← Table of contents
Julius Cæsar

ACTUS I.

Henry Denison translation

SCENA I.

ROMÆ Via quædam.

FLAVIUS, MARULLUS, CIVIUM TURBA.

Flav.—Hinc, domum, ignavi; apagite, domum; num hodie ferias agitis? Quid? Nescitisne nefas esse cuivis artifici die profesto deambulare, nisi insignibus artis suæ induto? Heus tu! Cujusnam artis tu artifex?

Civis 1.—Ego, domine, faber lignarius.

Mar.—Ubi ergo vestis coriacea? ubi regula? quid vult vestitus iste nitidior? Heus et tu; quamnam et tu artem?

Civis 2.—Nullam sane artem ego, domine; opifex sum inops, non artifex.

Mar.—Qualis ergo opifex? Statim dicas.

Civis 2.—Honestus, spero, neque infimus; quamvis inter ima hominum versor.

Mar.—Quale opus, impudens? quale opus tuum?

Civis 2.—Ne, domine, rumparis. Sin te ruperis, ego te consuere possum.

Mar.—Mene consuere? quid vis, procax?

Civis 2.—Calceos nempe tuos, domine.

Mar.—Ergone sutor es?

Civis 2.—Immo, sutor, et totus in subulâ: nîl ego ultra crepidam. Calceorum veterum chirurgus sum; illos, quantumvis ægros, redintegro. Eorum qui bovino corio insistunt, nulli decentiores quam qui operi meo innituntur.

Mar.—Quare autem hodie foris? Quid est quod hosce tecum circa vias ducis?

Civis 2.—Quid? nisi ut calceos terant, quos ad me reparandos ferant. Sed tamen, ut verum dicam, domine, ferias agimus, ut Cæsarem spectemus, et in ejus triumpho lætemur.

Mar.—Et quapropter "lætemur?" Quam victoriæ mercedem secum iste retulit? Quot captos duces, qui devincti currum ejus triumphalem exornent? O vos stipites, O lapides, O si quid sit istis magis iners stupidumque; O dura ilia; O Romani excordes; nonne Pompeium meministis? Quoties in muros et crepidines, in turres fenestrasque, immo atque in summa tectorum culmina scandebatis, infantibus vobiscum adductis, et diem totum ibi insidebatis, quam patienter expectantes dum Magnus per Romæ vias pompam duceret: curruque ejus vixdum viso, nonne vos tantum clamorem tollebatis, ut ipse contremeret Tiberis, strepitu per concavas ripas replicato? Iidemque nunc induitisne vestitum lautiorem, ferias injussi agitis, et flores coram illo ipso spargitis, qui super Pompeii cadaver triumphans incedit? Abite! domos festinate, flexisque genibus Deos supplicate, ut stragem ingratis animis summo jure debitam avertant.

Fla.—Ite, redite, mî boni; et, ut culpam eluatis, vos, et vestrûm consimilis turba, ad Tiberim adstantes, lacrymas in alveum instillate, donec, amnis, modo tenuis, exundans summam ripam supersiliat.

[Exeunt CIVES.

Viden' ut vilis ista fæx plebis movetur! taciti consciique dilabuntur. Tu illac ad Capitolium; ego hac: statuas, si quas exornatas inveneris, denuda.

Mar.—Nonne nefas? Lupercalia agimus.

Fla.—Quid ad rem? Nullam statuam Cæsaris tropæis exornari decet. Ego circumibo, vulgusque de viis compellam; idem fac et tu, sicubi confertos videas. Plumis hisce nascentibus de alâ avulsis, altius Cæsar se levare non poterit, qui harum ope trans oculos volitaret, nos omnes, utpote servos, de cælo territurus.

[Exeunt.

SCENA II.

ROMÆ Platea quædam.

Pompa quædam. CÆSAR, ANTONIUS (in cursum paratus), CALPURNIA, PORTIA, DECIUS, CICERO, BRUTUS, CASSIUS, CASCA, Turba pone sequens, ARUSPEX.

Cæs.—Calpurnia,—

Casc.—Tacendum. Cæsar loquitur.

Calp.—Adsum, Cæsar.

