LIBER SEXTUS. (continued 3)
Reading edition
CURTIUS: Omissa divortiorum disputatione, non tam1 de facilitate exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum est. Nam si quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator, patronus idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaëlitae miseri destituuntur. Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum Deum et hominem venientem ad se, non excepit, oblatum respuit?2 Ipse est, inquit Paulus,3 sanctificatio4 nostra. Item: Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram. Quid Hieronymus?5 Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est. Haec ille. Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam speranda sit, cur amplius in legibus Mosaicis, quae jam pridem sua vetustate extabuerunt, haeremus? Per Christum solum, inquit Cyrillus,6 patet aditus ad regna coelorum.
OCTAVIUS: Si Christum oratorem et exoratorem unum habetis, cur Christus discipulos consolatur? Rogate patrem meum, inquit, et alium advocatum vobis dabit?1 Cur praeter istos oratores et patronos infinita millia, i.e. totidem fere, quot homines mortuos, Christiani invocatis, cum invocatio religiosa soli Deo debeatur? Invoca me et eruam te! Invoca me et vivetis. Id autem saepius repetitum legimus2. Omnium tamen angelorum ac divorum ordines precibus ac solennibus festis, non aliter ac Deum aeternum prosequimini, ac plerique multo ardentius ac studiosius, quam Deum ipsum, cui nulla dies vacua sacrorum3 relinquitur in fastis. Quanto melius Ismaëlitae, qui non modo unius aeterni Dei cultum sibi proposuerunt, sed etiam tabulam pictam ad spectaculi fructum habere capitale ducant!
FRIDERICUS: Ista quidem controversia nobis est cum ecclesia Romana, quae angelorum coetus ac beatorum mentes votis complecti docet, cum tamen unus tantum advocatus proponi debeat, Christus Deus, cujus nomine vota concipimus, per quem fausta omnia precamur et adversa deprecamur.
CORONAEUS: Ego quidem sic a doctrina informatus, sic a majoribus imbutus sum, ut ab ecclesiae Romanae, quae sola Dei ecclesia restat, decretis vel latum unguem discedere nefas ducam. Mediatorem quidem unicum, generis humani pontificem maximum agnoscimus Christum, sed quid vetat, Christo patronos inferiores habere? Oratores angelos inquam, virginem Mariam, apostolorum et martyrum coetus, non quidem ut salutem nobis tribuant, quoniam unus est servator hominum Christus1, sed ut pro nobis rogationes ferant. Quanquam vester Lutherus, Friderice! beatorum mentes revereri oportere confitetur2, cujus auctoritatem sequitur Bucerus3. Cum enim Christianorum opibus Judaei oppressi sedibus Hierosolymorum exacti fuissent4, Deum immortalem! qui concursus fuit hominum ad loca religiosa, quae urbis sanctitas, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium! Cur autem Hieronymus non modo pro divorum honoribus, sed etiam pro eorum reliquiis tam accurate contra Vigilantium scripsisset, ut etiam daemones reliquiarum ope fugari confirmaret? Cur Ambrosius5, Gregorius Turonensis6, Augustinus7, caeteri tantis honoribus ac laudibus divos prosequerentur, si scelus id esse putarent?
CURTIUS: De viris illustribus honorifice et sentire et scribere praeclarum est, nec verbis illorum dignitatem extenuare, aut ullo dicendi genere elevare velim, non tamen precari, colere, invocare, quae tamen praecipua sunt adorationis argumenta. Deum aeternum, inquit lex, adorabis eique soli inservies!1 Ac tametsi virgo Maria Christum verum Deum et hominem utero concepit ac peperit, ab ejus tamen adoratione abstinemus. Nam cum Epiphanius2 sua aetate proclivos christianae plebis animos ad ejus cultum prospiceret, ac potissimum colliridianos, oratione acerrima in eos invectus est: Si enim, inquit, angelos colere prohibemur, quanto magis Mariam, Annae filiam. Et Julianus Augustus nihil gravius Christianis objecit, quam quod martyres pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe martyrium ardenter expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem arcano cum nullum amplificandae religionis majores majus habere perspexisset, christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus3 vero ad haec respondens: Sanctos martyres, inquit, neque Deos esse dicimus, nec colere consuevimus. Item Chrysostomus4: Vide prudentiam, inquit, Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem, non pergit ad Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum, nullum quaerit sibi mediatorem, sed pro omnibus comitem accepit poenitentiam, qua deserti advocati locum implevit. Idem paulo post5: Ubicunque Deum appellaveris, audit te, non ostiario, non mediatore, non ministris opus est, non est opus ope patroni. Item6: Solent, inquit, misera uti excusatione, per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad regem, ac deserto Deo conservos adorant. Ad Deum suffragatore nihil7 opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.
CORONAEUS: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile responderi potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro jure majestatis suae prosequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque interpretes1 ad haec verba: Adorate scabellum pedum ejus, subjiciunt: adoratione latriae, quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem Christi vocant, quam Damascenus et Scotus adorari negant oportere, cum sit creatura, contra Petri Lombardi sententiam2. Sed veneratio quaedam est τῆς δουλείας, quaedam vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae virgini Mariae, altera divis et angelis tribuitur. Alioquin etiam3, si verborum apices sectabimur, quis dubitet, quin verbum adorationis homini etiam ab homine in sacris litteris tribuatur? Abraham adoravit populum terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui fratres, socerum Moses ipse4.
FRIDERICUS: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis concederemus, quia illum veneraremur, angelis vero ac divis inserviremus. At servile obsequium multo vilius et abjectius est ipso cultu. Vox enim hebraica תִשְּׁתַחָוֶה idem significat, quod tisgur Chaldaeis, προσκυνεῖν Graecis, adorare Latinis, i.e. inclinare corpus, ubi de salutatione mutua scribit Plinius, quod Galli adorantes corpus circumagant. Sed quibus verbis utamur, aut quocunque gestu abutamur, nemini dubium est, quin religiosa veneratio sive cultus et adoratio immortali tantum Deo debeatur, cum ex eo capite legis: Deum tuum adorabis et illi soli servies, genus omne δουλείας et λατρείας complectatur.1 Honoris autem vox et servitutis in rebus divinis soli Deo debetur, id quod Deus clara voce testatur: Gloriam meam, ait, alteri non dabo. Ita Augustinus2: Honoramus3, inquit, sanctos caritate, non servitute. Quod enim lege divina prohibemur, gradus ad altaria Dei construere, secretiori sensu vetamur rogationes ad creaturas dirigere, quibus ad conditorem perveniatur. Nam illud interdictum decalogo mox subjicitur, ubi nihil omnino de sacrificio aut altaribus caretur, ut omnes intelligant, recta nos ad Deum proficisci oportere, etiamsi certum haberemus, angelos ac beatorum mentes sempiternas4 rota nostra audituras.
CURTIUS: Ego quidem existimo, angelo a Deo cuique concessum, rogationes ferte pro iis, quibus additus custos; sic enim vox oratoris1 in sacris litteris usurpatur, cum agitur de rebus divinis angelo duce ac custode, non propterea tamen nobis orandus aut adorandus est, ut rogationes ferat. Quod cum Johannes facere tentaret: Cave, inquit angelus, hoc facias, conservus enim tuus sum, Deum adora2; idque bis repetitum legimus. Idque David, cum Deum laudibus omnibus prosequeretur, ad angelos conversus: Adorate eum, inquit, omnes angeli ejus!3 Hic tantum abest, ut angelos orare aut adorare velit, ut eos etiam sui officii cohortetur, i.e. ut Deum metuant et revercantur. Ac propterea saepius legimus, angelos in sacris litteris sua nomina revelare4, ne ullam sui adorandi occasionem praebuisse videantur.
CORONAEUS: Num vobis scelus videtur, si a vobis petam, quod libentissime facio, ut pro me apud Deum immortalem vota faciatis? Sic etiam Pharao Mosen et Aaronem, populus Samuelem interpellat. Orate, inquit, pro nobis Deum vestrum; cujus rogationi acquieverunt. Cur non igitur angelos ac divos orare liceat, ut pro nobis vota concipiant?
FRIDERICUS: Quoniam hoc interdictum est, illud non item, quanquam quis affirmare ausit, divi nos audiant, necne? aut si audiant, velint pro nobis orare, necne? Non orare pro nobis, testatur Deus apud Jeremiam: Si starent, inquit1, Moses et Samuel coram me, non inclinaret animus meus ad populum istum, ac eo maxime tempore, quo civitas ab hostibus undique cingebatur, Mosen et Samuelem decuerat, votis et precibus in coelo Deum compellere, cum in terris toties non rogati tam ardenter id fecissent. Sed his mortuis, qui pro populi felicitate rogationem ferret, cum regionem Chaldaei vastarent, Deus testatur fuisse neminem. Quaesivi virum, inquit2, qui interponeret sepem3 et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparet eam, et non inveni.
CORONAEUS: Quoniam divorum coetus sciebat (quid enim eos lateret?) Dei decretum, quo statuerat evertere civitatem. Nam cum Samuel adhuc vivens ac spirans Sauli necem doleret, Deus ad illum conversus: Quousque, inquit, Saulum lugebis? Ego illum repudiavi, quominus regnaret.
CURTIUS1: Absurdum est arbitrari, divorum mentes intimos hominum sensus intueri, ut Salomo satis apte2 docet in oratione dedicatoria templi: Tu solus, inquit, aeterne Deus, omnes omnium cogitationes intueris.3 Nec tamen, si divi omnes omnia audirent ac intuerentur, propterea nobis precandi venirent.
CORONAEUS: Cur igitur Moses, cura pro flagitio propuli precatur: Memento, inquit1, domine Abrahami, Isaaci, Jacobi?
