← Table of contents
Julius Cæsar

ACTUS IV.

Henry Denison translation

SCENA I.

Atrium in Ædibus ANTONIANIS.

ANTONIUS, OCTAVIUS, LEPIDUS.

Ant.—Ergo hi omnes proscribendi sunt. En! cujusque nomini stigma suum letale.

Oct.—Insuper his, et frater tuus, Lepide: aisne?

Lep.—Aio.

Oct.—Stigma ad nomen ejus, Antoni.

Lep.—Hac conditione, quod et Publio, sororis tuæ filio, Antoni, detur locus suus in libello nostro.

Ant.—Fiat: ecce! stigmate eum damno. Tu autem, Lepide, jam Cæsaris domum eas, et tecum testamentum referas. Quomodo aliquid ex legatis imminui possit ratio nobis ineunda est.

Lep.—Vosne hic inveniam?

Oct.—Vel hic, vel ad Capitolium. [Exit LEPIDUS.

Ant.—Levis iste; nullius pretii vir: tabellarii vice dignus qui fungatur. Decetne, putas, Octavi, istum, terrarum orbe in tres partes diviso, unam pro suâ habiturum esse?

Oct.—Scilicet ipse auctor eras; et quæ in fatali isto libello nostro nomina inscribenda essent ex istius suffragio inscribi tu contentus eras.

Ant.—Junior es, Octavi; senior ego. Animadvertas velim—honores quos in istum cumulamus, (eo consilio ut invidiæ onus vice nostrî ipsorum ferat,) ille, uti asinus aurum, portaturus est; sub pondere gemens sudansque; ductus actusve quocunque tu et ego viam indicaverimus; donec, facto itinere, et nummis istuc, ubi nobis placet, deductis, onus a tergo amovebitur; et eum veluti asinum, vacuum, soluto collo, dimittemus, ut ventilet aures, et herbam in aperto quærat.

Oct.—Fac quod voles: miles tamen fortis et expertus est.

Ant.—Hoc et equi mei est, Octavi; cui in idipsum largiri pabulum soleo: quem in pugnam ire in gyros, rectâve currere, vel immotum stare, doceo; corporis ejus motibus arbitrio meo conformatis. Ide fere dicendum de Lepido nostro: docendus et informandus est, gubernandus, agendus. Cerebrum vel omnino nullum, vel sterile, habet. Artes alienas, mores, exempla, quoad potest, depascitur; quibus jam obsoletis abjectisque ab inventoribus, pro novis et sibimet ipsi excogitatis utitur. Ne in isto moremur, nisi ut in mancipio nostro. Nunc autem de gravissimis rebus consulendum, Octavi. Brutus Cassiusque copias conducunt: oportet quam citissime iis obviam eamus. Fœdere igitur inter nosmet ipsos icto, conciliandi amici, copiæque a nobis etiam totis viribus undique contrahendæ; deliberandum insuper quomodo operta discrimina magis pateant, aperta defendantur.

Oct.—Hoc agamus, Antoni; nos enim jam tanquam in saltu sumus, canibus undique circumlatrantibus; et vereor sane ne sint, qui, dum nobis vultu arrident, corde mala quamplurima comminiscantur.

[Exeunt.

SCENA II.

Castra ad Sardes. BRUTI tentorium. Tubæ. Ex hac parte BRUTUS, LUCILIUS, LUCIUS, Milites: ex illâ, TITINIUS, PINDARUS.

Brut.—Consistite, milites.

Luc.—Date signum: consistite.

Brut.—Quid habes, Lucili? num venit Cassius?

Lucil.—Immo jam venit: Pindarus tibi nomine ejus salutem dat.

[PINDARUS BRUTO litteras reddit.

Brut.—Amici litteræ sunt.—Dominus tuus, Pindare, vel per seipsum, vel per malos quosdam ministros, mihi satis causæ dedit, ut quædam facta infecta vellem. Quodsi me jam conventurus est, omnia in melius interpretari licebit.