Cæs.—Antonio cursum agenti te obviam habeto. Antoni—

Ant.—Quid? Cæsar, domine.

Cæs.—Ne negligas, Antoni, cursûs studio, Calpurniam tangere: fertur enim ab antiquis mulieres hoc sacro currentium tactu sterilitatis vinculis exsolvi posse.

Ant.—Non negligam: quum Cæsar 'Fiat' dixerit, factum est.

Cæs.—Ordinentur jam ludi, et ne quis absit ritus.

[Musica. Tubae.

Arusp.—Cæsar—

Cæs.—Quis me vocat?

Casc.—Taceant omnes. Taceant, inquam.

[Silent tubæ.

Cæs.—Quis ex turbâ me appellat? Vocem audio exsuperantem tubas, quæ Cæsarem clamat: Dic iterum; Cæsar dat aurem.

Arusp.—Idus caveto Martios.

Cæs.—Quisnam ille est?

Brut.—Aruspex, qui te cavere Idus Martios jubet?

Cæs.—Coram adducite, ut intuear.

Casc.—Heus tu, e turbâ veni; in Cæsarem converte oculos.

Cæs—Jam quid ais? repetas velim.

Arusp.—Idus caveto Martios.

Cæs.—Somniat iste; eamus.

[Exeunt—BRUTO CASSIOQUE relictis.

Cass.—Annon ad ludos spectandos, Brute?

Brut.—Minime quidem.

Cass.—Venias, precor.

Brut.—Non sum ad ludos aptus. Carei Antonianâ istâ alacritate. Ne autem tibi impedimento sim, abibo.

Cass.—Jamdudum te observo, Brute. In vultu tuo minus quam olim benignitatis et amoris erga me elucescit: te nimis durum et severum habes in amicum amantissimum tui.

Brut.—Erras, mî Cassi: si quando aspectum hunc meum mutaverim, non nisi in memet ipsum mutavi. Jactatus sum nuper variis quibusdam animi motibus, cogitationibus mihimet ipsi propriis, quæ me fortasse austeriorem faciunt. Sed ne idcirco doleant mei, (quorum tu Cassi, semper esto) neve neglectum meum alioqui interpretentur, quam quod Brutus infelix, ipse sibi confligens benevolentiam suam non satis constanter indicet.

Cass.—Ergo, Brute, mentem tuam hactenus parum intellexi; ideoque cogitationes quasdam graves, neque indignas, in hoc sinu meo, quasi in sepulchro habui. Dic mihi, Brute optime; num in faciem tuam potes ipse inspicere?

Brut.—Nequaquam, Cassi; oculos enim non seipsum intuetur, nisi in speculo quodam depictum.

Cass.—Verum dicis. Multum igitur dolemus, Brute, te non istiusmodi speculo potiri, quod virtutes occultas tuas tibi aperte reddat, ut tuam ipsius imaginem agnoscere queas. Audivi quidem, cum plures optimi in Româ, divo Cæsare excepto, de Bruto colloquerentur, et sub hujusce sæculi jugo gementes optarent nobili Bruto suos oculos non deesse.

Brut.—Quænam in discrimina me vis, Cassi, ducere, qui, ut id a meipso exposcam quod meum non est, me ita provoces?

Cass.—Idcirco, Brute optime, auscultes velim; et quum fatearis te non in posse imaginem tuam, nisi aliâ quadam materiâ repercussam, inspicere, ego, tanquam ipse speculum, ea quæ, quamvis tua sint, teipsum adhuc latent, modeste tibi ostendam. Et ne me suspectum habeas, Brute, utpote levem assentatorem, solitumque, Dîs invocatis, amorem meum cuilibet obtrudere. Quod si cognoveris me quemvis adulari, amplectique; dein eundem calumniari; vel me in epulis compotori cuilibet præcordia aperire, me cavendum esse concedam. [Tubae, acclamationes.

Brut.—Sed quid vult acclamatio ista? vereor ne plebs Cæsarem regem fecerit.

Cass.—"Vereor" dicis? Habeo igitur te nolle Cæsarem regem.