CURTIUS: Non precatur ab Abrahamo, ut Deum exoret, sed a Deo petit, ut sit memor foederis, quod cum illis percusserat, et populo ignoscat. Quanquam, quis inter divos censeri debeat, tamen periculosum est affirmare, ut non immerito theologus1 quidam exclamaverit, multa cadavera coli a Christianis, quorum mentes in infernis locis torquerentur. Et Cyprianum quidem ut martyrem in divinorum album relatum Romani colunt, quem tamen haereticum et anabaptistam appellant. Recte igitur Augustinus: Honoramus, inquit, divos propter imitationem, non adoramus propter religionem.
CORONAEUS1: Nunquam me pigebit Davidis vocem usurpare: Laudate, inquit, Deum in sanctis ejus.2
CURTIUS: Vox ebraica significat: ob sanctitatem ejus, בִקְדְשׁוֹ, ut recte Pagninus et Campensis1 tradunt. Chaldaeus autem interpres: in aede sanctuarii sui. Ex quo perspicitur, pleraque a theologis christianis depravari. Nam interpretes LXXII vertunt τοῖς ἁγίοις, quoniam τὰ ἅγια sanctuarium Graeci vocant, Latini vero τοὺς ἁγίους intellexerunt.
FRIDERICUS: Divorum at angelorum cultus a veteribus paganis manavit, potissimum Epiphanii aetate, ut planum fit ex iis, quae adversus Colliridianos scripsit, qui virginem Mariam primi colere coeperunt. Post etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur1. Ac ne angelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores sunt, rogationes ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus nisi per filium patere putavit. In eandem sententiam ivere Chrysostomus2, Ambrosius3, Theophylactus4.
CORONAEUS: Jam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum cultum exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur, ut pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab illis salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso fonte salutis.
FRIDERICUS: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis1: Tu levamen oppressorum, tu medicamen2 infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid relinquitur immortali Deo?
OCTAVIUS: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae celebratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum Januarii festa dies agitur Zonae virginis Machumis1, quae aedes erat Constantinopoli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum memini.
TORALBA: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter ad Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a daemonibus ad minores Deos, ab his ad Deos majorum gentium iretur, ut eorum emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se pellicerent. Sic enim Jamblichus1, magorum suae aetatis maximus, quem Porphyrius in aëra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret, daemonibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν adhibuisset, ut praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur, re comperta, cum impietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur, hausto veneno sibi mortem accivit2.
FRIDERICUS: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii Cordubensis abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum sacra fierent, a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam saepius fuisse, tandem sceleribus compertis a Paulo III. pontifice maximo veniam, confessione flagitiorum rescripto comprehensa, obtinuisse.
TORALBA: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire? Nam eo pellecto (quid autem facilius ad pelliciendum?) intelligentiarum et angelorum ordines, imo et omnes creaturae praesto adsunt; nam in inferioribus Diis, qui sunt innumerabiles, conciliandis infinitum opus est. Praeterea quis affirmare potest, an daemones boni, heroes, inferiores Dii, superiores Dii sive angeli et ministri proximi Deo, vota et preces nostras audiant? aut si audiunt, an exaudiant? an velint? an possint? Quanquam non illis tantum Diis ac divis majorum ac minorum gentium sacra fiant, sed et cineribus, ossibus, statuis, idque flexis genibus, manibus passis, oculis ardentibus, etiam facibus ac cereis non sine largitionibus effusis. Deus vero aeternus vix unquam colitur, nisi forsitan dicis causa, i.e. προφάσεως χάριν. Minus certe peccatur, si potius creatores1 imaginum ac statuarum colerent, quam ipsorum creaturas. Quis enim non pluris faciat Phidianae Palladis opificem, quam Palladem ipsam, quantumvis ex ebore sit vel auro constructa?
CORONAEUS: Sunt illae veteres iconomachorum querelae, quibus uno verbo responderi potest, statuas virtuti deberi, ut ad imitationem imperitis proponantur. Hic propterea laudatur Gregorius M. pontifex maximus, quod statuas libros illitteratorum appellavit. At vos, qui vestem1 Mariae, qui Zonae festa ridetis, non audistis, Eliae pallium, ossa Elisaei, Christi fimbriam, imo etiam umbram Petri tanta miracula, tanta prodigia excitasse, ut sacris litteris testata relinquerentur? Quid est igitur, quamobrem honores divorum reliquiis haberi non debeant?
CURTIUS: Si docti non egent imaginibus et iisdem imperiti ad cultus nefarios abutuntur, quid commodius fieri potest, quam omnino dejici, cum locis omnibus sacrae scripturae imagines tantopere prohibeant1. Nulla, inquit Lactantius2, religio est, ubi simulacrum exstat, sed non modo statuas, verum etiam artem illam pestiferam, acerrime exsecratur sapientiae magister3, et quidem saepe mihi mirum visum est, civitates Balticas inferioris Germaniae, quae Romanorum ritus abjecerunt, statuas adhuc in templis omnibus intueri posse.
SENAMUS: Agrestes itaque et imperiti homines, quique sunt ingenio hebetiores, ad id tantum, quod adest, feruntur, non aliter ac bestiae, quae nihil sapiunt nisi quod sub sensum cadit. His igitur hominibus si statuas et imagines, quae sunt quasi mentis appendices, eripias, non putabunt ulla sese religione obligari. Quanquam in ipsis quoque beatorum statuis vim mirabilem docet inesse Eusebius eo loco, ubi narrat Christi statuam Caesareae fuisse; cum statua mulieris illius, quae profluvio sanguinis curata fuerat, columnae suppositae, ubi herba succreverat, quae ad morborum omnium curationem efficacissimam vim prae se ferebat, posteaquam eo usque excrevisset, ut Christi statuae fimbriam attingeret, nec ante contactum fimbriae vim ullam habuisse.
OCTAVIUS: Hujusmodi fabulis uti solent, qui plebem imperitam in erroribus densissimis consenescere volunt. Opus igitur est exemplis e doctrina sincera.
CORONAEUS: Miror ego te, Octavi, ab imaginibus tantopere abhorrere, cum Deus ipse non modo sacrarii cortinas angelis, i.e. pullorum volucrium figuris exornari, verum etiam statuas aureas utrimque Cherubim, propitiatorio imminentes atque aeneum quoque serpentem conflari jusserit, ut ejus intuitu, qui a serpentibus icti fuerant, morbi periculo eriperentur.
SALOMO: Haec oratio non minus ad me pertinet, quam ad Octavium; voluit igitur Deus innuere, ab angelorum cultu quam longissime decedendum, cum ad ministerium adhibeantur; serpentem vero aeneum ab Israëlitis aspici1, non tamen adorari voluit, mirabili arcano, ut scilicet libidine insana cupediarum, quae serpentis verbo2 significatur, in nobis extincta, vitam aeternam adepturos significaret, vis autem praecipua serpentis est in dentibus. Et quoniam populus ciborum affluentiam ac foetores Aegyptiorum in deserta solitudine ardenter optabat, Deus immiserat serpentes, quorum morsibus multi periere, ut purissimis mannae cibis divinitus delapsis, priscarum cupediarum obliti vescerentur. At cum rex Ezechias intellexisset, serpentem illum aeneum pro Numine adorari ab imperitis, publice uri jussit3.
CURTIUS: Cur non igitur Christiani principes Ezechiae tam praeclarum facinus imitantur?
OCTAVIUS: Tanto intervallo absunt a regis illius pietate ac sanctitate, ut etiam idololatriam magis atque magis adaugeri patiantur. Quid enim mirabilius, quid incredibilius, quid a sensibus, quid denique ab omni ratione alienius quam quinque verbis, puta: hoc est enim corpus meum, vel ut sciolus quidem curio in multitudine crustularum, ne non satis congrue loqueretur, Haec sunt enim corpora mea, sexcenta millia Deorum ex totidem crustulis momento confici posse. Id enim christiani theologi tot ac tam multis populis persuaserunt, ut dubitari possit, num posteritas creditura sit ab homuncione sacrificulo1 δῆμον θεῶν, ut Basilius loquitur, i.e. populum Deorum, momento ut fieret potuisse persuaderi. Multo minus credent futuri nepotes, haec verba publicis libris ac litteris mandari potuisse, quae a sacrificulis christianis jactantur: Qui creavit me, creatur mediante me.
CORONAEUS: Sacramentum istud omnium sacratissimum admirari potius ac suscipere ex ipsius Christi veri Dei praeceptis ac institutis, quam subtilius quale sit exquirere debemus ac temperanter1 de rebus tam arduis tamque a sensu mortalium remotis loqui ac sentire. Et quidem Thomas Aquinas, theologus clarissimus, argutiarum radices ac fibras impietatis eludens: Is, inquit, omnipotentiae derogat2, qui dicit aliquid posse intelligi in creaturis, quod a Deo fieri non possit.
TORALBA: At illi sacrificuli creatorem creare se arbitrantur. Neque enim de potestate divina sed de sacerdotis potestate quaeritur, an scilicet Deum efficere possit ex ea materia, quae antea Deus non erat.
SALOMO: Certe rerum divinarum arcana, quae minus assequor, admirari soleo, nec debemus ea curiosius insectari. Sed quemadmodum agni paschalis reliquias et ossa, quae devorare nemo potest, flammis injicere lex divina jubet, quod Latini veteres imitari solebant, cum in sacrificiis proterviam facerent; ita quoque rerum arduarum arcana, quae capere non possum, divini amoris incendio absumere consuevi. In hoc tamen sacramenti arcano miror, in voluntate et potestate sacerdotis positum esse, ut quidem illi jactant, Deus sit necne? Nam si levissimus curio voluerit, crustulum Deus erit, si noluerit, Deus non erit, si carmen illud sacrum pronunciarit et alio mentem averterit, nihil efficiet. Si nolit creari Deum, i.e. si nolit consecrari creaturam, panis relinquitur, si velit, momento Deus erit, qui antea non erat.
CURTIUS: Sed qui sacrificio adsunt, cum hostia illa salutaris altius elata proponitur et ad intuendum et adorandum, quid faciet populus a tergo, si dubitet, an sacrificus voluerit, Deum esse? Nam saepissime mens ejus sponte, saepius etiam casu alio distrahi potest.
SENAMUS: In hac dubitatione Asthosanus1 theologus hac conditione orandum putavit: Si tu es Deus, adoro te, sin minus, non adoro.
CURTIUS: At ne legitimum quidem actum adjecta conditione fieri patimur. Certe memini Lugdunensem curionem, qui ut paroecos, quibuscum litem susceperat, ulcisceretur, carmen illud sacrum θεοποιητικὸν in liturgia se proferre simulabat. Tandem judicio victus, paroecos omnes idololatras esse, clara voce pronunciavit, quod panem purum pro Deo coluissent. Re comperta, capitali supplicio damnatus, flammis ultricibus ustulatus est.
CORONAEUS: Vos ego per Deum immortalem obsecro, ne de rebus sacratissimis nisi summa veneratione disseratur. An putetis, eum qui verbo sidera fulgentia, solem istum, elementa condidit, qui res stupendas verbo vel nutu confecit, potestate imminutum1 fuisse?
CURTIUS: Nemo certe ambigit, quin quod velit facere possit, praeterquam seipsum; sed quid ad sacrificulum? fatentur enim in verbis istis mysticis: Hoc est corpus meum1, nullam esse Dei vim effectricem, quia si curio aliud agat, dum ista pronunciat, nihil efficit2.
CORONAEUS: Si de potestate Dei non ambigitis, quanto minus de voluntate dubitare potestis, cum ipsius Pauli1 perspicua interpretatione planum sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie discipulis vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam fieri jussisse. Illud autem potissimum est, posse multo plura, quam velit2.
CURTIUS: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus desiderat orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus1: Ea demum, inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere. Si ergo flagitium jubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam comedi et sanguinem bibi jubet, figurata locutio est. Quod cum Christiani ad rem ipsam, non ad signum traducerent, Ismaëlitis ac Judaeis sui irridendi occasionem infinitam praebuerunt. Christus, inquit Tertullianus2, acceptum panem corpus suum fecit, dicens: Hoc est corpus, i.e. figura corporis mei. Haec antiquissimi ac sanctissimi theologi verba.
SALOMO: Si fas esset adorare Jesum jam pridem mortuum, ut Romani, sub panis figura, vel cum pane, ut Germani1, vel sine pane, ut Zwingliani fieri putant oportere, multo magis licuit Israëli, ad vitulos conflatiles Deum adorare2; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba proclamari jussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram. Utitur enim nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito etiam eum esse, qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur colebant sub aurei vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si capitale scelus illud tanta iracundia Deus ultus est, ut momento tria millia hominum, qui flagitium illud admiserunt, propinquorum manibus trucidari jusserit, ac manus fratrum suorum sanguine cruentas sempiterno foedere Deo consecrarit: quantam ultionem fore credatis eorum, qui non creatorem sub imagine vituli, sed hominem supplicio affectum panis et vini specie singulis momentis ubique se mactare posse confidunt, ac pro aeterno Deo summa prosequuntur oratione?
CORONAEUS: Non mactatur Christus in sacrificio sanctissimo missae, sed sacerdos supplex altaribus Christum offert aeterno patri, ab eoque postulat, ut filii beneficio vitam aeternam precantibus largiatur. Non aliter ac Themistocles profugus precabatur ab Admeto rege Molossorum, ad aras filium amplexatus, ut sibi parceret pro suo erga filium amore1.
OCTAVIUS: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive, quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum veneratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et spirante; manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in hominis carnem ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac hominem praedicant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur. Caeteri, qui haec verborum monstra ferre nequeunt, Christum ab accipientis ore in coelum revolare putant, ab improbis autem ne accipi quidem, tametsi ea de re gravis controversia est inter ipsos. Certe Averroes valde novum sibi videri dicebat, quod Christiani tot millia Deorum, quos momento se creare jactarent, pietatis specie avidissime deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem contusum inque aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum propinavit1. Nullum autem crudelitatis ac odii argumentum majus est, quam hostium carnibus vesci.
CORONAEUS: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur. Illud autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi Dei et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini specie nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.
TORALBA: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque sempiterni cruciatus.
FREDERICUS: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet. Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam saepe in sacris litteris occurrit1, ut illud in dubium vocare nefas esse videatur.
CORONAEUS: Non tantum qui omni pervicacia quaedam jura divina et humana violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese obligarunt ac prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.
SENAMUS: Prius igitur definiendum, cujusmodi sit peccatum illud, quod mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub judice lis est. Et certe acutissimus quidam theologus1 se valde dubitare scribit, an sit ullum capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus afferuntur. Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi mandatum Dei. Alii: peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato confiteri nec poenitere velle; alii aliter.
CURTIUS1: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum sanctum2.
SALOMO: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a patre et filio, ex quibus derivari dicitur, majorem fieri, quia peccatum eo majus ac gravius est, quo major et gravior est is, quem contra peccatur.
OCTAVIUS: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod peccatum ejusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur, contra quam theologi fere omnes decreverunt1. Ac tametsi Augustinus aliquanto aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.
TORALBA: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.
SALOMO: Illud summa theologorum consensione planum est,1 Deum majora semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam mereantur. Ego Deus aeternus, inquit,2 qui facio judicium, justitiam et misericordiam; atque his verbis unice delector. Judicio quidem poena decernitur, justitia vero praemium, sed misericordia eo pertinet, ut praemia merito majora, poenae peccato leviores tribuantur. Item Mosi precanti pro populo reposuit illud:3 Ego Deus aeternus, misericors, beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis, qui fidem et pacta conventa inviolabiliter tueri soleo in millesimam usque progeniem quique aboleo scelera ac peccata, nec tamen desero impunita flagitia, verum in tertiam et quartam progeniem exquiro. Nam eo pertinet dictum illud Davidis,4 misericordiam a dextris Dei assistere, ut doceat acerbitatem acerbiorem esse. Sic enim Salomo scribit,5 sapientiam habere a dextris vitae diuturnitatem, a sinistra vero opes et gloriam, quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita. Quodsi misericordia divina potentior acerbitate, profecto nulla poena sempiterna esse potest.
SENAMUS: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicaverant, acerbitati nulla, ut Pausanias scribit.1 Ac tametsi veteres Graeci tres Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae peccata bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem aut vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines innumerabiles inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.
CURTIUS: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores1 esse nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore dicebat, si2 diuturni essent, acerbiores autem hominis3 interitu brevi desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque sempiternas fore, non dubito.
TORALBA: Animas cadaveribus superstites esse nemini praeterquam Epicureis dubium esse opinor, sed ut sint sempiterni, suapte natura fieri non posse, superius demonstratum est, Dei tamen voluntate1 ac potestate posse fieri sempiternos.
CURTIUS: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum praedicat, eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam occidere potest.
SALOMO: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis exigi tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent, ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias pro scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab errantibus, aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui peccavit invitus, nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud quidem suum dici potest. Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed purgatur applicatione.1 Qui doceri non vult, hujus poena est Maltut aut Marhut,2 pecuniaria gravior. Qui animi pervicacia quadam et contemtu divinae legis peccat, capite plectitur, etiamsi levissima parte legis offendat. Qui vero contumeliosior fuerit erga Deum, non modo gravissima morte punitur, sed etiam ejus pecunia, suppellex, vestis, quantaecunque sit aestimationis, incendio absumitur, ne suis haeredibus ullum sui fructum aut desiderium relinquat, quin etiam ejus praedia quasi exsecrabilia inculta3 deseri jubentur.
CORONAEUS: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati decreta esse, Christus ipse clara voce denunciavit.1
SENAMUS: Haec quidem utiliter et ad impiorum terrorem.
CURTIUS: Ego quidem nihil utilius ac melius fieri posse puto, quam sempiternos improborum flagitiis cruciatus proponere, vel quod ita futurum sit, ut quidem confido, vel ad terrorem sceleratis incutiendum, vel ad utrumque. Qui aliter sentiunt, nae1 illi magno rerum publicarum ac religionum detrimento peccandi licentiae indulgere videntur.
TORALBA: Qui semel improbitatis fines transierunt, graviter et imprudenter impios esse oportere putant, ac terrores istos imperitis ac mulierandis propositos arbitrantur. Caeteri qui tormentorum inferorum cruciatus pro veris habent, desperatione fracti, veniam se posse consequi diffidunt et in perpetua improbitate consenescunt, ut de Caino1 proditum est, qui gravius se peccasse querebatur, quam ut veniam consequeretur.
FRIDERICUS: Ego Christi verba non tam ad terrorem, sed etiam ad rei veritatem statuo pertinere, quoniam infinita quadam poena plectendus est, qui peccatum infinitum commisit. At qui peccat in Deum, profecto is infinitum quicquam peccat.1
TORALBA: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita, quia semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit intensionem aut extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur, infinitum malum infinito bono contrarium esse, et actu duo essent infinita, contra perspicuas naturae demonstrationes, quas superius attigimus. Quare1 nec sententiam illorum probare possum, qui Deo nihil quidem formaliter contrarium esse testantur,2 ut eorum verbis utar, sed virtualiter tantum.3 Oportet enim mali vim ac potentiam infinitam summo ac infinito bono exaequari, quod naturae decus ac majestatem mirabilemque concordiam perpetuis bellis conturbaret,4 cum item contraria sint sub eodem genere, Deum quoque generi subjungi oporteret. Quae cum absurda sint, sequitur nullum peccatum esse infinitum, ac verius diceretur, sceleratorum mentes penitus interire post exacta supplicia, ut Jobi verba declarant: Ut calor nives, inquit, sic flagitiosos infernus consumit.5
FRIDERICUS: Ex eo quod gehennae incendio dignus pronunciatur Christi sententia, qui fatuum quemquam appellavit, sequitur, omnia peccata esse aequalia et mortifera, Deo judice, ea tamen proposito levius puniri.
SENAMUS: Eadem erat Draconis sententia, qui et parricidam et qui furto pomum decerperet, capitali supplicio exaequavit. Atheniensibus vero de legis acerbitate querentibus reposuit, graviorem capitali poenam, si quam haberet, parricidis se fuisse allaturum. Itaque Demosthenes apposite leges illius sanguine esse scriptas dixit.
SALOMO: Jam pridem Stoicorum de peccatis aequalibus opinio refutata jacet. Et quidem divina lex, omnium optimarum legum exemplar singulare, pro facinoris magnitudine poenarum gravitatem irrogavit. Qui falsum testimonium tulit, eadem poena obstringitur, quam in alium derivare conatus est, sive ad levissimam pecuniae mulctam, sive ad capitalem poenam testimonium pertineret. Sunt autem poenarum gradus septem in pandectis1 Ebraeorum: lapidatio, combustio, capitis truncatio, suffocatio, excidium, repentina mors, verberatio nervis bubulis2 inflicta,3 quae ictibus ad summum quadraginta definitur lege divina, ne quis ictibus contrucidatus plane inutilis reddatur. Excidium appellant מָוֶת, i.e. cum ante constitutum vitae terminum quis moritur ultione4 divina. Quo pertinet illud, quod saepius in sacris litteris occurrit: Excidentur e populo suo qui hoc facient, quod Christiani theologi pro sempiterna damnatione falso interpretantur. At cum poena divina peccato semper levior sit, si poena esset infinita, gravior esset poena delicto et acerbitas commiseratione dignior, contra quam locis omnibus scripturae docemur. Si igitur peccato supplicium levius est sive temporis extensione sive doloris intensione, constat, infinitum dici non posse.
CORONAEUS: Aliud est, poenam mereri, aliud infligi. Non enim si sempiterna supplicia Christi veri Dei judicio mereatur, qui quenquam fatuum appellavit, propterea sequitur, ob id aeternas poenas luiturum.
TORALBA: Ac si poenarum est aequalitas, profecto est etiam aequalitas flagitiorum. Item sempiternum supplicium, si non doloris intensione, tamen extensione temporis est infinitum. At omnia omnium peccata, si in eundem actum cumularentur, nihil tamen infinitum efficere possent, nec item actio et passio infinita in creaturam finitam cadere ullo modo potest. Cum igitur creatura, quae semper est finita, poenam doloris intensione aut temporis extensione infinitam perpeti non possit, cum origine et occasu creaturae omnes concludantur, sequitur, sempiterna supplicia nulla fore. Ob id forsitan Origenes daemones tandem aliquando salutem adepturos affirmavit.
FRIDERICUS: Haec haeresis jam pridem theologorum sententiis est et calculis omnibus rejecta et repudiata.
SENAMUS: Cum absurda sit peccatorum aequalitas et peccatorum infinita gravitas, cum etiam legibus et divinis et humanis alia sint aliis graviora delicta, nec tamen illa sint omnino multa, quippe aut benefactis consequentibus, aut poenis aut aliqua satisfactione oporteat aboleri, atque omnia omnium facta in judicium deduci, ut ecclesiastes orationem concludit, sequitur necessario, varias esse poenas, varia quoque genera praemiorum, nec improbos omnes iisdem inferorum poenis, nec item bonos iisdem coelestibus praemiis exaequari. Quod satis innuit Paulus,1 cum sidera quidem alia aliis lucidiora scribit atque eandem esse beatorum conditionem.
CURTIUS: Duplices sunt exitus animarum, aliis quidem ad vitam beatam, aliis ad supplicia sempiterna, tertium nihil est. Id autem pluribus scripturae sacrae locis1 confirmari potest, in quibus haec saepius occurrunt, aliis ad vitam, aliis ad exitum sempiternum viam patere. Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.2 Quodsi ab inferis ad superos omnia munita essent, cur Christus Abrahamum de coelo ad mali divitis querelas sic induceret loquentem:3 Ingens est hiatus inter nos et vos, ut neutri ad alterutros transire possint. Cur item Augustinus:4 Binae sunt, inquit, habitationes, una in igne aeterno, altera vero in regno aeterno. Item alibi: Fides catholica credit regnum coelorum, secundum Johannem; tertium penitus ignoramus.
OCTAVIUS: Certe Ismaëlitae duas tantum sedes animalium immortalium statuerunt, ex Azora Alcorani 45, alteram quidem deliciarum ac voluptatum, alteram cruciatus ac dolorum, mediam nullam putant.
SENAMUS:1 At occidentales Indi praeter inferos ac superos purgatorium quendam locum esse praedicabant, non flammis et ignibus noxium, sed frigoribus gelidissimis. Quae persuasio ab radice convellit quaestiones eorum, qui negant purgationis ignes sine materia subsistere, aut materiam inveniri, quae quasi lapis ἄσβεστος καὶ ἀμίαντος, alumen plumaceum vulgo appellatur2 nullis ignibus limari3 aut absumi possit, quia frigoris nulla vis est consumendi.
TORALBA: Inepte dicam an inique philosophantur, qui materiam purgatoriis ignibus sempiternam esse negant, videmus enim Aetnaeos ignes et incendium Hiberniae, Islandiae, Peruanarum1 atque Australium regionum, quae terra ignea a perpetuis flammis nomen traxerunt, quibus materia non deficit.
CORONAEUS: Undenam igitur tot ac tam diuturna pabula flammarum?
TORALBA: Equidem putavi, aliquando ab aquis subterraneis saxa continenter irrigantibus alimenta suppeditari, quemadmodum in fornacibus lapis gagates pingui materia concretus ardentius urit aqua superfusa, sed adipe lapidis penitus exusto1, nihil amplius aqua proficit2, neque enim ignis pascitur aqua, sed uligine pingui, alioquin moles aquarum jampridem incendio consumta fuisset. Itaque videmus ab Aetna lapides spongiosos, quos pumices vocant, eructari, exusta materia pingui, ac nihilominus incendia durare.
OCTAVIUS: Sed ut a physicis ad metaphysica redeamus, consentaneum est, varia esse pro scelerum varietate genera poenarum, sive immortalis anima1 diuturnitate temporis sive doloris acerbitate sive ardoribus sive horrore frigoris sive caligine tenebrarum sive odorum teterrimo foetore sive perturbationibus secum dissidentibus2 sive ministeriis foedissimis ac vilissimis plus minusve plectatur. Est autem3 divina quaedam vis ubique terrarum diffusa, quae improborum impietatem ulciscitur, nec usquam inulta scelera esse possunt, ne hominis cruci affixi fiducia latebrae flagitio quaerantur. Illud autem perspicuum est, improbos homines saepissime post diuturnam et in omnibus voluptatum generibus exactam vitam sine ullo sensu doloris interire4, tametsi viri boni saepe in carceribus et cruciatibus moriantur, cum maximo luctu bonorum: hos5 ad vitam meliorem, illos ad supplicia denotari consentaneum est, ut Salomo innuit, cum dicit6 quosdam de vinculis et carceribus ad regnum, regem vero ad inopiam pergere. Oportet igitur exstare supplicia quaedam post hanc vitam, quibus improbi plectantur; neque enim Deus judex aequus videretur, si tam multa flagitia relinqueret inulta et virorum illustrium atque optimorum delicta omnia ulcisceretur, quamdiu spirant in terris. Quodsi non sunt supplicia sempiterna omnibus flagitiis post hanc vitam proposita, oportet esse temporibus ac locis terminata, quibus exactis aut moriendum mentibus est, aut beatius jucundiusque vivendum, quia tertium nihil cogitari potest.
TORALBA: Vetus est et ab omni antiquitate tracta opinio1, animos eorum, qui sese corporeis voluptatibus dediderunt eorumque impulsu jura divina et humana violarunt, corporibus elapsos circa terram volutari ac cruciari, nec in coelestem illum locum ac sedes beatorum, i.e. ut Plato2 loquitur εἰς καθαρὰν οἴκησιν, nisi multis exagitatos saeculis reversuros. Itaque veteres praeclare cum iis agi putabant, eosque malis ingentibus eripi, qui poenas in terris, tantisper dum hoc spirabile lumen hauriunt, graviores dedissent, sicut idem Plato scribit: τὴν δίκην διδόναι μεγίστου κακοῦ ἀπαλλαγὴν πονηρίας εἶναι. Ex quibus sententiis significabant, nec inulta scelera, nec supplicia fore sempiterna.
CURTIUS: Si purgatorios ignes aut gelidissima loca poenis subeundis ac peccatis expiandis statuamus, ut hinc aditus muniatur ad beatorum sedes, prospiciendum nobis erit, ne infinita genera suppliciorum apud inferos admittamus, abhorret enim universa natura infinitatem. Praestat igitur, duo tantum loca statuere, unum praemiorum, alterum poenarum.
CORONAEUS: Si qua immortali Deo juris ac justitiae cura est, quam summam esse confidimus, in extremo vitae spiritu poenitentium scelera non quidem abolitione1 penitus deleri, sed quodammodo extenuari2 confitendum sit. Demus enim duos homines, alterum illustri virtute ac pietate totum vitae tempus floruisse3, nihil unquam injuriae fecisse, ac ne praemiorum quidem ulla spe Deum aeternum, sed divini amoris solo intuitu coluisse, in quo justitiae consummata perfectio consistit, ad extremum tamen in adulterio deprehensum, sine poenitentia caesum esse; alterum vero stupris, adulteriis, caedibus, parricidiis, contumeliis ac impietate summa erga Deum totam vitam exegisse, extremo tamen spiritu poenituisse vitae ante actae et humili scelerum confessione peracta exspirasse. Hunc quidem Curtius ac Fridericus in altissimas beatorum sedes ab angelis subvehi credunt, illum vero aeternis inferorum suppliciis cruciari. Perpendite, si quid injustius decerni possit?
CURTIUS: Haec vetus est Israëlitarum querela, qui Deum iniquitatis insimulare non dubitarunt ob eam causam. At ille per vatem:1 Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur, nec filius sustinebit scelera parentis, nec parens flagitia filiorum. Quodsi aversus impius a flagitiis omnia edicta mea amplexatus fuerit, judicium et justitiam, vivet ille quidem, nec praeterita peccata illius commemorabuntur. Ita quoque si justus converterit se ab integritate ad impietatem, superiorum virtutum nulla futura est commemoratio, sed in peccatis suis morietur. Vos tamen dixistis: Judicia Dei non sunt aequa. Audite, domus Israelis, num judicia mea aequa non sunt? Num vos potius aequi non estis? Ex his sequitur, duos tantum esse exitus animorum.
SALOMO: Non dixit Ezechiel impium illum omnibus flagitiis ac sceleribus detestabilem, si extremo spiritu piguerit vitae ante actae, salutem adepturum, sed si reversus ab impietate juste vixerit, Deum superiores impietates obliturum, nec item virum integerrimum, qui extremo vitae momento scelus admiserit1, propterea suppliciis sempiternis torquendum, sed ita demum exitio periturum, si ad impietates et improbitates totus deflexerit.
CORONAEUS: Ego illum, quem poenituerit scelerum, purgatoriis ignibus expiatum iri confido, idque non modo sacris litteris1, sed etiam ipsius Martini Lutheri2 autoritate fretus.
SALOMO: Ego poenitentiam illam extremo vitae spiritu nihil profuturam sceleratis opinor.
CORONAEUS: At qui sacerdotis potestate divinitus ei tributa veniam consecutus est, eum tamen a culpa liberum esse credimus.
SALOMO: Nihil exsecrabilius mihi videtur, quam sacerdotes ecclesiae Romanae veniam scelerum sibi arrogare aut confitentibus peccata ignoscere, cum id uni aeterno Deo pro jure suae majestatis conveniat.
CORONAEUS: At Christus hanc apertissime discipulis potestatem largitur, ut quaecunque vincirent et solverent in terris, eadem forent soluta et colligata in coelis1.
CURTIUS: Nescio quamobrem Romani pontifices haec verba ligandi et solvendi detorserint ad scelerum abolitionem, nisi quod augustiores se fore putarunt, si in jure divinae majestatis nulli creaturae communicabilia involarent et ex indulgentia vitiorum omnium infinitam auri vim corraderent. Ut quidem videmus illos ignoscere non tantum admissa scelera, sed etiam admittenda, cum legibus divinis et humanis non sine ingenti mercede solvant imperitos, nec leviorum, sed robustiorum impietatum veniam saepissime soluta pecunia largiantur. Inde1 venalium indulgentiarum pontificiis nundinationis copia, inventum Gregorii pontificis Romani, quae paulatim infinitum acceperunt incrementum, ut interdum mille annorum veniam isti largiantur2.
CORONAEUS: Culpa quidem ignoscitur, quo minus sempiternis suppliciis teneantur, qui poenituerunt, sed purgatoria flamma expiati, ut Paulus ipse loquitur1, vitam aeternam aliquando adipiscantur2.
CURTIUS: Ego poenitentibus sceleraque Deo confitentibus vitam coelestem patere judico, sine expiationis ignibus, qui nulli sunt, sed lotis vestibus pretiosissimo Christi Dei cruore1 ac lavacro, quo nos lavit ab omnibus flagitiis, ad nuptias coelestes acciri. Alioqui incongruum esset, eum quem ad convivia nuptiarum solennium excipere voles, ante verberibus, sectionibus, tormentis, ustionibus, crudelissime torquere.
TORALBA: Hypothesis superior a Coronaeo proposita eo pertinet, ut ab utroque merita supplicia prius exigantur, antequam sordidatos peccatorum maculis in sanctissimas angelorum aedes intrudi fateamur.
SALOMO: Ita quod sentio, nullum esse scelus inultum, ultionem vero, quamdiu hic vivitur, praestabiliorem fore, ut sapientiae magister significat his verbis: Ecce justis in terra expenditur, quanto magis peccatoribus?1 i.e. a justis poenas improbitatum exigi, quamdiu hic vivitur, a sceleratioribus autem post mortem, utrosque tamen levius quam pro merito plecti. Nam si pro merito omnia delicta exigerentur et supplicia decernerentur, ecquis ea perpeti posset? Sed resipiscentia pleraque peccata abolentur aut levissime puniuntur, eoque magis, si ad resipiscentiam accedant praeclarae virtutum actiones, officia erga pupillos, viduas, peregrinos et summa erga tenues benignitas.2 Itaque Daniel regem Nabochodonosorem hortabatur, ut poenas divino judicio decretas benignitate dilueret, cum nulla re peccata citius aboleantur.3 Tametsi enim veniam precantibus ac poenitentibus ignoscat, non tamen impunitos fore testatur, his verbis: purgando nos purgabit; quod David Kimchi sic interpretatur: Deus ignovit, punit tamen quodammodo, tametsi Rabbi Abraham et Chaldaeus interpres penitus ignosci putent, quod de culpa interpretandum est. Quum enim rogatione Mosis se ignovisse dixisset nihilominus declarat, se populi scelus ac diffidentiam ulturum4, uti fecit; omnes enim qui ex Aegypto egressi fuerant, duobus exceptis, in deserta solitudine perierunt. Item Davidi poenitenti ignoscit5, poenam tamen irrogavit, tum adulterini filii morte, tum etiam incestibus ac adulteriis liberorum.
OCTAVIUS: Scelerati quidem bonorum caede pascuntur ac diuturnam saepe vitam in summa bonorum ac voluptatum omnium affluentia transigunt, quae praemia sunt eorum, quae ab illis recte gesta fuerunt, ne ullum exstet benefactum, cui Deus justam non retribuat mercedem et quidem meritis majorem, quia nemo fere tam improbus est, qui nihil boni gesserit. De utrisque vero, probis inquam et improbis, jam mortuis ita scribit sapientiae magister:1 Prodibunt, inquit, impii praeteriti scelerum suorum recordatione. Tum justus coram oppressoribus suis stabit, cujus aspectu scelerati pavore percussi et inopinato stupore ac doloribus afflicti exclamabunt: an ille est, quem ludibrio habuimus olim; stulti qui vitam ejus insaniam et exitum putavimus ignominiosum. Itane in albo filiorum Deorum conscriptus est et inter sanctos sortem adeptus? At nobis opes et superbia nil profuerunt.
SENAMUS: Est verum genus eorum, qui quod bestiarum more nullam omnino aut divinorum aut humanorum curam habuerint, corporis ac animi occasum simul pati dicantur. Deus enim utrumque necare potest1.
CURTIUS: De his quidem statuere difficile est, eorum tamen animas, qui non innocentem bestiarum more vitam transegerunt, sed facinoribus et flagitiis vitam contaminarunt, non prius morituras confidimus, quam justissimas dederint poenas detestabilium improbitatum. Quo pertinent extrema Esaiae verba1: Videbunt, inquit, cadavera eorum, qui a me defecerunt, quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, sed omnibus fastidio sunt futuri. Quibus verbis sempiterna eorum supplicia fore testatur.
SALOMO: Rabbi Elieser planius aliquanto: Certo scis, inquit, omnia dicta factaque hominum justis suis ponderibus exigenda, nec te in fraudem impellat malus genius, quasi sepulcrum tibi sit securitatis ac impunitatis1 perfugium futurum, stabis enim coram aeterno Deo, judice totius orbis.
CURTIUS: Magnam vobis gratiam debet ecclesia Romana, quod purgatorios ignes pene exstinctos argumentorum vi atque eloquentia1 videmini excitavisse. Nam in iis ignibus legatorum2 ac donationum vis prope immensa, quasi in causa non tantum impulsiva, ut jurisconsulti loquuntur, sed etiam finali consistere videtur, ut scilicet sacrificia missarum anniversaria fiant pro salute animae testatoris.
FRIDERICUS: Etiamsi demonstratione perspicua planum esset, post1 hanc vitam expiari scelera improborum ultricibus flammis, non propterea tamen sequeretur, sacrificia mortuis profutura.
CORONAEUS: Cur non?
FRIDERICUS: Quoniam divina decreta vetant. Qui, inquit Ambrosius1, non accipit hîc veniam peccatorum, illic non erit. Non erit autem ei, quod ad vitam aeternam noluerit pervenire. Item Cyprianus2: Quando isthinc excessum fuerit, non poenitentiae relinquitur ullus, nec sanctificationi locus. Hîc vita amittitur aut retinetur. Item Augustinus3: Post hanc vitam id quisque habiturus est, quod in ea conquisierit; nunc misericordiae, post judicii tempus erit. Item Hieronymus4: Cum ante tribunal Christi veneris, inquit, nec Jobus nec Daniel pro te orare poterunt. Item Chrysostomus5: Simul discesserimus, hinc non est in nobis situm poenitere aut delere peccata. Item qui in praesente vita peccata non eluet, nullam postea consolationem habiturus est. Atque eo pertinet Salomonis dictum de arbore caduca, quae eo quo ceciderit loco, sive ad Aquilonem sive ad Austrum, illic perpetuo residebit6.
CORONAEUS: Ne vobis theologis theologos opponam, satis est sacrae scripturae locum de Maccabaeis singularem denotare1: Nisi, inquit, revicturos sperarent, qui mortui sunt, frustra pro mortuis vota conciperentur. Itaque Judas princeps Judaeorum mortuos pro patriae salute, solennibus sacris expiari jussit, ut peccatorum noxa solverentur.
CURTIUS: Libri Maccabaeorum non modo ab Ebraeis, sed etiam ab omnibus veteribus christianis theologis inter ἀπόκρυφα censentur et sanctissimis Laodicaeensis synodi1 decretis repudiantur.
CORONAEUS: At posterioribus conciliis, ipsiusque Tridentinae synodi decretis, quasi sacratiores probantur mirum in modum.
TORALBA: Ego quidem non modo theologorum1 et academicorum auctoritate, sed etiam argumentis certissimis animorum purgationes et expiationes scelerum post hanc vitam fore non dubito. Sed ut votis aut rogationibus ullis eluantur, probare nullo modo possum. Nec vero Plato2 quicquam perniciosius aut capitalius hominum generi persuaderi posse scribit. Nam quo quisque sceleratior exstiterit, quo majores opes furtis aut rapinis pupillorum ac viduarum congesserit, eo confidentius alienis precibus ac sacrificiis flagitiorum suorum diritatem dilui putabit.
SALOMO: Legibus divinis saepe admonemur, nullis sacrificiis improbitates expiari1 praeterquam eas, quae errore probabili admittantur; direpta vero bona praesertim egentium, viduarum ac pupillorum quasi flagrans incendium absumunt rapientium opes omnes. Quae cum ita sint, quis putet, sacrificia ulla aut preces mortuis proficere posse?
CORONAEUS: Si nihil proficiunt mortuis viventium rogationes, cur Judaei mortuos in sepulcra deferentes canerent suam1 השֻובה (accubationem) in qua his verbis utuntur: Spiritus domini quiescere faciat N. in horto Eden, in pace, ipsum ac omnes defunctos Israëlitas, ad cujus precantis vocem populus respondet Amen! Cur etiam Augustinus pro matre Monica sic precatur: Dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres in judicium cum hac?2 Cur etiam Muhammedistae ipsi, qui supplicia inferorum quidem sempiterna fore credunt, tam ardenter precarentur ut amici vita defuncti ab interrogatione utriusque angeli atri eripiantur?
OCTAVIUS: Ista quidem precatio fit a Muhammedistis, priusquam judicium subeunt, non quod judicio semel damnatos unquam eripi putant.
SALOMO: Nec Maccabaeorum, nec Augustini autoritatem moror; nos vero nec anniversariis solennibus, nec sacrificiis, nec rogationibus illis utimur pro animis defunctorum, quia scimus nihil profuturum sed illa השֻובה1 nihil aliud est, quam vox optantium, ut beati sint amici, propinqui, parentes.
CORONAEUS: Si dubia res esset, an mortuis viventium vota proficiant, ut quidem prodesse confido, nonne tutius tamen foret id facere, quod mortuis nihil nociturum sit, quam illos dubia spe flammis cruciandos deserere? Nam ut sapientes vetant id facere, quod dubites justum sit, necne? ita quoque jubent nos id facere, quod dubites, profuturum sit, necne? Ac propterea laudatur Cato Censorius, qui de animarum immortalitate disputans, quorum vim et sensum exstingui morte putabant levissimi quidam Epicuraei: Si1, inquit Cato, in hoc erro, quod immortales animos esse credo, hunc errorem, quo delector, quamdiu vivo mihi eripi nolo, sive mortales sint animi, ut minuti quidam philosophi putant, non vereor, ut illi mortuum me irrideant. Quanto nos accuratius ac libentius pro amicis mortuis supplicare debemus, si certum est, ut spero, Romanam ecclesiam a pietate vera aberrare non posse.
SENAMUS: Ego a pontificibus Romanis1 didici, haereticum esse neminem, qui ex duabus vel pluribus inter se de religione discrepantibus doctorum virorum sententiis, utram libet, tueatur.
CORONAEUS: Ita quidem opinor, si disputatio est περὶ τῶν ἀδιαφόρων, non tamen si de summa religionis aut de fidei capitibus quaeratur.
SENAMUS: At in eo ipso controversia gravis est, quae sint capita fidei? Nam Sorbonici theologi duodecim Christianae fidei capitibus centum viginti subrogarunt et capitalibus suppliciis addixerunt, qui contra sentirent, inter quae capita illud etiam conscriptum est, beatum Petrum non Petrum, beatum Paulum non Paulum dici oportere.
TORALBA: Video Judaeos a Christianis, Agarenos ab utrisque de summa religionis dissidere, graves etiam Agarenos inter ipsos controversias fidei existere, nec pauciores1 centum viginti haereses a Tertulliano et Epiphanio inter Christianos commemorari, nec tantum haereticos majorum gentium a se invicem dissidere, verum etiam eos, qui plus caeteris sapere videntur, Damascenum inquam a Chrysostomo, Cyprianum a Tertulliano, Epiphanium ab Eusebio, Hieronymum ab Augustino, Gregorium ab Hieronymo, Origenem a caeteris, Abaelardum a Bernhardo, Thomam a Scoto, Henricum a Durando, Albertum ab Henrico et postremo quemque superiorum scriptorum sugillare. Quin etiam magistrum sententiarum haeresium viginti quinque a junioribus Sorbonicis denotari, Graecos Christianos a Latinis, Romanos a Germanis, Helveticos et Gallos ab utrisque, Lutherum a Zwinglio, Calvinum a Stanckaro, Bezam a Castellione, in summa fere singulos a singulis, ut omnes ab omnibus, mutuis maledictis et execrationibus refutari. Ac tametsi Judaei suae religionis puritatem constantia majore tueri videantur, orientales tamen ab occidentalibus in ritibus discrepant. Quae cum ita sint, nonne praestat simplicissimam illam et antiquissimam eandemque verissimam naturae religionem, uniuscujusque mentibus ab immortali Deo insitam, a qua dissidendum non erat, amplexari, illam inquam religionem, in qua Abel, Enochus, Lothus, Sethus, Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, Deo carissimi heroës vixerunt, quam inter tot ac tam varias opiniones incertum quemque vagari, nec habere certam animi sedem, in qua acquiescat?
SALOMO: Si heroibus illis similes essemus, nihil ritibus ac caerimoniis opus esset, plebem vero ac vulgus ignarum sine ritibus ac caerimoniis nuda verae religionis assensione contineri, vix ac ne vix quidem fieri potest.
CURTIUS: Caerimoniarum multitudo mihi non placet, quae veri Dei cultum evertit, ut paganorum et qui propius a paganis absunt, Catholicorum.
OCTAVIUS: Non video de toto genere religionum, quae purioribus caerimoniis1 Deum aeternum colendum sibi proponat quam Ismaëlitarum.
SALOMO: Sed jam de via deflexerunt ac sepulcra Naphissae1 Muhammedis, ac nescio quorum2 prophetarum, continuis peregrinationibus fatigant. Judaei solas divinae legis caerimonias, non hominum arbitrio confictas, cum veri aeterni Dei cultu sic amplectuntur, ut plebis animos aeque ac eruditorum facile in officio sine ullis sacrificiis contineant.
CORONAEUS: Veram religionem Romanos pontifices jam inde a Christo Deo vero et sanctissimis apostolis ac discipulis continua serie posteritatem docuisse confido ac suae dignitatis splendorem ac decus inter haereticorum, Judaeorum ac Turcarum, Paganorum, Epicuraeorum naufragia constanti fide tueri. Et quoniam id vobis persuaderi non potest, quod tunc fore non despero, non desistam, verum Deum et hominem Christum ejusque inviolabilem parentem, virginum decus, omnes angelorum legiones, martyrum, confessorum ac beatorum omnium ordines obsecrare, ut Deum aeternum vobis propitium reddant ac pro vestra omnium salute rogationes ferant.
Footnote reference number missing: may be anywhere in the three paragraphs between preceding and following footnotes, or may refer to overall paragraph sequence.
SALOMO: Magnam profecto gratiam Coronaeo pro tot ac tam multis beneficiis ac potissimum pro sua erga nos pietate singulari et caritate debemus, quam vicissim imitari nos oportet, ac singulos pro singulis supplicare Deo aeterno, ut nos in rectum salutis iter, omnibus errorum vepribus ac spinis purgatum, deducat.
FRIDERICUS: Qui de sua religione dubitat, vera sit necne, aut qui falsam pro vera profitetur, nec pro caeteris utiliter vota facere posse videtur; qui vero certus ejus religionis, in qua sit acquiescendum, si veram habet, utiliter quidem pro aliis, non item pro seipso supplicabit, aut in rectum iter, quod securius tenet, Deo praelucente ingredietur.
SALOMO: Nullus unquam mortalium certior fuit de voluntate divina, quam Moses, qui tametsi Dei leges ad populum tulisset, attamen precibus fusis: Ostende, inquit1, mihi vias tuas, ut cognoscam te. Item David, divinarum legum peritissimus interpres: Vias tuas, inquit, ostende mihi2; qui tamen alibi dixerat3: Notas mihi fecisti vitae vias, ut scilicet Deus illis praeluceret ad arcana legis intelligenda. Nam quadragesimo post anno quam lata lex erat, Moses coacta populi concione, illud etiam4 addidit: Non dedit Deus vobis cor ad intelligendum, nec oculos ad videndum, nec aures ad audiendum hactenus.5 Ex quo intelligitur, sine ope ab luce divina Dei leges aut jussa intelligi aut percipi non posse. Itaque vates lyricus exclamans6: Revela, inquit, oculos meos, ut intueri possim admirabilia tuae legis arcana. Quanto nos igitur studiosius quam illi preces mutuas ad Deum immortalem fundere debemus, in tanta opinionum de vera religione discrepantium varietate.
SENAMUS: Quid vetat igitur, quo minus omnes simul ac semel pro omnibus ardenti animo illud ab immortali Deo precemur, ut recta via pergamus, si modo veram nacti sumus, sin a vera via sive vita defleximus, divina bonitate praeeunte dirigamur. Nam ut bellica tormenta sigillatim emissa non tanta vi quatiunt arces, quam si multa simul eodem impetu ferantur: ita preces multitudinis1 coelum ipsum tanto impetu feriunt, ut ipsi Deo vim afferre videantur.
SALOMO: At unius hominis integerrimi oratio plus habet apud Deum ponderis ac momenti, quam populi totius, ut quidem Moses, Samuel et Elias saepe declaraverunt, quoniam etiam in multitudine unius impietas caeteris obest, preces tamen bonorum semper exaudiuntur.
OCTAVIUS: Multitudinis quidem rogatio efficax est, si mente sincera Deum aeternum appellaverit; sin pro vero Deo falsum colat, aut creatori creaturam cultus communione conjungat, idem illi objici possit, quod Elias populo1: Quousque claudicabitis mox in hanc, mox in illam partem? Si Bahal rex est, hunc colite etc. Idem sacerdotibus Bahalem contentissima voce acclamantibus: Altius, inquit, exclamandum est, quia Bahal vel sopore, vel rationibus domesticis implicatur.2 Pejus etiam si dubitent, Deus sit necne, quem interpellant, quoniam dubitatio in cultu divino semper impietatis opinionem affert. Quid enim ferat3 Athesani4 theologi amuletum, quod adoraturus hostiam siligineam, quam dubitent consecrata sit necne, quod manibus contrectat: Si Deus es, inquit, adoro te, sin minus, non adoro.
SENAMUS: Omnes homines, quantum quidem opinor, Deum deorum omnium parentem agnoscunt, ac tametsi plerique communicatis honoribus creaturas cum creatori copulant, principem tamen confitentur, quem Porphyrius et Plato1 τῶν θεῶν πατέρα καὶ παντοκράτορα vocant, quem Octavius, Salomo, Toralba, unice caeteris omniis repudiatis, colendum proponunt, Fridericus et Curtius caetera quidem omnia assentiuntur, hoc tamen differunt, quod Deum illum naturae parentem vel, quod idem, filium ejus coëssentialem, coaeternum carnem humanam in utero virginis induisse contendunt ac pro generis humani salute mortem pertulisse; in caeteris prope consentiunt, excepta coena, confessione et statuis; Coronaeus2, ut religiosissimus est, ne latum quidem unguem ab ecclesiae Romanae caerimoniis putat esse discedendum. Ego vero, ne usquam offendam, omnes omnium religiones probare malo, quam eam, quae fortassis vera est, excludere.
SALOMO: Mallem ego, Sename, calidus esses aut frigidus, quam in religione tepidus. Quanquam quî fieri potest, omnium religiones simul tueri, i.e. confiteri aut credere Christum Deum esse et negare Deum esse, morte affectum et supplicio ereptum, panem Deum fieri et non fieri, quae per naturam simul stare non possunt.
SENAMUS: Ego nec assentiri leviter nec temere negare volo, quae inter theologos dubia disputatione contravertuntur, sed Pauli1 sententiam sequi praestabilius duco: Factus sum, inquit, Judaeis Judaeus, Ethnicis Ethnicus et iis qui lege vacant, quasi legis expers essem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. Itaque gratissima mihi visa est Hierosolymitanorum civium concordia, ubi tamen sunt octo christianae sectae, Latini, Graeci, Jacobitae, Armenii, Gregoriani, Coptitae, Abyssini, Nestoriani, exin Judaei, Muhammedistae, et sua cujusque sectae templa, in quibus sacra seorsim fiunt, ritibus ac caerimoniis distincta, quae tamen publicam tranquillitatem summa consensione colunt. Ego vero Christianorum et Ismaëlitarum et Judaeorum, ubicunque licet, atque etiam Lutheranorum et Zwinglianorum templa subeo, ne cuiquam quasi atheus offensionem praebeam aut quietum reipublicae statum videar conturbare. Deorum tamen principi optimo maximo omnia fero accepta. Quid igitur vetat, quo minus communem naturae totius auctorem et parentem precibus communibus flectamus, ut nos omnes in verae religionis cognitionem perducat.
SALOMO: Ferendum quidem illud, ut pro singulis rota omnes et singuli concipiant, sed omnes simul in tanta religionum varietate, salva cujusque pietate, stare non possunt. At ne Moses quidem ferre potuit1, ut populus in Aegypto sacra faceret, cum id Pharao permitteret: Non est, inquit, consentaneum, ut abominationem Aegyptiorum sacrificemus Deo nostro; sin coram id fieret, lapidibus obrueremur. Ac propterea majores nostri non sine ingenti mercede a principibus extorserunt, jam inde ab ultima memoria, ut in sacellis ac templis seorsim sacra faciamus. Ob id enim et aurum coronarium Romanis pontificibus et imperatricibus dependere consuevimus ac Zonarum jura imperatoribus Germanis. Nam cum in insula Delo sacra facere majorum nostrorum colonia prohiberetur ab incolis, quod Apollini et Dianae insula sacra videretur2, Caesareus dictator rescripsit: Non mihi placet, inquit, decretum, quo Judaeos amicos nostros sacris patriis uti prohibetis, aut in sacra pecuniam conferre, cum id ne Romae quidem facere prohibeantur. In eandem sententiam exstat Dolabellae proconsulis ad Ephesios epistola, ne Judaeos sacra facere in oppidis ac civitatibus Asiae prohibeantur. Nihilominus tamen sacris saepe disturbati sumus ac furentis plebis injuria violati.
CURTIUS: Res omnium difficillima mihi semper visa est, in eadem civitate religionum inter se discrepantium auctoritatem publicam tueri. Sed fere plebs in eo genere dominatum sibi vindicare consuevit, cui obsistere ne principibus quidem tutum est. Cum enim Phocas1 imperator2 Graecorum statuas dejici jussisset, ab ipsa fece plebis in Sophiae templo mactatus est. Privata autem sacrificia exercere periculosius est, quam publica, propter occultas civium conjurationes, quae tandem aliquando in reipublicae perniciem erumpunt. Ob id enim Trajanus Plinio Asiae proconsuli rescripsit3, ut nocturnos Christianorum conventus prohiberet. Quod cum magistratus Monasterii4 civitatis Anabaptistarum sectariis permisisset, paulatim ita creverunt, ut imperium urbis invaderent. Est etiam in privatis ac potissimum in nocturnis sacris, ubi conveniunt viri et foeminae, maxima suspicio lenociniorum.5 Quae cum in sacris Bacchanalium Romae comperta fuissent, et stupri libidinesque utrius sexus effusae et caedes permistae perpetuo decreto in tota Italia vetita fuere. Quam suspicionis infamiam Christiani, qui sacra nocturna metu magistratuum procurabant, cum maxime vellent effugere, tamen nunquam potuere, ut ex apologeticis planum fit6.
SENAMUS: Si omnibus id persuaderi posset, quod Ismaëlitis, quod mihi, quod Octavio, scilicet omnia omnium vota, quae a pura mente proficiscuntur, Deo grata vel certe non ingrata esse, ubique terrarum eadem concordia vivi posset, qua vivitur sub imperatore Turcarum vel Persarum.
CORONAEUS: Principes hujus civitatis peregrina quidem Judaeorum et Graecorum sacra fieri publica patiuntur, non tamen caeteris sunt eadem privilegia tributa, sed tamen uti libertate cuique licet, dum nihil de tranquillitate civitatis statu detrahatur, nemo sacris adesse cogitur aut prohibetur.
OCTAVIUS: Sapienter istud quidem, ut omnia hujus civitatis instituta, quibus in optimatum statu diutissime floruit ac florebit, in quo civitatis genere nulla pestis perniciosior exoriri potest, quam discordiae civium inter ipsos.
CORONAEUS: Utilitati tamen publicae pietas anteferri debet ac de religione inquiri, nolentes etiam ad sacra publica cogi, ut sanctissimis ecclesiae Romanae decretis cavetur1. Huc enim pertinet illud: Compelle eos intrare.2
OCTAVIUS: Illic agitur, opinor, de vocatis ad nuptias, quos, si adesse nollent, valde ineptum minimeque decorum videretur fustibus aut subjecta poena capitali cogere velle, si quidem voce ἀναγκάζειν interpretamur τὸ βιάζεσθαι.
CURTIUS: In eam sententiam Tertullianus1 ita scripsit: Non est religionis cogere, quae sponte suscipi debet, non vi. Et quidem concilio Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi sanctissime ita decretum est, haereticos non armis esse, sed doctrina expugnandos, nec zizania ante messen convellenda. Idem video placuisse Augustino2, Hieronymo3, Bernhardo4. Deus, inquit Hilarius, non eget obsequio necessario, nec requirit coactam confessionem, non nisi volentem recipit. Simplicitate quaerendus est, confessione discendus, caritate amandus, timore venerandus, voluntate probitatis retinendus. At sacerdotes Deum timere vinculis coguntur, poenis jubentur, carceribus continentur, virgines nudantur ad poenam, sacrata Deo corpora ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur. Haec ille. Atque ob id Priscilliani haereseos damnati sunt, quod haereticos poenis cruciandos esse arbitrarentur.
SALOMO: Jubet quidem lex divina1, masculos omnes singulis annis coram Deo se sistere, solennium festorum diebus, nec muneribus vacuos venire, neminem tamen cogi voluit. Quae enim contumelia gravior in Deum cogitari potest, quam ad illius obsequium quenquam cogere velle, cum nemo satis alacri mente ad eum amplexandum accedere possit. Nefas est, Deum ab invitis et nolentibus coli, si quis nostrae gentis, deserto Dei cultu, Deum peregrinum, peregrina sacra sibi quaerat, lapidibus obrui, civitas vero solo exaequari jubetur. Eadem poena sequitur eos, qui summo pontifici imperanti non acquieverunt. Atque eo pertinet foedus illud, quod Asa2 rex cum tribubus Juda et Benjamin percussit, quo caput ejus, qui Deum aeternum deseruisset, sacratum3 est, sed eo foedere nihil de peregrinis cavetur. Ac tametsi populus Israel jussus est, cum in regionem sibi promissam venisset, populos exscindere, templa, locos, altaria funditus evertere, non tamen finitimos populos religionem mutare coëgerunt. Nam cum David Ammonitas, Moabitas, Idumaeos sub imperium suum subjunxisset4 ac vectigales fecisset, suis tamen religionibus ac sacris uti passus est. Atque illud est, opinor, quod Julianus5 in libro, quem adversus Galilaeos scripsit, innuere videtur, cum legibus Mosis cautum fuisse putat, ne aliarum gentium templa ac delubra exscinderentur.
CURTIUS: Haec quaestio, an quisquam suam religionem ejurare cogendus esset1, magnis contentionibus agitata fuit in senatu Lusitanorum, Emanuele rege. Cum enim Ferdinandus,2 Castiliae rex, Judaeos omnes finibus imperii sui exegisset, pars in Galliam Narbonensem, unde postea a Francisco rege depulsi fuere, exceptis oppido paucis, qui proscriptionis metu religionem mutarunt vel simularunt, pars maxima in Lusitaniam concessit. Rex Emmanuel coacto concilio decerni jussit, an cogendi essent, christianam religionem profiteri. Tandem decretum est, cogendum esse neminem nec tamen ferendum esse, Judaeos sua religione uti, sed edicto cautum est, ut brevi finibus excederent, ni vel religionem ejurare vel durae servitutis jugum subire mallent. Quibus non erat exeundi potestas, propter navigiorum difficultatem vel inopiam, metu servitutis impendentis baptizari maluerunt. Sed cum haberetur concio Vlysipone urbe metropoli, plaga Christi crucifixi minio picta, cruore fluenti similis apparebat, adversa luce solis. Quod concionator cum prospiceret, clare vociferans: Advertite, inquit, Christi salvatoris vulnera, ut sanguine diffluunt. Plebs admirari et assentiri, quousque Judaeus quidam νεόφυτος, qui religionem christianam simulabat, clara voce plebem attonitam objurgans: Ecquid nos, ait, lignea isthaec mortui hominis imago movet? Qua voce audita concionator hominem ut perfidum ac detestabilem, totamque gentem acerrima oratione exsecratus, quod simulatione fucata Christianum se mentiretur. Quibus vocibus percita plebs ac furenti similis hominem fano detractum lapidavit, nec eo contenta per urbem Judaeos undique conquirens, tria3 circiter millia trucidavit. Rex intellecta re graviter tulit, quod Judaeos ad suae religionis desertionem compulisset, ac seditiosorum capita una cum concionatore in crucem egit.
SALOMO: Nihil est, quod gravius feram, quam pietatem altissimis radicibus insitam irrideri, unde calamitosae civitatum conversiones atque eversiones oriuntur, quas infinitum est commemorare. Sed pauca de multis: Cum in urbe Hierosolyma Judaei solenni festo sacra facerent, quidam e militibus praesidianis terga in ipso templo nudavit ac foedissima verborum contumelia sacratissimos ritus conspurcavit. Hic a plebe ad supplicium raptus est, non tamen id prius fieri potuit, quam viginti circiter hominum millia necarentur.1 Sed plerique principes pietatis speciem impie obtendunt, ad innocentium opes diripiendas, ut Ludovicus Hungariae, Dagobertus et Philippus Augustus Francorum, Ferdinandus Arragonum reges, falsis criminationibus circumventos Judaeos proscripserunt, et ubi defuit materia calumniandi, vim apertam adhibuerunt, ut et Cracoviae Judaei omnes avorum memoria caesi sunt, praeter impuberes, qui religione christiana imbuti fuere, caesorum etiam domos incenderunt, quo incendio tota Cracovia deflagravit.
Footnote reference missing in original: position at “necarentur” is conjectural.
OCTAVIUS: At Ferdinandus rex Arragonum iniqua quadam pietate vel potius inexplebili pecuniarum aviditate, postquam Judaeos exegisset, et qui metu opum amittendarum baptizati fuerant, simulata religione spoliasset, Mauros Granatenses Arabicae1 religionis, Mahummedem ejurare coëgit. Non prius tamen id fieri potuit, quam ut Alsagnynum2 pontificem Maurum baptizari, carceribus ac tormentis diu cruciatum, compulisset, librorum etiam 5000, quos Ismaëlitae pro sacris habent, comburi jussit. Deinde mutata religione, quadruplatoribus oblata occasio est eos proscribendi, qui religionem christianam simulare dicebantur, quae omnia facta sunt Ximene Cardinale suadente, quem cum Toleti pontifex esset, monuisse decuerat concilii Toletani decreto cautum esse, ne quis invitus religionem Christianam profiteri cogeretur.
FRIDERICUS: Theodorici, Romanorum et Gothorum imperatoris, sententia digna est, quae litteris aureis pro foribus principum inscribatur. Cum enim a senatu Romano admoneretur, ut Arianos suppliciis ad fidem catholicam adigeret, ita rescripsit: religionem imperare non possumus, quia nemo cogi potest, ut credat invitus.
CURTIUS: Praeclare ille quidem, melius etiam Jovianus imperator, qui edicto unionis proposito, quod Henoticon appellabat, Paganos, Christianos, Arianos, Manichaeos, Judaeos ac prope ducenta sectarum genera ad concordiam aggregans, oratores ad modestiam assidue cohortabatur, ne plebem seditiosis concionibus ac reipublicae statum perturbarent, sed ad pietatem, integritatem, caritatem mutuam invitarent.
Quae cum omnibus probarentur, Coronaeus jussit me pueros arcessere, quibus obtulit canticum1: Ecce, quam bonum et quam jucundum, cohabitare fratres in unum, non diatonicis vulgaribus aut chromaticis, sed enharmonicis rationibus, diviniori quadam modulatione compositum, quo suavissime omnes delectati ac seipsos mutua caritate amplexati discesserunt. Deinceps mirabili concordia pietatem ac vitae integritatem communibus studiis ac convictu coluerunt, sed nullam postea de religionibus disputationem habuerunt, tametsi suam quisque religionem summa vitae sanctitate tueretur2.
Finis.
Ad pag. 295 lin. 10 pertinet subsequens carmen graecum, quod ibi non nisi latine versum legitur.
The transliteration is given in a separate block.
Χριστὲ θεοῦ τέκνον, τέρεν ἄνθος, ἀένναε μίστα, Κόσμων ἀμφιδρόμων ἐποχούμενε κοίρανε νώτοις Αἰθερίοις, ἀλκῆς ἵνα σοι σθένος ἐστηρίκται, Πάντ᾽ ἐπιδερκομένῳ καὶ ἀκούοντ᾽ οὔασι καλοῖς. Σὴ γὰρ ὑπὲρ κόσμον τε καὶ οὐρανὸν ἀστεροέντα, Χριστ᾽, ὑπερεκτανύται πολλὴ αἰώνιος ἀλκή, Ἧι ὑπερηωρήσας ὀρίνων φωτὶ σεαυτὸν, Ἀενάοις ὀχετοῖσι τιθήνεις νοῦν ἀπέραντον, Ὅς ῥα κύεις τόδε πᾶν, τεχνώμενος ἄφθιτον ὕλην, Ἧς γένεσις δεδόκηται, ὄτι σφε τύποισιν ἐδήσας‧ Ἔκ σου ἀπορρεύσαντ᾽ ἁγίων γεννήματ᾽ ἀνάκτων, Οἳ σε μὲν ἀμφίστασι, κρατίστ᾽, ἔκ σου γεγαῶτες Πεμπόμενοι τῇ καὶ τῇ ὑπ᾽ ἀγγελίησιν, ἕκαστα Πρεσβυγενεῖ διάγουσι νόῳ καὶ κάρτεϊ τῷ σῷ. Πρὸς δέ τι καὶ τρίτον ἄλλο γένος ποίησας ἀνάκτων, Οἳ σ᾽ ἄδουσι κατ᾽ ἦμαρ, ἀεὶ μνήσκοντες ἀοιδῆς, Ὅς θανάτῳ ζωὴν, βέλτιστε, βροτοῖσιν ἔδωκας.
Christe theou teknon, teren anthos, aennae mista, Kosmôn amphidromôn epochoumene koirane nôtois Aitheriois, alkês hina soi sthenos estêriktai, Pant’ epiderkomenô kai akouont’ ouasi kalois. Sê gar huper kosmon te kai ouranon asteroenta, Christ’, huperektanutai pollê aiônios alkê, Hê huperêôrêsas orinôn phôti seauton, Aenaois ochetoisi tithêneis noun aperanton, Hos rha kueis tode pan, technômenos aphthiton hulên, Hês genesis dedokêtai, hoti sphe tupoisin edêsas; Ek sou aporrheusant’ hagiôn gennêmat’ anaktôn, Hoi se men amphistasi, kratist’, ek sou gegaôtes Pempomenoi tê kai tê hup’ angeliêsin, hekasta Presbugenei diagousi noô kai karteï tô sô. Pros de ti kai triton allo genos poiêsas anaktôn, Hoi s’ adousi kat’ êmar, aei mnêskontes aoidês, Hos thanatô zôên, beltiste, brotoisin edôkas.
Notes on spelling and consistency:
This is a 19th-century edition of a 16th-century text. Latin orthography follows modern conventions. The pairs i:j and u:v distinguish vowels and consonants; ligatures and diacritics—including æ and œ—are not used.
The editor appears to have regularized the spelling. Any remaining variations were left unchanged in this e-text:
The name FRIDERICUS sometimes appears as FREDERICUS.
Similarly:
“Muhammed” (and derivatives) / “Mahummed” / “Muhamed” / “Mahomed” “Ptolomaeus” / “Ptolemaus” “Origen” / “Origin” / “Oregin”
The word “auctor” and its derivatives also appear as “autor”.
Similarly:
“mist-” / “mixt-” “Epicurae-” / “Epicure-” “imo” (the conjunction) / “immo” “praelium” / “proelium” and many other ae:oe pairs.
Dieresis in words such as “Israël” and “coëgit” is used randomly.
Greek accents have been left unchanged even where obviously wrong; only errors in spelling have been corrected. In Hebrew, only errors involving consonants have been noted. Impossible or unpronounceable vowel signs attached to the Name
יהוה
are as in the original. Quotation marks in the printed text follow the German „high-low“ pattern.
Citation format is as in the original. For example (adjoining pair from Book V):
Homeric citations vary between Roman numerals and Greek letters, so “X” may mean either 10 (X) or 22 (Χ).