Pin.—Pro certo habe nobilem dominum meum se, ut semper, quam maxime benevolum honestumque tibi comprobaturum esse.

Brut.—Nullus dubito. Jam pauca tecum, Lucili: dic mihi, quonam modo te acceperit?

Luc.—Satis comiter quidem et honorifice; nec tamen familiari eo more, et benigno, neque eâ verborum facilitate quibus olim utebatur.

Brut.—Amicum modo ardentem, jam frigescentem, depingis. Animadvertas licet, Lucili, amorem languescentem et mox defecturum, ut ad coactas quasdam blanditias confugiat. Vera simplexque fides artem nescit: insinceri autem equorum impatientium more agunt, qui primo cursu superbiunt frenaque indignantur: deinde, quum ad calcar ventum est, cristas demittunt, et se pigros et male natos produnt. Exercitusne ejus in itinere est?

Lucil.—Hac nocte Sardibus castra ponunt; peditum pars major, equitatus fere omnis Cassium comitantur.

[Tubae.

Brut.—Audisne? adest:—lento passu obveniamus.

CASSIUS, cum suis.

Cass.—Consistite.

Brut.—Consistite. Date signum per ordines.

Mil. 1.—Consistite.

Mil. 2.—Consistite.

Mil. 3.—Consistite.

Cass.—Frater nobilissime, me injuriâ affecisti.

Brut.—Di superi! testor vos me ne inimicos quidem, quod sciam, injuriâ afficere; quanto minus fratrem?

Cass.—Gravitas ista tua, Brute, injurias velat; quando autem injuste agis—

Brut.—Te contineas, precor, Cassi; expostulationes tuas lenius urgeas: indolem tuam satis novi: ne coram militibus nostris, quos oportet nos conjunctissimos intelligere, rixantium more colloquamur. Quare, hisce paullulum remotis, tu, Cassi, mecum in tentorium meum: ibi querelas tuas liberius exponas; ego patienter audiam.

Cass.—Tribunis, Pindare, manda ut cohortes paullulum hinc deducant.

Brut.—Quin et tu, Lucili. Jam vero nemo in tentorium veniat, consiliantibus nobis. Lucius et Titinius aditum custodiant. [Exeunt.

SCENA III.

BRUTI Tentorium. Intervallo quodam LUCIUS et TITINIUS.

BRUTUS, CASSIUS.

Cass.—Quod in me injuriose egisti, Brute, vel ex hoc patet: Lucium Pellam, de muneribus ex Sardianis nostris acceptis in judicium vocatum, condemnâsti; litterasque meas, eum, quod mihi notus esset, excusantes, pro nullis habuisti?

Brut.—Tu in teipsum, Cassi, injuriosus, quod in istius causâ te advocatum feceris.

Cass.—Hisce temporibus parum convenit singulum quodvis delictum accuratius notare.

Brut.—Liceat dicam tibi, Cassi—tu ipse male audis propter cupidam quandam et prurientem manum; aiunt te munera tua indignis auro vendere.

Cass.—Mene cupidum? mene prurientem manum? nî Brutus esse, per Deos omnes, jam supremum locutus esses.

Brut.—Quam corruptelam Cassii nomen decoram facit; idcirco Pœna suum abscondit caput.

Cass.—Pœnam—dicebasne? Pœnam?

Brut.—Martium—Idus memento Martios!—Quonam instigante—nisi Justitiâ—magnus Julius occisus est? Quis inter nos tam vilis ut, nisi Justitiâ instigante, eum percusserit? Quid! unusne nostrûm est,—qui hunc primum orbis terrarum virum, non ut latronem ipsum, sed quod latronum patronus esset, occidimus;—nosne, inquam, manus nostras turpissimo lucro contaminabimus? ingensque gloriæ nostræ curriculum tam parvi ultro vendemus quantum digitis—ad hunc morem—contineri possit? Mallem me canem esse, et latrare lunam quam istiusmodi Quiritem.

Cass.—Ne me latres, Brute; equidem non patiar; parum tibi convenit me insectari. Miles ego plus quam tu belli expertus; aptior qui de patrocinii conditionibus judicem.

Brut.—Non tu, Cassi.

Cass.—Aio.

Brut.—Non tu, inquam.

Cass.—Ne instes mihi; ne me provoces; metuo ne non memet penes fiam: cura vitam tuam: ne me ulterius tentes.

Brut.—Abi, vir levis!

Cass.—Quid est?—certe male audivi!

Brut.—Audi tu; dicam enim. Sperasne iræ puerili tuæ me locum daturum: metuamne quod insanus quidam torve me intuetur?

Cass.—Dî superi! Dî superi! hæccine me pati!

Brut.—Immo hæcce omnia, et plura his: intus fremas, si vis, donec superbum tuum cor dissiliat. I, servis tuis quantum irasci potes ostendas, ut te formident servi. Egone locum dabo tibi? Tune a me conciliandus? Mene decet summisso vultu ineptos furores tuos patienter ferre? Per Deos! cogam te ut splenis tuis venenum exhaurias ipse, etiamsi exhauriendo rumparis. Ex hoc die, dico tibi, Cassi, te, quandocunque irascaris, pro joco et ludibrio utar.

Cass.—Ventumne est ad hoc?

Brut.—Tu te militem præstantiorem jactas: fac ut probatum habeas; quod si probaveris, lætabor ego: quod meum est, gaudeo a præstantoribus edoctus.

Cass.—Male in me, male in me omnino, Brute; militem seniorem, non præstantiorem, dixi: præstantioremne dicebam?

Brut.—Utrum horum mavis.

Cass.—Cæsar me sic provocare non ausus esset.

Brut.—Tace, tace; tu non ausus esses eum sic tentasse.

Cass.—Mene non ausum?

Brut.—Dico, non.

Cass.—Mene non ausum?

Brut.—Non, per Deos, non ausus esses.

Cass.—Brute, ne amori meo nimium fidas: vereor ne faciam cujus me pœnituerit.

Brut.—Jamdudum id fecisti, Cassi. Videsis; minæ tuæ nihil in me valent; eâ enim virtute me totum involvo, ut, tanquam vana aura, istæ me incassum prætervolent. Auri quoddam pondus a te, per tabellarios meos, petebam: quippe ut nummos ipse turpiter aliunde corradam procul a me est. Per Deos! mallem cor meum in æs transmutari, sanguinemque in drachmas guttatim, stillari quam e duris pauperum manibus sordidas eorum mercedulas per me injuriâ extorqueri. Aurum, a te inquam, per tabellarios meos, petebam; in stipendia legionibus meis. Tu mihi negabas. Hoccine Cassii erat? Ego ne Caio Cassio sic respondissem? Si quando Marcus Brutus adeo avarus fiat, ut viles istos calculos in arcâ conditos suis interdicat, eâ ipsa horâ, Dî, omni fulmine vestro Brutum comminuatis!

Cass.—Ego non negabam.

Brut.—Negabas, aio.

Cass.—Non ego:—stultus iste qui responsum meum retulit. Brutus cor meum dilaceravit. Amicus amici culpas extenuare debet; Brutus meas exaggerat.

Brut.—Invitus loquor, tuis in meipsum injuriis coactus.

Cass.—Me non amas.

Brut.—Culpas quidem tuas non amo.

Cass.—Amici oculus culpas tantulas notare nollet.

Brut.—Nollet adulatoris oculus, etiamsi Olympum superarent.

Cass.—Veni, Antoni; veni, juvenis Octavi; vosmet de Cassio solo omnium ulciscamini: Cassium vitæ tædet. Bene dilecto odio est: a fratre lacessitur: servus uti reprehenditur: culpâ qualibet notatâ, in tabulis inscriptâ, memoriæ commissâ, ut illi aliquando in opprobrium objici possit. Eheu! animam meam lacrymando exhaustam vellem! Ecce! gladius tibi meus; nudatum pectus: cor intus thesauro Pluti carius, auro pretiosius: si Romanus es, cor illud exscindas: ego qui aurum negabam, idem cor datum volo: percute ut percussisti Cæsarem; te Cæsarem enim, etiam quum maxime aversabaris, plusquam Cassium dilexisse certo scio.