Brut.—Nollem, Cassi; eum tamen bene diligo. Sed quare me hic tamdiu moraris? Quid est quod mihi communicatum velis? Si quid, quod ad Reipublicæ bonum spectat, ex hac parte honorem, ex illâ mortem proponas; ego in alterutrum æquis oculis inspiciam. Ita enim me Dî adjuvent, plus apud me valet honesti nomen quam mortis timor.

Cass.—Istam in te esse virtutem, Brute, non minus quam lineamenta oris tui agnosco. Age vero; honor sermonis nostri argumentum esto. Quid nimirum tu et populares nostri de hac vivendi conditione censeant non satis scio; sed, quod ad me attinet, malim omnino non vivere, quam ita vivere, ut alium quemvis, mihi ipsi similem et æqualem, continue pertimescam. Uterque nostrûm, æque ac Cæsar, liber natus et nutritus: uterque nostrûm, æque ac Cæsar, hibernum gelu potest pati. Olim, memini, die ventoso frigidoque, cum turbidus Tiber ripas indignabatur, mihi Cæsar, "Audesne, Cassi, mecum in iratas illas undas insilire, et ad adversam ripam natare?" Dicto, togatus insilui, eum sequi jubens. Secutus est Cæsar; et uterque nervosis brachiis huc illuc fluctus rejicientes animose in adversum contendimus. Sed priusquam ad metam adventum est, "Fer opem Cassi," clamitabat Cæsar, "ne peream." Tum, ut Æneas, atavus illustris noster, ex Ilio flagrante senem Anchisem humeris deportavit, ita ego ex Tiberinis fluctibus Cæsarem defatigatum eripui. Ecce autem! idem iste Cæsar nunc Divus habetur: Cassius vilis est, et ad merum Cæsaris nutum corpus inclinare coactus. Olim in Iberiâ hic Cæsar in febrem incidit; notabam ego ut, ingravescente morbo, tremeret: immo, Divus hic tremebat. Notabam labia ejus præ timore pallescere; istiusque oculi aciem hebetari, cujus obtutu totus jam trepidat terrarum orbis. Gemere illum præterea audiebam. Immo, et illa ipsa lingua, quæ nuper civibus Romanis jussit verba observare, et in tabellis inscribere, ea, inquam, lingua, "Eheu, da mihi potum, Titini;" flebiliter clamitabat, more puellulæ ægrotantis. Dii immortales! stupeo attonitus hominem vili adeo et male temperato animo totius humani generis majestatem antecedere, et palmam solum sibi auferre potuisse.

[Acclamationes. Tubæ.

Brut.—Acclamationes iterum audio. Vix dubito quin hi plausus novos quosdam honores in Cæsarem cumulatos indicent.

Cass.—Quid mirum, mi bone! Ille, veluti colossus alter, orbem hunc angustum, divaricatis cruribus, superstat; et nos, pusilli, nanique, subter hujus ingentia crura repimus, timide circumspicientes, modo liceat sepulcra, etiamsi inhonesta sint, nobismet reperire. Quid tamen! singulo nos nostræ ipsorum fortunæ aliquando imperamus. Non astra, mî Brute, sed nosmet ipsi inculpandi, si inferiores existimus. "Brutus," "Cæsar:" quid nimirum in isto "Cæsare?" Cur nomen hoc magis quam illud per aures hominum resonet? Ambo simul inscribas; tuum non minus decorum est; ambo voce pronuntientur; tuum non minus ora hominum complet; ambo expendas; tuum non minus grave est; ambobus ad manes evocandos utaris; Bruti nomini non minus quam Cæsaris manes obsequentur.

[Acclamationes.

Nunc, per Deos omnes et singulos, quali cibo nutritus est hic noster Cæsar ut in tantum creverit? Ætas nostra, tui te pudeat! O Roma, illustrium virorum stirpe orbata es! Quando enim præteriit ætas ulla post Deucalionem, quæ uno solo, quantumvis eximio, viro inclaruerit? Quando ante hæc nostra tempora, quisquam, de Româ sermonem habens, dicere potuisset, ingentem ejus ambitum uni soli sufficere? Hæc Roma nostra profecto eadem videtur; et Romæ abunde loci est, quæ unum tantummodo virum in se hodie complectatur. Proh pudor! ego et tu, Brute, a patribus nostris accepimus quemdam olim fuisse Brutum qui κακοὺς quos δαίμονας pompam regni Romæ ostentare non minus quam Regem pertulisset.

Brut.—Amori tuo, Cassi, nunquam diffisus sum. Quid istud sit ad quod me provocatum velis partim suspicor. Quid autem, et de hac re, et de his temporibus ipse jamdudum cogitaverim, postea tibi explicabo. In præsenti, obsecro te, per amorem nostrum, ne mihi amplius instes. Quæ jam locutus es, perpendam; quæ postea locuturus sis, patienter audiam: et tempus inveniam aptum et ad audiendum, et ad, ut in re tam gravi, respondendum. Interea, mî Cassi, hanc meam sententiam rumineris velim: Brutum malle paganum esse, quam sub horum temporum conditionibus, præsentibus futurisque, se civem Romanum inscribere.

Cass.—Gaudeo me, tenui sermone licet, scintillam, vel tantulam, ex Bruto excudisse.

[Redit CÆSAR cum suis

Brut.—Transacti ludi sunt: redit Cæsar.

Cass.—Cascæ prætereuntis manicam velle: ille, acri more suo, nobis, si quid hodie momenti acciderit, narrabit.

Brut.—Faciam:—sed animadverte, Cassi—quæ in Cæsaris fronte iratæ ferveant maculæ! qui aliis omnibus demissi et castigati vultus! Pallet Calpurniæ gena; et Cicero oculis mustelinis igneisque intuetur, uti in Capitolio solet, si aliquando Senatores illi male obtemperaverint.

Cass.—Casca quid sit nos certos faciet.

Cæs.—Antoni.

Ant.—Quid jubes, Cæsar?

Cæs.—Qui mihi astant, Antoni, obesi sint; bene curatâ cute; qui noctem edormiunt. Cassius iste aspectu macro nimis aridoque est. Cogitat nimis. Tales cavendi sunt.

Ant.—Ne illum metuas, Cæsar; non est ille cavendus; bene natus est, optime affectus.

Cæs.—Utinam pinguior esset:—nihil metuo tamen: sin autem Cæsaris nomini aliquid cum formidine commune esset, neminem novi quem æque vitandum judicarem, ac macrum istum Cassium. Multa legit; notat multa; acta hominum usque ad imum perspicit; ludos non, ut tu, Antoni, frequentat; musicam fastidit; raro faciem in risum relaxat; aut si unquam riserit, id quasi seipsum irridens facit, et sui animi contemptu, qui ad hoc ullomodo moveri possit. Tales semper ægre ferunt, si quando alium sibi ipsis superiorem animadverterint: idcirco imprimis cavendi sunt. Quod vulgo metuendum est, non quod ego metuo, tibi ostendo; ego enim Cæsar. Sed veni in dextram, alterâ enim aure surdior sum, et dic mihi quid de illo vere censeas.

[Exit CÆSAR cum suis—manet CASCA.

Casc.—Togam meam, Brute, vellebas; visne aliquid loqui?

Brut.—Immo, Casca; dic nobis quid hodie acciderit ut Cæsar aspectum adeo tristem et severum ferat.

Casc.—Quid? Nonne et tu cum eo eras?

Brut.—Si cum eo fuissem, quid istud fuerit non a Cascâ peterem.

Casc.—Diadema nempe illi oblatum erat: oblatumque ille, versâ manu, ad hunc morem dimovit; plebs statim acclamavit.

Brut.—Cur autem iterum plausus iste?

Casc.—Propter idem.

Cass.—Ter plaudebant; quid tertius iste clamor?

Casc.—Propter idem.

Brut.—Num igitur ter oblatum erat diadema?

Casc.—Scilicet, ter; et ille ter repudiavit; sed lentius lentiusque; plebs autem simplex et ingenua in singulam quamque vicem vehementius plaudebant.

Cass.—Quis illi diadema obtulit?

Casc.—Quis nisi Antonius?

Brut.—Rem totam nobis, optime, enarra.

Casc.—Peream, si potero. Meræ ineptiæ erant. Vix notabam. Vidi tamen M. Antonium diadema illi offerre;—nec tamen diadema, corollam potius talem qualem—et, ut antea dixi, ille eam pro hac vice dimovit. Nihilominus tamen, ut opinor, eam desiderabat. Tum iterum obtulit Antonius; dimovit iterum Cæsar: sed, me judice, ut manus abstineret vix sibi persuasit. Tum tertio obtulit; ille tertio dimovit. In unamquamque vicem ululabat turba, scabris manibus plaudebat, pileos sordidos sursum jactabat, tantumque male olentis halitûs emittebat, eo quod Cæsar corollam rejiceret, ut Magnus ille pene suffocaretur: ibi enim animo defecit, et succubuit: equidem, quod meum erat, non ausus sum ridere, ne, ore aperto, fædum et ipse halitum fœdum perciperem.

Cass.—Verumne dicis, Cæsarem animo defecisse?

Casc.—In ipso Foro collapsus est, mutus, spumamque ex faucibus edens.

Brut.—Morbo, fortasse, comitiali captus est.

Cass.—Non isto morbo Cæsar; sed tu, Brute, et ego, et bonus hic noster Casca, illo laboramus.

Casc.—Quid vis hercle non intelligo. Cæsarem collapsum certo scio. Et per fidem meam fæx ista populi ei plaudebat, et sibilabat, prout ille placebat aut displicebat, tanquam quivis actor esset.

Brut.—Quid vero dixit, quando in se rediit?

Casc.—Prius nimirum quam defecit, simul ac percepit vulgus lætatum esse quod ille corollam rejiceret, tunicam divellit, et guttur feriendum obtulit. (Quodsi ex eo grege unus fuissem, meum sit cum damnatis posthac in Erebo versari, si non illico percusissem.) Deinde collapsus est; et quando sui compos factus est, supplicabat istos præstantissimos suos, ut, si quid male fecisset aut dixisset, morbum, non ipsum, in culpâ haberent. Paucæ quædam mulierculæ, quæ mihi adstabant, 'O hominem miserandum' clamaverunt, et illi ex imo pectore condonaverunt. Sed quid vis? Istæ Cæsari non minus condonâssent, etiamsi matres earum trucidâsset.

Brut.—Deinde tristis, uti vidimus, rediit.

Casc.—Scilicet.

Cass.—Annon Cicero locutus est?

Casc.—Immo, Græce aliquid.

Cass.—Quânam, obsecro te, sententia?

Casc.—Per oculos, interpretari nequo! Qui intelligebant inter se ridebant, et capite annuebant: mihi certe Græcum quoddam erat. Jam vero aliud novi est quod vobis dictum velim. Marullus Flaviusque, ausi Cæsaris imaginibus ornatus detrahere in carcerem ducti sunt. Valeatis. Plus ineptiarum erat quarum vix satis memini.

Cass.—Cænamne hac nocte mecum, Casca?

Casc.—Nequeo, alibi jussus sum.

Cass.—Prandiumne cras?

Casc.—Immo, si vivus ego, et tu eâdem mente, et prandium gulâ dignum.

Cass.—Te expectabo.

Casc.—Bene est. Valeatis ambo.

[Exit CASCA.

Brut.—Obtusior sane hic noster factus est: apud scholam prompto eum ingenio memini.

Cass.—Atque adhuc promptus ad agendam rem aliquam gravem et honestam, etiamsi hunc obtusum morem præ se ferat. Asperitatem illam in sermonibus pro condimento uti solet, ut eorum major sit appetentia.

Brut.—Ita credo. Jam te relinquo: cras, si vis mecum loqui, aut ego ad te, aut tu ad me; ego domi manebo.

Cass.—Veniam ego. Valeas interim: de statu nostro mediteris.

[Exit BRUTUS.

Brutus ille vir profecto nobilis: accidit tamen ut metallum, quamvis generosum, in pejus cudi possit. Quam convenit ergo probos cum probis semper versari! Quis enim ita constans ut omnes illecebras aspernari queat? Cæsar me aversatur; Brutum amat: quod si ego Brutus essem, et Brutus Cassius, Cassius non Brutum immutaret. Hac nocte scripta quædam in Bruti fenestras injiciam, variâ manu, ut plurium esse videantur, quæ quanti eum Roma æstimet declarabunt, et quæ sit Cæsaris ambitio tectius indicabunt. Tunc cavet Cæsar; eum enim vel summovebimus, vel in pejus ipsi ruemus.

[Exit.

SCENA III.

Via quædam.

Ex hac parte CASCA, stricto ense, ex illâ CICERO.

Cic.—Salve, Casca: deduxistine Cæsarem? Sed quid vult iste anhelitus? cur distentis oculis stupes?

Casc.—Annon et ipse trepidas, quum tota terra, moles veluti instabilis, quassatur? O Cicero, vidi ego quercus nodosas vi turbinis furibundi disrumpi, oceanumque superbientem tumescere, spumare, furere, quasi gestiret se nubibus minacibus intermiscere: sed nunquam adhuc procellæ ignem stillanti interfui. Vel bellum civile inter se Dii gerunt, vel per hanc stragem homines insolentiores castigant.

Cic.—Ecquid igitur mirabilius vidisti?

Casc.—Servus quidam, tibi notus, sinistram, quasi ex viginti tædis exardescentem, sursum ferebat; nec tamen ignescebat manus. Mihi ipsi ad Capitolium (ecce ensem adhuc strictum) obviam venit leo, qui me torve intuens illæsum præteribat: pavidæ mulieres in globum coactæ terrore ipsâ facie mutatâ, jurabunt vidisse viros ignibus succinctos perambulare vias. Heri, meridie ipsâ, noctua in foro sedebat, stridens, ululansque. Quum hæc et talia concurrunt, ne quis dicat, "Hoc aut illud in causâ est,—Hæc omnia secundum naturam sunt." Ego enim ea esse credo quæ, in quamcunque regionem demissa fuerint, portentosum aliquod mox adfuturum denuntient.

Cic.—Fateor tempus extra ordinem esse: accidit tamen ut homines signa, sensu plane signis ipsis opposito, pro arbitrio non raro interpretentur. Cæsarne cras ad Capitolium?

Casc.—Procul dubio; Antonio enim jussit ut te certiorem faceret.

Cic.—Vale, ergo, Casca: hæc tempestas vix sub dio sustinenda est.

Casc.—Vale, Cicero. [Exit CICERO.

CASSIUS.

Cass.—Quis ibi?

Casc.—Romanus.

Cass.—Vocem Cascæ agnosco.

Casc.—Aures non te fallunt. Quæ sit hæc nox, Cassi?

Cass.—Honestis gratissima.

Casc.—Quis unquam cœlos adeo minaces noverit?

Cass.—Qui terram adeo sceleribus confertam noverit.—Ego quidem vias perambulavi, noctis hujusce periculis obnoxius; et discinctus, uti vides, Casca, pectus in fulgura nudavi. Immo etiam, cœli gremio contortis quasi fulminibus diffisso, me in ipsum ictum aciemque opposui.

Casc.—Heus! quare tantum cœlos provocasti? Humanum est refugere et trepidare, quum Dii omnipotentes hæc signa, tam diros iræ suæ præcones, in terram demittunt.

Cass.—Piger es, Casca; vitalibusque iis scintillis quæ Romanum decent, vel cares, vel fovere non vis: palles, stupesque; stas metuens et attonitus, propter has novas cœlorum minas: sed si veram causam exquirere velis, quare ignes isti, larvæque fluitantes circum; quare aves et feræ naturas suas insitasque facultates sic in portentosam speciem mutent; quare delirent senes, pueri præsagiant; disces hæc omnia a Diis ita disponi, ut alicujus diri eventûs omina et cautelæ fiant. Equidem possem, Casca, tibi virum nominare, huic diræ nocti, quæ tonitrua et fulgura tam mira ostentat, manes evocat, rugitque, sicut leo in Capitolio, simillimum; virum neque te ipso, neque me, agendo præstantiorem, portentosum tamen et timendum non minus quam hæc Naturæ monstra.

Casc.—Cæsarem, ut opinor, indicas.

Cass.—Quem indicem parum refert: Quirites enim hodierni nervos et membra, qualia avi, jactant; sed, proh pudor! patrum nostrorum animi mortui sunt; matrum consiliis gubernamur. Hæc enim sub jugo servilis patientia nos mulieres arguit.

Casc.—Fertur Senatum cras Cæsarem Regem edicturum esse; eâ conditione, ut diadema, ubicunque velit terrâ marique, exceptâ Italiâ, gerat.

Cass.—Quæ si edixerint, quâ deinde ego hunc gladiolum geram satis scio. Cassius a servitio Cassium liberabit. Dî superi! Hoc vestro munere imbecilli valent, tyranni incassum furunt: non enim turris lapidea, non murus aheneus, non carcer clausus, validi non vincula ferri, animam hanc cohibere valent. Vita, hujus custodiæ corporeæ pertæsa, viam sibi aperire semper callet. Quod si ego bene noverim, sciant omnes, me, quodcunque mihi tyrannis onus imposuerit, id pro arbitrio discutere posse.

Casc.—Sic ego, et sic servus quivis, propriâ manu servitutem suam solvendi facultatem habet.

Cass.—Quare igitur Cæsar tyrannus? O hominem infelicem! Non lupum ageret, nisi quod Romanos oves esse cerneret; non leonem, nisi quod vitulos. Qui incendium properari volunt, ex levi quavis stipulâ ordiuntur. Quam sordida et fæculenta moles hæc nostra Roma est, quæ nihil valet nisi ut ad vilem istum Cæsarem illustrandum materiem suppeditet! Sed, O dolorem meum! quo me perduxisti? Forsan hoc coram servo libenti et assentatore locutus sum. Quod si ita est, luendum scio. Esto; ensem gero, et discrimen contemno.

Casc.—Casca sum—non sycophanta, neque perfidus. Manum accipe: si quando in hæc mala nostra pro virili insurrexeris, ego inter primos ero.

Cass.—Pactum est. Nunc licet scias, Casca, me jamdudum quibusdam optimis nostris persuasisse, ut mecum rem honestam, in primis periculosam, suscipiant; qui jam me in porticu Pompeii expectant. Hac enim nocte vix unus quivis vicos tenet; ipsa tempestas speciem gerit nostro operi consentaneam, quam maxime cruentam, igneam et terribilem.

CINNA.

Casc.—Tace. Advenit quidam pede concitato?

Cass.—Cinna est; gressum agnosco; nobis amicus. Cinna, quo properas?

Cin.—Ut te inveniam. Quis iste? An Metellus Cimber?

Cass.—Casca est; unus ex nostris. Num me nostri expectant, Cinna?

Cin.—Gratulor ob Cascam. Quam plena metu est hæc nox! Ex nobis sunt qui mirabilia viderunt.

Cass.—Dico tibi, Cinna; num me expectant nostri?

Cin.—Immo: O Cassi, si tantum Bruto nobili partium nostrarum esse persuadere posses.

Cass.—Contentus esto. Cape hanc tabellam, mî bone, et in prætoris sedili ita ponas, ut Brutus eam inveniat; hanc in fenestram ejus injice: hac statuam Bruti grandævi incera: dein ad porticum Pompeianum; ibi nos reperies. Num Decius Brutus et Trebonius ibi sunt?

Cin.—Scilicet, omnes, Metello Cimbro excepto, qui te domi tuæ quærit. Abeo, ut has tabellas pro jusso disponam.

Cass.—Deinde ad theatrum Pompeianum.

[Exit CINNA.

Veni, Casca; nos Brutum domi suæ adhuc jam nocte visemus: tres ejus partes jamdudum habemus; uno altero congressu totus noster erit.

Casc.—Ille profecto in corde populari penitus insedit; et quod a nobis factum offensæ foret, illius consensu, quasi aurum ex plumbo arte magicâ confectum, in rem honestam et laude dignam mutabitur.

Cass.—Hominem, pretium hominis, necessitatemque nostram recte æstimas. Eamus; nox enim jam media est; et priusquam lux advenerit, nos eum e somno excitatum omnem nostrum faciemus.

[Exeunt.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings