Pars quinta
Arcadius Avellanus translation
Mea in Mari Pericula
Caput XXII.
Quemadmodum Pericla mea Maritima Inceperim.
A coniuratis nihil amplius tentatum est — ne vel unicus quidem iactus e sylva prodiit. “Suas portiones eius diei acceperunt,” ut navarchus dixit, proinde locus, nemine disputante, erat noster, nacti etiam quietem ad saucios curandos, nosque prandio reficiendos. Ego et Spectabilis, nulla periculi ratione habita, sub dio coquebamus, verum etiam, hic, ob gemitus ægrorum sub cura medici distractissimi eramus.
Ex numero octo, qui in hoc certamine ceciderunt, tres tantum adhuc spirabant: nempe piratarum is, qui ad speculatorium glande est ictus — Hunter, atque Navarchus Smollett; horum autem priores tantum quod non mortui sunt; pirata, profecto, sub scalpello medici exspiravit; Hunter vero, quidquid tentaverimus, ad se nunquam rediit in hoc mundo. Totum diem vitam mortemque inter versabatur anhelus, ut quondam ille pirata senex domi nostræ apoplexia tactus; at vero ossa eius pectoris ictu contusa erant, suaque calvaria ex lapsu fracta, prohinc, aliquando, nocte secuta, sine indicio aut verbo, Creatori suo animam reddidit.
Quod ad navarchum attinet, vulnera eius sane gravia erant, non tamen exitialia. Nullum vitale organum corporis tulit læsuram lethalem. Glans naucurii Anderson — nam Iob is fuit qui eum prior traiecit — scapulam eius fregit, ac leniter etiam unum pulmonem adstrinxit; alter iactus aliquot musculos in sura eius laceravit ac distorsit. Certum erat eum restitutum iri, ut medicus docuit, interea tamen, ac per plures septimanas, ei non licere sive ambulare, sive brachia movere, ne vel loqui quidem, si id vitare posset.
Mea propria plaga trans articulos digitorum fortuita, merus morsus dicendus est pulicis. Doctor Livesey emplastro eam compegit, mihique insuper auriculas vellicavit.
Finito prandio Spectabilis atque medicus paulisper cum navarcho consultatione sederunt; postquam autem ad cordis plenitudinem disseruissent, paullo post meridiem, medicus, sumpto suo pileo, pari sclopellorum, seque copide succincto, mappam in sacculum recondidit, sclopetoque in humero, a septemtrione transcendit vallum, celerique gressu se per arboretum viæ committit.
Ego et Gray eodem tempore in ulteriori extremitate casæ una sedebamus, extra auditum, ne testes essemus consultationis præpositorum nostrorum. Gray fumam tollit ex ore, ac fere etiam oblitus est eam reponere, ita stupefactus est actibus medici.
“Quidnam, per Deorum fidem,” fatur, “medico nostro in mentem venit?” “Anne insanit?”
“Imo, nequaquam,” aio ego. “Quin ego certus sum eum ex omni hac turba plane ultimum esse qui insaniat.”
“At, sodalis,” prosequitur Gray, “fortasse ille non insanit, verum si ipse non, certe ego insanio.”
“Mihi quidem paret,” refero ego, “Doctorem Livesey suas habere rationes; atque, ni fallor, Ben Gunn it visum.”
Me in hoc non erasse, postea comprobatum est. Interim casa æstu ad suffocationem pæne erat oppressa, area autem arenacea intra vallum sole meridiano prope ad ardorem fervebat, quum mihi aliquid aliud in mentem incidit, quod nequaquam videbatur rectum ac probatum. Etenim invidere cœperam sorti medici sub alsia umbra arborum itantis, aviculis ei accinentibus, suavemque pinuum fragrantiam inspirantis, dum ego in fervore æstuabam, vestibus meis resinæ inhærentibus, tantoque cruore circum me, totque cadaveribus undique iacentibus, ut denique locum aversarer, quæque aversio pæne formidinem æquaret.
Per totum id tempus quo casam elutriebam, vasaque cibaria eluebam, aversio hæc atque invidia pedetentim ita in me augebantur, ut tandem, conspecto sacco panario, quum nec testem haberem quemquam, primum gressum effugii perfeci, utrumque sacculum meæ tunicæ buccellatis opplendo.
Demens fui, si ita lubet cuiquam me vocare, ac profecto actum stultum et præcipitem eram suscepturus; constitui tamen actum omni prudentia et cautela qua par eram, in effectum deducere. Hæc buccellata satis erant, siquid incommodi mihi accideret, usque ad magnam partem posteræ diei ad me alendum ac sustentandum.
Ut rem proximam, par sclopellorum cepi, et quum cornu pulveris glandulasque iam utique haberem, me rite armatum sensi.
Quod ad propositum ipsum attinet, id, per se, nequaquam erat malum. In animo nempe mihi erat ad linguam terræ sabulosam pervenire, quæ pulvinarium ad ortum ab aperto mari dividebat, atque albam reperire rupem a me hesterna vespera visam, et sic comperire, utrum ille esset locus necne, ubi Ben Gunn suum carabum abditum haberet. Ut etiam nunc credo, hæc res pretium operæ erat. Verumtamen, quum probe scivissem vallum mihi linquere nunquam indultum fore, nihil superfuit nisi effugium, ut quum me nemo observaret, elaberer; et hic modus agendi tam erat improbus, ut totum cœptum improbum ac nequam redderet. Attamen ego puer tantum eram, consilium autem sumptum.
Itaque, ut res denique successerant, reperi tandem occasionem prorsus miram. Spectabilis atque Gray mutandis ligaminibus navarchi erant occupati; nulla usquam indicia hostium; me in fugam dedi, atque traiecto vallo, spatium apertum transultavi, et in paucis momentis intra arbores, ubi iam nulla vox me revocantium assequi poterat, abditus, fugam prosequebar.
Hic fuit alter stultus actus meus, priore longe deterior, quandoquidem duos tantum valentes ad tuendam casam reliqui; verumtamen, ut actus prior, ad omnes nos servandos profuturus erat.
Cursum meum recta ad littus orientale insulæ direxi, quia tutius existimavi partem linguæ mari contiguam sequi, ne a pulvinario observarer. Postmeridiem iam erat, sole inclinante, sed tamen usque calidum ac sudum. Ut iter meum inter celsas arbores carpebam, non modo boatum fluctuum licebat mihi percipere e longinquo ante me littus verberantium, verum etiam ramorum atque frondium inter se frixorum stridorem, quo docebar flabra ex parte maris exorta esse solito asperiora. Mox algidæ undæ aeris me supervenerunt, ego autem mox post ex ora arboreti in littus egressus sum, vidique mare cæruleum ac sole illustre ante pedes ad horizontem usque profusum, cuius undæ veniliæ, altera alteram insectantes, magno murmure in littore collabebantur.
Mare circa Insulam Thesaurariam nunquam vidi tranquillum. Etiamsi sol in sublimi flagraret, aura sine flabris hæreret, æquor læve atque glaucum, fluctus tamen hi grandes in exterioribus oris, die ac nocte citato lapsu ferri, ac perpetuo boare et tonare solent, nec existimo ullum in insula esse locum, quo hic fragor non perferatur.
Haud mediocri gaudio obambulabam in littore secundum fluctus, donec me adversum austrum satis longe progressum esse iudicarem, tum me illinc averti, sub tegmen dumi me recepi, inde autem in supercilium promontorii languenti gressu ascendi.
Mihi illinc stanti a tergo erat mare, e regione autem pulvinarium. Flabra maritima quasi se exhauriendo intenta flatu suo violento, nunc iam resederunt; quibus leviora ac variabilia flabra ex austro-orientali successerunt, graves pulvillos nebulæ secum tractantia; pulvinarium autem sub alis Insulæ Sceleti, usque tranquilla et immota iacebat, prorsus ita ut tempore nostri ingressus. “Hispaniola” in eo speculo inturbato ab aquis, inde a cancellis ad lineam immersionis usque ad amussim reverberabatur, in suo fastigio vexillum Jolly Roger ferens.
Iuxta iacebat una lintrium, cum Ioanne Silver in postremigio sedente — aliqui autem in cancellos proclinati steterunt, unus eorum cum capedulo rubro, ille scordalus ipse, quem paucis horis ante in vallo videram altrinsece sedentem. Sermocinari ridereque videbantur, attamen ex tanta longinquitate — plus quam milliarii — ne vel verbum, aut quid dicerent, utique percipere poteram. Subito clamor insonuit petilus,[1] et quasi extraterreaneus, haud exiguo meo terrore, quamquam protinus memini vocis Navarchi Flint, quin et persuadere mihi posse putabam me avim, de suis plumis laute pictis, ut eadem in carpo domini sui, tamquam in pertica sedebat videre.
Mox post naucula divulsa ad littus accessit, interim piratæ, cum rubro capedulo una per impluvium canabæ introrsum descenderunt.
Sub idem fere tempus et sol occubuit pone Spy-Glass, quum vero vapores inciperent cito colligi, tenebræ serio oboriebantur. Nunc iam perspexi, mihi, si carabum illum ea vespera reperire vellem, ad terendum nullum superesse tempus.
Rupis alba, supra dumos satis quidem conspicua, usque circa octavam milliarii deorsum promontorium aberat, satis tamen temporis ad eo perveniendum consumpsi, haud raro enim in medio dumorum quadrupedandum erat. Iam nox prope supervenerat quum mihi licebat eam manibus per latera sua aspera compalpare. Ad radices huius perquam exigua depressio cespitis vivi plena pulvillis dumetoque genuum tenus operta, qui viror ibi abunde vigebat; in medio autem huius recessus, revera tentorium e pellibus caprinis stabat haud absimile illis, quæ Cingari[2] in Anglia secum portare consueverunt.
Desilivi itaque in foveam, sublevo operimentum a latere tentorii, et, ecce, ibi reperio carabum Ben Gunn, carabum nempe domestica arte factum, siquid unquam domestica arte factum fuerit; opus crudum, latere degravante et incondito, contrabium e ligno duro ac minime lenti, illique in tegumentum, e pellibus caprinis, villis introrsum superexpansis, operimentum infixum. Res tota perquam erat parva, etiam mihi, nec facile crediderim eam virum staturæ normalis sustinere potuisse. Erat in ea sessibulum humillime ut licuit positum, in prora vero fultura pedum transversa, parque palmularum ad eam agendam.
Hactenus nunquam videram carabum genus nauculæ, quod veteribus Britannis fuit solemne, sed exinde iam vidi, quare clariorem conceptum nauculæ Ben Gunn præbere nequeo, quam si eam horiolæ[3] conferam primæ ac pessimæ unquam arte humana factæ. Summum tamen bonum — nam aliquid boni certe possidebat — erat eius levitas, propter quam et ab homine portari poterat.
Nunc igitur, quam nauculam invenissem, prope erat illatio me denique potitum esse occasione otiandi interim tamen alia notio animum meum insedit, qua tanta tenacitate delectabar, ut ad eam in effectum deducendam, ita opinor, ipso adeo Navarcho Smollett invito, paratus essem. Propositum itaque meum erat, sub tutela noctis hinc elabi, retinacula “Hispaniolæ” præcidere, eamque arbitrio fluctuum committere, ut illic in littus incurreret, ubi ei lubitum esset. Equidem mihi iam persuaseram coniuratis nihil iam magis cordi esse, quam ut post repulsam ad vallum hoc mane acceptam, celerrime quam possent solverent, marique se comitterent; quod consilium prævertere perquam mihi arridebat, et nunc, quum vidissem quam suum excubitorem sine naucula reliquissent, id haud multo periculo perfici posse.
Consideo itaque continuo ut tenebras opperiar, interim buccellatis ex sententia pastus. Nox erat ad meum propositum ex sexcentis aptissima. Nebula totum cœlum absorpsit. Ut vestigia luminis diei etiam extrema adempta sunt, caligo densissima Insulæ Thesaurariæ incubuit. Quum vero cœna mea frugali absumpta carabum sublevaveram, eoque oneratus e fossa eluctatus palpando et cespitando in tenebris iter carperem, duo tantum spatii puncta circa totum pulvinarium visu percipi poterant.
Horum primum erat ignis flagrans in littore, circum quem profligati piratæ inter paludes laute agebant. Alterum erat mera lucubratio obscura adversum tenebras, quæ indicio erat situs, ubi navis sub ancora staret. Hæc se ad recedentem æstum convertit — prora nunc adversum me — sola lumina tantum in canaba eius videbantur; quod autem ego videram radii erant fortes fenestræ puppis, nebula reverberati.
Æstus iam ex aliquo tempore cœpit recedere, proinde mihi series pervadenda erat satis longa palestrium sabulonum supra talum, antequam ad oram recedentium aquarum pervenissem, ubi aquam aliquantum invadens, non sine labore ac pernicitate, carabum, carina deorsum, fluctibus commisi.
Caput XXIII.
Refluxus Æstus Ruit.
Carabus, ut experientia, antequam cœptum finiveram, satis eram edoctus — naucula fuit perquam tuta cuiquam meæ staturæ atque ponderis, flutabat enim facile ac dextre mari comissa; alioquin maxime contraria, lateribus iniquis, et difficilis regendo. Quidquid tentaverim, tamen ventum potius quam aliud quid sequebatur, atque propensitas eius summa erat ad currendum in circuitu. Ipse adeo Ben Gunn fassus est eam “curiosam admodum ad regendum esse, donec eius naturam accuratius cognoscas.”
Ego eius mores certe non novi. Versebatur enim in omnem plagam, præter eam quo vehi cupiebam; plerumque lateratim incedebamus, nec ullus dubito navim me nunquam fuisse assecuturum, nisi æstus me eo rapuisset. Quomodocunque remigaverim, æstus me tamen deorsum ferebat; illic autem iacebat “Hispaniola” mihi directe e regione, quam quippe ne evitare quidem poteram.
Primum ipsa ante me erecta stabat tamquam quædam macula, ipsis tenebris opacior, tum antenna atque alveus cœperunt formam induere proximo autem momento, ut mihi quidem videbatur (quo enim longius progressus sum, cursus æstus eo celerior fiebat), iam et laterarim eius attigi ancorale, quod etiam apprehendi. Ancorale nervium plectri instar erat tensum — tanta enim vi in adversam partem trahebatur. Undulæ circum latera navis, in densa caligine, lateribus illidentes leni strepitu bullabant, velut aquæ torrentis ex alto labentis. Si modo tensum funem copide meæ præcidissem, futurum esset ut “Hispaniola” præceps cum æstu rueret.
Valent quidem hæc hactenus; in memoriam tamen mihi incidit quod sæpe audiveram, ancorale arctum, si subito præcidatur, tam esse perniciosum, quam equus calcitrosus. Pacisci licebat fore, ut si tam essem temerarius, ut “Hispaniolam” præcisis retinaculis ab ancora liberarem, carabus meus ex ipsa aqua in altum elideretur.
Id me cito deterruit, atque nisi fortuna mihi iterum favisset distincte, mihi a sententia decedendum fuisset. Itaque lenes flatus, qui ab austro cum ortu ferri cœperant, post occasum solis in austro occiduum versi sunt. Etiam dum meditabar, impetus irruit, “Hispaniolam” prehendit, eamque in fluentum impulit, meoque maximo gaudio notavi ancorale in manu mea relaxari, manumque pro momento temporis aquis mergi.
Hinc consilium cito cepi; exprompsi cultrum, eum mordicus aperui, unamque chordam post alteram præcidi, usque dum navis duabus tantum teneretur. Tum requievi, exspectavique dum flatu converso vis tractus iterum laxaretur, ad tum præcidendas duas reliquas.
Per totum id tempus loquelam audivi elata voce e canaba, sed ut verum fatear, mens mea rebus aliis nimis intenta erat quam ut subauscultarem. Verum nunc, quum omnino essem otiosus, aliquanto attentior fiebam.
Unum agnovi, ut gubernatorem, Israelem Hands, qui olim tormentarius Flint fuerat. Alter, utique, fuit amicus noster superior, cum rubro capedulo nocturno. Manifestum erat utrumque ingurgitasse, et hi usque potabant, nam etiam dum auscultabam, fenestram puppis aperuit, proiecitque aliquid, quod ego vacuam lagenam esse divinabam. Sed hi non modo semi-ebrii erant, sed certum erat eos furere. Maledicta iactabantur tamquam grando, ac nonnunquam tanta rabiei eruptio sequebatur, ut verbera pro certo exspectarem secutura. Iurgia tamen semper sedata sunt, vocesque pedetentim subsederunt paulisper, donec iterum exardescerent, iterumque in quietem residerent.
In littore mihi clare videre licebat candorem magni ignis vigiliarii, ut is ultra, inter arbores late flagrabat. Aliquis eorum insipidam et obsoletam cantilenam nauticam cornicabat, inclinata ac demissa voce in fine singulorum versiculorum, et ut apparebat, nullo certo fine nisi patientia cantillantis. Audivi ego eam in nostro itinere sæpius, nec tamen memini nisi hæc verba:
Unus tantum e caterva superest, Quæ septuagenis quinis profecta est.
Existimabam etiam cantilenam hanc prope dolenter quadrare in catervam quæ hoc mane talem tulerat repulsam. Verumtamen ex omnibus quæ videram, isti piratæ tam erant callidi erga omnia, quam ipsum mare quod infestabant.
Tandem flabra advenerunt; cercurus commotus est, lateratimque in tenebris propius venit: ancorale iterum relaxari sensi, ac nunc, forti manu et animo, etiam ultima licia discidi.
Flabra carabum meum parum affecerunt, undis tamen continuo adversus proram “Hispaniolæ” rapiebar. Eodem tempore cercurus circum se verti cœpit lento rotatu, prora ac puppi transversum fluentum circumversis.
Omnibus viribus ad extremum enisus sum, absorptum enim iri expectabam; quum autem carabum averti non posse sensissem in adversum, eum retrorsum pellere conabar. Tandem a pernicioso vicino meo liber evasi; et simulatque ultimum edebam inpulsum manus mea contrectavit funem e pinnis puppis pendentem et aquæ innatantem. Hunc protinus apprehendi.
Quid ita fecerim, dicere haud queo. Primum id e mero instinctu contigit; sed quum semel eum manibus tenerem, reperissemque destinatum, curiositas me vicit, cœpique subito consilium per fenestellam canabæ introspectandi.
Chordam alternis manibus ductare cœpi, et quum iam me satis prope esse sensissem, ingenti mea pernicie circiter ad dimidium meæ staturæ me extuli, effecique ut lacunar, partemque interiorum canabæ speculari possem.
Per hoc tempus cercurus, eiusque comes, aquis satis celeriter rapiebantur; iam profecto cum igne vigiliarum in pari situ eramus. Navis, ut nautæ dicere solent, iam elata voce loquebatur, innumerabiles nempe undulas sono audibili findebat viam sibi calcans. Nec intelligere poteram quare excubitores nullam mei notitiam hactenus sumpsissent, usque eo dum interiora diæta inspexissem. Unus tamen ictus oculi sufficiebat; nec nisi unum audebam ex ea instabili scapha tentare intuitum. Testis autem factus sum acerbissimi certaminis Hands cum suo sodali, uti hi alter alterius in amplexu furebant.
Hinc me in sedile caute iterum demisi, nec nimis tempestive, eram enim propemodum extra scapham. In præsentia, nihil poteram cernere illo aspectu duorum cruore suffusis vultibus, sub lucerna fumida colluctantium, ante oculos versante, quoad oculos tenebris iterum assuefecissem claudendo.
Infinita prope bacchanalia denique tamen finem nacta sunt, atque tota diminuta caterva circum ignem castrensem in cantilenam a me tam sæpe auditam erupit:
Quindeni viri super cistam mortui – Io-ho-ho, et lagena cannei! Potus ac diabolus finivere cæteros — Io-ho-ho, et lagena cannei!”
Tunc et ipse mirabar quam negotiosi essent potus atque diabolus ipso eodem momento in diæta “Hispaniolæ,” quum subitos motus scaphæ me conterruit. Eodem enim momento hæc diverti, fortique nisu cursum alio deflectere cœpi. Interim et celeritas eius perquam increvit.
Oculos meos illico adaperui. Circum me undique undulæ agili modo ac motu, vivaciter sonoræ, atque fulgore phosphoreo renitentes ferebantur. “Hispaniola” ipsa, cuius vestigia usque invitus sequebar, paucas ulnas a me aberat, in cursu suo cespitare parebat, facileque notavi quemadmodum antennæ eius in tenebris huc et illuc oscillabant; quin, ut longius observabam, pro certo comperi eam quoque austrum versus rapi.
Per humeros igitur retro verto oculos, et cum terrore comperio ignem vigiliarium pone me esse. Fluxus recto angulo interim se verterat, tam celsum cercurum, quam eius comitem carabum meum secum rapiens, continuo celerius, continuo augente spuma, continuo resonantius ruebat per angusta adversum mare altum.
Subito cercurus ante me cum impetu se flectit, ac, fortasse vicenos gradus se divertit, eodemque fere momento ex navi unus vagitus post alterum percrepuit; sonum gressuum gravium de gradibus impluvii canabæ audivi; unde facile intellexi iurgia duorum ebriorum tandem perrupta fuisse, eosque ad sensum sobrium suæ perniciei esse excitos.
Pronum itaque me in misella illa naucula prostravi, animamque meam Creatori suo omni pietate commendavi. Post angusta superata pro certo exspectabam nos in brevia incursuros, ubi omnes meæ ærumnæ celerem finem caperent; quum, forte, me mortem oppetere oportere haud multum laborarem, me interitum meum cernere debere, æquo ferre animo non poteram.
Plures igitur horas illic iacuisse mihi videbar turgentibus undis huc et illuc iactatus, irruentique aspergine iterum iterumque madens, certamque mortem quoque proximo fluctuum impetu exspectans. Pedetentim nervos relaxari sensi; membra mihi interim obrigescere, et etiam mediis his terroribus animum meam hebescere percepi, quoad denique sopor mihi obrepsit, et in meo misello carabo tandem consopitus, de domo nostra deque prisco Admiral Benbow somniare cœpi.
Caput XXIV.
De Vagatu Carabi.
Provecto iam die denique evigilavi, meque circa occiduo-meridianas oras Insulæ Thesaurariæ iactatum reperi. Sol iam pridem surrexerat, sed tamen pone magnam Spy-Glass molem delitescebat, qui mons hic abruptis lateribus mari se mergebat.
Promontorium Haulbowline Head, atque collis Mizzenmast Hill mihi a cubito erant; collis quidem erat sterilis et opacus, promontorium autem cautibus erat cinctus, quadragenos aut quinquagenos pedes altis, magnaque mole ruderum saxorum septum. Ego vix ad quadrantem milliarii a littore fluitabam, unde primum de appellendo carabo ac descendendo in littore cogitabam.
Consilium hoc mox missum feci. Etenim fluctus rudera saxorum violento tumultu verberabant; unde aquæ verberatæ ingenti boatu suam asperginem quaquaversum respergebant, quoque momento undæ illinc resilientes; ex quo satis intellexi futurum, ut si accedere tentassem, scopulis illisus perirem, ascendere autem hæc rudera saxea, neutiquam possem, sicque vires meas perperam expenderem.
Nec hoc satis; nam in planis saxorum animadverti quædam monstra horrida in speciem limacum mollium, quæ corpora sua mucida ac viscida huc et illuc gregatim traxerunt, ingentis magnitudinis, aut magno latratu, rupibus reverberantibus, sese turmatim in mare deiecerunt.
Postmodum tandem intellexi hæc animalia phocas esse, prorsusque innocuas. Aspectus tamen earum accessum ad littus difficiliorem reddidit, cui si addas fluctuum perpetuos impetus, intelliges quamobrem hunc locum egrediendi perhorrescerem. Satius prohinc existimavi vel fame in alto perire, quam hæc pericula tentare.
Interea existimare cœpi magis opportunum locum me nactum iri. Ad septemtrionem ab Haulbowline Head ora se introrsum flectit, ubi æstu recedente lingua terræ denudatur fulvi sabulonis. A septemtrione eius loci aliud sequitur promontorium, Promontorium Nemorosum, ut erat in mappa designatum — magno pineto virenti incinctum qui ad marginem aquarum usque se protendebat. Nunc demum memini quod Silver monere solebat de fluxu, qui ex toto occiduo littore Insulæ Thesaurariæ septemtrionem versus vergit; et quum adverterem ex meo loco me iam eo fluxu teneri, satius existimavi Haulbowline Head pone me relinquere, viresque meas integras servare ad adoriendum alterum, longe propitius Promontorium Nemorum.
Superficies æquoris grandi turgore tumebat. Ventus aequabili modo ac leniter ex austro flabat, nec fluxus huic adversabatur, prohinc aquæ æquabili cursu undulabant.
Si res aliter se habuissent, me iam dudum perivisse oportebat; nunc tamen mirum erat quam misellus meus carabus per cristas undarum labebatur. Mihi usque in fundo iacenti plus semel contigit, ut quum haud plus quam unum oculum supra labra nauculæ, magnum aquæ glaucæ cumulum supra me extolli viderem; et tamen pusillus carabus vix plus quam leniter exsiliret, acsi choragiis[1] uteretur, et in adverso turgoris latere, tamquam levis avicula, leniter descenderet.
Mox post perquam audax factus, me ad sedendum erexi, ut remigare tentarem. Verum vel levissima situs mutatio atque oneris, summopere mutat pusilli carabi semet gerendi rationem. Vix itaque me commoveram quum naucula, mutata sua leni ratione per undas labendi, per declive proximi turgoris tanta celeritate rapiebatur, ut me vertigo caperet, suamque proram proximæ undæ ita profunde incussit, ut inde aspergine totus perfunderer.
Madens et conterritus in priorem me situm protinus composui, quo facto, carabus suam proram in pristinum statum illico restituit, meque, ut antea, leni oscillatione super undas prorsum vexit. Clarum iam erat se non passurum ut ego eum regere tentem hoc autem eventu, quandoquidem cursui suo moderari nullo pacto poteram, quinam licebat mihi portu me potiturum sperare?
Terror ineffabilis me incessit, tamen desperan dum non putavi. Primum itaque cautissime assurgens, aquam ex carabo capedulo meo exhausi; tum oculos meos iterum supra labra sublevans speculari perrexi ut viderem, quonam pacto efficeret, ut per fluctus tam leni motu me pervectaret.
Reperi autem quamque undam, loco ingentis, lævis refulgentisque collis, ut ex arido, vel e constrato, navis videri solet, prorsus similitudinem ferre tumulorum in arido, plurimis verticibus, planis, atque vallibus. Carabus ergo, non impeditus, se in latera versans, per has planities carpebat suum iter, si sic loqui fas est, evitatis cristis, arduisque cacuminibus undarum.
“Ergo,” cogitabam mecum, “iam manifestum est me ibi, ubi sum, iacere oportere, nec æquilibrium ultra turbare; at vero perinde manifestum est me quandoque, aquis tranquillis, posse remo ab uno latere, paucis ductibus nauculam adversus terram impellere.”
Dictum et factum. Sic itaque cubitis innixus iacebam, situ perquam difficili, et semel iterumque edito leni impulsu proram adversus littus dirigebam.
Labor hic nimis quam erat lentus ac molestus, tamen sensim me proficere notavi; atque ut Promontorium Nemorosum versus propinquabam, licet palam viderem me prætervectum iri, tamen aliquot centena ulnarum propius ad orientem poteram altiores arborum virentium vertices, ut ii vento agitati nutabant, cernere, nec dubitabam fore ut proximo promontorio potiri possem.
Summum etiam id tempus censebam, quandoquidem iam sitis me urgere cœpit. Etenim ardor solis desuper, millenæ eius ab undis reverberationes, aqua marina quæ in me inciderat, exsiccataque erat, ipsa mea labra sale incrustans, iunctim effecerunt, ut guttur meum siti arderet, meumque adeo cerebrum doleret. Proximitas, præterea, arborum desiderio ad ægritudinem usque allectabat; verumtamen fluxus me mox locum excedendi prætervexit; quum vero proxima maris regio sub oculos meos incidit, visionem conspexi, quæ cursum cogitationum mearum plane mutavit.
E regione etenim mihi, nec plus dimidio milliario, conspicatus sum “Hispaniolam” sub velis. Utique pro certo habui futurum ut caperer; sitis tamen me tanta ægritudine oppressit, ut vel id ambigerem utrum capi optandum an abhorrendum esset: attamen, priusquam vel hoc mecum diremissem, stupor ita totum animum meum obsedit, ut nihil quidquam facere, nisi stupere, atque mirari possem.
“Hispaniola” sub velo principi, duobusque proraticis erat, atque pulchræ et candidæ telæ nivis, vel argenti instar albicabant. Ubi primum eam conspexi cuncta eius vela tumebant, ipsaque in caurum tendebat, unde suspicari cœpi manus insulam circumnavigare velle, et in prius pulvinarium pervenire. Subito sensim in occiduum cursum flectere navis cœpit, unde suspicio mihi incidit hos me notasse et nunc me insectari. Denique tamen vento adverso incidens, omnino hæsit, ibique sui impos, aliquantum otiabatur, velis prorsus laxatis.
“Furciferi dementes,” mecum inquibam, “hi usque temeto madent, tamquam spongiæ,” et mecum cogitabam, quemadmodum Navarchus Smollett eos coercuisset.
Interim cercurus immotus hærebat, mox vela eius iterum intumescere, paulisper iterum incedere, ac, denique, iterum obviam vento facta, concidere, cercurusque immotus hæsit. Hæc iterum iterumque repetita sunt. Huc et illuc, sursum ac deorsum, in septemtrionem atque meridiem, in ortum et occasum “Hispaniola” ferebatur per accursus et impetus, eo semper recidens quo orsa erat post singulas repetitiones, velis concidentibus. Inde clarum mihi apparebat plectrum a nemine teneri. Si vero sic res erat, ubinam nautæ erant? Necesse proinde videbatur eos aut ebrietate esse sepultos, aut navim deseruisse, ut mihi quidem videbatur, sicque, fortasse, possem ego eam conscendere, navimque navarcho suo reddere.
Fluentum et cercurum, et carabum in meridiem rapiebat æqua celeritate. Quod ad priorem attinet, cursus eius tam erat efferatus, tum iterum laxatus, ac tantis detinebatur moris, ut certe nihil proficeret, si non plane recideret. Si modo ausus essem ad sedendum me erigere ac remigare, certum mihi videbatur illum me assequi posse. Propositum afflatu quodam audaciæ mihi animum erigebat, et quum de hydria iuxta anterius impluvium cogitassem, fortitudinem meam audendi etiam duplicari sensi.
Surrexi ergo, et quamvis illico imbre asperginis exceptus essem, in proposito perstiti, remoque cunctis meis viribus innixus, “Hispaniolam,” sine gubernaculo fluitantem assequi perrexi. Mare ita erat turbulentum, ut semel iterumque mihi sistendum, et aqua ex carabo exhaurienda esset, interea corde meo, fere ut exaudiretur, palpitante; paulatim tamen his rebus assuefactus, caraboque in vallibus undarum vectus semel iterumque tantum prora quassata meque asperginem experto.
Nunc cercurum cursu celeriter vincere incipiebam; iam et aurichalcum plectri refulgere percepi, ut illud huc et illuc iactabatur; et tamen nullus in constrato eius comparuit. Non poteram non credere eam esse desertam. Si hoc minus, tum sceliones in imo iacebant ad mortem ebrii, ubi ianuis obseratis, sub clavi seraque continere eos, navim autem in meam ditionem redigere, possem.
Per aliquod tempus cercurus id agebat, quod mihi maxime erat invisum — stabat. Prora eius ad meridiem spectabat, utique, continuo huc et illuc versata. Quoties enim velis suis ex parte tumentibus ipse ex tramite excidit, vela eam iterum in adversum ventum impulerunt. Hic mihi maxime invisum esse dixi; etenim ut sui impos esse parebat hoc in statu suo, velis tormentorum more tonantibus, rechamis[2] autem in constrato huc et illuc volutantibus, ipse a me usque abscedebat non modo celeritate fluxus, sed etiam toto suo latere sub vento, hoc autem certe erat summum.
At nunc demum occasio mihi arridebat. Flabra enim paulisper ad minimum conciderunt, fluxu autem eum paulatim circumvertente, “Hispaniola” suo axi se circumagebat, ac, tandem, puppim suam adversum me vertit, cum fenestra canabæ usque patente, atque lucerna supra mensam, die iam adulto usque ardente. Velum princeps vexilli instar languidum pendebat. Præter motum fluxus navis prorsus iners iacebat.
Per aliquantulum temporis in prosequendo deficiebam; sed mox maiori vi innixus, in navi insectanda iterum superior evasi.
Vix centum ulnis ab ea aberam, quum ventus iterum irruit cum impetu; vela eius a lævo iterum explebantur, ipsa autem iterum viam tenebat, oscillans, se erigens, rectaque labens, tamquam hirundo.
Primo animi impetu desperare, altero iam gaudere cœpi. Cercurus enim ecce appropinquat, mox vero toto latere mihi adstat — vertendo se dimidio spatio suæ a me distantiæ emenso, tum duabus tertiis, ac, tandem tribus quadrantibus. Facile poteram videre ut aquæ sub prora eius spumantes et bullantes albicabant. Mihi ex humili in carabo loco eius latera celsissima et abrupta parebant.
Et nunc repente statum meum perspicere cœpi. Vix mihi vel cogitare vacabat — vix mihi agere, meque servare vacabat. Ego enim in vertice pendebam unius undæ, dum cercurus iam inclinabat in altera. Iam rostrale eius super me imminebat. In pedes protinus subsilio, subsulto, carabum sub aquam calco. Una manu prehendo antennam, pedes meos iniicio antario atque rudenti antennæ; et ut ibi usque pendeo halitans, tremor lenior me docet cercurum in carabum incurrisse, meque sine recessu “Hispaniolæ” esse commissum.
Caput XXV.
Ferio Jolly Roger.
Vix in rostrali[1] locum occupavi, quum prævolum[2] vento laxum in alteram partem, hunc inflando cum sonitu tormento simili incidit. Impulsu sic reverso navis omnis ad carinam usque tremebat; sed quum cætera vela usque traherent, prævolum in suum locum recidit, ibique iners pependit.
Hæc concussio me prope in mare elisit; post quæ nihil moratus, secundum rostrale retro serpere perrexi, ac, demum in constratum præceps me proieci.
Sub averso latere propodii[3] stabam, atque velum princeps, quod usque trahebat, partem constrati posticam mihi obtegebat. Nullus mortalium conspiciebatur. Axedones, qui inde ab ortu tumultus loti non fuerant, vestigiis multorum pedum erant maculati; atque lagena inanis, in collo fracta, in incili[4] vivi instar alicuius huc et illuc volutabatur.
Derepente “Hispaniola” in ventum incidit. Rudentes pone me crepitare cœperunt; plectrum in locum recurrit, tota navis ægrificam edidit convulsionem et oscillationem; iuxta etiam antenna princeps introrsum versa, cannabis inter iuga ingemiscebat, simul etiam posticam navim sub averso vento mihi patefaciebat.
Duo utique erant excubitores; rubrum-capedulum iacebat supinum, stipitis instar rigidum, brachiis utrimque crucifixi modo propansis, dentibus per hiantia labia candicantibus; Israel Hands cancellis applicitus, mento in pectus dependulo, manibus utrimque in tabulato iacentibus, vultu, alioquin sole ustus, tamquam candela sebacea pallebat.
Navis paulisper refractariam se præbebat equi instar indomiti, huc et illuc versando, velis nunc hinc, nunc illinc turgentibus, antenna summa modo huc, modo illuc vacillante, ut malus sub onere gemeret. Præterea subinde super cancellos aspergo incidit densæ nebulæ in speciem, tum proræ in fluctus vehemens impetus — siquidem tanto magis obnoxia hæc cum tanta armatura navis erat fluctibus, quam meus carabus parvulus, qui modo in imo iacebat mari.
Ut navis subsultabat, ita rubrum-capedulum prorsum ac retrorsum lapsabat — sed id præsertim fœdum erat visu, quod sæve ut iactatus fuerit, lineamenta vultus, hiulco ore, pressis tamen dentibus nihil mutata sint. Item Hands, quæque fuerit iactatio tanto magis magisque a se recedentibus, quum interea truncus corporis eius plus et plus puppim versus inclinabat, ut vultus eius pedetentim visui meo subduceretur, ac denique, præter unam auriculam, atque barbæ cirrum, nihil ex eo videre possem.
Simul etiam circa utrumque eorum in tabulato maculas atri cruoris animadverti, unde pro certo inferendum putavi, eos, in suo ebrio furore sese invicem occidisse.
Me hæc in quiete contemplante, navi tranquilla, Israel Hands se ex parte circumvertit, submissoque gemitu se in eum statum reluxit, in quo eum primum deprehenderam. Gemitus hic index erat doloris, maximæque debilitatis, modus autem quo maxilla dependebat patula, cor meum perquam affecit. Verumtamen quum colloquium, quod in dolio malino sedens exceperam, mihi in memoriam revocavi, misericordiam omnem misi.
Dehinc retrorsum itavi, donec malum summum attigi.
“Scande iam navim, Here Hands,” ironice aiebam.
Is oculos tantum cum labore volvitabat; verum, ad prodendam admirationem iam nequaquam valebat. Nec quidquam efficere poterat, nisi unum verbum efferre, “Brisæum.”
Interim memini nihil temporis mihi ad terendum superesse, quamobrem, evitans antennam principem, quæ iterum in eo erat ut transversum constratum verteretur, retrorsum cessi, ac per impluvium posticum in canabam descendi.
Qui fuerit illic status confusionis, haud quisquam sibi fingere posset. Cuncti foriculi obserati, causa reperiendæ mappæ insulæ, erant effracti. Tabulatum cœno erat fœdatum pedibus rudium helluonum, illic post reditum e paludibus stationem suam circumdantibus, sedentium ac potantium. Parietes fori, cuncti candido picti, auroque decore ocellati ac virgati, contagione sordidarum manuum erant infecti et conspurcati. Denæ aut vicenæ lagenæ vacuæ volutabantur in tabulato, collisione resonantes. Unus librorum medicorum Doctoris Livesey iacebat in mensa apertus, aliquot paginis elaceratis, procul dubio ad accendendas fumas. Mediis his omnibus lucerna usque spargebat suum lumen fumidum, ac lurido obscurum.
Hinc in cellarium descendi. Nullum ibi dolium nisi vacuum reperi; lagenarum longe maior pars, quod fidem fere superat, erat epota et abiecta. Ab exorta seditione profecto, nemo hic esse poterat, nisi ebrius.
Disquisitione instituta, reperi lagenam brisæi pro Hands, mihi autem erui aliquantulum buccellati, quosdam conditos fructus, magnum racemum uvæ passæ, segmentumque casei. His fretus in constratum veni, meas suppetias pone cardinem gubernaculi deposui, nempe loco, a gubernatore tuto, deinde ad hydriam progressus, magno haustu me refeci, ac tum, nec prius, brisæum Hands obtuli.
Quartarium, ad minimum, parebat exsorbsisse, antequam lagenam misisset.
“Eheu, Hercle,” inquit, “quantopere hanc rem appetivi!”
Ego vero interim in angulo meo ad manducandum consedi.
“Multumne læsus?” quæro ex eo. Ipse grunniebat, aut potius dixerim, latrabat.
“Si medicus ille in navi esset,” respondit, “paucos intra dies valerem, verum, ut vides, fortuna mihi nullo modo arridet, et hoc potissimum est unde laboro. Quod autem istum scordalum attinet, est, inquam, bene mortuus,” indicans nautam cum capedulo rubro. “Is utique nauticus non fuit. Tu autem unde?”
“Ego,” respondi “navim hanc conscendi, Here Hands, ut in possessionem eius venirem; proinde me, imposterum, ut navarchum tuum agnosces, donec aliter statuatur.”
Satis quidem acidum in me respexit, dixit tamen nihil. Interea aliquantum coloris in genas suas rediit, quamquam usque perquam ægrum ferebat aspectum nec se continere valebat, quin, navi volutante, iterum recideret.
“Cæterum,” prosequebar, “vexillum illud ego non feram, Here Hands, idque, cum bona tua venia, tollam. Omnino nullum, quam hoc, præstat.”
His dictis, elusa magna antenna, ad restes cucurri vexillares, maledictum horum nigrum vexillum detraxi, idque in mare abieci.
“Deus servet Regem!” clamavi, capedulo meo agitato; “et sic demum finis est Navarcho Silver.”
Is me arcte et clam observabat, mento suo usque dependulo.
“Iam suspicor,” fatur denique — “suspicor te modo iam Navarche Hawkins, in aridum appellere parare. Quid si ea de re consultemus?”
“Sic, sane,” inquam, “ex toto corde meo, Here Hands. Effare.” Ego autem ad prosequendam meam merendam acerrima cum appetentia, ad locum meum recessi.
“Iste, hic,” cœpit ille, nutu cadaver indicans languido, “nomen ei fuit O’Brien — tæterrimus Hiberniacus — iste, inquam, et ego, carbasa navi indidimus, eam reducturi. Ecce, ipse iam extinctus est — tamquam titio; quis autem istam navigabit, non perspicio. Nisi ego te nutu dirigam, ipse, quantum ego saltem existimo, non is es. Ergo, præbe aures, tu me esca potuque pasces, et aliquo centone, vel mucinio iuvabis vulnus meum illigare, quod facies tu; ego autem regam te in navigando; et hoc utrimque æquum esse duco, ut mihi quidem paret.”
“Unum est quod te monitum esse volo,” respondi; mihi non est in animo ad pulvinarium Navarchi Kidd reverti. Potius in Sinum Septemtrionalem libet tendere, navimque illic, omni quiete, in sabulonem agere.”
“Ita, profecto, tu statuisti,” exclamabat ille. “Imo ego nequaquam sum glebo tam vecors, ut probatum cernis. Nonne perspexi? fare. Nam et ego tentavi meam fortunam, uti cernis, sed aleam perdidi, atque tu modo polles meis ventis, Sinusne Septemtrionalis? Atqui mihi nullum est ius eligendi, non mihi! Iuvabo eam ad crepidinem patibuli navigari, sic me Dii! ita vivam.”
Verba eius sane non videbantur sensu carere. Inter nos illico convenit. Intra tria minuta “Hispaniolam” iam sub velis habebam, facile labentem sub vento secundum littora Insula Thesaurariæ optime iure sperans fore, ut circa meridiem, superato promontorio, ante reversurum æstum Sinum Septemtrionalem assequi possem, quum tutum esset in vadum deducere, exspectareque dum æstus recederet, nobisque salvis excedere liceret.
Clavum itaque frænavi, inde vero cavum subivi ad propriam meam cistam, unde mucinium exprompsi sericeum meæ matris. Me adiuvante Hands grave suum vulnus in suo fœmore eo ligavit, atque postquam se cibo aliquantum refecit, haustumque aut duos brisæi iterum sumpsit, non parum reviviscere, rectius sedere, clariori ac fortiori voce loqui, et homo plane diversus fieri cœpit.
Flabra nobis miro modo favebant. Subter ea ad instar avis volabamus, littora celeriter præterlabebantur, aspectusque regionis continuo mutabatur. Editiora loca mox e conspectu recesserunt, et ad planitiem sabulosam attigimus, pinetis pumilis parce interspersam, tum mox hæ vicissim recesserunt, ac paullo post circuivimus collem saxosum, qui insulæ a septemtrione terminum ponit.
Novo meo imperio me perquam elatum sensi; item cœlo claro et aprico, diversisque littorum variationibus admodum eram delectatus. Iam aqua etiam potabili, abundantiaque alimenti affluebam. Mens quoque mea, desertionis conscia, quæ me hactenus acri morsu inquietabat, magna præda atque victoria parta, conquievit. Ut nunc existimabam, nihil mihi ad desiderandum et ad felicitatem superfuit, nisi quod oculi gubernatoris, quocunque me in constrato verterem, derisoris contuitu me sectabatur, et quod peculiarem quemdam risum subactum in vultu eius animadverti continuum. Risus hic erat, qui dolorem iuxta ac debilitatem prodebat — exsanguis et vecors risus silicerniis[5] inerat tamen ei, præterea, mica derisionis, umbraque perfidiæ in suo aspectu, ut me variis rebus occupatum subdole observabat.
De. Ubi potetis vos; bene, sane; sed cesso ad eum pergere. Sy. I, sane; ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.
P. Terentius,
Adelphi
, 4, 2, 48.
Caput XXVI.
Israel Hands.
Ventus, continuo secundus, nunc ad occasum se flexit. Cursus itaque nobis ab angulo insulæ occiduo septemtrionali ad ostia Sinus Septemtrionalis tanto erat facilior. Attamen, quum nulla nobis esset facultas ancoram iaciendi, nec essemus ausi navim in vada dirigere donec æstus in iustam surrexisset altitudinem, tempus nobis ad terendum superfuit. Gubernator itaque docuit me, quemadmodum navis retardanda ac sistenda esset; quod et post multa tentamina etiam effeci, quo facto, tempus cibo nos reficientes, unaque sedentes explevimus.
“Navarche,” denique affatur me cum eodem ingrato risu, “hicce est meus sodalis O’Brien; putabam te eum in mare deiecturum. Res minutas ego plerumque parum curo, nec mihi lubet culpari ob eius rationes diremptas; at vero eum usque hic iacere, decori esse haud puto; tune aliter?”
“Ego,” inquam, “nec viribus valeo, nec id munus exsequendi mihi placet ibique iacebit, quantum ad me attinet.”
“Isthæc navis — “Hispaniola,” mi Iacobelle, male ominata est,” prosequebatur nictans. “Iam satis magnus numerus hac in navi “Hispaniola” cæsus est — haud pauci nautæ miselli morte deleti sunt, ex quo ego et tu Bristoliæ navi nos commiseramus; tam iniquam fortunam ego nunquam vidi, non ego. Hic est ille quondam O’Brien, nunc vero — est mortuus, nonne? Ego, profecto, doctus non sum, tu vero ephebus es, qui legere et numerare scis; itaque, ut rem clare ponam, existimasne mortuos esse mortuos in æternum, an futurum ut reviviscant?”
“Corpus, mi Here Hands, sane occidere potes,” respondi ego, “non autem spiritum; tantum iam et te scire oportet. Isthic O’Brien iam est in mundo altero, ac, fortasse, nobis advigilat.”
“A!” fatur ille. “Ehem, pro dolor — sic autem homunciones occidere vix aliud esse videtur quam tempus pessumdare. Attamen spiritus, quantum quidem experientia me docet, haud magno in numero sunt. Ego vero, mi Iacobelle, partes meas contra spiritus tuebor. Nunc autem, siquidem libere dixisti, gratum mihi feceris, si in illam ibi canabam descenderis, mihique hem, ita vivam ut nomen rei meminerim; sic, sic, mihique lagenam vini attuleris, Iacobelle — isthic brisæus capiti meo nimius est.”
At hæc gubernatoris hæsitatio mihi quidem naturæ adversari videbatur; notionem autem hanc suam quasi vinum brisæo anteponeret, plane non credidi. Totum id merum verborum prætextum redolebat. Unum tantum erat manifestum, eum nempe voluisse, ut constratum relinquerem; quo tamen proposito, divinare nequibam. Oculi eos meos vitabant: hi continuo errabant huc et illuc, sursum ac deorsum, modo cœlum intuentes, modo furtim cadaver O’Brien circumvolantes. Per totum id tempus ipse subridebat, exserens interim linguam mente flagitii maxime conscia, et indicio impensæ confusionis, ita quidem, ut vel infanti palam esse debebat, eum aliquem dolum meditari. Responsum tamen mihi in promptu erat, quippe qui rite cognoscerem quas partes tutiores sequerer; et quum suspiciones meas ante tam crassæ inscitiæ nebulonem satis facile dissimulare scirem.
“Aliquantumne vini?” quæro. “Id longe præstat. Albumne vis an rubrum?”
“Ut ego quidem reor, mi sodalis, id vix refert quidquam,” ait ille, “unum tantum refert, ut, nempe sit forte, et quantum sufficiat.”
“Teneo,” respondi ei. “Afferam itaque Callense,[1] Here Hands. Quærendum tamen mihi erit.”
His dictis, maximo quam poteram strepitu deorsum impluvium me contuli, calceos exui, catastam cancellatam caute percurrens, scalam propodii ascendi, caputque ex impluvio anteriori exserui. Novi satis bene eum illic me non visurum, tamen diligentissime cavendum putavi; atque pessimum quod suspicari poteram, verum se comprobavit.
Interim ille mutato situ, in manus genuaque cosurrexit, atque quamquam ex crurum vulnere necesse erat eum acrem percepisse dolorem quum se movebat — satis enim audivi eum supprimere gemitum — tamen haud leni nisu se trans constratum contulit. Vel dimidio minuto ad incile lævum pervenit, ubi e glomere funium cultrum longiorem, vel pugionem breviorem, produxit, ad capulum usque cruentatum. Pugionem paulisper aspectabat, aciem eius manu tentabat, ac demum eundem in tuniculam recondidit, quo facto, iterum in priorem locum, ad cancellos claudicavit.
Nec plus scire cupivi. Israel se loco circummovere valebat; modo etiam armatus erat; atque si tanto nisu sibi elaborandum existimavit ut me e medio tolleret, præter dubium nunc fuit me proximam victimam existimandum esse. Quid deinceps acturus esset — utrum tentaturus esset trans totam insulam, a Sinu Septemtrionali, ad sua castra usque intra paludes perrepere, an ictum tormento Long Tom editurus esset confidens futurum, ut sui sodales primi advolarent sibi auxilium allaturi, utique scire non poteram.
Attamen certum existimabam me ei in una re dumtaxat confidere posse, quod unum negotium habebamus commune, destinatio scilicet navis. Mea etenim æque ac sua intererat, ut navim in quodam idoneo loco, summa qua pares essemus cautela in fundum ageremus, ita quidem, ut tempore opportuno eadem minimo periculo atque labore, quantum fieri poterat, iterum levari ac flutare posset; quoad id fieret vitam meam certe tutam existimabam.
Dum has res mecum in animo revolvebam, nec corpus meum penitus neglexi. Interim enim clam me in canabam contuli, calceos meos otiose iterum induxi, manu lagenam vini sine delectu produxi, tum hanc excusationem prætexens, in constrato iterum comparui.
Hands iacebat in eodem statu, velut in cumulo compositus, ut eum reliqueram, demissis palpebris, quasi nimis debilis ad lucem perferendam. Me tamen adveniente, suspexit, collum lagenæ decussit, velut qui eius rei longa experientia doctus erat, atque suo more apprecatus, “Pro fortuna!” solido haustu se refecit. Tum paulisper in quietem se composuit, dein producto cuneo nicotianæ, petivit a me, ut offam eius abscinderem.
“Præcide sis mihi offam istius rei,” rogat me, “quod ego cultellum non habeo, nec ad id viribus sufficio, etiamsi cultellum haberem. A, Iacobelle, Iacobelle, officia mea obire me neglexisse mihi videor! Præcide offulam, sis, ea, mi puelle, mihi videtur fore ultima, sum enim in meo itinere in æternam patriam, nec id dubito.”
“Esto,” refero, “præcidam frustulum nicotianæ tibi; verum tuo loco, atque si in eo esse statu in quo tute esse putas, ut Christianum decet, ad preces meas recurrerem.”
“Quamobrem?” quærit. “Explica sis, quare.”
“Quare?” respondi ei. “Paullo ante me de mortuis interrogavisti. Tu fidem fregisti; vitam in peccatis, mendaciis atque sanguine egisti; hoc ipso tempore illic iacet ad pedes tuos homo, quem tu occidisti, et tu me quæris cur! Ad misericordiam Dei impetrandam, si causam quæris.”
Paullo fervidius loquebar, quod de pugione in sinu suo recondito cogitabam, quo in animi sui perversitate me finire meditabatur. Ipse, vicissim, sumpto altero vini haustu, maxime insueta solemnitate loquebatur.
“Annos triginta,” inquit, “maria navigavi, vidique bona ac mala, meliora ac peiora, tempestates bonas ac malas, penu exhaustum, cultros vibrari, et idgenus omne. In summa, mihi crede, bonum e bono provenire vidi nunquam. Eum, qui ictum prior infert, potiorem habeo; mortui non mordent; in hac sum sententia — amen, ita esto. Nunc vero præbe aures,” subiunxit subito mutata voce, “iam satis harum gerrarum habuimus. Æstus iam-bene assurrexit. Tu, Navarche Hawkins, sequere modo mandata mea, et futurum est ut ex sententia adnavigemus, et voto potiamur.”
In summa, vix duo milliaria nobis ad navigandum supererant; sed navigatio hic res erat delicata, etenim introitus in istud pulvinarium septemtrionale non modo erat angustus ac vadosus, verum etiam ab ortu occasum versus iacebat, proinde caute erat gubernandum ut navis introagi posset. Existimo autem me pronum ac paratum fuisse subditum, sed certe Hands se eximium præstitisse ductorem; circuibamus enim dextrorsum ac lævorsum, campsabamus, littoraque radebamus tanta dexteritate ac pernicitate, ut visu delectabile esset.
Linguam terræ vix superavimus, quum terra undique incincti fuimus. Oræ Sinus Septemtrionalis arboribus ita erant consitæ ut pulvinarium meridianum; situs tamen loci erat longior et angustior, atque speciem accuratius referebat æstuarii, quod et reapse fuit. Prope ante nos ad cornu meridianum conspicabamur rudera navis fractae, iam in extremo statu dissolutionis. Erat autem hæc navis quondam grandis trium malorum, sed iniuriis tempestatum tam diu obnoxia, ut magni algarum manipuli ex ea undique penderent, in constrato autem eius dumi littorales radices egissent, modo autem hi etiam florerent. Triste hoc erat conspectu, sed nobis indicio erat locum pulvinarium esse tranquillum.
“Nunc vero,” fatur tandem Hands, “videdum, illic est locus ad pessum faciendam navim selectissimus. Littus sabulosum est ac demissum, nullus venti halitus, arboreta circumquaque, ac flores circumcirca, tamquam hortulus in illa antiqua navi.”
“At vero,” interrogo, “si semel navim pessum fecerimus, quinam eam iterum flutabimus?”
“Nihil facilius,” refert ille, “æstu refluxuro, illic in adverso latere, efferes rudentem in unam illarum celsarum pinuum, hunc circumages, referes eum, et circumvolves tympano suculæ, æstumque opperieris. Æstu adveniente cunctæ manus attrahent rudentem, quum ipsa assurget ac flutabit ex cordis tui sententia. Nunc autem puerule, ad locum! prope enim sumus ad oram, navis autem ultra modum festinat. Paullo dextrorsum — sic — caute — dextrorsum — lævorsum, miculam — caute sis, — cautedum!”
Sic sua mandata impertivit, quibus ego suspenso spiritu obtemperavi, usque dum necopinato clamavit, “Nunc tandem, corculum, ad auram!” Quapropter clavum illico ad summum sustuli, quo facto, “Hispaniola” se protinus circumvertere, proraque antrorsum in demissam sylvestrem oram retro ferri cœpit.
Animo quum essem propter superiores eventus nimis quam concitato, vigilantiam, qua gubernatorem prosequebar, quodammodo relaxavi. Quin et modo ita eram animo præoccupato, exspectabundus dum navis fundum attingeret, ut conscientiam periculi capiti meo impendentis negligerem, cancellisque dextri lateris cubitatim applicitus undulas observarem ab acie proræ dilabentes. Victima facilis succumbere poteram sine lucta, nisi sensus quidam insecuritatis atque præsagii me supervenisset, quo actus, caput retro verti. Sive crepitus ad aures meas pervenit, seu angulo oculi umbram eius percepi; sive vero instinctu quodam felino actus sum: revera conspicabar Hands, medio iam itinere emenso, pugione in dextra manu ad me accedere.
Oculis nostris concurrentibus uterque nostrum exclamasse videbatur, sed meus clamor quiritatus fuit terroris, illius autem fuit boatus furentis tauri impetentis. Eodem puncto temporis quo ipse prorsum ruebat, ego ad latus, adversum proram navis, prosilivi. Hoc facturus clavum misi, qui repente sub ventum resilivit; et hoc, ut opinor, vitam meam servavit, nam idem pectori Hands illisus est, eumque pro præsenti saltem, quasi mortuum stitit.
Antequam ipse se recipere potuisset, ego ex angulo quo me compulerat, salvus evasi, toto constrato ante me ad cursandum eumque vitandum. Arcte ante principem malum constiti, sclopellum e sacculo protraxi, et id in eum animo constanti collimavi, iam ipso quidem verso, et adversum me properante, manuleam[2] apprimo. Marcellus[3] incidit, verum nec fulgor, nec sclopatus insequitur; incensorium aqua marina frustratum erat. Ob improvidentiam mihi maledixi. Curnam ego sola mea arma iam longe antea redoneraverim, curamque incensorii habuerim? Si fecissem, modo non essem agnus, lanionem effugere tentans.
Saucius ut ipse erat, tamen mira celeritate se movebat, canastri sui capilli in vultum delapsi, vultus autem ex violento motu ac furore flammeo rubore erat perfusus. Ad experiendum alterum sclopellum meum nec otium mihi erat, nec animus, nam enim pro certo arbitrabar illud quoque extra usum esse. Unum mihi dumtaxat certo constabat, nempe haud satis futurum ut pedes meos ante eum retraherem, quod ipse me intra convexum facile in incitas ageret, perinde ut paullo ante me in incitas coegerat. Quodsi id fieret, sicque captus essem, pugio novenum aut denum pollicum et cruentatum unica foret citra æternitatem mea experientia. Proinde palmos meos principi malo applicui, tigno nempe magnæ molis, ac sic exspectavi, omnibus nervis meis ad summum intentis.
Videns me vitando intentum, ipse quoque anceps stetit, et sic aliquot momenta præteriverunt, ipso insidiante, me autem effugia parante. Hic eiusmodi ludus erat, quem ego domi, circa rupes Black Hill Cove, sæpe exercueram; nunquam tamen, mihi crede, corde tam ferociter pulsante. Nihilominus ludus id erat pueris proprius, ut iam monui, meque parem existimabam qui partes meas contra senescentem nauticum cum vulnerato fœmore, cum effectu tueri possem. Quin, profecto, audacia mea sic accrescere cœpit, ut aliquot vagas cogitationes mentem pervolare sinerem de futuro exitu istius ludi; tamen, demum, etiamsi certo scirem me sic diutissime eum eludere posse, æque clare intellexi postremo effugium mihi haud dari.
Denique, dum hæc gerebantur, extemplo “Hispaniola” se fundo impegit, paulisper in sabulo nutabat, postremo, dicto celerius lævorsum inclinat, usque eo dum constratum ad angulum quadraginta quinque graduum versum est, et aliquantum aquæ in orificia inciliorum irruit iacetque in lacuna cancellos inter et constratum.
Uterque nostrum intra ictum oculi subversus est, uterque nostrum fere una devoluti sumus in incile; mortuus autem rubro-capedulus, brachiis suis usque distentis, rigide post nos volvebatur. Profecto tam prope ad invicem eramus, ut caput meum pedibus gubernatoris illideretur, et hoc ita, ut dentes mei concuterentur. Quæque fuerint hæc incommoda, ego primus me in pedes erexi, quoniam Hands cadaveri erat implicitus. Subito obliquatum constratum currendo haud erat idoneus locus; hinc novus me tuendi modus, et hoc subito, reperiendus erat, siquidem persecutor meus tantum quod me non attigit. Dicto celerius in compagem rudentum medii mali me inieci, manibus alternatis me sublevavi, ac ne spiritum quidem duxi, antequam in media antenna securus sederem.
Servatus itaque sum celeritate. Pugio vix dimidium pedem subtus me hæsit, dum sursum repebam; illic autem stabat Israel Hands, ore patulo, vultuque ad meum subrecto, tamquam vera statua mirantis, speque delusi.
Quoniam nunc aliquo otio fruebar, ad reficiendum et aptandum incensorium sclopelli mei nihil moræ interponendum censui, et quum sic unum in procinctu habiturus essem, ut securitati meæ plus satis caverem, etiam alterius onus evellere, novoque prorsus onere gravare perrexi.
His laboribus me intentum quum Hands cerneret, magnopere obstupuit, intellexitque aleas contra se verti, atque post aliquantum dubitationis, captu facilis, ipse quoque in restes gravi suo pondere scandere cœpit, pugionem mordicus tenens, atque caute, nec sine magno dolore, me consequi conatus. Dispendio infiniti temporis gemitusque vectabat secum crus suum saucium, quum interim ego opus meæ cautelæ quiete persolvi, antequam ipse multo plus quam tertiam partem sui ascensus emensus esset. Tunc, sclopello in utraque manu, eum affatus sum:
“Vel si uno gressu plus feceris, Here Hands, calvariam tibi displodam! Mortui, ut scis, non mordent,” subiunxi, represso cachinno.
Ipse illico constitit. Videre arbitrabar e mutationibus sui vultus ut tentabat ratiocinari, quod tamen opus tam erat arduum, magnoque labore fretum, ut ego e medio meæ consciæ securitatis cachinnare inciperem. Denique, postquam semel iterumque glutiverat, fari cœpit, vultu summam suam confusionem usque indicante. Ad eloquendum necesse erat eum ex ore pugionem tollere, cæteroquin nullo modo videbatur motus.
“Iacobelle,” fatur denique, “ut mihi quidem apparet, uterque nostrum in incitis est, proinde nobis ad paciscendum deveniendum est. Te quidem iam pridem potitus essem, nisi subversi fuissemus; sed mihi fortuna semper adversatur, nunc autem existimo me tibi dedere oportere,quod quidem ut vides, durum est, ut nauta veteranus id pusioni nautico, ut tu es, faciat.”
Verba eius ego patulis excepi auribus, notione securitatis occœcatus, tamquam gallus gallinaceus in suo sterquilinio, quum, ictu oculi, dextra eius sublata, retroque flexa est. Eodem fere tempore aliquid in aere, veluti sagitta, sibilabat; ego me ictum sensi — fuique ad malum defixus. Terrore subitaneo atque dolore improviso perculsus — dicere haud possum me data opera fecisse, et pro certo scio me non collimasse — utroque sclopello iaculatus sum, et utrumque etiam manu excidit. At hæc non sola ceciderunt: vagitu represso gubernator, manibus suis laxatis rudentes misit, atque in aquam præceps decidit.
Caput XXVII.
“Aurei Octonarii.”
Quum navis admodum inclinata iaceret, mali longe super aquam prominebant, ex meo autem loco in antennis, nihil subtus me reperi, nisi superficiem aquæ Sinus. Hands, qui non tam alte ascenderat, utique navi propius fuit, proinde inter me atque cancellos aquæ incidit. Semel in superficiem emersus est in aqua circum se spumosa et cruenta, tum iterum mersus est in sempiternum. Primum quam aqua turbata resedit, licebat mihi eum videre convolutum in fundo, claro ac sabuloso, sub umbra navis iacere. Pisciculorum aliquot eum circumerrabant. Quandoque, aqua fluitante et ipse moveri videbatur, acsi surgere tentaret. At ille certe mortuus fuit, tum enim traiectus fuit, tum aqua suffocatus, pabulum piscium in ipso loco, ubi meam meditatus erat necem.
Haud ante de hac re certus fiebam, quam et ægrum ac debilem me sentire cœpi. Sanguis calens occepit mihi utrimque manare, et per tergum, et per pectus. Pugio, ubi me malo defixerat, tamquam ferrum candens me urebat; attamen non hi dolores me tantopere percellebant, utpote quos perferre me posse arbitrabar sine querimonia, sed potius horror atque trepidatio, quæ animum meum insederant, ne ex antennis in aquam viridem ac tranquillam subter me, iuxta cadaver gubernatoris inciderem.
Ambabus proinde manibus me sustinebam, ita ut ungues mei dolerent, oculos autem clausi, ut periculum quodammodo obtegerem. Pedetentim tamen sensus mei in priscum statum rediverunt; pulsus mei ad consuetum numerum recesserunt, et sic pedetentim ad solitum statum me restitutum esse sensi.
Ad me liberandum primum statui pugionem e vulnere revellere, verum hic sive nimis firmiter sedebat, seu nervi mei defecerunt, proinde, violento renisu destiti. Curioso quodam modo tremulus hic renisus ipsum opus, quod abhorrebam, perfecit. Culter etenim iste tantum quod me omnino non fefellit: nulla enim alia re me defixum tenebat, quam mera ruga cutis meæ, hanc autem tremor meus abrupit. Sanguis, utique, tanto facilius decurrebat; verumtamen ego mei iuris rursus factus sum, nec nisi subucula tunicaque ad malum fixus tenebar.
Hæc unica vulsione subita abrupi, ac tum per rudentes lateris dextri constratum iterum nactus sum. Omnibus etenim mundi divitiis induci non potuissem, quassatus ut eram, restes tentare lateris lævi, unde Israel tantum brevi ante delapsus erat.
Hinc in interius descendi ad providendum quidquid vulneri meo profuturum existimabam. Id quidem usque acriter dolebat, et sanguis profusius manabat; tamen nec profundum, nec periculosum fuit, nec denique me brachium movendo impediebat. Denique, quum navis nunc quodammodo mea erat, circumspectavi, eamque ab ultimo eius vectore — mortuo nempe O’Brien — purgandam esse existimavi.
Is, ut iam monueram, ibi volutabatur, se cancellis infligens prostratus, tamquam grandis turpisque pupa, statura quidem vivi, sed quam diversus a colore comitateque vivi! In eo situ cadaveris facile eligere poteram meam propriam agendi rationem; et quoniam habitus tragicorum eventuum prorsus delevisset in me omnem mortuorum formidinem, apprehendi hunc circa lumbos, haud aliter quam saccum furfuris, et uno forti nisu sublatum, mortuum in mare præcipitem dedi. Incidit autem in aquam magno sonitu; capedulum rubrum excidit, in superficie fluitans; atque, simulac discussæ aquæ resederunt, licebat mihi videre hunc et Israelem alterum iuxta alterum iacere, uterque volutatus aquis huc et illuc moventibus. O’Brien, quamquam usque iuvenis, calvus erat admodum. Illic ipse iacebat cum illo capite calvo transversum genua illius qui eum occiderat, pisciculis pernicibus supra utrumque nando circumerrantibus.
Nunc iam in navi solus eram. Æstus modo incipiebat refluere. Sol tam prope erat ad horizontem, ut umbræ pinuum littoris occidui per pulvinarium se exporrigerent, suas in navi figuras depingentes. Flabra vespertina surgere occipiebant, rudentes tamen leni sibilo resonabant, tametsi per collem duorum verticum ab ortu satis arcebantur, vela autem in otio pendentia huc et illuc agitabantur.
Interim ego navi periculum impendére suspicabar. Prævola protinus relaxavi, quæ constratum magno strepitu reciderunt; sed velum princeps longe alia res erat. Nam enim, quum navis in latus vertebatur, antenna maior deversa est extra cancellos navis, quin ad pedem, vel duos, cum velo una aquæ erat mersa. Id etiam periculosius esse censebam; tensio tamen tanta erat, ut ei rei me ingerere nequaquam auderem. Denique sumpto cultro meo, antarios præcidi. Tumiditas veli illico concidit, copiaque veli inflati propansa in superficie aquæ fluitabat; quum vero summo quo par eram nisu revellendo efficere nihil potuissem, id totum erat summa ac fructus conatuum meorum. Cæterum “Hispaniola” se fortunæ concredere debebat ut ipse ego.
Sub hoc tempus iam totum pulvinarium umbra obrutum erat — ultimi radii, ut memineram, per aperta sylvarum penetrabant, refulgentes tamquam gemmæ in florido operculo navis fractæ. Interim aura refrigescebat; æstus celeri lapsu altum versus ferebatur, dum navis interim lateri suo magis magisque subsidebat.
Interea ego caute prorsum repsi, et in aquam despectavi. Hæc quidem satis vadosa videbatur; tum oram præcisam, ultimæ securitatis causa utraque manu prehendens, me leni lapsu in aquam demisi. Aqua mihi vix ad lumbos meos attigit; fundus arenosus erat firmus, vestigia exhibens undularum; ego vero animo erecto ex aqua evasi, “Hispaniola” relicta in latus declinata, velo principe longe lateque in superficiem aquæ dependulo. Sub idem tempus sol quoque horizonti imminebat, flabra autem vespertina submisso sibilo pinus nutantes oborto crepusculo perflabant.
Mare dumtaxat denique reliqui, nec inde manu vacua redivi. Illic enim iacebat navis, a piratis liberata parataque ad nostros excipiendos, siquando se mari committere vellent. Nihil mihi antiquius videbatur, quam me domum, in vallum conferre, meisque ibi rebus gestis gloriari. Fortasse aliquantum ob desertionem reprehensus forem, verumtamen recuperata “Hispaniola” irrefragabile responsum erat, sperabamque futurum, ut ne ipse quidem Navarchus Smollett me tempus trivisse coargueret.
Sic ratiocinatus, spirituque erecto, vultum domum versus ad vallationem ac sodales meos direxi. Memineram rivulorum ad ortum defluentium et in pulvinarium Navarchi Kidd delabentium primum ex colle cum gemino vertice, ad lævum meum derivari; proinde cursum meum illac direxi, quippe ubi rivulus ob exiguitatem facilius traiici posset. Sylva satis erat aperta, cuius extremas radices secutus, cornu eius collis mox attigi, nec multo post amnem vadavi, aquis vix mediam suram meam attingentibus.
Hoc iter meum prope ad eum me locum duxit ubi Ben Gunn extorrem primum conveneram; illinc diligentiori cura oculos continuo utrimque circumferens, prorsum itavi. Crepusculum iam plene obrepsit; ut vero angusta geminati verticis collis penetrarem, lumen ardoris e cœlo reverberatum animadverti, ubi, ut quidem opinio ferebat mea, insulanus ille coquebat cœnam suam ad crepitantem ignem. Et tamen mecum mirabar quod is se tam incurium præbebat. Namque, si mihi licebat hunc ardorem visu animadvertere, nonne idem licebat et Ioanni Silver ipsi, qui in suis sedebat castris in littore, inter paludes?”
Tenebræ interim magis magisque augescebant; nec plus efficere poteram quam me, nec sine molestia, domum versus dirigere; relicto interim colle bicipiti pone me, dum Spy-Glass a recto mihi magis magisque livescere cœpit; sidera pauciora ac pallida micabant; in terra autem depressiori, ubi errabam, non raro me in dumetis offendi, et in arenosis scrobibus cespitavi.
Subito genus claritudinis mihi incidit. Oculos attollo, videoque languidum lumen lunæ in summitatem Spy-Glass incidisse, ac paullo post clare animadverti aliquid luminosi argenteique inter arbores gliscere, ex quo intellexi lunam surrexisse.
Saltem tantillum adiutus, cæterum quod ex itinere supererat, traieci; aliquando currens, alias incedens, moræ vix patiens, vallationem pedetentim proximavi. Tamen, quum iter meum per nemus illi attiguum calcare cœpissem, tam improvidus non eram ut gressus meos non tardarem. Finis enim tanti cœpti mei haud fuisset faustus exitus, si quo casu, ex errore, aliquis meorum in limine me traiecisset.
Luna interim sensim ascendebat; lumen eius per apertiora loca sylvæ latius diffundebatur; e regione autem mihi fulgor alterius cuiusdam coloris apparebat, subinde in obscurum recidens — veluti prunæ ac torres ignis vigilum emorientis.
Ne vel pretio vitæ quidem divinare poteram quid id esset.
Tandem postremo deveni in ipsam oram loci clari. Extremitas huius occidua iam lumine lunæ erat perfusa; reliqua pars, ut et casa trabaria ipsa usque umbris erant obrutæ, longisque virgis argenteis luminis scutulatæ. Ab adverso latere casæ ingens congeries ignis in favillas atque cineres deflagravit, rubore cuncta in circuitu perfundens, qui cum pallore lunæ amœnam contrarietatem gignebat. Nullum erat signum vitæ, ne sonitus quidem ullus, præter strepitum flabrorum.
Constiti magnopere mecum miratus, nec parum terroris fortasse me perculit. Apud nos enim non fuit moris magnos ignes suscitare, quin, profecto, ex mandato navarchi parcissimi eramus sarmenti consumptores; unde suspicari cœpi, hic, ex quo ego discesseram, aliquid adversi evenisse.
Prohinc furtim circuivi extrema ad ortum, me in umbra caute contento, loco autem, ubi tenebræ densissimæ erant, vallum transilio.
Ut securitati meæ etiam magis providerem, manibus genibusque nixus, adversum angulum casæ omnino mutus prorsum repsi. Approximanti mihi cor magnopere allevari subito cœpit. Sonus quem excepi non quidem fuit iucundus per se, de eo enim sæpius conqueri solitus eram; nunc tamen ad instar musicæ erat amicos meos audire posse stertere tam consono modo, qui indicio erat placidi sui somni. Clamor ille nauticus excubitorum, “Cuncta prospera,” auribus meis nunquam lubentius incidit.
Interim de una dumtaxat re, nihil erat dubii: reos se infamis excubationis reddidisse. Si nunc loco mei Silver, suique prædones illis subrepsissent, nullus eorum solem surgentem conspexisset. Sic res solet esse, mecum cogitabam, ubi navarchus vulneratus iacet; atque ipse me iterum reprehendi, quod eos in tanta pernicie, ubi tam pauci ad excubias agendas essent, reliquissem.
Nunc iam ad ianuam perveni, meque in pedes erexi. Intus tenebræ erant, nec oculis quidquam percipere poteram. Quod ad sonum attinet, nihil nisi constans tractus stertentium strepitus, atque rarus quidam stridor submissus, veluti scintillarum, aut rostri avis, arborem pulsantis, quem ego nullo pacto explicare poteram.
Brachiis meis ante me protensis prorsum itabam. Si loco meo solito decumberem (cogitabam mecum ridens) lubens vellem eorum vultus videre, quum postridie mane me conspicarentur. Eundo pes meus aliquam rem molliorem offendit — crus erat alicuius dormientis; hic conversus congemuit, sed non evigilavit.
Dein, subito, vagitus exauditus est in tenebris: aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! et sic deinceps sine cessatione, aut mutatione, tamquam crepitus pusillæ molæ.
Psittacus autem viridis hic erat, Navarchus Flint, Ioannis Silver! Hæc volucris erat quam lignum carpentem audiveram; ipsa eadem erat, quæ ullo homine vigilantius excubabat, quæque suis tædiosis clamoribus me advenisse nuntiavit.
Ad me recipiendum nullum otium mihi relictum fuit. Acri clamore volucris omnes suscitati dormientes, in pedes consiliverunt; et ingenti voce maledica Silver boavit:
“Quis hic?”
Ad effugiendum me converti, sed alicui violenter illisus me recepi, moxque in brachium alterius incurri, qui vicissim me brachiis complexus, tenuit.
“Afferto sis tædam, Dick,” fatur Silver, quum sic prorsus captus essem.
Unus horum foras egressus, moxque rediens, ardentem torrem secum tulit.