Brut.—Ne mihi gladium, Cassi. Ad libitum iræ indulgeas: tibi per me licebit. Fac quodcunque velis; injuriosus contumeliosusque sis; ego intemperiem dicam. O Cassi, cum agno conjuctus es: iram ille, uti silex ignem, gerit; percussus scintillam in breve ostendit, et extemplo refrigescit.

Cass.—Vixitne Cassius ut Bruto suo jocus et ludibrium fiat, si quando dolor et male temperatus sanguis eum irritaverint?

Brut.—Male et ego temperatus, quum ista dicerem.

Cass.—Tantumne concedis? Da manum.

Brut.—Immo, et cor simul.

Cass.—O Brute! ——

Brut.—Quid est, Cassi?

Cass.—Nonne satis amoris in me habes, ut patiaris si quando fervida ista temperies, quam a matre accepi, me ultra modum impulerit?

Brut.—Satis, Cassi. Quod si posthac Brutum tuum nimis urgeas, ille, matrem tuam increpitantem audire putans, tibi locum dabit. [Strepitus intra.

Poeta.—[Intra.]—Date viam ad duces. Jurgium inter se habent, cui alios interesse melius erit.

Luc.—Non licet.

Poet.—Mors sola me prohibebit.

POETA.

Cass.—Quid vult strepitus iste? quid nobiscum tibi?

Poet.—Proh pudor! O quid erit? Dux a duce magnus amandus. Ne sit vos inter rixa; Poeta jubet.

Cass.—Pol! quam putidos facit Cynicus este versiculos.

Brut.—Hinc tu, impudens! abi in malam rem!

Cass.—Ne nimis ægre feras, Brute: suo more agit.

Brut.—Isti morem geram si quando tempestivus aderit. Quid his ineptissimis cum bello? abeat statim.

Cass.—Abi, quisquis es; confestim abi.

[Exit POETA.

LUCILIUS, TITINIUS.

Brut.—Lucili, Titinique, mandate centurionibus ut in hanc noctem metentur castra.

Cass.—Ipsi statim huc redeatis; vobiscum Messala adsit. [Exeunt LUCILIUS et TITINIUS.

Brut.—Luci, vinum affer.

Cass.—Non novi te tantum moveri posse.

Brut.—O Cassi, plurimus dolor cor meum ægrum facit.

Cass.—Quid autem—Philosphia tua nihili est, si quæ indies contingunt mala parum sustineas.

Brut.—Nemo tristitiæ cedit minus quam ego:—Portia mortua est.

Cass.—Aisne? Portia!

Brut.—Mortua est.

Cass.—Et tu me—importunum—injuriosumque—non illico occidebas!

O damnum intolerabile! O ima cordis pertentans dolor!

Quonam morbo?

Brut.—Mei absentis impatiens, dolensque quod Octavius cum Marco Antonio in tantum roboris creverit, (nempe hoc simul accepimus) quodammodo insana facta est; semotisque famulis, ignem absorpsit.

Cass.—Atque ita mortua est?

Brut.—Scilicet—ita.

Cass.—O, immortales Di!

LUCIUS, vinum et lucernas ferens.

Brut.—Ne plura de illâ.—Da cyathum in manum. In hoc, Cassi, si quid inter nos non satis amanter intercesserit, id omne sepultum volo.

Cass.—Tibi propinanti idem sitit cor meum. Poculum corona, Luci: nunquam mihi redundabit Bruti amor.

TITINIUS, MESSALA.

Brut.—Accedas, Titini:—salve, mi Messala. Jam nunc ad lucernam sedeamus, et quid in his necessitatibus agendum sit, consilium capiamus.

Cass.—Portia, obiistin?

Brut.—Ne iterum istud nomen, precor te. Messala, ex his litteris intelligo Octavium juvenem et Marcum Antonium cum magno exercitu tendere versus Philippos, in nos impetum facturos.

Mess.—Idem ego ex meis litteris.

Brut.—Ecquid aliud habes?

Mess.—Octavius, Antonius, Lepidusque centum Senatores proscriptos et majestatis condemnatos sustulerunt.

Brut.—Hac parte meæ vix consentiunt; quippe Senatores proscriptos et cæsos septuaginta ferunt; unum ex iis Ciceronem.

Cass.—Ciceronem, ais?

Mess.—Immo—Cicero, unus ex proscriptis, periit. Accepistine epistolas, Brute domine, ab uxore tuâ?

Brut.—Nullas, Messala.

Mess.—Nihilne habent de illâ litteræ tuæ?

Brut.—Nihil, Messala.

Mess.—Mirum, ut mihi videtur.

Brut.—Sed quid rogas? tune aliquid de illâ?

Mess.—Non ego, domine.

Brut.—Romanus es, Messala; mihi verum dicas.

Mess.—Romanus es, Brute; quod dicam feras. Illa procul dubio mortua est—infandâ morte.

Brut.—Ergo, vale, Portia.—Omnibus moriendum, Messala: illam aliquando morituram continuo meditatus, mortuam patienter fero.

Mess.—Ita a magnis mala magna sustinenda sunt.

Cass.—Equidem, prout tu, quid in hac re philosophum decet edoctus sum; infirmior tamen natura mea, quam quæ, sicut tua, rem ipsam sustinuisset.

Brut.—De mortuis satis: jam de vivis. Quid censes? an ad Philippos exercitum nostrum confestim ducendum putas, an non?

Cass.—Non, me judice.

Brut.—Quare, quæso?

Cass.—Pro nobis magis facturum censeo ut hostis nos ultro petat. Sic enim opes suas consumet, milites defatigabit, suo ipsius detrimento. Interea nos castra tenentes, quiete refecti erimus; indiesque et ad propulsandum et ad agendum instructiores.

Brut.—Argumenta tua gravia esse fateor; hæc tamen, ut puto, graviora. Qui inter hunc locum et Philippos sunt, vix satis bene in nos affecti videntur, quippe qui commeatus inviti suppeditaverint. Hostis, per eos iter faciens, ordines suos complere poterit: deinde, amplifactus reparatusque, animosior progredietur: quibus omnibus eum destituemus si, ad Philippos ei obviam euntes, hosce in tergo tenebimus.

Cass.—Mî frater, verbum velim ——

Brut.—Pace tuâ—insuper notandum est, nos omne quod nostrarum partium est jampridem collegisse; legiones completas esse; et totam rem nostram jam quasi maturam: hostem in diem crescere; nobis, in summum jam progressis, periculum esse ut mox retrorsum cedendum sit. Quippe in rebus humanis, ut in mari, inest æstus: cui si, sursum adhuc fluenti, te commiseris, in Fortunam provectus eris; si refluenti, inter vada et angustias nunquam non navigandum erit. Nos jam mari pleno invehimur; æstuumque secundum oportet occupemus, ne fiat jactura.

Cass.—Eamus ergo: ad Philippos cum hoste congediamur.

Brut.—Nox intempesta nobis colloquentibus obrepsit. Necessitas naturæ imperat. Somnus tamen brevis esto. Visne plura loqui?

Cass.—Nihil ego. Valeas et dormias: primâ luce proficiscemur.

Brut.—Vestem domesticam meam, Luci, affer.

[Exit LUCIUS.

Valeas, optime Messala;—valeas, Titini;—valeas et tu, nobilissime Cassi! bene dormiatis omnes.

Cass.—O carissime frater! male inita est hæc nox: ne in futurum quicquam inter nos dissidii intercedat. Nonne ita erit, Brute?

Brut.—Omnia jam optime se habent.

Cass.—Valeas, domine.

Brut.—Et tu, mî frater.

Tit., Mess.—Bene dormias, domine.

Brut.—Valeatis omnes.

[Exeunt CASSIUS, MESSALA, TITINIUS.

LUCIUS, vestem afferens.

Vestem mihi. Ubi cithara tua?

Luc.—In promptu est, domine.

Brut.—Vocem somno plenam habes: nec mirum, mî puer: diutius vigilâsti. Claudium voca, et si quis alius prope sit, ut in tentorio meo cubent.

Luc.—Varro, Claudiusque, adeste.

VARRO, CLAUDIUS.

Var.—Quid est, domine?

Brut.—Vos in tentorio meo cubare velim: forsitan vestrûm mihi opus erit ut ad Cassium nostrum mittam.

Var.—Si placet, vigilabimus, ut prompti simus.

Brut.—Non ita; cubetis, precor: vos fortasse non requiram. Ecce, Luci, librum, quem diu quæro, in vestis sinu a meipso positum. [Cubant SERVI.

Luc.—Certus eram, domine, te istum non im meam manum commisisse.

Brut.—Veniam peto, mî puer; vix satis memor sum. Potesne graves palpebras tuas paulisper relevare, ut breve quoddam melos citharâ dicas?

Luc.—Immo, si placet, domine.

Brut.—Placet, mî puer; importunior sum; te tamen nunquam non promptum novi.

Luc.—Officium meum ago, domine.

Brut.—Officium supra vires non urgendum est. Juventus requiem poscit.

Luc.—Jam ex somno sum, domine.

Brut.—Bene est; in somnum mox redibis: non te morabor diu. Si vivam, fortunæ tuæ mihi curæ erunt.

[Psallit, cantatque LUCIUS.

O vox somno plena! O letalis Sopor! Virgâne tuâ Letheâ puerum meum tangis, in te meditantem melos? dormias, mî puer; non ita male in te agam ut somnos abrumpam tuos: ne tamen citharam frangas, e manu capiam. Dormias, mî puer.

Jam ad librum meum:—nonne qua parte legebam obversa pagina est? ecce. [Sedet.

Umbra CÆSARIS.

Quam pusilla facta est hujus lucernæ lux! Di! quid adest? Incertine oculi mei informe hoc spectrum fingunt? Jam me invadit. Speciesne vera, an vana es? Divusne, Divorum nuntius, an ex Erebo Dæmon, qui sanguinem meum congelas, et crines stare facis? Dic mihi qui sis.

Umb.—Genius malus tuus, Brute.

Brut.—Quare ades?

Umb.—Ut moneam te Philippis me visurum.

Brut.—Bene est; ergo te iterum videbo?

Umb.—Scilicet—Philippis.

[Evanescit Umbra.

Brut.—Esto: te Philippis videbo. Quid! statim ut in me redeo, evanescis. Male ominate Dæmon, plura tecum loqui vellem.—Puer! Lucius! Varro! Claudius! Expergiscamini! Claudius!

Luc.—Chordæ discordes, domine.

Brut.—Se adhuc citharam pulsare putat. Expergiscere, Lucius.

Luc.—Quid est, domine?

Brut.—Somniabasne, Lucius, qui clamitares tantum?

Luc.—Me clamitâsse non novi.

Brut.—Clamitabas tamen. Videbasne aliquid?

Luc.—Nihil, domine.

Brut.—Iterum dormias.—Heus tu! Claudius! expergiscere.

Var.—Domine.

Claud.—Domine.

Brut.—Quare in somno tantum clamabatis?

Var., Claud.—Clamabamusne nos, domine?

Brut.—Certe: videbatisne aliquid?

Var.—Equidem nihil, domine.

Claud.—Nihil ego.

Brut.—Ite, salutate Cassium fratrem meum: ut castra primo mane moveat: ipsi sequemur.

Var., Claud.—Factum erit, domine.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings