8 ipsae9 magicae artis sive impietatis reus ac propterea publico judicio postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra captum cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius contemplaris10, non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia senties. Idem paulo post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem Deum, me vera et comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus intelligitur, ea quae nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur, divina aut daemonum ope exerceri.
SENAMUS: Volatiles illos nuncios optavi saepe videre, qui sine ullis equis aut navigiis immensas1 regiones momento transvolarent.
CURTIUS: Memini Petrum Corsum, cum auxiliares copias una cum Vinea Francorum legato peteret a rege Turcarum, speculum habuisse, in quo quidem uxorem Massiliae cum adulteris ex urbe Constantinopoli moechantem1 videbat, et adultera vicissim maritum in speculo contuebatur, quem cum portu solveret ac pridie quam Massiliam appelleret redeuntem perinde aspiciebat, ac2 si praesens adfuisset. Sed antequam rediret maritus, sui sceleris conscia fugit Antipolim, quo maritus illam persecutus una cum liberis adulterio quaesitis et ancilla contrucidavit. Recens est3 ac toti provinciae notissima historia, nec absimile est, quod iisdem fere temporibus ad Aquas Sextias ejusdem4 provinciae contigit. Cum enim Guarinus fiscalis advocatus discederet ab uxore, ut capitis causam diceret in Senatu Parisiorum, pollicitus est uxori, suam se necem, cum moreretur, renunciaturum. Eo die quo carnifex gulam illi fregit, uxor in palma dextrae manus imaginem mariti leviter expressam pluribus5 praebuit spectandam. Cujus portenti Grignanus provinciae praeses Henricum II.6 Franciae regem fecit certiorem.
FRIDERICUS: Eo pertinet illud, quod Thomas Aquinas scribit, necromantiae genus esse, si quis a moribundo stipuletur, ut se mortuo denunciet, quo in statu sit futurus.
SENAMUS: Optandum quidem esset illud, ut in libris catoptricis earum rerum demonstrationes1 exstarent.
CURTIUS: Rerum gestarum historia sensibus ipsis nititur, i.e. ὅτι ἐστὶ, sed causarum demonstratio, scilicet τὸ διότι, altius est ab intimis philosophiae arcanis repetenda. Mihi tamen videtur memorabilius his omnibus, quae literis ipsis Corcyraeis continentur, id quod a Suetonio Tranquillo, Plinio, Dione Cassio, Xiphilino memoriae proditum est, notissimum Romanum equitem in publicis ludis spectante populi1 corona per catadromum decurrisse insidentem elephanto. Catadromum interpretatur Xiphilinus funem ex altissimis turrium pinnaculis extentum2. Maxime tamen attonitus est populus Romanus, descendente3 per funem elephanto, ut Plinius scribit. Hinc veteribus funambuli elephantes, quibus nihil admirabilius fieri potest.
CORONAEUS: Causas earum rerum arduas et in abditis naturae arcanis latentes aut Toralbam nobis explicaturum aut video1 neminem.
Hic TORALBA, mista pudore modestia: Nae, inquit, ineptus sum1, si agnoscam eas laudes, quas mihi Coronaeus injuria tribuit, quanquam si arcana naturae tenerem, quae Coronaeus abdita esse fatetur2, eas tamen quaestiones physici dissolvere non esset, qui tantum ea, quae in natura posita sunt, intuetur. Daemonum autem et angelorum actiones scrutari ad physica mihi pertinere non videntur, sed eos qui τὰ μετὰ φυσικὰ conquirunt, cum a divina pendeant voluntate aut impulsu ac potestate daemonum geri planum3 sit. Sed cum Fridericus, mathematicarum disciplinarum praestantia clarus, ea quae sunt artibus magorum comprehensa studiose legerit, ut quidem ex ejus disputationibus saepius audistis, non video quis melius ac certius earum rerum nobis aperire causas, quam ipse, possit, modo velit.
FRIDERICUS: Saepe jurisconsultis jure succenseo, qui principia legitima scientia quam profitentur hujusmodi providere: Error jus facit, licet se invicem decipere, jus esse etiam cum praetor inique decernit. Sed nunquam justius illis iratus sum, quam quod mathematices et magiae i.e. sapientiae divinae nomina foedissimis ac facinorosissimis hominibus concedant. Est enim titulus in Codice Justiniani Augusti de maleficis et mathematicis, et utrique eadem scelerum1 immanitate aut impietate damnati, quo quid iniquius fieri potest?
CURTIUS: Hanc jurisprudentiam, quam profitemur ac tuemur, Fridericus sugillare consuevit, quod in mathematicorum1 perspicuis ac certissimis demonstrationibus educatus cum ab Euclide ad Accursium delabitur, a luce clarissima in atram caliginem et labyrinthum2 errorum inexplicabilem delapsus sibi esse videtur. Toralbam quoque saepe audistis hanc legitimam scientiam aspernari, qui ita se comparavit ad veri cognitionem, ut nec falsum dicere nec audire possit, quod usu venit his, qui omnem animorum caliginem perspicuis rationibus3 absterserunt; sed quemadmodum nutrices cum infantibus balbutire solent, ita legislatores cum plebe saepius errare necesse est. Cum enim Chaldaei magiam i.e. rerum divinarum ac sublimium scientiam ad foedissimam cum daemonibus societatem traduxissent, errore populari factum est, ut Chaldaei, magi et mathematici pro maleficis usurparentur. Sed omissa verborum subtilitate rem teneamus.
SENAMUS: Libenter audirem, sive magum sive maleficum appellare licet, de sua scientia disputantem, quia vix alius ea capere possit, quam qui re ipsa sit expertus.
FRIDERICUS: Periculum est, ne idem tibi contingeret, Sename, quod non ita pridem legato Pontificis Clementis1 accidisse narrat Sylvester Prierias. Cum enim sagarum multitudinem carceribus contineret, quae solitas per aëra transvectiones ac2 foedissimas cum daemonibus copulationes, saltationes, epulas, adorationes daemonum confiterentur, quae physici ac medici ludibria dementium esse affirmabant, judex ipse cum vicario quaestionum impietatis collega periculum facere decrevit, pacta impunitate uni sagarum, quae3 in locum a daemonibus designatum illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga deducti, paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. Sub mediam fore noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis et quasi e nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab eis gesta verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus venena tum animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent, nec amplius quid4 restaret quam δήμου ἄφεσις, ut Apulejus loquitur, princeps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis5 uno cum vicario acciri mandavit, quod adyta6 sagarum temerare et sacra profanis oculis intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem protracti et contumeliis omnibus affecti, ad extremum, etiam tot et tantis fustium ictibus caesi et trucidati fuerunt, ut domum aegre redeuntes octavo7 post die exspirarent.
CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu allatum est, Pontifex Clemens1 rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit, ne quis postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum facere auderet.
CURTIUS: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum, sagarum transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri; sed cum hujus argumenti scripta omnia veterum Graecorum et Latinorum legumque1 divinarum et humanarum ab ultima antiquitate repetitarum cum nostrorum sortilegorum historiis, indiciis, confessionibus et hujusmodi societatis compositionibus2 testium3 contulissem, tum certe assentiri necesse habui ὅτι ἐστὶ nec tanto capitis mei periculo experiendum putavi,4 vera essent nec ne, quae vulgo ferebantur, memor vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur, ut ejus antrum epulandi causa subiret, noluit,
5quia me vestigia terrant
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est, ita quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.
OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil tamien admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum λυκανθρωπία et ὀνανθρωπία. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur, homines in asinos converti et incredibilia populo spectante facere. Fabulosum1 etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, cum asinum philosophiae auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apulejo prodita sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones2, quae nunc Kueza3 vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem, frequentes vidimus sagarum praestigias, quae homines in asinos ac lupos converterent ac rursus humanae figurae restituerent, ut ea quae Homerus de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro, Pausanias, Plato, Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum lycanthrôpia scripserunt, non modo verisimilia, sed pro certis et compertis haberem.
CORONAEUS1: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis quidem istis ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum legissem Nabochodonosoris2 ab humana figura in pecudum, item3 virgarum in serpentes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis putet, Circem et magos facinum oculis fecisse.
SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta1, non mera μεταμόρφωσις, non virga Mosis virgas magorum vorare potuisset, nec arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor2, quem unguibus ac pelle villosa contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus. Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit, quae ipse divina potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses fascinabat neminem, igitur nec illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse scribat, nec mentem Nabochodonosoris cum humana figura ereptam ac restitutam fuisse Daniel vates omnium clarissimus prodidisset.
CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis, quos Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox, pili porcorum videbantur, mens tamen ipsa1 constans ac figura manebat2.
Οἱ δὲ συῶν μὲν ἔχον κεφαλὰς, φωνήν τε, δέμας τε, Καὶ τρίχας, αὐτὰρ νοῦς ἦν ἔμπεδος3.
Boëthius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis semper monstra, quae genuit, patitur.
FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed etiam mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus scribit1 quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane exploratum haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem adolescenti affinitate mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper vixisse, quod Actius Sincerus his versibus significat:
Illum illum magicis conabor adurere sacris, Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,
quae his versibus Lucani consentanea sunt:
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit2.
SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare? Id enim fit unius litterae translatione.
CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini penitus addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor, contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem vero stabilem et inconcussam1 retinuisse.
FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae, Danieli, theologis clarissimis1, narratur. Quin etiam his ipsis temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus, singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines, armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit iis, qui humana carne vescuntur, ut2 primum Lycaoni regi Arcadum3 contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et Copas, qui Olympionica4 scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico5 certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum et compertum habuissent, sacratis legibus6 vetuerunt, poena capitali subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.
SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino praestringi.
FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem1, circulator quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam secuta est, servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi, quasi acus a magnete tracti, omnibus2 attonitis aliquamdiu constiterunt.
CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non dubito. Nam Simon magus1, spectante Nerone cum ceteris principibus et aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit, post etiam sublimis in aëra subvectus est ac divinos honores et statuam a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim2, quod saga illa se facturam profiteatur:
Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes In fontes redire suos, concussaque sisto, Stantia concutio, cantu freta nubila pello, Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque. Vipereas rumpo verbis et carmine fauces, Et silvas moveo3 jubeoque tremiscere montes Et mugire solum Manesque exire sepulcris, Te quoque, Luna, traho.
CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero daemonum ope fieri potuisse?
Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te, Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.
CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.
TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem1 cum assequi me posse diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio scrutari2 conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque3 ab omnibus terris longissime remoti4 molybdaenarum5 propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem potestatem altius mentis agitatione6 subvectum ratio penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.
CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet. Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere i.e. δοθὲν βάρος κινῆσαι, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos1 imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium non amplius tres ulnas; cum evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam adspexerunt, mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti non modo terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera libere contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent. Plerosque etiam inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset. Atqui hi pecorum in modum properant, non qua aut quo eundum est2, sed quocunque itur.
TORALBA: Hoc certe modo plerique meant1. Quis enim petenti, unde tanta vis procellarum, unde ventus sit, non respondeat, ab exhalatione calida ea gigni? Jam si rationem quaeris, Aristoteles ita decrevit, ut de Pythagora quondam discipuli Αὐτὸς ἔφα, ipse dixit. Nemo tamen est adeo demens, ut putet, calidas siccas exhalationes hieme rigidissima in altissimis2 oceani gurgitibus versus utrumque polum, quoties tempestatibus intumescunt, vim ullam habere. Non desunt tamen, qui nulla auctoritate, sed ratione sola moventur; rerum omnium tamen causas sese reddituros confidunt, cum ne rerum quidem leviorum rationes attingere possint, carum inquam, quae in nobis sitae sunt, quaeque in omnium oculos incurrunt. Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium venatore sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac numen admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam Alexander Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non erubuit, naturam abdidisse causas, cur dentes ferrum3 lima agitante obstupescant. Omnium autem errorum, qui sunt innumerabiles, nullus est, in quo gravius a physicis nostris peccari possit, quam existimare, omnia quae extra hominum4 potestatem posita sunt, a natura, a causis necessariis, aut a fortuna pendere. Qui enim ita sentiunt, Deo aliud aliter agendi arbitrium penitus adimere coguntur, qui nec daemonum nec angelorum ullam vim necessariam esse ac ne daemones quidem subsistere5 putant, sed ea tantum quae brutis6 sensibus obvia sunt, et eorum, quae sub sensus7 cadunt, si causas ignorant, confiteri turpe arbitrantur, aut si negare nequeant, ineptissimam quam nullam causam prodere praestabilius opinantur. Ut igitur propositarum quaestionum exitus aliquis reperiatur, illud, ni fallor, contra Peripateticos statuendum et principiis ac perspieuis demonstrationibus confirmandum est, scilicet nulla necessitate primam causam ad agendum obligari, sed ea libertate omnia moderari, ut8 hominum ac belluarum impetus coërcere, naturas exanimes regere, ignes quominus ardeant prohibere, rerum universitatem nutu quatere ac rursus erigere, si velit, possit; contra quam Peripateticorum, Epicureorum ac Stoicorum tota natio decrevit, qui non modo causam primam necessitate trahi ad agendum, verum etiam ea quae natura fiant, a Deo prohiberi posse negant9.
FREDERICUS: Nemo est eorum, qui modo ullam pietatis opinionem iniverunt, qui sentiat, Deum ulla1 necessitate teneri; sed iisdem de rebus aliter physici, aliter theologi statuunt.
SALOMO: Quod verum est, semper unum et idem sit oportet1, nec potest res eadem modo vera theologis, modo falsa physicis esse, etiamsi theologorum ac physicorum de rebus iisdem judicia saepe contraria occurrant.
CORONAEUS: Perge igitur, Toralba, nisi molestum est, demonstrationem ejus rei perspicuam aperire.
TORALBA: Multa quidem Aristotele1 non ferenda de Deo scribit, ut2 cum eum animal vocat, contra quam decuit non tantum physicum, sed etiam metaphysicum, i.e. rerum sublimium ac divinarum indagatorem ac speculatorem, quoniam isto modo Deum confitetur corporeum esse, cum animal ipse definiat corpus animatum. Nihil tamen absurdius, quam causam primam rerum omnium effectricem ac conservatricem profiteri3 eandemque servili officio ac necessitate obligare4, ac nihilominus sibi ipsi liberum arbitrium tribuere. Liberum, inquit,5 hominem diximus, quia causa sui est et quem aliena potestas cogere non potest. Quid arrogantius aut alienius a physicis decretis? Neque enim majus argumentum habuit Plutarchus, ut fatalem Stoicorum opinionem everteret, quam quod posita necessitate mundi gubernacula Deo adimerentur, i.e. εἰ ἀνάγκη μέμικται τοῖς πράγμασιν, οὔτε πάντῶν κρατεῖ ὁ θεὸς, οὔτε πάντα κατὰ τοῦ ἐκείνου λόγου διοικεῖται.
FRIDERICUS: Est in rebus elementaribus quidem magna varietas et inconstantia, sed orbium coelestium mutuis sese complexibus rapientium certissimae ac immutabiles conversiones ab immutabili1 causa pendere convincunt.
TORALBA: Immutabilem1 Deum esse, physicis omnibus ac theologis inter ipsos convenit. At illi putant, inferiorum causarum vi ac potestate superiores cohiberi. Probabilius poetae, qui flectis fabulis Jovem imperio deorum inferiorum absolvi confitentur, superioribus tamen τῆς ἀδραστείας legibus teneri affirmant. Hanc ἀδραστείαν seu fatum Parmenides mundum complecti dicebat. Chrysippus vero motum aeternum concinne ac decenter aptatum, Zeno providentiam, Augustinus fatum uni Deo putat congruere aut nemini.
SALOMO: Ebraeus interpres his consentanea scribens: fatum seu קדש est illud, quo sanctitas sanctitatum continetur, Deus inquam, omnia intra se recipiens1 ac libera voluntate coërcens.
TORALBA: Si verum est, quod Aristoteles scribit, laude ac vituperio dignum esse neminem ob ea quae necessario facit, profecto Deum aeternum nullam laudem aut gratiam pro suis erga nos meritis judicat promereri, quoniam haec necessario facere cogitur. Ex eo quoque sequitur, rerum universarum procuratione Deum absolvi, quoniam providentia duabus tantum in rebus cernitur, primum ut res unaquaeque sit, deinde ut bene sit. At utrumque necessitas excludit, quia series causarum necessaria rerum ordinem stabilem et immutabilem efficit, ut nec flammarum incendio, qui1 in fornace fuerit, eripi nec saluti cujusdam contra naturae vim prospici possit. At sublata providentia (qua quidem omnia stant, quae videmus et quae non videmus) mundum ipsum subverti necesse est. Quod Aristoteles ne confiteri cogeretur, Platonis dictum ex Phaedone usurpavit, scilicet rationi consentaneum esse, Deum nullam curam habere, i.e. εὐλόγως ἔχει ὁ θεὸς, οὔτε ἐπιμελῶν μὲν ἡμῶν. Idem Plato in Politico Deum humani generis pastorem vocat, i.e. ἀνθρωπίνης ἀγέλης ποίμενα.
SENAMUS: Hoc argumentum probabile quidem videri potest, non1 tamen necessarium, ut sublata providentia mundus concutiatur. Quia si Deus prospicit universitati, aut propter se id facit, aut propter mundum; non propter se, quia mundo carere facile potest, alioquin non esset se ipso contentus i.e. αὐταρκέστατος, ut non modo a Platone et Aristotele, sed etiam a se ipso שָׁדַּי, quod idem est, appellatur. Non enim providet mundo propter mundum, quia mundus Dei finis esset, ac propter mundum bearetur; semper enim finis praestat iis, quae ad finem diriguntur.
TORALBA: Hoc quidem, Sename, argumento usus est Alexander, ut Aristotelis decreta tueretur. Idem tamen longissime ab hac sententia discedens: Dicere, inquit, nolle Deum res nostras procurare, alienum a majestate divina; invidi enim est et iniqui, cum possis nolle meliora; τὸ δὲ λέγειν μὴ βούλεσθαι τὸν θεὸν τῶν ἐνταῦθα προνοεῖν, παντελῶς ἀλλότριον θεοῦ, φθόνου τινος καὶ ἀλόγου φύσεως.
SALOMO: Senami argumentum una sui parte convincere1 videtur, quia non congruit divinae majestati quicquam agere, ob aliud primo et praecipue, quam propter se ipsum. Omnia, inquit, creavi propter me2, etiam impium ad diem ultionis, nec mundi creatione aut procuratione melior futurus erat aut beatior, quia nec optimus ante nec beatissimus fuisset. In eo ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique felicitate3 potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non efficiat meliora quam possit. Nec satis apte Proclus ex eo mundi aeternitatem statuit, quoniam ea est rerum caducarum natura, ut creatori optimo temporis aut felicitatis gradu nulla possit aut debeat exaequari.
CORONAEUS: Nondum explicata quaestio mihi videtur, quonam modo prima causa sit immutabilis, si causarum inferiorum series ac progressus mutatur. Quodsi progressio causarum inferiorum immutabilis est, mundum hunc necessario stare et ea quae fiunt immutabili superiorum vi ac potestate necessaria concludi confitendum erit.
SALOMO: Deus quidem de se ipso testimonium ferens: Ego dominus1 aeternus, inquit; et non mutor2; item: Coeli tabescent et peribunt, tu autem idem ipse es, semper tui similis3, quae verba majestatem ac naturam divinam semper stabilem ac aeternam significant, non tamen eripiunt, sed potius confirmant liberam Dei voluntatem.
SENAMUS: Quid igitur hoc carmine volunt:
Fata regunt orbem et certâ stant omnia lege?
TORALBA: Recte equidem: aut fatum nihil est, aut Deus est, qui certas omnibus naturis leges praescripsit, quas unus mutare et1 evertere potest; naturae legislator suis legibus solutus non a senatu aut populo, sed a se ipso. Cur enim terra non contegitur aquis, cum tamen gravior sit? Id Aristoteles ad animantium salutem factum tradit. Honestius erat tragoedos imitari, qui cum rei difficultatem explicare nequeunt, Deum a machina, τὸν θεὸν ἀπὸ μηχανῆς eliciunt. Ex hac igitur demonstratione colligimus, nihil in natura necessarium esse, quod non aliter fieri possit. Quod Algazel, Arabum philosophorum acutissimus, erudite perspexit, contra quam Averroës putavit. Quid enim frequentius quam ex secali siliginem nasci? ex frumento non semper, sed tamen nimis saepe lolium; contrave ex homine serpentem gigni; saepissime monstra ex omnium animantium genere oriri, novos etiam et inauditos morbos grassari, tum aquarum ingentes eluviones, incendia terrarum inopinata, prodigiosos animantium partus, imbres lapideos, sanguineos, lacteos, siligineos2, portenta denique stupenda nasci vidimus, quorum plena est antiquitas, pleni libri, plenae Graecorum, Ebraeorum Latinorumque litterae, ut non modo praeter naturam, sed etiam repugnante natura fieri sit necesse3.
OCTAVIUS: Hippocrates noster, cum popularium et incredibilium et incurabilium morborum vim praeter naturam semper animadvertisset, divina quadam potestate cieri scripsit. Id axioma Fernelius ἀρχιατρὸς1 variis ac stupendis daemonum actionibus illustravit, idque contra naturalium causarum et affectionum progressiones consuetas.
TORALBA: Alexander ipse, qui pro Aristotele pugnare consuevit1, a magistri scriptura2 discedens scribit3, naturam saepe mutari tum vi, tum moribus, tum votis erga Deum conceptis, quibus morbos et mala mitigari et converti4 asseverat. Quae5 vero maleficorum flagitiis assidue fieri legimus, quaeque a Friderico narrata et superioribus mensibus Constantinopoli, stupente populo, gesta legit anagnostes, quae quidem tota pugnante natura facta intelligitis, num satis arguunt naturae vim necessariam et immutabilem non esse? Nam quae aliter eveniunt, necessaria ut sint, nullo modo fieri potest, ut Aristoteles ipse confitetur6, qui tamen casum et fortunam in natura statuens, ex opinione plebis necessitatem sustulit de natura.
SENAMUS: Quid ergo Platoni1 fiet, qui ex Homeri sententia auream catenam fingit a Jove demitti coelitus, nisi causarum naturalium seriem inviolabilem ac plane immutabilem demus?
TORALBA: Satis, opinor, Homerus seipse explicat, cum Deos illos inferiores a superiore1 quidem sursum trahi posse agnoscit, supremum ab inferioribus non item.
SALOMO: Ego catenam Homericam nihil aliud esse existimo, quam in visu nocturno Jacobi Patriarchae scalâ1 expressum, cujus vertici Deus imminet, qua descensus est angelis a coeli vertice in terras et hinc rursus ascensus ad coelum.
OCTAVIUS: Certe Salomonis interpretationem confirmare videtur Proclus Academicus et Plutarchus, qui daemones inter deorum et hominum naturam1 collocarunt, τούς πορθμεύοντας τὰ2 τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεοὺς καὶ τὰ τῶν θεῶν πρὸς τοὺς ἀνθρώπους, i.e.3 portantes divina ad homines et humana ad Deos. Hoc tamen interest, quod appellatione daemonum deum appellavit, κακοδαίμονας tantum complectuntur. Quin etiam Plato maximum omnium daemonum Deum appellavit. Juniores tamen Academici saepius daemones φαύλους καὶ κακούς usurparunt.
TORALBA: Ex utraque interpretatione sequitur, angelos ac daemones vim habere deo minorem, hominibus1 vero majorem, quae tamen vis ac potentia dei potestati aequalis esset, si Deus agendi necessitate obligaretur, quoniam causa quaeque quo potentior est, eo majores parit2 effectus, si autem prima causa necessario ageret, omnium consequentium causarum potestas esset infinita et rei finitae vis infinita esse nequit3.
CORONAEUS: Efficacissinum quidem illud esset argumentum, si antecedens demonstratione concluderetur.
TORALBA: Quicquid1 naturaliter agit, ad2 extremum suae potestatis ac facultatis agit, v. gr. ignis urit ad summum, non modice aut intra modum, sed quantum illi a natura tributum est, Ergo si prima causa naturaliter agit, ut Aristoteli placet, vim suam omnem, quae quidem est infinita, in causam secundam infundere oportet, eadem ratione causas secundas vim infinitam tertiis tribuere, has item consequentibus ad extremas usque communicare, hoc est ea quae sunt finita, fluxa, caduca, locupletare et augere infinita quadam vi ac potestate, cum omnes philosophorum familiae ad Epicureos usque primam causam infinitae potestatis ac bonitatis esse fateantur. Atque isto quidem modo causarum omnium exaequata esset potestas, item secunda causa cum infinita ista potentia coelo finito ac terminato cohaerens, nec ageret nec moveret in3 tempus. Quod quidem Averroi adeo absurdum visum est, ut ab Aristotelis sententia discedens primam causam, quod esset infinita, segregaverit a coeli agitatione ac secundam causam orbi primo ac finito conjugarit, ne4 finita infinitis, sempiterna caducis necessaria connexionis serie copularet. Quae connexio necessaria eo absurdior est, quo mentes omnes ac formas a materia segregatas5 simul ac semel a prima causa pendere scripsit Aristoteles6, quam sententiam Avicenna et Averroës Academicos secuti repudiarunt, quia secundam causam a prima, tertiam a secunda certa serie derivari tradunt.
SENAMUS: Haec quidem Toralbae demonstratio subtiliter et argute est conclusa, sed ex eadem demonstratione subvertitur tota naturalis disciplina1.
CORONAEUS: Quonam modo?
SENAMUS: Quarum enim rerum habetur ulla scientia, causas earum necessarias esse oportet. At Toralbae demonstratio causarum necessitatem tollit, omnem igitur de natura scientiam funditus subverti oportet, quoniam eorum quae casu feruntur aut aliter fieri possunt, scientia non magis constare potest, quam reperiendi thesauri disciplina.
TORALBA: Res naturales nec casu, nec temere, nec ordine coeco fiunt, sed iisdem legibus et eodem tenore1 progrediuntur, ut posita causa sequatur effectus, nisi divina voluntate in omnibus, aut humana in quibusdam, aut vi daemonum in pluribus prohibeantur. Neque enim si lapidem sustines, quo minus deorsum feratur, aut ignem quo minus sursum2 abripiatur, propterea subrervitur demonstratio, lapidem deorsum vergere, quia gravis, ignem sursum, quia levis sit.
OCTAVIUS: Ex ratione Toralbae colligimus, primam causam liberam esse, non naturalem, non violentam. Nam si cogeretur, non esset voluntas libera in Deo, quam aut a superiori causa aut ab aequali aut ab inferiori cogi oporteret. Non a superiore, quia supremo nihil superius, non ab aequali, quia non esset aequalis, si cogi posset; a se ipso cogi non potest, multo minus1 ab inferiori aut imbecilliori causa, cum suprema causa tot ac tantis opibus locuples sit, ut excelsior esse nequeat. Non esset autem Dei natura praepotens et excellens, si subjungeretur ei necessitati vel naturae, qua coelum, maria, terrae ac totus hic mundus regatur, eaque vis ac potestas majore ac meliore vi praedita esset quam Deus ipse.
SALOMO: Gravis quidem haec Toralbae demonstratio, gravior tamen mihi videtur, quae ab ipsius Dei omnipotentis ore prodiit: Omnia, inquit, quae volui, feci1.
CORONAEUS: Haec quidem perspicua sunt, unum modo restat, quod juniores Peripatetici diviniori doctrina imbuti, Aristotelis impia decreta minuentes, Deo quidem voluntatem non eripiant1, sed idem putent esse in Deo Velle et Esse, ita ut illud sit quod vult, et quod sit, id ipsum velit.
TORALBA: Ut aegris cubilia mutantur et loca, morbus tamen sequitur, ita quoque posteri eodem quo primi relabuntur, quia etiam graviora ex his, quam ex illis incommoda sequuntur, quia Dei substantia mutari non potest. At Dei voluntas, si mutari nequit, non est voluntas, non est ad hoc vel illud libera, sed ad hoc tantum praecise1. Potuit enim Deus duos tresve soles facere, noluit tamen. Ita Deus multa vult, est tamen unus, non multa. Non igitur idem est in Deo Esse et Velle, quia vult multas et varias formas, non tamen infinitas2 neque aeternas aut simplices existere, cum tamen sit ipse infinitus, simplex, aeternus, non multus nec multiplex. Idem Deum modis omnibus esse3 necesse est; quodsi mundum quoque necessario esse dicamus, ut illi arbitrantur, non potest in Deo esse idem Esse ac Velle, quia mundi existentia necessaria Dei voluntatem penitus excludit, nihil enim voluntarium fieri potest, ubi violenta necessitas urget.
CORONAEUS: Demus igitur, Dei voluntate omnia existere, nec idem haberi in Deo Esse et Velle, quid ex eo sequitur?
TORALBA: Illud imprimis, mundum ab alio quam a sese servari.
1SENAMUS: Etiam a prima causa servari mundum scribit Aristoteles2.
TORALBA: Ita quidem, sed necessario putat servari atque ob id aeternum esse statuit. Si enim a voluntaria causa mundus pendet, ut demonstratum esse confido, suapte natura sempiternus esse non potest. Cum enim sint agendi principia duo, alterum impetu naturae, alterum nulla necessitate fertur, sive ad generationem sive ad rerum genitarum procurationem1 ac tutelam. Cum igitur causam mundi effectricem2 ac conservatricem a fatis et Adrastiae3 legibus liberum ac solutum demonstratum sit, nec eandem esse cum essentia voluntatem, sequitur opificium illud ab eo deseri posse, quandocunque velit. Desertionem interitus sequatur necesse est, cum nihil a seipso servari et4 fieri possit, non est igitur aeternum id, cujus salus ab alterius arbitrio ac voluntate pendet. Quod cum intelligeret Avicenna, princeps eruditione clarissimus: Creatura, inquit, nihil est et ex nihilo, secundum essentiam quidem a prima causa existit. Prima autem causa nulla esse potest, si mundus est aeternus. Ex quo sequitur altera demonstratio, non minus efficax et utilis, quam superior. Sed vereor, ne vobis taedio sim oratione longiori.
CORONAEUS: Neque certe nos pigebit hujus dissertationis, ex qua non modo voluptatem summam, sed etiam consequimur utilitatem multo majorem.
TORALBA: In rebus aeternis nulla est prima, nulla item1 postrema causa, ut ipse Alexander2 confitetur. At mundus primam causam habet, omnium consensu physicorum, non est igitur mundus aeternus. Quod cum Aristoteles3 vidisset, omnes causas posuit aeternas, maxime tamen, inquit, primas. Cur primas potius, quam medias, quam postremas? Cum omnes4 sint aeternae ac eodem momento existere coeperint. Aut si una est prima, quomodo5 consequentes aeternae sint ac simul cum prima, cum prioris ac posterioris ratio non ad tempus, sed ad ordinem spectat, ut quidem ipsi tradunt. Quae cum absurda sint, confitendum mundum aeternum non esse. Si non est aeternus, originem habuisse oportet et exitum quoque habiturus est. Id enim omnibus et divinis6 et naturae legibus7 decretum est, quaecunque exitum habitura sunt, ortum habuisse, et quae ortus sui principium habuere, tandem aliquando interitura. Nam si quod semper esse quit8, naturam habet immutabilem9, suapte haec10 nunquam mutari poterit; si nunquam mutari potuit, ac ne gigni quidem potuisse11 constat; sin genitum est, mutari quoque oportuit, ut a potentia abiret in actum. Ergo si quid suapte natura mutabile, sempiternum esse nequit. Itaque cum Plato nascendi principium mundo tribueret, obiturum intellexit, eundem Dei12 tamen bonitate, non suapte natura, sempiternum fore putavit. Sunt igitur omnia, quae ortum habuerunt, occasura, nisi opificis nutu arbitrio, voluntate, potestate fulciantur. Ex quo planum fit, nulla ratione Galenum13 scripsisse, non sibi necessarium videri principium illud: πᾶν τὸ γέννητον φθαρτόν14.
SALOMO: Si decrevit opifex, hoc a se conditum aedificium1 tandem aliquando collapsurum, nihil contra sua decreta stare potest2. At opifex aeternus mundum aliquando interiturum decrevit. At tametsi Philo noster Ebraeus Platonis sententiam secutus putat, coelorum accidentia, non essentiam mutatum iri ac flagitiosissimum vel de mundi obitu cogitare; amicus tamen Plato, amicus Philo, sed magis amica Dei vox, quae neminem dubitare patitur. Antiquissima quidem3 sidera sunt, antiquissimi coeli, non tamen aliter ac indumentum veterascent atque interibunt.
CORONAEUS: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant, sic enim ille Lucretius1 Epicuraeus:
Una dies dabit exitio, multosque per annos Sustentata ruet moles et machina mundi.
Quae illi nulla demonstratione subjecta scripserunt, cujus tamen maximum pondus est ac momentum, non modo2 ad evertenda Peripateticorum decreta, quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum relinquunt3, sed etiam ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam praeclara origine niti ac servari intelligunt4, Dei5 O. M. ardentiore desiderio rapiantur atque6 in illius laudes erumpant.
CURTIUS: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores continuis querelis homines nec magnitudine nec robore1 cum majoribus conferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque aetates homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine hominibus, qui tribus2, qui septem, qui octo, qui novem cubitis veteris cubiti altitudinem superabant, quae testantur mundi senectam et interitum futurum.
TORALBA: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex ejus motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur, corporeum esse oportet; quicquid autem corporeum est, idem quoque divisibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi summa consensione1 fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non modo perspicitur ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus et terminis comprehensum, caetera suo complexu ambiat2, partes habens extra partes, figuram etiam et quantitatem3 finitam et commensurabilem. At quantitas4 corporea motum5 in se continet, item motus figurans6 qualitatem, quae ipsa sunt accidentia. Materiam vero7 sine forma usquam consistere negant8. Cum dico coelum, inquit ille9, tum dico formam, cum10 dico coelum hoc, dico formam hanc in hac materia. Quibus verbis coelum ex materia, forma et accidentibus coalescere confitetur, ut etiamnum ejus interpretes.
CORONAEUS: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et1 quae amplissimo orbis sinu coercentur2, opificis aeterni arbitratu dissolvi ac propterea tot monstra, quae stupore homines afficiunt, tot praestigias et volatus3 maleficorum, non a natura, sed praeter naturam aut contra naturam4, angelorum ac daemonum vi ac potestate fieri.
SENAMUS: Si daemones corporales1 essent, minus ambigeretur.
TORALBA: Disputatio de animorum immortalium natura, i.e. de angelis ac daemonibus perdifficilis ac obscura semper visa est. Ac tametsi Aristoteles1 ubique fere daemonia vocat ζῶα, non tamen explicat, corpora sint necne, quia Deum quoque animal appellat2 aeque ac daemones. Quaerat, inquit, aliquis, quamobrem anima,3 quae in aëre vagatur, melior sit ac magis immortalis, quam quae est in animantibus: ἥ ἐν τῷ ἄερι ψυχὴ ταῖς ἐν τοῖς ζῶοις βελτίων ἐστὶ καὶ ἀθανατωτέρα4, quo loco vel daemones vel hominum mentes a cadaveribus segregatas in aëre vagari confitetur. Plato vero mentis humanae captum egredi daemonum disputationem agnoscit; majorum tamen sententiis acquiescendum: περὶ δὲ τῶν δαιμόνων εἰπεῖν καὶ γνῶναι τὴν γένεσιν, μεῖζον εἰ καθ᾽ ἡμᾶς, πιστέον δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν5. Frequens tamen est apud Platonem disputatio de daemonibus in Symposio, Protagora, Clitia, Politico, Epimenide, Phaedone, Sophista et in libro de legibus. In Theagene quoque apertius: Nos, inquit, sicut oves mira divinorum6 pastorum custodia semper egemus; ac tam ineptum putat7, homines hominum custodiae committere, quam ovium et caprarum curam ovibus et capris. Laudat etiam in Cratylo Hesiodi sententiam, quod viros bonos et sapientes vita functos daemones appellat, quos in Symposio medios inter Deos et homines collocavit, aërea natura constantes. Aperte vero in Phaedone angelos, quos8 ubique θεοὺς vocat, curatores nostros esse asseverat: θεοὺς εἶναι ἡμῶν τοὺς ἐπιμελομένους. Quin etiam in Sophista angelum genialem, quem juniores9 Academici δαίμονα πάρεδρον appellant, nos quocunque10 proficiscamur, comitari et cogitationes nostras explorare scribit: τὸν ξένιον οὐκ ἥκιστα θεὸν συνοπαδὸν γιγνόμενον, ὕβρεις καὶ εὐνομίας τῶν ἀνθρώπων καθορᾶν. Et in Theagene: Adest, inquit, mihi divina quadam sorte daemonium quoddam, ab ineunte pueritia me secutum. Cujus argumenti occasione accepta omnes Academici disputationes11 varias de natura daemonum instituerunt. Illud autem inter ipsos convenit: unicuique12 daemonium ab ortu vitae ducem divino munere concessum. Huc13 Menandri illud:
Ἁπάντι δαίμων ἀνδρὶ τῷ γενομένῳ, Ἁπᾶσιν ἐστὶ μεταγωγὸς τοῦ βίου
Nam Socratis adhuc puelli pater oraculum accepit, eum habere ducem sexcentis paedagogis meliorem, ut quidem Plutarchus scribit in libro Περὶ τοῦ δαιμονίου τοῦ Σωκράτους. Empedocles, qui vivus et spirans in jugo montis Aetnae a daemonibus sublatus dicitur, unicuique καλὸν καὶ κακὸν δαίμονα contigisse dicebat.
SALOMO: Rabbi Moses Aegyptius non quidem ab Empedocle, sed a majoribus institutus, etiam unicuique bonum ac malum angelum adesse confirmat.
SENAMUS: Si tanta vis daemonum ac angelorum extitisset1, quantam esse vultis, mihi mirum videtur, quamobrem Epicuraei daemonum hypostasin de natura sustulerint?
CURTIUS: Epicuraei non tantum ex albo philosophorum, sed etiam hominum eximendi nobis sunt, tum quia nihil aut parum1 differunt a judicio ferarum, tum etiam quod solo sensu feruntur.
CORONAEUS: Quando igitur constat, philosophorum ac theologorum vel potius mortalium omnium consensu daemones esse, ut ab eorum perspicuis actionibus planum est, disseratur illud, si placet, an daemones essentia et qualitate sensibili, an vero sola boni et mali discrepantia differant, quibus item actionibus ac negotiis implicentur. Quibus perspectis ac cognitis perspicuum erit, quid de ostentis, prodigiis, fascino, quid denique de sagarum stupendis actionibus ac λυκανθρωπίᾳ sentire debeamus. Et quoniam Fridericus studiose videtur daemonum vim ac naturam conquisivisse, haud dubito quin haec omnia nobis facili sermone sit explicaturus.
FRIDERICUS: Si tot ac tam multi philosophi tantaeque eruditionis tot saeculis de natura daemonum nihil asseverare potuerunt aut voluerunt, quid de homine minime philosopho sperare potestis? Libros quidem de strigibus ac sortilegiis1, quotquot nancisci potui, curiose legi, ut maleficarum actiones utcunque intelligerem, quae vobis enarrare pigebit, cum ex iisdem fontibus, quibus ego hausi, illa ipsa haurire cuique integrum sit. De natura vero ipsaque daemonum origine ac essentia quicquam affirmare2 si velim, ineptus sim.
TORALBA: Duae sunt omnino demonstrandi artes, una quidem a causis, altera vero ab effectibus; itaque si obscurae sint causae, ex ipsis tamen effectis eas venari licet, ut si daemonum naturam, τὸ διότι, capere nequeamus, certe ex eorum actionibus τὸ ὅτι ἐστὶν intelligamus.
FRIDERICUS: Nudam historiam, ut vobis morem geram, enarrare non recuso, ne quid a me amplius exigatis. Tametsi enim Apulejus sortilegii ac veneficii accusatus et qui ὀνανθρωπίαν in seipso expertus fatetur, multo subtilius quam caeteri daemonum essentiam explicare potuerit, dubito tamen an voluerit necne, quod potuit. Sic autem definivit daemones: sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aërea, tempore aeterna. Quam descriptionem miror Augustinum1 locis omnibus secutum fuisse atque in eo potissimum, quod eorum naturam scribit esse aeternam, cum tamen Porphyrius, Plutarchus, Plotinus mortales esse tradant, idque Apollinis oraculo, i.e. ipsius daemonis maximi testimonio confirmans: Hei mihi tripodes lugete, obiit Apollo, excessit, flamma2 coelestis mihi vim affert! Quin enim Plutarchus Ciceronis sententiam secutus ob id oracula defecisse scribit, quod daemones, qui olim oracula reddebant, interierint3. Quodsi daemones hominum generi contubernales ac socii tam multa de4 ipsis5 mentiuntur, quid nobis sperandum est de angelorum coelestium sublimiore ac diviniore natura? Tametsi vero Philo Judaeus angelos appellat diviniores quasdam ac secretiores6 naturas, Dei praepotentis imperio subjectas, quibus quasi legatis utitur; idem tamen in libro de mundo angelos ac daemones essentia scribit eosdem7 esse, licet qualitate boni differant a malis8.
SENAMUS: Libenter audirem; neque enim dissimulare possum, quando primum nati daemones sint1, quibus nutricibus educati, quamque diuturna sit uniuscujusque vita?
FRIDERICUS: Non esse daemones aeternos, Toralba belle demonstravit, cum uni1 Deo rerum omnium parenti docuerit convenire, sed quam diuturna sit eorum vita, mortalium nemini compertum opinor, tametsi Plutarchus, Proclus, Porphyrius mille annos definiant ad summum, ex ipsius Herodoti2 sententia, qui nymphas decem Phoenicum secula explere scribit, Hieronymus vero Cardanus de Facio3 patre suo4 scribit, δαίμονα πάρεδρον habuisse annos amplius triginta ab eoque didicisse, daemonum vitam trecentis aut ad summum quadringentis annis terminari, quod perinde est ac si dicerent, hominum vitam annis centum definiri aut ad summum 969, quia Methusalem, qui omnium diutissime vixisse fertur, non diutius vitam protraxit5.
SENAMUS: Mira varietas est Apuleji, Porphyrii et Cardani, cum alius daemonum vitam trecentis finiat annis, alius mille, alius aeternos esse putet.
CURTIUS: Certe immortales non esse constat ex ipsius Toralbae perspicua demonstratione, quod etiamnum Eusebii Caesariensis episcopi sententia confirmatur, quam ex Plutarcho transtulit in librum προπαρασκευῆς εὐαγγελικῆς1, cum ad Echinades insulas navigium, Tiberio imperatore, translatum esset, exauditam fuisse vocem Thamus2! Ad quam cum Thamus nauclerus respondisset, rursus exauditam vocem haec verba resonantem: Cum ad Paludes delatus fueris, denuncia clara voce, Panem mortuum esse! Nauclerum metu naufragii perterritum, nisi Diis imperantibus paruisset, cum ad Paludes appulisset, clara voce denunciasse, Panem3 mortuum esse. Quo dicto repente voces ejulantium ac suspirantium hominum, qui tamen nulli erant, exauditas fuisse.
SALOMO: Nihil mirum, si Panem mortuum denunciarent, cum Leviathanem1, daemonum principem, sacrae litterae moriturum testificarentur2.
SENAMUS: Audieram antea daemones et terras et maria tranare, et quasi celerrimis equis homines ipsos transvehere momento. Quae si vera sunt, cur daemones Echinadum insularum ab hominibus principis sui occasum didicerunt, cum daemones dicantur non παρὰ τοῦ δειμαίνειν, ut putat Eusebius, sed quasi δαήμονες, eodem sensu Ebraei יְדֵעֹנִים a verbo יָדַע, quod scire significat.
FRIDERICUS: Ego daemones ea scire opinor, quae persuaderi1 possunt, sed verius est, eis2 ab immortali Deo regiones ac loca circumscripta esse, quae praetergredi nequeant. Argumento sit, quod Caesarius scribit, presbyteri cujusdam Coloniensis filiam a daemone obsessam patris3 jussu ultra Rhenum transvectam fuisse ac eodem momento a daemone desertam, patrem vero tot ac tantis ictibus verberatum et contrucidatum, ut paulo post mortuus sit. Ex quo intelligitur, daemonis illius potestatem ultra4 flumen terminatam fuisse. Consimile quiddam scribit Hermias: cum quidam parricida matrem interfecisset et a daemonibus acerbe torqueretur, consultus Apollo respondit, aliam regionem ei quaerendam esse, atque ita illum in insulam e gurgite fluminis emersam transvectum cruciari desiisse.
SALOMO: Certe Friderici sententiam confirmare videtur id, quod in sacris litteris1 legimus, angelum Dei alligavisse in Aegypto superiori daemonem Asmodeum2, qui septem Sarae3 maritos antea necarat. Nam in eo quoque summa Dei bonitas conspicua fit, quod non modo serpentes et feras saeviores, verum etiam nequiores daemones in desertissima loca deportari jussit, quo minus hominum coetibus ac societatibus noceant, nec nisi ad justissimam ultionem impiorum4 solvi. Et quidem lege divina solenni expiationum die pontifex hircos duos sortiri jubetur, alterum quidem aeterno Deo sacrificandum, alterum vero Zazali5 dedendum, quem LXXII interpretes appellant ἀποπομπαῖον, quem in verticem montis deduci mos erat ac de monte praecipitem dare. Locum vero rubrum6, quo quidem vinctus erat, candidum fieri dicebant, si Deus placatus esset7, quod a caprario buccina solebat significari laeto clangore, ac proximas quasque regiones consimili clangore gratulationem publicam significare, nec tamen caper dictus8 Azazel usquam terrarum reperiebatur. Quo pertinere ajunt illud ex Jesaia9: Si scelera vestra coccino rubicundiora fuerint, nive candidiora fient. Quibus sane congruit, quod R. Moses ex litteribus ritualibus Chaldaeorum et Sabaeorum tradit,10 veteres Idolatras in loco deserto daemones conquisivisse atque iis sacrificare solitos, devotionibus in scrobes procuratis, effuso cruore, tum epulari et convirari11 consuevisse, quod sanctissima divina lege prohibetur ac propterea hostiarum sanguis ad plagam altaris aquilonarem12 effundi jubetur. Non quidem desunt ubique daemones, qui omnia13 omnium dicta, gesta, facta diligentissime explorant, pars tamen maxima circa sepulcra aut patibula, aut in antris aut in montibus aut per silvas aut circa littora oberrant, quos Graeci Satyros, Sylvanos, Tritones, Manes, Nymphas, Dryadas, Hamadryadas, Oreadas appellant.
OCTAVIUS: Num igitur daemones illi sepulcrales et cadaverum Aegyptiorum custodes vinculis soluti, fines sibi destinatos praetergressi maria trajiciunt ac procellas excitant, ut erepta cadavera sibi restituantur1?
SENAMUS: Si verum est, daemonem1 illum Agrippinensem, qui deserta puella parentem necavit, latissimam Rheni fossam trajicere non potuisse, nec vada rapidissimi fluminis tranare, praesens remedium haberemus adversus daemones, qui tantam foeminarum multitudinem obsident, ut uno die plures octoginta Romae videremus acerbissime cruciatas, quae nullis exorcistarum execrationibus liberari potuerunt.
FRIDERICUS: Nunquam1 vis ac natura daemonum magis conspicua fuit, quam in obsessis, quos Graeci ἐνδαιμονιῶντας καὶ ἐνθέους καὶ ἐνθουσιαστικοὺς καὶ ἐγγαστριμύθους καὶ ἐγγαστριμάντεις καὶ στερνομάντεις καὶ Εὐρυκλέας2 appellant, quorum maximam copiam olim ubique fuisse legimus. Vidimus ipsi in monasterio Kentorpio Germaniae inferioris virgines devotas3 a daemonibus sursum deorsum jactari ac interdum altius a terra sublevatas, casu levissimo relabi, sine sensu doloris, tum assiduo risu cachinnos movere, seque ipsas mutuis ictibus contundere bacchantium in modum ac foetidissimo halitu aërem ambientem conspurcare. Id enim daemonum fere proprium est, ut teterrimo foetore proxima quaeque loca quasi sulphuris ac putrium cadaverum odore imbuant. Contra vero angeli ambrosium spirant vertice odorem. Illud etiam deprehensum, si quis coram daemoniacis illis vestalibus sacris4 preces funderet aut divinis laudibus exerceretur, doloribus acerbissimis obsessas cruciari, si ipsae horarias preces latinis verbis enunciarent aut fabellam narrantibus audientiam facerent, cruciatu levari. Cum a magistratu rogarentur, ecquis illas daemonibus mancipasset, Elsam Kamam. Coenobii ancillam, incusabant, quod illa non erubuit confiteri, ac sortilegii damnata rogis ardentibus exusta est.
SENAMUS: Memini Romae Benedictinum exorcistam obsessas a daemonibus rogantem, quem id fecisse suspicarentur, daemones respondisse, Judaeorum id ope factum, quod indignarentur Judaei, foeminas a sua religione ad christianam defecisse.
SALOMO: Quod a Gentili avorum religione ad peregrinam defecissent, forsitan daemonibus sui obsidendi occasionem praebuerunt, sed Judaeorum id ope1 factum, nemini credibile videatur. Daemones potius falsis accusationibus et criminibus2 Judaeos, quibus infestissimi semper fuerunt, circumveniri cupiebant.
FRIDERICUS: Nobilior extat historia Antonii Segneti1 Belgae, equitis aurati ac senatoris, cujus filius cum saga contubernium traxerat2. Sed cum jussu patris uxorem nobilem sibi despondisset, saga non aliter quam Medea zelotypiae furore saucia, quod Jason Creontis regis Corinthiorum filiam duxisset, daemonis ope rivalem ita conturbavit, ut saepius in sublime veheretur, deinde huc illuc agitata dejiceretur. Cum vero parturiret, saga cubiculum parturientis ingressa illam in tantum soporem ac stuporem egit, ut sine sensu parienti foetum3 eriperet.
SALOMO: Quid si pater filium ab utero voverat daemonibus, id enim sortilegis fere consuetum est, ac propterea divina lex execratione gravissima detestatur eos, qui liberos voverint deo Molocho.
FRIDERICUS: Non minus memorabile est, quod in monasterio montis Hessorum virgines sacrae a daemonibus tanta vi obsessae fuerunt, ut cum canibus atris copulari viderentur, deinde sursum deorsum jactari ac teterrimos foetores exspirare.
SALOMO: Quid si Deus ultionem istam daemonibus permisit, quod forsan1 canibus, ut interdum contigit, copularentur. Nihil enim detestabilius, quam2 votam Numini virginem immundissimae bestiae prostituere, ac propterea divina lex3 eodem capite vetuit offerri Deo pretium canis ac mercedem meretricis, tum sequens4 caput supplicium extremum irrogat eis qui pecudibus copulantur.
CURTIUS: Immane scelus istud a monialibus mutum scelus appellatur. Neque id novum, si Aeliano1 credimus, qui civem Romanum scribit accusationem instituisse adversus canem2 adulterum uxoris. Et in Aremorica Celtarum bos puellam peperit, quae nihil bubulum habuit praeter alterum pedem, unde graves controversiae extiterunt.
FRIDERICUS: Non tam mirum est, hominem pecori quam daemoni copulari. At non ita pridem in monasterio Coloniensi Gertrudis puella daemonem habuit concubinum, et in ejus scrinio litterae amatoriae illius et ejus1 ad daemonem repertae2 fuerunt, nec multo post omnes3 moniales a daemonibus obsessae.
TORALBA: Earum rerum historias mirari facilius est, quam qua ratione fieri possint exquirere. Nam memini, cum essem in Hispania, Magdalenam Cruciam1, monasterii Cordubensis principem, a Paulo III. Pontifice Maximo veniam impetrasse, quod annos amplius triginta cum atro daemone Ephialte concubuisset, tametsi tantam vitae ac religionis integritatem prae se ferret, ut quasi ab angelo, dum sacra fierent, sublimis veheretur a terra, quod Porphyrius etiam Jamblicho sacra facienti contigisse tradit; quin etiam in hostia exadorea post consecrationem ab altaribus2, fisso pariete,3 in buccam monialis evolare videatur. Ab ea non aliter, quam ab oraculo patres ac pontifices4 responsum5 quaerebant. Notissima est ubique pervulgata historia, nec dissimile est, quod Franciscus Picus scribit, se vidisse Benedictum Bernam sacerdotem flammis ambustum,6 quod annos amplius quadraginta cum Hyphialte (ut illa cum Ephialte) concubuisset.
SENAMUS: Etiamnum1 daemones utriusque sexus incubos et succubos Italia parit? vereor, ne2 medicis plane haec deliria videantur.
FRIDERICUS: At Fernelius, clarissimus Henrici II. Francorum archiater, nobilissimum adolescentem a daemone obsessum scribit, qui tametsi litteras nunquam didicisset, Graece tamen loqueretur. Et Philippus Melanchthon tradit, mulierculam quandam, cum a daemone cruciaretur, graece loqui solitam ac bellum sacrum, quo Germania pene tota deflagravit, hoc carmine denunciasse: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ὁρμὴ ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Qua de re cum inter theologas ac medicos varie disputaretur, sciolus quidam medicus, ne nihil ignorasse videretur, a melancholia peregrinam linguam excitari posse contendebat, sed non sine risu ac sibilo palam explosus est.
OCTAVIUS: Illud facile refelli poterat, cum ἐγγαστρίμυθοι καὶ στερνομάντεις bucca conclusa aut etiam exserta lingua, mox etiam e vulva diserte loquerentur.
CORONAEUS: Sed mirum est, obsessos a daemonibus lustralis aquae conspersionem abhorrere, ut quidem Cyprianus scribit et experientia saepissime expertum est. At Philippus Melanchthon1 aliquando se daemoni fucum fecisse jactavit, cum obsessum a daemone aqua pura aspersisset, aeque enim2 hanc atque illam refugiebat3.
SALOMO: Ego daemones lustralem aquam duplici de causa detestari opinor, primo quod sua puritate labes abstergit, daemones vero impuritate delectantur ac propterea frequentes lotiones lex divina jubet, quas sortilegi execrantur. Deinde aqua lustralis sale conspergitur, quo res omnes a putredine servantur, officium vere daemonum est perdere ac corrumpere. Itaque divina lex1 omnibus sacrificiis salem inspergi jubet, cujus vim cum intelligeret Plato, salem Diis gratum esse scribit.
CORONAEUS: Ita disserendi ratione quodammodo quae qualisque sit daemonum vis ac natura perspicitur. Nam Paulus Grilandus jurisconsultus, quaestionum impietatis judex, scribit, quendam neophytum ab uxore ad sortilegorum convivia daemonis ope procul a domo subvectum sub nucem Beneventanam1, et cum ferculis appositis ad epulandum saepissime salem peteret, tandem aliquid salis simile allatum esse eumque in haec verba erupisse: Lodato sia Dio, pure evenuto questo sale! Qua voce daemones ac sagarum concionem epulasque fictas disparuisse et cum solus neophytus restitisset2, domum, a qua milliaribus circiter quinquaginta distabat, nudum rediisse.
FRIDERICUS: Usitatissimum omnibus rusticis est, salem infantium ori admovere, quasi praesens amuletum adversus maleficia sortilegorum.
OCTAVIUS: An quia veteres uno consensu tradunt, maris naturam omnes impuritates expiare; scribit enim Hippocrates1, suae aetatis exorcistas maleficia expurgare2 solitos, demersis in mare his omnibus, a quibus maleficia impendere dicebantur.
CURTIUS: Ego quidem illos exorcistas, qui Ulpiano1 impostores vocantur, ob id suspectos impietatis habeo, quod cum daemonibus colloquium2 serunt et ridicula seriis miscentes sacris devotionibus abutuntur, saepius tamen temere lascivientes a daemonibus corripiuntur aut acerbe cruciantur, ut septem illos exorcistas legimus in Actis,3 cum daemonium4 in obsesso interpellarent his verbis: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat, et respondit daemon: Jesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et irruens daemonium omnes ad furorem adegit.
OCTAVIUS: Memini, me apud Gregorium Pontificem Maximum legisse, presbyterum quendam a daemone correptum fuisse, cum sacram stolam puellae obsessae superposuisset. Et certe Origines in Matthaeum, daemones in obsessis interrogari summopere vetat.
TORALBA: Primus Hippocrates exorcistas ut impurissimos homines, qui prius sanctissimi putabantur ac divinissimi, scriptis dilaceravit, cumque rebus inanissimis ad expiationes uti videret, Deus, inquit, solus est nostra1 salus et liberatio. Ac tametsi tantus vir fuit, ut2 parem sua aetate habuerit neminem, nondum tamen ulla3 aetas perceperat, quantum inter morbum sacrum sive comitialem et daemoniacum furorem interesset. Posteri subtilius symptomata pleraque4 similia, pleraque dissimilia animadverterunt, atque illud inprimis, quod qui morbo comitiali tenerentur5, per buccam spumam egerunt, non item daemoniaci. Hi foetidissimos6 halitus spirant, illi non item; hi7 vaticinantur vera falsis admiscendo, illi obmutescunt; hi daemonum arbitratu carpuntur et liberantur, illi non item. Ac si quis sortilegus in aurem insusurraverit haec verba: exi daemon, quia Ephimolei praecipiunt8! derepente daemoniaci quasi sopore intermortui concidunt, deinde paulo post resurgunt9 et10 ea quae procul gesta fuere, quasi praesentes affuissent, narrare consueverunt. Postremo, qui comitiali morbo laborant, nunquam11 linguis peregrinis utuntur, ut daemoniaci.
FRIDERICUS: Unum1 est quod medicos angit, quod morbis sortilegio datis nulla ratione mederi possunt, nec sortilegi morbis qui sine maleficio contingere solent, ut2 olim Philo Ebraeus et nostra aetate judices impietatis saepissime deprehenderunt. Utrum vero morbus maleficio an naturae imbecillitate contigerit, explorant sortilegi ferventis3 plumbi infusione in vasculum aegrotanti superpositum, et quidem Galenus, ubi de Homerica medicatione scribit, imperitos homines morbis curari4 verborum vi, eoque efficacius quo plus fidei adhibeatur. Vidimus enim, sortilegos non aliter curare posse ideoque5 prius haec verba ingerunt: Crede et sanaberis!
SENAMUS: Vereor, ut falsa pro veris habeamus, ut illi, quorum oculos sic fascinaverat ille, qui quadrigam foeno plenam una cum equis et quadrigario devorasse videbatur.
FRIDERICUS: Non dubito fascinum oculis fieri posse, aures tamen fascinum negant1, ut Graeca pro Latinis habeantur, nec tempestates ac procellas pro cadaverum Aegyptiorum rapina fictas, sed verissimas, hominumque ac navigiorum certos interitus excitari, perspicuum est.
CORONAEUS: Etiamsi demus, quadrigam illam devorari non potuisse, contra naturam tamen est, oculos praestringere fascino aut vecordiam injicere maritis, ne vel uxoribus copulari vel liberos suscipere possint.
SENAMUS: Ego substantiam omnem in corpus et spiritum dividi puto atque hujus generis angelos esse daemones, mentes cadaveribus ereptas. Quod si ita est, qui fit, ut incorporei daemones cadere aut caedi1 certisque2 locis ac sedibus ligari et constringi queant? nihil enim nisi corporeum constringi loco, nec nisi a corpore pati potest: sin daemones, angelos, mentes demus esse corporeas, etiam patibiles ac dissolubiles confiteri oportet ex illa Toralbae demonstratione, quae docuit, mundum vel ob id interiturum, quia corporeus sit.
TORALBA: Utrumque superius demonstratum esse confido, nihil sempiternum esse posse, quod non sit aeternum, nec rursus quicquam aeternum cogitari posse praeter primam omnium causam; quare ne angeli quidem suapte natura sempiterni futuri sunt, sed sola Dei bonitate sustinentur.
CORONAEUS: Explicandum igitur est, an daemones corporei sint, propter varias doctissimorum hominum inter1 se dissidentium opiniones.
TORALBA: Prospiciendum nobis est, opinor, quae quamque rem res sequantur1, ut2 cuique consentaneum sit; plurimum enim refert intelligere, utrum daemones corporei sint, ut3 plerique affirmant, angeli vero incorporei, ut4 uno vere consensu theologi tradunt, an vero et hi et illi corpoream naturam ad omnes opportunitates induant et exuant, cum sint incorporei, ut velle videtur Homerus, qui daemones παντοίους appellat. Nam si demus corporeos esse, multo magis mentes humanas, his cadaveribus ereptas, corporea natura constare concedendum erit. Sin putemus, angelos ac5 coelites omnes corpore vacare, ut Aristoteles, qui angelos formas separatas et intelligentias, coelestium orbium motrices, appellat, haec disputatio non ad physicam, sed ad metaphysicam spectabit.
CURTIUS: Non video quicquam ab Aristotele de mentibus separatis constanter definiri, sed Apulejus1, Porphyrius2, Jamblichus3, Psellus4, Plotinus5, Philoponus6, Ammonius7, Alexander8, Augustinus daemones corporeos esse, summa consensione9 affirmant. Id autem velle videtur Hesiodus hoc versu: Aëraque induti tota tellure vagantur. Orpheus sortilegorum pontifex daemones partim coelestes, partim terrestres, partim aëreos, partim aqueos, partim subterraneos, partim vagos et circuitores facit. Ex quo innuit, mentes tum coelestes, tum elementares corporeas esse, cum locus nisi corporibus convenire non possit. Daemon, inquit Plotinus, καθ᾽ ὅσον δαίμων μετὰ τινος σώματος εἶναι δεῖ. Ac tametsi Augustinus angelos incorporeos esse scripserit, saepius tamen corpore constare oportet, ut affirmet: Constat, inquit, quod omnis spiritus sit corpus et spiritualis materiae. Item Damascenus: Omnia, inquit, quae creata, si cura Deo comparentur, crassum et materiale quoddam habent, solus autem incorporeus et sine materia est Deus. Basilius10 vero, qui angelos animalia vocat rationalia11, mentem loco12 vacare13 scribit, i.e. omnino incorpoream esse; caeteri tamen theologi non modo angelos, sed etiam daemones et mentes hominum incorporeas esse tradunt.
The numbering of this block of footnotes is problematic. The sequence of numbers is as in the original text, with italicized comments added in {braces}.
OCTAVIUS: Magnorum virorum auctoritas plurimum ponderis habet, ut fidem faciat omni opinione stabiliorem, sed ut pauci hoc vel illud1 assentiuntur, quia sic collibitum est, ita plerique argumentis ad assentiendum necessariis, quasi quaestione adhibita, cogi volunt2, ut omnem adepta scientia exuant3 opinionem, quae simul stare non magis possunt quam fides et scientia.
TORALBA: Si demonstratum erit, nullam praeter Deum essentiam incorpoream esse, illud etiam perspicuum erit, Dei solius essentiam esse infinitam, quod Joh. Scotus1 demonstrari posse negavit. Et certe acutissimus theologus demonstrationem de infinita Dei essentia sibi deesse confitetur. Illud tamen hac demonstratione de incorporea Dei natura consequimur, atque hoc amplius Thomistarum atque Averroistarum opinio2 valde perniciosa, quam Albumazar3 Maurus nimis pertinaciter tuetur, de una omnium hominum mente funditus subvertetur. Posuerunt enim, omnes mentes impiorum aeque ac piorum in unam et eandem animam coire, quo nihil absurdius ac sceleratius dici potest. Postremo ex hac demonstratione, omnem scilicet substantiam, praeter Deum, corpoream esse, perspicua sunt4 supplicia improborum, quae ab Epicureis5 negantur, ob id tantum, quod nullam admittant actionem in corpora, nisi a corporibus ipsis, nec patibiles esse a corporibus incorporeas naturas arbitrantur.
CORONAEUS: Cedo igitur, Toralba, nisi molestum est, hanc quae tot utilitates complectitur demonstrationem.
TORALBA: Hoc igitur primum, si placet, statuamus: omnis substantia, quae maximi1 orbis ambitu coercetur, est finita. Mentes humanae, angeli, daemones orbe coelesti continentur, igitur sunt2 finiti, quia nihil infiniti orbe finito concludi potest.
CORONAEUS: Istud quidem sua luce perspicuum est.
TORALBA: Quidquid finitum usquam existit, terminos habet, quibus finitur, locum1 in quo concluditur, et2 nihil incorporeum terminis aut locis illis3 continetur, igitur angeli non4 sunt incorporei, cum suis sedibus ac terminis finiantur. Si non sunt incorporei, sequitur corpoream habere naturam, cum omnis substantia sit vel corporea vel incorporea; non hoc, igitur illud. Item illud5: omnis substantia, praeter Deum, habet finitam potestatem; omnis potestas finita terminatam habet substantiam6; ex quo sequitur, daemones, angelos, mentes quae desertis cadaveribus emigrarunt, terminatis sedibus coërceri, nec ubique, nec pluribus locis simul, eodem existere momento, ut7 nimirum8 illi ipsi, qui angelos vel9 mentes corpore vacare putant, confitentur. Nam si eadem substantia finita duobus locis simul et semel existeret, etiam moveri et quiescere simul posset, contra perspicua philosophorum10 decreta11.
SENAMUS: Ut haec vera sint, nondum tamen video, quibus terminis ac finibus daemones concludantur.
TORALBA: Nullius substantiae fines aut termini cogitari possunt1 extra superficiem, superficies autem solius corporis2 propria; igitur omnis substantia finita ac terminata corporea sit oportet, alioquin esset infinita, quia tertium nihil est. Absurdum autem est, mentes humanas, daemones, angelos, qui mundi finibus ac terminis coërcentur, infinitos esse, alioquin finitis infinita concluderentur.
SENAMUS: Quid obstat quominus angeli, daemones, mentes humanae certa quadam et determinata sede, non tamen superficie conclusa coërceantur?
TORALBA: Ita quidem est eorum opinio, qui angelos, daemones, mentes separatas in loco esse confitentur, non tamen circumscriptive, ut eorum verbis utamur, sed definitive. Quae distinctio1 cum plerisque inanis videatur, nec definitive nec circumscriptive in loco esse voluerunt, sed2 effective tantum. Quae sententia quidem minus habet erroris, quam illa, quia non implicat3 ajentia simul et negantia, ut illa; sed hoc4 habet incommodi, quod angelos ac daemones loco dimoveri negat. Qua ratione nec bonis ad superos, nec malis5 ad inferos aditus pateret, quoniam ubique esse congruit tantum substantiis incorporeis.
SENAMUS: Vereor ut argumentum a1 te propositum consimile sit huic Aristotelis argumento: Si forma, inquit, non finitur ad materiam, extra materiam est infinita; quod2 non magis sequitur, quam si dicat quis: si corpus non finitur corpore, est infinitum, nam ista ratione supremus orbis, qui nullo finitur corpore, esset infinitus.
TORALBA: Clarius id explicabo: omnem substantiam, quae amplissimi orbis sinu coërcetur, finitam esse posuimus, id quod omnes confitentur; fines autem1 substantiae finitae nullos esse praeter superficiem, quae solius corporis propria est, quod2 geometricis principiis perspicuum est. Item mentes omnes definitum habere ac determinatum locum, i.e. neque in quantumlibet maximo,3 neque in quantumlibet minimo, sed exaequato4 suae essentiae finiri loco. Ex his ergo efficitur, mentes separatas et angelos corporea quadam natura coagmentari. Quare si demus, corpus illud esse spirituale, ut Paulus ipse et Damascenus loquuntur, corpus tamen erit, quantumcunque subtile esse dicamus, nec cum alio corpore ejusdem naturae magis esse poterit5, quam aër subtilissimus cum aquea terreave natura.
SENAMUS: Adeone discrepat a natura, quicquam incorporeum esse in loco, cum puncta incorporea ipsaque accidentia suis quaeque sedibus ac locis contineantur?
TORALBA: Tu, Sename, agis de punctis et accidentibus, quae quod per se ipsa et sine corporibus nullam habent hypostasim, nunquam1 per se, nec ullo loco existere possunt et ne moveri quidem nisi ad corporum agitationem. Hic autem2 agitur de substantia, puta de angelo, de mente cadaveri superstite, quam finitam esse fatentur, incorpoream tamen statuunt, quod nullo ingenii humani captu fingi potest, nisi demus ajentia et negantia esse vera, quia substantiam illam, quam incorpoream fingunt, uno tantum loco statuunt, eoque definito, extra quem nihil sui reperiatur, nec ubique esse volunt, vel suam habere circumstantiam, vel ut eorum verbis utamur, suam ubietatem, ut si quaeramus3, ubi est angelus? responderi possit: in coelo vel in terra, non tamen utroque in loco, sed illic tantum, ubi sit ejus actio vel perpessio, nec usquam alibi. Loco tamen circumscribi, locum mutare negant, cum vel a superis locis ad inferos praecipites deturbantur, vel ab inferis praecipites ad superos revolant. Ex quo sequitur, utrumque pronunciatum verum esse: angelus est in coelo, angelus non est in coelo, quae4 cum tota natura pugnant. Quid autem est aliud, locum definire, quam loci terminos5 corpori circumscribere? Quodsi loco definiri vel circumscribi sunt eadem, etiam in loco esse circumscriptive et definitive eadem erunt, quod Damascenus duobis locis6 fatetur. Itaque Thomas7 repudiatis superiorum definitionibus8 angelum in loco esse scripsit non ratione9, sed applicatione, quem Scotus refellens angeli praesentiam ante rationem10 necessariam esse concludit et quidem in loco commensuratire; sic enim loquitur, quoniam nec ubique nec in loco quantumlibet maximo, nec minimo, sed suae substantiae exaequato, quo nec majorem queat occupare, nec minorem. Ex quibus etiam illud sequitur, descensum et ascensum separatis mentibus necessario tribuendum. Quicquid autem movetur a loco in locum, corporeum esse oportet, quia prius transit11 spatium sc ipso minus, deinde spatium sibi aequale, antequam in spatium se12 majus decurrat. At substantia incorporea inanisque, quia nihil incorporeum magnum aut parvum dari potest, itaque necesse est, quaecunque moventur, corpora esse confiteri. Item motus omnis fit in tempore, et quovis tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile moveatur. Igitur omni mobili accipietur in infinitum aliquod13 minus mobile, ex quo fit, ut nihil incorporeum aut divisibile moveri possit. Item motus successio, quae in motu intercipitur, sit resistentia mobilis ad14 moventem, vel intervalli ad mobile vel motoris ad intervallum. At nulla resistentia esset in angelo, si esset incorporeus, non enim resisteret intervallo, nec intervallum illi, nec sibi ipsi ut motori. At nullo humanae mentis captu cogitari potest, ut ab extremis ad extrema sine decursu intervalli medii perveniatur. Quare si locus, si corpus, si spatium divisibile est, angelos quoque, mentes humanas, daemones corporeos ac divisibiles esse oportet, contra quam illi et scribunt et sentiunt.
SENAMUS: Cur igitur Peripatetici tam anxie a physicis metaphysica dividunt, cum physicorum argumentum omne circa1 corpus naturale esse velint, metaphysicis vero tribuant substantias ab omni corporum oneratione2 liberas, quo3 verbo separatas mentes atque intelligentias contineri tradunt?
TORALBA: Graviter certe peccatur ab iis, qui1 metaphysica physicis conturbant, i.e. naturalia divinis, nisi ut ex aliis alia melius intelligantur. Nullum autem metaphysici argumentum praeter primam causam incorpoream esse potest. Nam cum Aristoteles Platonis2 ideas locis omnibus evertere conaretur, quod hypostasim nullam in natura3 haberent, intelligentias tamen seu mentes separatas in natura incorporeas statuit his verbis:4 An, inquit, ad physicam pertinet, de omni anima disputare? an vero de ea tantum, quae materia vocatur?5 Hoc postremum tam absurdum visum est Alexandro Aphrodisiensi, ut nullam omnino substantiam corporis expertam affirmaret. Recte ille quidem, si primam causam excepisset, quam ob id incorpoream esse oportet, quia sit infinita.
OCTAVIUS: Argute quidem, Toralba; sed me scrupulus angit, quod cum angelus particula quaedam sit et quasi scintilla divinae mentis illius ac aeternae, qui fit ut corporea mens ex incorporea natura existere possit?
TORALBA: Assumis tu quidem, Octavi, quod in quaestione positum est, an scilicet mens humana sit particula divinae mentis, ut quidem video placuisse nonnullis, qui Plotinum auctorem citare1 non dubitant, quod hominis mentem ὁμοούσιον esse dixerit ipsi Deo. At2 ne ὁμοούσιος quidem est, tantum abest ut sit ὁμοούσιος. Falsum item, quod Arrianus ad Epictetum scribit, quem3 ad hominem ita loquentem inducit: Tu delibatio4 Dei habes in te ipso partem illius: σὺ μὲν ἀπόσπασμα εἶ τοῦ θεοῦ, ἔχεις τε ἐν σεαυτῷ μέρος ἐκείνου. Longe aliter Trismegistus ad Asclepium: Mens, inquit, non est abscissa de substantia Dei, sed5 explicata, ut lux solis. Nam6 si angelus, si humana mens ab essentia Dei decerpta esset, i.e. si particula Dei esset, Deum corpus esse oporteret, quod absurdum esse omnes confitentur. Item totus homo Deus esset; totum enim esse necesse est, cui pars detrahi nequit. Item Dei natura divisibilis ac dissolubilis esset, si partes haberet; itaque litterae sacrae mentem hominis non Dei substantiam, sed spiraculum appellant i.e. רוּחַ7 et imaginem, non partem illius, quae nulla in natura divina incorporea fingi potest.
SALOMO: Sapienter illi quidem, qui a Dei natura corpus omnino1 sejunxere, id enim praecipuum caput est symboli nostri.
SENAMUS: Quid igitur hoc sibi vult1, Deum esse ubique? Etsi enim ubique est, est in loco, si in loco, etiam corporeum esse oportet.
FRIDERICUS: Deus ubique est et1 nusquam est.
SENAMUS: Igitur contradictoria simul vera sunt: si Deus est hic, Deus non est hic.
CHRTIUS: Nos, inquit Augustinus, credimus ubique Deum esse praesentia, essentia, potentia, in omni loco sine circumscriptione, in omni tempore sine mutatione.
OCTAVIUS: Rectius1 et optime, opinor, Chrysostomus, qui, quomodo Deus ubique sit, capere se non posse confitetur.
SALOMO: Recte ille quidem, etenim Deus de se ipso loquens: Ego, inquit, coelum et terram impleo. Item: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum1.
SENAMUS: Haec ad potentiam ejus infinitam pertinere videntur, non ad essentiam, ut Helias Thesbites his verbis innuit1: Deus, inquit, non est in aëre, non est in commotione, non est in igne; alioquin creatoris et creaturae una esset et eadem essentia, si utraque promiscue confunderetur, idem etiam creatoris et creaturae cultus haberetur. Ob id Deus altissimus, h.e. Eljon, עֶלְיוֹן appellatur, quia in coelis est. Et ab interpretibus Hebraeis Deus מָקוֹם, i.e. locus beatorum2, quia mundus in Deo est, non autem Deus in mundo vastissimo quidem, sed prae illa essentia infinita corpusculo exiguo; non quia mundi aditu excludatur, sed ut intelligamus, nulla mundorum innumerabilium capacitate includi aut illius purissimam et incomprehensibilem essentiam cum rebus foedis, fluxis ac caducis permisceri. Est enim mundus usquequaque corporum plenissimus, nec quicquam in3 natura vacuum. Quis autem et qualis sit Deus, (quanquam in eo nulla sit qualitas), mortalium nemo, quamdiu spirabit4, intelliget. Nam Mosi roganti, ut se Deus illi contuendum exhiberet: Nemo, inquit Deus, vivens Deum videbit, i.e. plane cognoscet. Ac propterea dicitur in atra caligine versari et in tenebris latibula sua posuisse, h.e. obscurissimam et difficillimam ejus cognitionem videri hominibus in caligine densissima constitutis, cum ipse lucis auctor omnia suo compleat splendore. Ac tametsi praeclarum est, ejus omnia opera, dicta, facta, leges praedicare et crebris canticis usurpare, nihil tamen est, quo verius vel melius, quam contemplantis silentio laudari possit. Ac propterea David5 illud sapienter usurpat: Tibi silentium laus! Quod vulgaris interpretatio non explicat his verbis: Te decet hymnus Deus in Sion. Sic enim voces hebraicas לְךָ דֻמִיָהּ תְהִלַה erudite Rabbi Moses interpretatur, ut etiam Chaldaeus paraphrastes: Coram te, inquit, laus reputatur silentium; quia Deus, quis qualisque sit, nullo sermone explicari aut ne cogitatione quidem capi potest.
CURTIUS: Illud quidem symbolo Pythagoras significat, cum silentio Deum laudandum esse ac puro animi affectu jubet colendum, quia sermo ipse inquinatus est nec veras Dei laudes assequi potest. Quod silentium Porphyrius et Jamblichus sic interpretantur, quando pura mens hominis in ecstasin divini amoris sublata immortali Deo mactatur, quod veteres in sacrificiis significabant, cum dicerent: Favete linguis! vel ut Homerus: Praecidite linguas, τέμνετε γλώσσας ut rerum sublimium ac divinarum contemplatione sursum corda raperentur, supra coelos omnes, ubi Dei1 essentia ab omni mundi cogitatione disjuncta versatur. Id autem tum maxime fit, cum Dei agnoscendi causa potentiam ejus, bonitatem, sapientiam atque illius omnia dicta, facta, judicia, res gestas discutiendo, immensa rerum admirabilium ac sublimium infinitate perterriti silemus.
TORALBA: Ego tamen silentio rupto laudes immortali Deo canere nunquam desistam, et quidem Heroicis numeris:
Me tua gestarum rapit ingens gloria rerum, O Deus omnipotens! procul hinc peregrina deorum Turba fugit fictaeque simul pietatis imago. Angelici properate chori, properate poëtae, Quotquot mente pia sacratum nomen adorant, Ac Domini laudes puris efferte1 labellis! Ast2 ubi verborum vis ac sapientia tanta, Quae mare, quae terras, quae coeli temperet orbes Legibus aeternis, percurrens cuncta momento?
CORONAEUS: Tenemus igitur Deum extra mundi concretiones et contagiones, sedem suam posuisse supra quicquid est coelorum, ut etiam visio Ezechielis ac prophetarum LXXII, quos de spiritu Mosis Deus afflaverat, aperte declarat.
SALOMO: Apertius tamen significatur hominis conditione, quem Deus ad imaginem sui creavit, quod Rabbi Moses sic interpretatur, quod1 quemadmodum intellectus agens seu adeptus2 extra hominem et ab hominis concretione liber est, sic etiam Deus a mundi3 concretione et contagione liber sit.
CORONAEUS: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de angelorum ac daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam substantiam incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et angelorum cum mentibus humanis essentia sit eadem?
CURTIUS: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et corpora lucidiora, docet Augustinus1: Angelis, inquit, malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem aëris spissioris. Idem: Tenuia, inquit, angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt, quibus ab igne pati possint.
TORALBA: Porphyrius in antro Homerico scribit, angelos ac daemones aëreo corpore constare ac vestiri, ut ab ignibus patiantur, idque affirmans Philoponus1: Alioquin, inquit, intellectualis natura2 nihil pateretur.
SENAMUS: Si nulla sunt organa sensuum, nulla visus, tactus, gustus instrumenta et ne ulli quidem in aëre nervi, a quibus sensum haberemus, nullum cerebrum, unde nervi oriuntur; quonam modo aëreae mentes ab ignibus paterentur? Item si mentes humanae ignea constant natura, ut ille1 innuit hoc versu:
Igneus est illi vigor et coelestis origo,
nihil ignis ab igni pati potest. Multo minus si aërea compage coalescunt; alioqui totus aër quantus est, pridem flammis consumtus interiisset. Sin mentes separatae aquea constant natura, flammas potius exstinguerent, quam ignium vim sentirent.
OCTAVIUS: Vetustissima est opinio, animas ignea1 constare natura, ac propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos, qui extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse2 vaginas3 scribit, ut animam, ne mergeretur4, ejicerent, idque ab Homero significari, ac propterea Philostratum scripsisse, nunquam ante Ajacem Oïleum, qui submersus interierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde vox Sibyllae ad Palinurum5:
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum inspicies ripamve injussus6 adibis?
Num igitur Philo7 verius, qui daemones appellat chorum corporis expertium animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes evolavit, viduam appellarent, si alio adhuc8 corpori conjuncta esset, cadavere priori deserto? Neque enim recte diceretur mens vidua, si relicto cadavere alteri corpori quasi secundis nuptiis copularetur.
FRIDERICUS: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus animas, daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret aut videret. Quid autem stupidius1, quam eum, qui mirabili aurium et oculorum fabrica visum et auditum brutis etiam animantibus indidit, coecum et surdum arbitrari, quia sic oculis, auribus ceterisque sensuum careat instrumentis? At nemini dubium esse opinor, quum angelorum ac daemonum voces ab aliis, qui daemones παρέδρους2 i.e. domesticos habeant, audiantur, quos tamen his sensibus carere fatentur. Quin etiam daemonum voces mox acutae et graciles, mox etiam graves et terribiles videntur3, et quasi ex utre4 verba facerent. Inde ab Ebraeis malus daemon ob id אוֹב appellatur5 ab utre. Memoria subit Hermolai Barbari Patricii, qui ab hac civitate exilio pulsus est, quod legatus Romam missus a summo pontifice cardinalis honorem injussu senatus acceperat. Is cum entelechiae vocem in animi definitione non satis intelligeret, placuit daemona πάρεδρον, quem cum Georgio Placentino quaestionis arbitrum receperat, interrogare; hic voce tam gracili ac tam obscure6 respondit, ut quid vellet nullo modo intelligi potuerit.
TORALBA: Non sunt igitur ad vocem articulatam necessarii pulmones, larynges, lingua, palatum, sed confitendum est, vim sensuum1 aliam esse in Deo, aliam in coelo, aliam in angelis ac daemonibus, aliam in animantibus.
OCTAVIUS: Si nullus esset sensus in mentibus separatis, nulla essent supplicia sceleratorum, ac praemia1 quaeque bonorum jacerent.
SALOMO: Illud abs te, Sename, scire cupiam, num saepius in somniis sola mente, oculis conclusis ac sensibus omnibus stupefactis, rerum imagines videris1 perinde ac si oculos apertissimos haberes2? Quod quidem si fateris, cur dubitas aciem mentis, quam oculorum, ad contuendum acutiorem confiteri? Ac M. Tullius non minus eleganter quam vere scripsit, mentes ipsas tum maxime sentire ac vigere, cum e corporibus excessissent.
CORONAEUS: Frustra res antea perspicue demonstratas a calce ad caput1 revocaremus: nam ex illis Toralbae demonstrationibus deque corporea daemonum ac animorum natura, hunc etiam fructum decerpimus, quod Thomistarum2 ac Averroistarum perniciosa opinio diluitur; posuerunt enim, unam esse omnium animam in singulos homines diffusam ac rursum occasu cadaverum segregatam in sese coire. Ita argumenta illa triginta, quae ad stabiliendum hunc errorem Averroistae denotant, uno ruunt et eodem momento, quibus tamen satis apte fieri non poterat ab iis, qui animos corporum expertes esse posuerunt, quoniam substantiae incorporeae, si ullae existerent, facile3 avulsae a corporibus coirent in unum, corpora vero ut se ipsa penetrent, fieri nullo modo potest. Restat igitur, ut intelligamus, quemadmodum ex ea demonstratione Dei essentia et potestas infinita4 colligatur, quod superius Toralba demonstraturum se, ni fallor, spopondit.
TORALBA: Dixi quidem, ut ille in re levissima, sed non promisi. Quis enim hoc sibi aut alteri promittere se posse confidat? Obsequor tamen Coronaeo, cui nihil denegari potest; ineptus enim malo, quam non obsequens videri. Omnis substantia corporea est finita, cum incorporea nullis terminis coërceatur. Quae autem substantia nullis finibus concluditur, infinita est. Hoc enim corollarium ex superioribus1 demonstrationibus colligitur. At omnium theologorum et philosophorum summa consensione prima causa est incorporea, igitur sola est essentia infinita; si2 essentia est infinita, et potestas et bonitas et sapientia est infinita. Quia si vis finita subjecto infinito congrueret, etiam visin finita subjecto finito conveniret, et creatura finita infinitae potestatis esset. Absurdum consequens, igitur et antecedens. Ex eo sequitur, nihil in Deo infinito finitum cogitari posse. Hoc amplius scilicet, si Deum solum simplicem esse, cum omnia corporea ex partibus coalescant, ac propterea Deum solum impatibilemet indissolubilem esse, contra quam usu venit substantiis compositis, quae ex iis constant in quae dissolvuntur, et in ea ipsa dissolvuntur, ex quibus conflantur. Id autem quod simplex est, in partes, quas nullas habet, dividi aut in alia principia dissolvi nequit.
SENAMUS: Si Deus est incorporeus, quid est quam ob rem aures, oculi, nasus, digiti, pedes, brachia, facies ei tribuantur?
SALOMO: Etiam ira et furor saepissime, an propterea iracundum et furiosum esse dicemus? Sed nutrices et parentes oportet cum infantibus balbutire et ad Deum humana transferri, quando ad homines divina traduci non possunt. Illud autem animadversione dignum, quod cum caeteri sensus Deo tribuantur, nunquam tamen gustus et tactus, quia corpori semper inhaerent, nec sine corporibus sensibilia tactus et gustus percipi queant, ut caetera sensibilia, ut magis ac magis appareat, Deum plane incorporeum esse. Angelus autem si incorporeus esset, ut Aristoteles cum plerisque theologis opinatur, ejus substantia existeret omni in loco et extensionem infinitam haberet et1 essentiam, quin etiam intelligentias ac daemones unum et idem cum Deo esse oporteret atque ita bona malis, aeterna caducis, fluxa sempiternis, purissima foetidissimis, Creator denique creaturis promiscue confunderetur. Quae non modo absurda, sed dictu nefaria sunt. Ita quoque si angelus aeternus esset, nunc haberet totam durationem, quam habiturus est2, et ut pinguius loquamur, formaliter infinitam3. Illud enim philosophorum ac theologorum consensione constat, esse et posse in essentia divina nihil differre; item esse, fuisse et fore in rebus aeternis unum idemque haberi, quia nec prius nec posterius est in Deo, ut rectissime Rabbi Moses4 scribit. Idem autem significat Jesaias5, cum utrique angelo seraphino sex alas fuisse scribit ac duabus quidem faciem tegere, duabus pedes, reliquis volare, ut intelligamus, angelos ortum habuisse et occasum habituros, tametsi hominibus utrumque sit ignotum, Deum vero solum principio et fine et omni temporis successione carere. Nam ubi est successio, ibi est novatio ac mutatio, ut angelus se habeat aliter quam prius, quoniam non angelus habet, quod praeteriit, et exspectat, quod futurum est, igitur mutabilis ac propterea terminum habiturus. Nisi enim aliud atque aliud esset in motu, ne in tempore quidem prius ac posterius perciperetur. Motum autem angelis inesse, perspicue Toralba demonstravit; id enim sacris litteris saepe significatur, quae non modo angelis motum inesse, sed etiam motus6 celeritatem ac pernicitatem significant, cum alas quatuor sexve angelis tribuant, quod satis innuit, mutabilem esse7 ac dissolubilem eorum naturam.
CORONAEUS: Habemus igitur perspicuam minimeque dubiam demonstrationem de potestate atque essentia Dei, omnibus modis infinita, eumque solum aeternum esse, αἰώνιον, ἀπέραντον, ἄναρχον, angelos vero, daemones, mentes corporeas esse ac finitas, suaque natura mutabiles ac solubiles. Quae aditum aperire mihi videntur ad ea, quae de actionibus daemonum, de funambulis elephantibus, de arboribus et brutis loquacibus, de sagarum transvectionibus feruntur.
SENAMUS: Prospiciendum nobis est, opinor, ne pro argumento capiamus id ipsum1 quod in quaestione positum est, scilicet ea miracula quae spectantur a daemonibus cieri. Neque etiam si demus, corporeos esse daemones, propterea sequitur, transvectiones sagarum veras esse.
TORALBA: Quod nec a natura nec ab hominibus fieri potest1, id vel a Deo vel ab angelo vel a daemonibus fiat2 oportet. At neque per naturam neque per hominum gestionem transvectiones illae sagarum3 per aëra4 fieri possunt; igitur a Deo vel ab angelis daemonibusque fieri necesse est.
OCTAVIUS: Post mundi conditionem1 Deum ab omni actione conquievisse docemur, nec quicquam nisi causis intercedentibus agere; quanquam de rebus tam arduis et ab hominum sensu et captu remotis quicquam2 statuere valde periculosum mihi videtur.
TORALBA: Si Deum mobilem fatemur, et patibilem et mutabilem confiteri oportet; hoc absurdum, illud igitur. Sed ut angelorum ac1 daemonum actiones melius intelligantur, demonstrandum est, primam causam non solum immobilem esse, sed ne moveri2 quidem, contra quam3 putat Aristoteles, qui aeterno motu Deum obligavit.
CORONAEUS: Age igitur, Toralba, uti facis, ea quae vagis minutorum philosophorum erroribus jam pridem implicata sunt, explicare.
TORALBA: Inveteratus Aristotelis error plerosque fefellit, qui si acutius mobilium ac moventium ordinem intuerentur, a suscepta sententia discessissent. Quaedam enim moventur tantum ut materia, quae quasi faex1 omnes motus patitur, nec tamen movet ipsa; quaedam tantum2 movent et3 moventur, ut forma et corpora naturalia; quaedam movent nec moventur, ut primus motor, qui movet quidem primum mobile, nec movetur tamen. Hoc ordine mobilium et moventium posito, necesse est, aliquod4 extremum esse, quod nec moveat nec moveatur. Id autem est prima omnium mobilium ac moventium causa, quae perfruitur5 quiete sempiterna.
OCTAVIUS1: Pulcherrimus quidem hic ordo mobilium ac moventium; non video tamen, ut sit necessarius.
TORALBA: Non desunt aliae demonstrationes, quibus necessario conficitur1, primam omnium causam nec moveri nec movere.
CORONAEUS: Cedo igitur, nisi molestum est, cum in re tanti ponderis ac momenti omnia nos tentare oporteat, ut sit1 quo Epicurei efficacibus argumentis et ad assentiendum necessariis refellantur.
TORALBA: Tam absurdum est, essentiam infinitam finito corpusculo ad finitum modum adjungere, quam vim infinitam finitae naturae tribuere, cum sit eadem contrariorum disciplina. At ineptum est et ab omni ratione alienissimum, vim infinitam tribuere corpori finito; igitur ineptum quoque, essentiam Dei infinitam corpusculo, mundo finito copulare. Atque illud quidem Averroi tam incongruum visum est et abhorrens a natura, ut Aristotelis sententia repudiata secundae causae tribueret primi mobilis conversionem. Idem tamen hic sui1 oblitus mundum aeternum statuit, qua quidem ratione causam secundam, quam finitam esse fatetur, aeterno (id est infinito) motui2 alligavit, et eodem relabitur, quo3 Aristotelem delapsum criminibatur.
CORONAEUS: Haec quidem demonstratio non minus1 efficax est ad convellendam Aristotelis et Averrois de mundo aeterno sententiam, quam superior illa de corporea daemonum et angelorum natura. Deum autem motorem inquietum2 statuere, non modo a natura divina, sed etiam ipsius Aristotelis scriptis inter se dissidentibus alienum est. Deos, inquit3, arbitramur felices ac beatos, sed cum nullis actionibus impediantur, nec Endymionis in4 morem dormire consentaneum sit, relinquitur5, ut contemplatione aeterna fruantur. Si Aristoteles Deum contemplatione, quae a motu quam6 longissime abest, si quiete beata perfrui7 arbitratur, cur illum irrequieto motu fatigat? Dicitur enim post mundi creationem8 conquievisse, quid a mundo alienius, quam quies? Quae quum ita sint, consequens est, coelos9 per sese et a forma sibi insita aut ab angelis moveri.
OCTAVIUS: Video nos sensim a metaphysicis ad physica delapsos, siquidem demonstratum est, angelos, daemones, mentes humanas corporea coagmentatione vigere, nec ullam omnino essentiam praeter Deum incorpoream existere.
TORALBA: Omne metaphysici argumentum ac subjectum ad essentiam incorpoream spectat. Caetera quia1 corpora naturalia sunt, physicorum propria dicamus. Angelorum tamen aut daemonum actiones, quae voluntariae sunt, quis ad naturam pertinere dicat? Perinde non2 est, ac si quis putet, liberas hominum actiones a voluntate profectas3 naturales esse, tametsi homo, quatenus corpus naturale, physicorum subjectum erit.
CURTIUS: Ambigit Aristoteles de mente humana, cujus disputationem a physicis libris retraxit1.
TORALBA: Succurrit in mentem Helvetii cujusdam opinio, qui eleganti nomine se Theophrastum Paracelsum appellavit, qui medicorum omnium decretis a stirpe revulsis nova somnia invexit, summa doctorum virorum consensione repudiata, quibus etiam illud subrogavit, daemonum actiones naturales esse.
CORONAEUS: Statuendum igitur prius est, quae naturalis actio dici mereatur.
TORALBA: Actio naturalis esse non potest, quae vel a Deo, nullis causarum inferiorum interjectis opibus, vel ab angelo vel a daemone vel a divinae1 voluntatis arbitrio vel denique casu fiat. Casum appello plurium causarum concursum ad effectus inopinatos: caetera, his exceptis, naturâ fieri dicemus.
FRIDERICUS: Nemo certe, nisi demens, arbitratur1 hominis ascensum in coelum, aut per aëra volatus sagarum naturales esse, cum id potius fiat repugnante natura, quae gravia2 deorsum impellit, nisi quid fuga3 vacui sequatur, ut cum e lacubus4 aqua pluvialis sursum abripitur, tunc enim gravia sursum, leviora5 deorsum feruntur, ad universitatis totius incolumitatem.
CURTIUS: Ego mundum hunc1 perinde ac rempublicam ad illius reipublicae mundanae imaginem temperari oportere statuo, vel potius nostram civitatem exemplar esse debere illius exemplaris et archetypi mundanae civitatis. Nam qui universitatis ordinem penitus perspexit, suae civitatis statum multo melius temperabit. Et quemadmodum in republica bene constituta sunt quaedam majestatis et imperii perpetuae leges, quaedam vero2 per varia tempora ac rerum opportunitate mutantur, item ordinarii quidam sunt magistratus lege creati ad jurisdictiones, ad aerarii tutelam, ad sarta tecta civitatis, ad annonae procurationem, ad salutis publicae curam, item ministri magistratuum locis omnibus dispositi, ad exsequenda principum ac magistratuum jussa: ita quoque consentaneum est, providum naturae parentem Deum leges quasdam perpetuas et inviolabiles sanxisse, ratos scilicet orbium cursus ac recursus, quorum tanta constantia est, ut ab ortus sui primordio ne momento quidem aberraverint a tramite. Nec dubium est, quin angelos quasi principes in coelo, his inferiores in elementis collocarit, alios ad obeunda sacra, qui quasi sacrifici mentes puriores ac sanctiores, velut hostias, Deo immortali sacrificant ac vota precesque offerunt3, quosdam civitatibus ac imperiis praepositos, quos Graeci4 κοςμαγωγοὺς, Latini Deos tutelares appellabant ac persuasum habebant, non prius civitates expugnari aut capi posse, quam tutores illos ac praefectos urbium votis ac supplicationibus evocarent5, quo pertinet illud: Excessere Dii, quibus hoc imperium steterat.
FRIDERICUS: Civitatum moderatores ἀγγέλους, δαίμονας vocat Plato1, κατὰ τόπους ὑπὸ θεῶν ἀρχόντων πάντα τὰ τοῦ κόσμου μέρη διειλημμένα.
SALOMO: Illud arcanum, ut optima quaeque1, Plato ab Ebraeis acceperat; sic enim in sacris litteris legimus, Deum terminos ac fines populorum pro angelorum numero statuisse; nec dubitandum est, angelorum partem coelestibus, partem elementis, partem hominibus praefici, alios quidem ad praemia bonorum, alios ad supplicia impiorum. Huc enim pertinet carmen illud Davidis2: principes populorum congregati sunt cum Deo Abrahami, quoniam in Deum intenti sunt tutores terrarum. Id enim proprie3 significant haec verba מַגִנֵּי אֶרֶץ quos eodem versu נְדִיבֵי עַמִּים principes populorum appellat. At tametsi4 Plato a Diis praefectos5 scribit, horum tamen omnium ducem ac principem exercituum daemonum ac Deorum ter maximum Deum appellat, cujus currum caeteri consequantur: ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεῦς πτηνὸν ἅρμα ἔχει, τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων. Quod idem a Davidis odis expressum est hoc versu6: currus Dei exercituum multiplex viginti millia laetantium. Quem locum sic reddidit Chaldaeus paraphrastes: currus Dei viginti millia ignis ardentis, duo millia angelorum ducunt illos, divinitas Dei est7 super illos, ut intelligamus, Deum placida quiete fruentem angelorum ac daemonum ministeriis ac obsequiis uti.
CURTIUS: Illud etiam in natura videmus, quod in republica, bene constituta scilicet, leges interdum mutari ac pro curatoribus1 ordinariis extraordinarios constitui, idque ad reipublicae salutem. Ita quoque naturae leges suspendi2 ac nova quaedam praeter naturam, ostenta, prodigia, morbos populares, incendia terrarum, diluviones aquarum cieri, ne quis putet, ulla legum naturalium necessitate Deum alligari, ut ante3 Toralba demonstravit. Quid enim absurdius esset, quam in civitate regem suis imperiis ac legibus solutum, ut leges pro temporum varietate corrigere et emendare possit, Deum vero mundi principem ac parentem suis legibus obligari? Non debent igitur angelorum ac daemonum naturales actiones censeri, quae4 praeter ordinem naturae consuetum fiunt, ut flumina retroferri, maria scindi, flammas deorsum dejici, quae non nisi divina potestate ac consensu5 fieri possunt.
SENAMUS: Nihil bonum mihi videtur, quod praeter naturam fiat, ut Aristoteles scribit: οὐδὲν δὲ τοῦ παρὰ φύσιν καλὸν.
SALOMO: Ignoscendum opinor Aristoteli, rerum divinarum imperito, imo potius contemptori.
SENAMUS1: Quid vetat igitur, quominus omnia quae naturâ fiunt, a daemonibus et angelis fieri dicamus?
SALOMO: Pleraque nasci ac paulatim augeri videmus ab ea vi, quam originis cujusque principio Deus indidit, sine ulla daemonum aut angelorum actione, puta stirpes et animantia, quae suapte vi, primordio sui generis divinitus tributa, suum genus propagant1. Idem judicandum de lapidibus, metallis, fossilibus, quae terra modice culta et etiam inculta sponte profert. Sed praeter hanc animantium ac stirpium generationem est alia2 quaedam ordinaria et solennis, quae3 solet quotannis recurrere, attamen praeter naturae leges, quibus quidem ex semine genera propagantur, ut omnia illa piscium examina, quae derepente stata magnitudine eodem tempore,4 iisdem littoribus exoriuntur, quorum5 nec semina in vadis aut littoribus aut saxis aut alga usquam apparent, nec ulla vestigia parentum. Nam eorum, quae a parentibus originem habent, sua sunt semina, sua incrementa, et ut paulatim exsurgunt, ita quoque sensim tabescunt. Illa vero momento in justam magnitudinem erumpunt ac paulo post, nisi capiuntur6, evanescunt, ut thynnorum agmina, quae cubica figura tanta vi ac multitudine in Hellespontum tranant e Ponto, ut saepe naves ac retia validissimis viribus subvertant, neque tantum in Hellesponto, sed etiam apud Rhodios Elopes7 ejusdem magnitudinis tantis agminibus prodeunt, ut Rhodiorum alimento diu sufficere possint. Nec dubito, quin aliis quoque littoribus consimilis piscium annona divinitus8 tribuatur accolarum inopiam ac tenuitatem sublevatura.
FRIDERICUS: Ego quidem apud Batavos salmonum ac sturionum, quos siluros appellant, tantam piscationem vidi, ut in finitimas regiones1 non sine ingenti quaestu transveherentur, nec procul a Batavia circa fretum Ixium, haleces tot ac tantis legionibus Octobri mense prodire, ut iis capiendis piscatorum copia, quae maxima est, sufficere nullo modo posset, unde in universam Galliam, Germaniam utramque, Britanniam cum uberrimo quaestu transvehi. Sed illud mirum, quod cum justa magnitudine momento prodirent, nulla tamen semina, nulli foetus ac ne ulla quidem vestigia videantur. Quae quum a piscatoribus et mercatoribus exquirerem2, narrabant illi, ad Orcades insulas arcarum multitudinem admirabilem annuis piscatoribus redundare3 et in littore Celtico statam esse galeorum piscationem mense Martio4, deinde Aprili scombrorum; unde tamen tot agmina prodirent, scire neminem.
CURTIUS: Ipse vidi saepius in Galliae Narbonensis littore examina mugilum stato anni tempore semper remeare et in proximo littore Massiliensi apicarum1, item in adversis Africae littoribus trissarum2, quas accolae juratas3, nostri alosas appellant, copiam ceteris4 littoribus inusitatam.
CORONAEUS: Etiam Cretenses nostri annuas habent gobionum legiones, quibus insula mirifice sustentatur, sed ea multitudine1, ut ab eodem utero, eadem hora, eodem momento natae aut coelitus delapsae aut ex intimis terrae visceribus erutae videri possint. Item e littore Siculo muraenarum maxima copia quotannis exsurgit.
TORALBA: Non vestris tantum hominibus, sed nostris quoque liberalissimus naturae parens providit. Nam Calaei1 circa Lusitaniae littora solennes habent chalcidum, quas sardinias2 vocant, piscationes, et procul a littoribus Europae in Atlantico asellorum ingens erumpit copia, paulo post aestivum solstitium, non sine magna piscantium admiratione. Sed cum intentos3 lucro piscatores aspiceremus, nec tamen, unde tanta ubertas tam repente prodiret, admirari4 his iambicis invecti sumus in avaros piscatores:
Avare piscator, freta Qui trajicis ferventia, Piscationis aemulus! Dic, si potes, (sed quis potest?) Vis unde tanta piscium Fulgentibus per aequora Squamis5 repente prodeat? Est omnibus ac singulis Ab ortu magnitudo par, Est aequa moles corporis, Adepta mox originem Et incrementa partium. Nusquam ulla partus semina, Nec ulla sunt vestigia6, Nec alga vilis cochleas Progerminat7 a caudice, Profunda nec maris vada, Nec altis saxa rupibus, Nec pura gignunt littora, Nec Aphrodites candidae8 Genetrix spuma9 procreat. Quis agmen illud cubica Figura piscium regit10, Aut unde lucidus fretum Invadit halec Ixium, Distenta rumpens retia11 Revulsis ante navibus? Recenseamne cetera? Vix orbe toto littus est, Quod non abundet piscibus, Largitione coelica, Et quae12 marinis sedibus Procul13 pascuntur alites, Aut delicatioribus Cicadum legionibus, Cum fruge pingues evolant Nomadum14 ad solitudines, Ut improborum poena sint, Bonorum justa praemia. O numen admirabile! O celsitudo maxima Procuratoris optimi, Qui nutu nutrit omnia!
OCTAVIUS: Video ego vos plus otii piscationi1, quam aucupio dedisse. Saepe cum Volaterranis finitimis nostris non sine admiratione spectavi, advolantes exercitus palumbarum, cum tamen in continenti nullae aut2 ne ovorum quidem aut nidorum ulla usquam imago reperiatur, multo minus etiam in proximis insulis. At si quis ab Africa3 trajecto mari mediterraneo evolare putet flantibus4 austris, facile refellitur immani spatio milliarium MCC; omnibus tamen accolis5 constat, a plaga maritima involare in continentem.
CURTIUS: Cum agerem in Gallia, callidus quidam auceps noctu facibus1 accensis palumborum multa millia2, quae ab oceano in littus Rhotomagum versus advolaverant, nullo negotio venabatur. Cum ab illo percontarer, unde tanta vis palumborum? illud reposuit, illis3 tantum annis advolare, quibus abundaret fagina glans, qua pascantur. Item liviarum et earum4 avium5, quas ipse patria lingua „pluviers“6 appellabat, e genere columbarum, examina infinita in Aurelianorum agros impluere, nusquam tamen nidos ac ne ciborum quidem in ingluvie aut ventriculo argumentum7 exstare. Et in pagis8 Andium anseres sylvestres coelitus accedere et, gramine pascuorum9 momento saginatos, proventus uberrimos incolis afferre.
SENAMUS: At in littore Neapolitano coturnicum annuam piscationem videre potuistis, quae cum flantibus coris in Mediterraneum transvolare conantur, demergi ac mortuae in littus ejici1 solent. Ita quoque avium greges opinor avolare et revolare, tum flumina, maria, montes trajicere, ut2 grues, hirundines, ciconiae, accipitres, anseres et anates sylvestres3, coturnices vero alarum brevitate debiles et adipe graves merguntur. Ut4 enim regiones omnes hieme conquiras, nusquam5 tamen hirundinem reperias.
SALOMO: Senamus omnia argute derivare conatur ad naturae causas. At1 quidem originis initio Deus jussit2, aquas non solum aquatilia, sed etiam volatilia promere. Itaque in sacris libris legimus3, coturnices a plaga maritima ad Israëlitarum castra spiritu Dei disjectas tanta multitudine, ut spatio itineris diurni duobus cubitis in altitudinem undeque castra complecterentur. Castra vero quanta fuerint, intelligi potest ex eo, quod 600000 civium, qui arma ferebant, censa4 fuerunt. Ex quo intelligitur5, seniorum, juniorum, foeminarum, servorum peregrinorum, quae censa non fuere, multitudinem triplo majorem exstitisse. Ac nihilominus tantae multitudini6 coturnices non solum mense toto suffecisse constat, verum etiam cupiditatem carnium vorandarum7 ad nauseam usque explevisse. Quod igitur legimus, tot examina coturnicum spiritu Dei ab oris maritimis abrepta fuisse, satis intelligitur, fuisse extraordinariam generationem, angelis divino concessu ac munere procurantibus, non aliter quam illa, quae dixistis, piscium ac avium repentina examina, angelorum officiis ad hominum alimenta, mirabili Dei procuratione ac bonitate comparantur, ut etiam illud manna, quo Israëlitae in deserta solitudine annos amplius XL pasti fuere, qui cibus angelorum8 diserte vocatur, non quod manna vescantur angeli, sed quia nullis naturae causis ordinariis angelorum curatione quotidie9 fuerit praestitum.
SENAMUS: Non video, cur angelorum vel daemonum procuratione sit opus, si sola Dei voluntate1 ista fieri possunt.
SALOMO: Aliud est de divina voluntate, aliud de potestate disputare; Deus enim post mundi creationem1 ab omni opere conquievisse et locis omnibus angeli Deo diligenter2 inservire ac jussa ejus3 exsequi produntur4. Huc enim spectat illud, quod dicitur, Deum coetus angelorum convocare, quod Rabbi Moses5 interpretatur: angelorum officiis ac muneribus uti. Nam cum dixisset, se primogenitos Aegyptiorum trucidaturum, eodem tamen capite subjecit6, se non passurum, carnificem in illa clade populi sui tecta subire. Idem: Increpabo, inquit, aquilonarem istum cacodaemona, quominus fruges absumat7.
SENAMUS: Cur igitur toties ac tam saepe contestatur populum, saepe pestem, famem, calamitates omnes a se invectas1?
SALOMO: Ne ad angelorum ac daemonum cultum prolaberentur, sed ab unius Dei manu ac potestate omnia pendere persuasum haberent, cujus tamen decreta daemones1 nunquam2 injussi exsequantur. Argumento sit, quod cum Rex Achabus multa nefarie3 gessisset, tandem4 a sortilegis persuasus tertio praelio5 contra Syriae regem dimicare, Michaeam prophetam prius consulendum putavit. Hic vates consultus: Vidi, inquit, Deum in sublimi solio sedentem et omnes exercitus angelorum circumstantes; ad quos ille: Quis vestrum, inquit, persuadebit Achabo, ut praelium committat et occidatur6? Cumque alius aliud diceret, prodiit quidam spiritus et coram Deo stans: Ego, inquit, persuadebo! Ad quem Deus: Qua in re? Hic: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Tum Deus ad illum: Persuadebis simulque conficies, abi igitur et facito! Quidam theologi tradunt, spiritum illum fuisse Nabothum7, quem Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege, crudelissime trucidari jusserat, ut rex agro, quem nec prece nec pretio extorquere poterat, capitali fraude frueretur.
CURTIUS: Illud quidem Academicis ac Platonicorum1 principi persuasum est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem modis omnibus reposcere.
SALOMO: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed videtis belli occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem denique divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur, priusquam ulla potestas diabolo1 fieret in Jobum, cui concilio dicitur Satan adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non congruere divinae majestati, per se agere, quae2 angelorum officio3 possit. Cui congruit illud, quod Jedacus4 Levita in Porta lucis5 scripsit, ab infernis terrae sedibus usque ad summum coeli verticem omnia daemonum et angelorum plenissima esse. Idem alibi a coeli cardinibus ac decumanis angelos spirare scribit, a bonis quidem bona, a noxiis bella, sterilitates, populares morbos ac bestias nocentissimas ad scelerum vindictam procurari.
FRIDERICUS: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si omnia solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.
TORALBA: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae officio defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius1 ad stuporem usque miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte, advolare, ut2 insectorum multitudinem populentur3, quo minus viva noceant frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut nusquam terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam annis, cum insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt. Aristoteles quoque cum Plinio tradit4, murium agrestium examina, quae non saepe, sed tamen judicio agricolarum nimis saepe spectantur, populatis frugibus sic evanescere, ut nec in superficie nec in visceribus terrarum vel unus quidem reperiatur.
SALOMO: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locustarum multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis et Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem in tanta ac tam late patenti regione restaret.
SENAMUS: Nihil mirum1, si avolarunt bene pastae, quae famelicae advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit, ut demortuorum murium2 cadaveribus parentaret? Multa popularibus erroribus implicantur, quae tandem vidimus explicari. Hirundines enim, quae ad internecionem natae sunt, flantibus ventis3 aquariis4 involant, spirantibus Africis autem5 revolant6 ac totas hiemes subter maritimas rupes delitescunt, ut saepius in mari Suecico a piscatoribus deprehensae dicuntur7, quoniam loca maritima caeteris semper tepidiora sunt, propter calorem, qui jactatione maris oritur8 ac saepe impetu procellarum perinde ut subjectis ignibus effervescunt. Sunt etiam qui putant, hirundines profundissima vada maris penetrare.
TORALBA: Ut1 in intimis vadis hirundines delitescant, nulla ratione fieri potest, cum intercluso spiritu animalia, quae pulmones habent, repente moriantur. Nam etsi glires2 sopore oppressi totas hiemes dormiant, nec ullis ictibus aut vulneribus excitentur, si tamen aquis demergantur, derepente3 absiliunt.
CURTIUS: Sed ut redeant1 hirundines, grues, ciconiae, nidos tamen et ova videmus, piscium tamen aut palumbarum aut anserum sylvestrium ova nusquam reperiuntur. Ut enim demus, stirpes, scarabaeas, locustas, bruchos2, mures, ranas sine semine solo putrido ortum debere, fieri tamen nequit, ut tanta piscium et avium examina statim incrementum derepente per naturam adipiscantur, et3 neglecta penitus evanescant.
TORALBA: Quoniam Senamo persuaderi nequit, animantium ortus et obitus alios esse, quam a naturalibus causis, illud ab omnibus physicam tractantibus serio libenter discam, unde tanta ranunculorum multitudo, ordientibus aestate caloribus ac siccitate, momento cum imbre gravi decidat. Neque1 enim semine, neque parentum coitu2, nec limo terrarum aut aquarum in aëre sublimi gigni possunt.
SENAMUS: Ego semper existimavi, calidissimos imbres in pulveream terram delapsos materiam aptissimam ad ranunculos gignendos nancisci.
TORALBA: At generatio perfectissimorum animantium momento per naturam fieri nequit, cujus rei periculum saepe feci, cum fossam ardenti aestate aqua complerem, menstruo spatio exsiccata fossa rudimenta ranunculorum folliculo nigro contecta et caudata apparebant1, cujusmodi examina natare vidimus in palustribus locis, in quibus est copia ranarum; sequenti mense ruptis follibus, quadrupedes ranunculi absilierunt. Sed ut brevissimo unius horae spatio ranae quadrupedes partibus omnibus absolutae gigni queant, per naturam fieri non posse2 existimo, et ut planum sit in aëre sublimi repente3 procreari ranunculos, argumento sit, quod saepissime in arboribus ipsis ac potissimum in salicibus, quarum resecta capita sunt calidiora4, ranunculi caduci post imbres aestivos reperiuntur aeque ac humi.