← Table of contents
Insula thesauraria

Pars quarta

Arcadius Avellanus translation

Vallum

Caput XVI.

Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a Navi discessum sit.

Erat circiter hora prima cum dimidia — tertius tinnitus, loquela nauticá — quum duæ lintres ab “Hispaniola” solverunt. Navarchus, Spectabilis atque ego in diæta his de rebus consultabamus. Si vel tantulum venti flavisset quam halitus, in sex rebelles, qui apud nos manserunt, impetum fecissemus, sublataque ancora, mari nos credidissemus. Sed ventus aberat; et ut imbecillitas nostra plena esset, Hunter descendit, nuntiavitque Iacobellum Hawkins clam ingressum lintrem, cum cæteris littus petivisse.

De Iacobello Hawkins dubitare nunquam nobis incidit; sed ob salutem eius eramus solliciti. Quum nautæ nostri ea mente fuissent, res in medio pendebat, utrum eum iterum visuri essemus. Itaque procucurrimus in stegam. In commissuris navis pix bullabat; fœtor tæterrimus loci mihi stomachum vertebat; siquis unquam febrim ac dysenteriam odoravit, id certe in eo horrido pulvinario fieri poterat. Sex illi furciferi in antico sedebant mussantes sub veli umbra in littore videre poteramus lintres deligari, et in utraque singulum nautam sedere, prope ad os rivuli. Eorum unus sibilabat canticum “Lillibullero.”

Mora oneri erat; hinc conventum est, ut ego et Hunter, sumpta cymba, visum descenderemus quid in arido ageretur.

Lintres ad dextrum erant deflexæ; sed ego et Hunter recta prorsum tendebamus vallum versus, ut in mappa indicatum erat. Duo illi, qui in lintribus ad custodiendas eas fuerant relicti, conspectis nobis, agitari videbantur; “Lillibullero” statim cessavit, et mihi inter se consultari parebant, quid facto opus esset. Si Silver consultum ivissent, cuncta aliter evenire potuissent; sed, ut puto, mandato obediverunt, itaque quiete sedebant, et ad “Lillibullero” suum reverterunt.

Flexus lenior erat in littore, et ego ita direxi cursum ut eam præterverterem, unde lintres mihi etiam antea quam egressi essemus, extra visum exciderunt. Ego prosilivi, ac fere currendo properavi, mucinium[1] sericeum sub pileo gestans gratia refrigerii, parque sclopellorum ad iaculatum instructorum, causa securitatis.

Vix centum passus progressus sum, quum vallum attigi.

Vallum autem hunc in modum erat; fons aquæ limpidæ pæne in summo tumulo scaturiebat. Pæne supra tumulum, fontemque complectens, condita erat domus trabalis, fortis, quæ, si casus postularet, vel quadragenos homines recipere posset, et undique fenestellæ iaculatoriæ patebant. Undique in circuitu succiso arboreto spatium apertum ædificatores reliquerunt, quod septum erat vallo in sex pedum altitudinem, sine ingressu aut porta, nimis solidum quod sine arduo labore iacturaque temporis diruatur, nimisque apertum quam quod oppugnatores tegere possit. Propugnatores his undique dominabantur; hi, in suffugio tecti, hostes, ceu perdices, commode stantes ferire poterant. Hi, præter excubitorem cibumque, nulla re egebant, ac, nisi imprudentes caperentur, locum contra legionem tueri poterant.

Ex cunctis rebus fons mihi potissimum placuit. Nam tametsi in diæta “Hispaniola” satis aptum habebamus locum, quum abundaremus armis et iaculariis, perinde ac victu et vinis, unum neglectum erat — aqua. Hoc mecum volvitabam, quum subito vagitus in articulo mortis totam insulam personabat. In rebus violentæ mortis novitius non eram — servivi enim sub Sua Serenitate, Duce Cumberland, ipse quoque vulneratus sum apud Fontemnovum — sed scio pulsum meum subsilivisse et efferbuisse. “Actum de Iacobello Hawkins est;” cogitatio mea erat prima.

Est aliquid militem veteranum fuisse, sed etiam plus est medicum fuisse. In laboribus nostris non convenit otiari. Itaque incunctanter statui ad littus absque mora reverti, ibique in cymbam insilii.

Pro bona fortuna Hunter remum suum valide agebat. Aquam in asperginem verberavimus; et sic cymba navim cito assecuta est, quam ego protinus conscendi.

Cunctos ibi, ut erat exspectandum, commotos offendi. Spectabilis sedebat albicans, velut linteum, incommoda meditatus ad quæ ipse nos adduxit, misellus ille! atque unus senum prorariorum, haud alio animo.

“Illic est unus,” ait Navarchus Smollett, nutu hunc indicans, “novitius in suo munere. Is audito vagitu, prope intermortuus est, mi medice. Vel si unicus tactus clavi accedat, et hic noster erit.”

Consilia mea navarcho aperui, tum singularia inter nos diremimus.

Senem Redruth in impluvio intra diætam proramque collocavimus ternis aut quaternis sclopetis oneratis ei attributis, atque pulvinis quibus se protegeret. Hunter cymbam circumtulit ad posticum ostium, ubi ego et Joyce ad opus nos accinximus ad eandem pulveribus, sclopetis, saccis buccellati, doliolis suillæ, doliolo Conatici,[2] meaque cistula pretiosissimæ medicinæ onerandam.

Interea Spectabilis atque navarchus in stega stabant, navarchus quidem appellabat gubernatorem, utpote modo summum inter nautas.

“Here Hands,” inquit, “nos duo hic sumus cum apparatu sclopellorum. Si ullus vestrum sex quodcunque signaculum ediderit, morietur.”

Hæc verba eos non parum compescuerunt; ac post brevem consultationem, omnes ad unum per anterius impluvium decurrere cœperunt, eo consilio haud dubie, ut nos a tergo impeterent. Sed quum Redruth conspexerunt in obruta agea se exspectantem, protinus consilia mutabant, quum aliquis in stega caput iterum exseruit.

“Deorsum, canis!” inclamat eum navarchus.

Atque caput iterum retractum est, nec amplius pro tempore, quidquam audivimus, quod hi sex nautæ mollioris erant animi.

Interea nos cymbam rebus, ut sub manus venerunt, quoad consultum duxeramus, oneravimus. Tum ego et Joyce portula postica excessimus, littusque petivimus tam propere quam remi nos rapere potuerunt.

Hic accessus noster secundus attentionem excubitorum in littore satis suscitavit. “Lillibullero” iterum cessavit; atque fere simul ut e visu nostro pone lingulam terræ exciderunt, unus eorum in siccum exsiliit et evanuit. Fere iam in eo eram, ut, consilio mutato, eorum lintres confringerem, veritus tamen ne Silver cæterique ad manum adessent, et quum nimium tentarem, totam rem perderem.

Terram eo fere loco quo antea, mox attigimus, vallumque annona instruere perreximus. Primum iter omnes tres nostrum perfecimus cum magna copia annonæ, quam supra vallos in septum intro iecimus. Tum Joyce custode relicto — solum, utique, sed cum senis sclopetis — ego et Hunter ad cymbam redivimus, eamque iterum oneravimus. Opus sic prosecuti sumus sine intercapedine vel ad spiritum ducendum, usque dum totum onus in tuto positum esset, post quod duo famuli locum sibi in septo attributum occupassent, ego autem omnibus viribus retro ad “Hispaniolam” remigavi.

Secundam vehem cymba nos tentavisse factum audacius paret quam revera fuit. Illi nobis numeris, utique, superiores erant, nos illis armis præstitimus. Nullus eorum in arido munitus sclopetis erat, proinde, priusquam intra ictum sclopelli progredi possent, libenter existimavimus vel senos eorum nos prosternere posse.

Spectabilis me in fenestra puppis præstolabatur, omni indicio debilitatis solutus. Ipse rudentem apprehendit, religavit, nos vero extremo nisu cymbam penu iterum oneravimus. Penu autem e suilla, pulvere, buccellatoque constabat, adiectis singulis sclopetis et copidibus pro me, pro Spectabili, Redruth, atque navarcho. Reliqua arma pulveresque in aqua duarum ulnarum cum dimidia coniecimus, ita ut chalybem eorum in sole, infra nos, in profundo, in sabulo et glarea iacentium facile cerneremus.

Sub hoc tempus æstus refluere, navis autem in ancora circumverti cœpit. E regione duarum lintrium voces audiebantur longinquius clamantium, quod quidem de sorte Joyce atque Hunter nobis animum addidit, tamen etiam ad properandum nos monuit.

Redruth ex impluvio interim pedes retraxit, et in lintrem desiliit, unde lintrem ad latus puppis deveximus ut quo aptior Navarcho Smollett ad descendendum esset.

“Nunc nautæ,” ait eis, auditisne me?”

A prorario nullum responsum datum.

“Tu, Abraham Gray es, quem alloquor, tu is es, inquam.”

Usque nullum responsum.

“Gray,” pergit navarchus paullo elatiori voce, “ego hanc navim linquo, teque navarchum tuum sequi iubeo. Cognovi te ex corde probum virum esse, at dicere etiam audeo nullum e cunctis vobis tam esse improbum quam quisquam simulat. En horologiolum in manu; triginta minuta secunda ad me sequendum tibi concedo.”

Pausa intercessit.

“Veni, bone mi iuvence,” prosequitur navarchus, “noli tam diu in ancipiti hærere. Meam vitam, vitasque horum bonorum virorum quoque secundo periclitor.”

Subito strepitus certaminis audiebatur et ictuum sonitus, erumpitque Abraham Gray, una gena cultro cæsa, curritque ad navarchum ceu canis sibilo evocatus.

“Te sequar, mi Here,” ait ille.

Proximo iam momento navarchus et ille in lintrem nostram descenderunt, quo facto lintrem impulimus, et a navi secessimus.

A navi quidem iam seiuncti eramus, sed necdum in arido, in vallo nostro securi.

Caput XVII.

Medicus Narrationem prosequitur: Ultimum iter Cymbæ.

Iter istud quintum a superioribus prorsus fuit diversum. Primum quod minutula illa naucula, fere patellam dixerim, iusto plus erat onerata. Adulti quinque, quorum tres — Trelawney, Redruth, atque navarchus — senûm pedum proceriores, iam plus appendebant, quam quod ex proposito nauculæ licebat complecti. Adde insuper pulverem, suillam, canistrumque panis. Labra a puppi iam aquam sorbitabant. Aliquantulum aquæ iam etiam gestabamus, unde meæ braccæ, perinde ac laciniæ tunicæ meæ plane madebant, priusquam vel centum ulnas progressi essemus.

Navarchus libramentum nauculæ æquare iussit, et sic effecimus ut ea magis ad libellam iaceret. Nihilo tamen secius vel spirare timebamus.

Alterum; refluxus maris iam incepit — fluentum bullulans occasum versus ruebat per angusta, tum ad meridiem, et adversum mare, deorsum fretum, per quod mane ingressi eramus. Ipsæ adeo undulæ periculum nauculæ nostræ præoneratæ minabantur; peius tamen etiam erat quod nos a vero nostro fine et cursu divertebamur, abacti a loco nostri descensus pone promontorium. Si ad arbitrium fluenti rapi passi essemus, terram iuxta lintres attigissemus, ubi piratæ quolibet momento comparare poterant.

“Proram eius vallum versus tenere non valeo,” significabam navarcho. Ego enim gubernabam, dum ipse atque Redruth, duo novitii, remos agebant. “Æstus eam deorsum rapit. Possetisne validius pellere?”

“Non quin cymbam hauriamus,” respondit ille. “Sustineas, oportet — sustine, velim, donec te prævalere sentias.”

Tentavi, sed tentando comperi nos æstu occasum versus rapi, donec proram eius recta ad ortum vertissem, sive fere recto angulo adversum viam, qua nos ire oporteret.

“Hoc modo,” monebam ego, “littus nunquam assequemur.”

“Si hic unicus est cursus quem prosequi valemus, prosequamur æque,” refert navarchus. “Cursum nos contra fluxum sustinere necesse est. Intelliges enim,” pergit ille, “nam si vento cedentes ultra locum descensionis feremur, difficile dictu est, ubi littore potiemur, ne impetum lintrium memorem, quum tamen cursu, quem tenemus, æstum mox temperari necesse est, quod si fiat, secundum littus facile retro serpemus.”

“Fluxus, mi Here, iam lenior est,” interpellat Gray, qui in anteremigio sedebat; “iam et paucillum lentescere tibi licebit.”

“Gratias, mi homo,” respondi illi, acsi nihil evenisset; quod interim cuncti nos ad eum inter nostros numerandum adducti sumus.

“En tormentum!” ait ille.

“De ea re iam et ego cogitavi,” inquam quod certum putabam eum de oppugnando vallo cogitare. “Tormentum in littus evehere illi nunquam valebunt, et, si valerent, id per dumeta baiulare nunquam poterunt.”

“Respice modo a puppi, medice,” fatur navarchus.

Interim nos longi novenarii penitus obliti sumus; et ecce, modo illi sceliones quinque, summo nostro terrore, eodem occupabantur, solventes eius singillionem, ut vocabant crassam eius tegetem picatam, qua obvolutum in navi vehebatur. Nec hoc tantum, sed subito mihi incidit globos pulveremque tormenti a nobis relictos in navi esse, quibus malefactores hi uno ictu securis potiri possent.

“Israel fuit tormentarius Navarchi Flint,” advertit Gray rauce.

Omnia ausuri proram recta ad terram fleximus. Nunc iam e fluxu adeo excessimus ut gubernationem cum necessario leni remigatione concordem servaremus, unde mihi licebat æquum cursum adversum metam servare. Alterum tamen præsenti situ nostro periculum incurrimus, quandoquidem loco puppis, integrum latus “Hispaniolæ” velut scopum, tam planum quam ostium horrei, adverteramus.

Interim non audire modo, verum et videre mihi licebat, quum ille bibulus, furcifer, Israel Hands, globum ferreum in stega volvitabat.

“Quisnam vestrum est iaculator optimus?” quærit navarchus.

“Herus Trelawney omnium longe peritissimus,” respondi ego.

“Mi Here Trelawney,” fatur navarchus, “velis, amabo, unum eorum carpere? Hands, si fieri possit.”

Trelawney ferri instar erat frigidus. Aspectabat incensorium[1] sui sclopeti.

“Caute sis sclopetum tractes,” monet navarchus, “ne cymbam evertas. Cunctæ manus ad æquilibrandam navim, dum is iaculabitur, adiuvent.”

Spectabilis itaque sclopetum attolit, nos remos sistimus, ab eo in adversam partem inclinamus ad æquilibrandum, ac tam feliciter rem egimus, ut ne guttam quidem hausissemus.

Per hoc tempus illi tormentum in sua vertebra circumegerunt, dum Hands cum pavicula in manu iuxta orificium adstans, ob hanc causam maxime erat in propatulo. Verumtamen fortuna nobis non favit; etenim simul ut Trelawney iaculabatur, ille declinabat, glans autem sibilans supra caput eius prætervolavit, atque unus e cæteris quatuor cecidit.

Eiulatus quem is edebat, non tantum clamorem sociorum in navi suscitavit, sed etiam a littore reverberabatur, quo cum oculos vertissem, vidi cæteros piratas ex arboreto emergere et conglobari, atque unumquemque eorum in locum suum in lintribus recurrere.

“Hic veniunt lintres,” clamavi ego.

“Tum cedamus,” respondit navarchus. Nunc iam nihil curandum si eam everterimus. Si littore potiri nequiverimus, actum de nobis est.”

“Una tantum lintrium fert nautas,” notavi ego, “caterva alterius ut mea fert opinio, in sicco circuit ad nos intercludendos.”

“Admodum erit eis currendum,” refert navarchus. “Nautula, ut scis, in arido parum potest. Non hos ego vereor; ictus globi me angit. Globi illi ludicri! Vix ancillula matronæ iis falleretur. Velis nos commonere Spectabilis, quum ignitabulum videris, et nos remos sistemus.”

Interea nos satis celeriter progrediebamur, pro naucula adeo onerata, et id efficiendo perexiguam aquam ceperamus. Iam ad metam prope eramus. Tricenis aut quadragenis ductibus licebat nobis siccum assequi; enimvero refluxus iam nudavit angustam syrtem sub arboribus dense imminentibus. Linter iam timenda non erat; exigua lingua terræ hanc iam a conspectu texit. Refluxus qui paullo ante fatali fere modo nos demorabatur, iam et compensabat nos, adversarios demorando. Unum tantum periculum nobis usque impendebat, tormentum.

“Si audendum putarem,” ait navarchus, “alterum eorum decuterem.”

Satis interim clarum erat eos nulla re in iaculando retardari velle. Et hoc adeo, ut ne levando quidem socio cæso operam darent, qui quidem mortuus non erat, et licebat mihi videre, ut e medio repere tentabat.

“Paratus!” clamat Spectabilis.

“Siste!” subito reclamat navarchus veluti echo.

Ille, atque Redruth tanto nisu reclinarunt, ut puppis nauculae tota mergeretur. Eodem puncto temporis et fragor iactus intonuit. Atque hic fuit primus sonus quem Iacobellus perceperat, quod sonitus iactus Spectabilis ad aures eius non pervenit. Quo globus tormenti prætervolaverit, nulli clare constabat; ut tamen mihi videtur, necesse est eum supra capita nostra præterlapsum esse, et verosimile est ventum eius ex aliqua parte causam ad nostrum infortunium attulisse.

Cæterum naucula a puppi leniter subsedit in aqua ternûm pedum, me et navarcho, e regione invicem stantibus, relictis. Cæteri præcipites mersi sunt, sed mox madentes ac bullantes emerserunt.

Adhuc nihil gravioris incommodi tulimus. Vitæ nulla iactura contigit, et ex aqua salvi et incolumes evasimus. Verumtamen suppetiæ nostræ cuncta pessum iverunt, et ut nihil infortunio nostro deesset, e quinque sclopetis duo tantum usui apta relicta sunt. Ego meum, instincto quodam e gremio eripui, atque supra caput levatum servavi. Navarchus vero suum in collo e fascia gerebat, ut sapientem decebat, incensorio sursum verso. Reliqua tria cum naucula mersa sunt. Ad hæc accedebat, quod voces ad nos ex arboreto secundum oram appropinquantes percepimus; unde non modo periculum imminebat interclusionis a vallo in isto statu nostræ inopiæ, verum etiam timor ante nos, utrum Hunter atque Joyce, si vel a senis illorum in se impetus fieret, satis consilio atque fortitudine ad resistendum possent. Utique scivimus Hunter esse firmum; de Joyce licebat dubitare — homo iucundus, civilis, more caculæ, ad tergendas et everrendas vestes, sed moribus militaribus non omnino videbatur esse præditus.

Has res nobiscum volvitantibus, celerrime quam poteramus, sursum littus vasimus, chara nostra naucula, magna cum parte nostri pulveris commeatusque pone nos relictis.

Caput XVIII.

Medicus Narrationem prosequitur: Finis Certaminis Diei Primi.

Iter nostrum per tractum sylvulæ, qui nos a vallatione nostra usque separabat, pro viribus celerrime traiicere conabamur; dum interim voces piratarum, ut nobis parebat, omni gressu propius perstrepebant. Mox et sonitum pedum suorum currentium, item stridorem ramenti, fractorumque ramorum, ut iidem dumeta persultabant, percipere poteramus.

Ad conflictum serium inter nos ventum iri arbitrabar, et iam incensorium meum inspectabam.

“Navarche,” hunc alloquor, “Trelawney iaculator inerrabilis est. Cede sis illi tuum sclopetum, quod suum usui ineptum est.”

Emutatis inter se sclopetis, Trelawney, constans et taciturnus, ut inde ab exordio huius tumultus semper fuerat, paulisper super calces se librabat visum, utrum cuncta ad usum parata essent. Interim quum notarem Gray esse inermem, copidem meam ei tradidi. Cum lætitia cordium nostrorum videbamus, quum iste in palmum sibi inspuit, supercilia contraxit, celeritateque mucronis vibrati aer sibilabat. E cunctis corporis eius lineamentis planum erat hanc novam nostram manum salem suum valere.

Post ulteriores passus quadragenos ad oram pervenimus sylvulæ, nostrum conspeximus vallum prope ante nos. Sepimentum nostrum circa dimidium a latere australi attigimus, atque eodem pæne tempore septem rebelles — Iob Anderson, naucurius, eorum primipilus — ante angulum occiduo meridianum comparuerunt in pleno conspectu.

Hi subito constiterunt, quasi stupefacti; ac priusquam se recepissent, non modo Spectabilis et ego, verum etiam Hunter atque Joyce, tempus sumus nacti ad iaculandum. factus quatuor, quamquam sparsi, edebantur, tamen effectum sortiti sunt: unus enim hostium revera cecidit, cæteri autem haud dubitantes in arboretum evaserunt.

Sclopetis nostris redoneratis, extra vallum prodivimus cæsum hostem aspecturi. Mortuus is erat omnino — per cor traiectus.

Lætari de bono nostro successu cœperamus, quum ipso eodem momento iactus sclopelli personuit e dumeto, atque glans prope ab auribus meis sibilans prætervolavit, misellus vero Thomas Redruth titubans, mox concidit solo stratus. Tum Spectabilis, ut et ego, iactum reddidimus, sed quoniam nihil erat quo collimaremus, verosimile est nos pulverem tantum pessumdedisse. Iterum redoneratis sclopetis, animum ad miserum Thomam advertimus.

Navarchus atque Gray eum iam examinarunt, ego vero obtutu furtivo iam intellexi actum de eo esse.

Ego quidem existimo promptum nostrum iaculatum rebelles iterum dispersisse, quod per eos postmodum licebat nobis misellum senem saltuarium per vallos sublevare, et gementem, ac sanguine stillantem in trabariam domunculam devehere.

Seniculus misellus hactenus, inde ab exordio nostrarum molestiarum ne verbum quidem protulit stuporis, querimoniæ, metus, aut etiam acquiescentiæ usque adhuc quum eum ad moriendum in tugurio trabali prostraveramus. Iacebat in pulvino suo instar Troiani, in ambitu. Omnia iussa in silentio, constanter ac probe perfecit. Ætate nos omnes vel vicenis annis superabat; et nunc suum erat mori, ut fido, apto, securo seni ac taciturno.

Spectabilis iuxta eum in genua procidit, manum eius deosculabatur, puerique more flevit.

“Num mihi eundum est, medice?” quæsivit a me.

“Thomas mi bone,” respondi ei, “domum tibi eundum est.”

“Utinam primum sclopeto illis respondere possem!” ait ipse.

“Dic, Thomas,” affatur eum Spectabilis, “nonne mihi ignosces?”

“Num id honori tibi a me debito satis esset, mi Here?” reddit responsum. “Utut id sit, ita esto; amen!”

Paullo post silentium breve, aiebat se existimare dignum fore, ut quis preces super se recitaret, “Ita enim fert consuetudo,” per apologiam subiunxit. Nec longo post tempore, sine ulteriori verbo extinctus est.

Interea navarchus, quem iam antea animadverteram circa pectus sacculosque nimis tumere, copiam suppetiarum inde deprompsit — vexillum Anglicum. Biblia, volumen funis satis crassi, calamos, atramentum, chronicum, librasque nicotianæ. Truncum abietis longiusculum, succisum ac denodatum in sepimento iacentem reperit, eumque ad cornu domunculæ constituit, Hunter adiuvante. Hinc tectum conscendit, verticique eius vexillum affixit, et evolutum vento dedit.

Actus hic magno sibi levamini cessisse videbatur. Hoc facto casam intravit, suppetiasque in ordinem redigere perrexit, acsi nihil aliud interesset. Verumtamen nec Thomæ erat immemor; nam simul atque hæc perfecta erant, alterum protulit vexillum, quod cadaveri reverenter instravit.

“Noli lugere, mi Here,” fatur manum Spectabilis prehendens. “Iam huic omnia fausta; nihil verendum ob manum, quæ in servitio sui navarchi dominique navis mortem oppetiit. Fortasse dogma haud ratum, tamen factum id est.”

Tum me ad partem sevocavit.

“Doctor Livesey,” quærit ex me, “in quotnam septimanis tu et Spectabilis vestrum auxilium exspectatis?”

Explicui ergo illi non de septimanis, sed de mensibus quæri; nempe, si ad finem usque Augusti non redissemus, futurum esse, ut Blandly, qui nos requirerent missurum esse, verum nec ante id, nec post. “Tu ipse tempus supputare poteris,” respondi illi.

“Sic, sane,” refert ille, caput scalpitans; “si vel largissime supputem dona Providentiæ, sumus in maximis angustiis.”

“Quonam modo id existimas?” quæro ab eo.

“Dolendum est quod vehem alteram amisimus. Id est quod innuo,” respondit navarchus. “Quod ad pulverem iaculaque attinet, perdurabimus. At portiones deficiunt, penuria laboramus. Mi medice Livesey, fortasse, profecto, sine illo supervacaneo ore etiam rectius vacabimus.”

Et digito cadaver sub vexillo indicabat.

Eodem puncto temporis globus tormentarius longe supra tectum casæ fragore ac sibilo prætervolabat, proculque in arboretis decidit.

“Va!” exclamat navarchus. “Vomite modo ignem! Pulvere utique haud abundatis, ephebuli.”

Tentamine altero collimatum melius est, nam globus intra septum decidit, nebulam arenæ quaquaversum dispergens, sine ullo tamen damno.

“Navarche,” ait Spectabilis, “casa hæc de navi cerni nequit. Hinc vexillum videntur petere. Nonne putas satius fore id tollere?”

“Vexillum meum tollere!” clamat navarchus. “Non ego, Here mi;” et primum ac verba eius audivimus, omnes probavimus. Animus enim hic non solum indicium erat fortitudinis nauticæ, sed et consilium erat optimum, ex quo hostes perspicere poterant quam nauci faciamus iaculationem suam.

Toto eo vespere tonare non desierunt. Globus post globum nos pervolavit partim cis, partim ultra decidens, partim arenam ultro sulcans, quandoquidem tanto arcu oportebat eos iaculari, ut globus pæne ad perpendiculum caderet, seque arenæ enectus mergeret. Nihil erat quare repercussionem vereremur, atque etiamsi unus globus casu pertudit tectum casulæ nostræ, tamen et continuo foras ruit per tabulatum, et etiam mox assueti eiusmodi futilitati, haud pluris cœpimus id facere quam folles.

“Inter hæc omnia unum iuvat,” notat navarchus; “sylvulæ e regione hostibus vacua esse videntur. Refluxus maris interea multum profecit; hinc necesse est nostras suppetias iam in arido esse. Prodeant volones suillam allatum.”

Gray et Hunter primi se obtulerunt. Probe armati e vallo prodiverunt, sed cœptum nos fefellit. Rebelles etenim, quam nobis visi sunt, audaciores fuerunt, aut vero iaculationi Israelis æquo maiorem fidem tribuerunt. Namque quini aut seni eorum asportandis nostris suppetiis iam erant intenti ad lintrem, quæ interea usque procul iacebat, unoque aut altero remo agitata, ad eas comportandas in promptu habebatur. Silver in postremigio lintri præerat; suorum autem quisque sclopeto erat armatus ex promptuario sibi solis noto.

Navarchus dein ad suum chronicum scribendum consedit; en initium:

“Alexander Smollett, magister; David Livesey, medicus navis; Abraham Gray, compar lignarii; Ioannes Trelawney, dominus navis; Ioannes Hunter, atque Richard Joyce, servi domini navis, terrestres — soli qui in officio ac fide erga societatem navalem permanserunt — cum suppetiis denûm dierum portionibus reductis, isto hoc die descenderunt, vexillum Anglicum in casa trabali in Insula Thesauraria evolverunt, Thomas Redruth, terrestris, servus domini navis, cæsus a rebellibus est; Iacobus Hawkins, puer canabarius —”

Eodem tempore et ego mirabar, quo Iacobellus Hawkins devenisset.

Vox auditur salutantis a latere terrestri.

“Aliquis nos inclamat,” nuntiat de excubitu Hunter.

“Medice! Spectabilis! Navarche! Heus, Hunter tune is es?” vox clamitabat.

Ego vero tempori ad ianuam procucurri, ad Iacobellum Hawkins salvum, ac vegetum conspiciendum, dum is vallos conscendebat, in septum rite perveniens.

Caput XIX.

Suscipit Narrationem Iacobellus Hawkins. Præsidium Valli.

Simul ac Ben Gunn vexillum speculatus erat, constitit, me brachio detinuit, ipse autem consedit.

“Ecce modo,” fatur, “illic tui amici sunt, id certum est.”

“Quin mihi eos ipsos rebelles esse, oppido videtur probabilius,” respondi ego.

“Illudne?” clamat hic. “Imo vero in hocgenus locis, quos præter viros fortunæ nemo visit, Silver vexillum Jolly Roger evolveret, nec dubites. Quin illi sunt tui amici. Scio et conflictus occurrisse, et existimo tuos amicos palmam abstulisse; sunt autem hi in terra, in antiquo vallo, quod ante annos plurimos Flint exstruxit. A, ille fuit vir, sani sincipitis[1] nempe Flint! Si demas canneum, nemo unquam fuit ei comparandus. Is neminem metuit; certe non ille, præter Silver — Silver ita fuit affabilis.”

“Ego,” inquam, “sic res esse posse credo, et sic sunto; tanto iustiori causa mihi properandum est, ut ad amicos perveniam.”

“Næ, sodalicule,” refert Ben, “non tu quidem. Tu enim probus es puellus, aut ego fallor; nihilo tamen minus tu puer tantum es. At Ben Gunn volucer est. Canneus me non eo alliceret, quo tu is — nequaquam, non canneus — tamen te ingenuum natum perspicio, cuius verbum tamquam fides data est. Nec tu verba mea oblivisceris: ‘Oppido maior’ (ita dices), ‘oppido maior fiducia’ — tum carpis eum.”

Hic tertium me carpsit eodem vultu affectatæ vafritiei.

“Quum vero Ben Gunn indigueritis, tu Iacobelle scies ubi eum reperias. Eodem quo hodie loco. Quem autem venire contingat, aliquid albi manu ferat, sitque solus. Eho, etiam hoc dices: ‘Ben Gunn’ dices tu, ‘rationes habet suas.’

“Esto, ergo,” respondi ego, “te satis me intelligere puto. Habes nempe quod proponere velis, et eapropter sive Spectabilem, sive medicum convenire cupis, teque ibi ubi ego te inveneram reperiri posse. Hæcne summa est?”

“Quando autem? quæres tu,” subiunxit. “Sit ergo ab observatione meridiana ad sextum usque tinnitum.”

“Bene,” inquam, “nuncne licet mihi ire?”

“Nonne, non oblivisceris?” sollicite quærebat. “Oppido maior, atque rationes suas proprias, dices. Rationes suas proprias, hic est nervus rerum; ut virum inter et virum. Itaque tum,” — usque me tenens — “ut puto, iam, Iacobelle, ire potes. Atque Iacobelle, si casu Silver convenires, Ben Gunn non ei evenderes? nonne vel iugum boum id ex te non evelleret? Nequaquam dices tu. Atque si illi piratæ in siccum egrederentur, Iacobelle, quid aliud diceres, nisi quod aliquot mulieres cras viduæ fierent?”

Hic verba eius ingens fragor rupit, atque globus tormentarius perfringens frondes ramosque arborum, aera pervolabat, et in terram decidens, se in arenam mersit, vix centum ulnis a loco ubi stantes sermocinabamur. Iam momento proximo uterque nostrum se in pedes coniecit, et in contrarias partes discurrimus.

Dehinc integram et ultra horam eadem tonitrua repetebantur, quæ totam insulam quassabant, globique per arbores ruebant. Ego interim ex uno latibulo in alterum cursavi, his horrificis iaculis, ut mihi parebat, me continuo persequentibus. Circa finem tamen unius iaculationis, tametsi necdum audebam vallum versus currere, quippe quo iacula plerumque cadebant, cepi denique mihi animum aliquo modo; ac post devia adversum ortum secundum longiora arboreta littoris furtim reptare cœpi.

Sol modo occubuit, flabra marina inter arbores fruticesque leniter strepebant, sylvas persultabant, aquasque pulvinarii canastras exasperabant; interim et æstus aquas longe detinebat, unde vasta superficies arenarum nudatæ iacebant; aer denique post tantum diei æstum refrigeratus, algore me perstringebat.

“Hispaniola,” usque ibi iacebat ubi ancoras iecerat; ac, profecto, illic cernebatur Jolly Roger — nigrum vexillum piraticum — de cacumine suo volitans. Etiam dum ego spectabam, alter emicuit ardor, alterumque resonavit tonitru undique reverberatum, alterque globus aera persultavit. Hic finem accepit iaculatio.

Ego interim aliquanto iacens observabam commotionem, quæ impetum sequebatur. Aliqui in littore securibus aliquid demoliebantur, non procul a vallo; id, ut mox post reperi, linter illa erat misella. Procul, circa ostium rivuli, magnus flagrabat inter arbores ignis, et inter hunc locum navimque lintrium una huc et illuc itabat, nautis, quos tam deiectos videram, ad remos puerorum more clamitantibus. Erat tamen in his vocibus aliquid, quod canneum sonabat.

Tandem existimabam me adversum vallum reverti posse. Equidem ego longe aberam in humili ac sabulosa lingua terræ, quæ ab oriente pulvinarium incingit, quæque aquis ad dimidiam altitudinem surgentibus Insula Sceleti iungitur. Ut vero nunc ad pedes assurgo, longius deorsum vidi secundum eam linguam terræ, ex humili dumeto exsurgentem satisque eminentem rupem, singulari albedine candicantem. Nunc mihi in mentem incidit illam esse posse rupem albam, quam mihi Ben Gunn memoraverat, atque quod futuro quodam tempore egere possem aliqua naucula, quum scire utile foret, ubi tali potiri possem.

Deinde prorsum tendebam in sylvula quoad perveni ad posteriora valli littus spectantia, moxque a caterva fida exceptus sum.

Res meas gestas iis sine mora narravi, tum circumspexi. Casa trabalis e truncis pinuum indolatis erat consarta — tectum, parietes, constratum. Hoc ad unum pedem, aut sesquialterum, supra arenam erat sublevatum. Ad ingressum porticus erat, subtus autem scatebra, cuius aqua in pelvim artefactam pullulabat, quæ pelvis satis curiosa — nihil aliud erat nisi antiquus ferreus cacabus largus, alicuius navis, fundo excusso, et in terram labro tenus defossus. Præter contrabium casæ parum erat reliqui, sed in uno angulo lamna lapidea strata erat in speciem camini, in qua antiquus et rubiginosus qualus stabat ferreus in vicem foci.

Declivia collis, totumque septum, ad tuendam casam, arboribus prorsus erant nudata, et ex stipitibus satis perspicuum erat pulchrum hic nemus celsarum arborum excisum fuisse. Maxima humi pars aquis hic erat abrepta, partim autem mobili arena obtruta, tutela arborum sublata, nec nisi ubi scaturigo ex fonte per labrum cacabi decurrebat, satis crassum stratum musci, tenueque filictum, necnon reptantes dumi exigui supra arenas virebant. Prope a vallo — nimis prope, ut ex obtutu defensionis dicebant, sylva celsa et densa usque vigebat, plerumque abietes, ex parte terræ, quercus autem sempervivæ propius a mari, inter eas abundabant.

Flabra vespertina algida, quæ iam memoravi, per omnes rimas rudis gurgustii persibilant, atque tabulatum perpetuo imbre arenæ subtilissimæ aspergebant. Arenæ versabantur in nostris oculis, arenæ inter dentes, arenæ in cœna nostra, arenæ subsultabant in fonte, circa fundum cacabi, modo simillimi pulti bullire paranti. Fumarium nostrum nihil aliud erat nisi foramen in tecto; eo exigua pars fumi assurgebat, reliqua pars intra cavum gurgustii diffusa volvitabatur, ad tussim, et ad fricandos oculos nos incitans.

Adde his quod Gray, novus homo, vultum obligatum habebat propter vulnus, quod in perfugiendo ad nos a rebellibus acceperat; atque quod pauperculus senex Thomas Redruth usque inhumatus, iuxta parietem vexillo Anglico obvolutus iacebat.

Nobis relicti certe mœrore confecti sedissemus, at Navarchus Smollett nunquam fuit homo eius farinæ. Etenim ipse omnes nos ante se citavit, nosque in vigilias divisit. Medicus, Gray et ego eramus una; Spectabilis, Hunter atque Joyce erat altera. Lassi ut eramus, ad sarmentum comparandum missi sumus; alii duo delecti sunt ad humandum Redruth; medicus factus est cocus; ego custos factus sum ostii; ipse vero navarchus ab uno ad alterum circuibat, animos nostros erigens, consiliaque et spem, ubi expediebat, impertiens.

Medicus quandoque ad hauriendam aquam ad ostium venit, oculisque fumo prope exesis, quietem captans; et quoties ita egit, aliquot verba consolatoria semper mihi impertivit.

“Iste homo Smollett,” inquibat aliquando, “est me longe melior. Quum vero ego ita aio, Iacobelle, multum innuo.”

Alias quum venit, paulisper silens stabat. Deinde capite in unam partem inclinato, me contuebatur.

“Nonne iste Ben Gunn vir est?” quærebat.

“Nescio, mi Here,” respondi ego. “Mihi quidem certe, utrum sanus sit, non constat.”

“Si ulli circa eam rem dubitationi locus est, ille certe insanit,” refert medicus. “Siquis enim per triennium solus in insula vagatur, mi Iacobelle, exspectandum ab eo non est, ut ita sanus sit ut tu, aut ego. Non esset hoc secundum humanam naturam. Caseumne dixisti illi in exoptatis esse?”

“Sic, mi Here, caseum,” respondi ego.

“Præstanter, Iacobelle,” prosequitur medicus. “Iam videbis quanti referat circa cibos fastidiosum esse. Nonne pyxidem pulvisculi nicotiani meam vidisti? Nec tamen me unquam pulvisculo uti vidisti; ratio est, quod in ea pyxide frustulum casei Parmensis mecum gerere soleo; caseus is Parmæ in Italia fit, est autem perquam nutritorius. Hic itaque pro Ben Gunn est!

Ante cœnam sumptam senem Thomam in arena inhumavimus, quem paulisper nudatis capitibus in flabris circumstetimus. Interim magnam copiam sarmenti congessimus, non tamen satis ad arbitratum navarchi, qui viso cumulo caput quassavit, nosque ad idem opus “postridie vivacius redire” iussit. Denique, postquam suillam nostram sumpseramus, et quisque nostrum solidius pocillum temperati brisæi hauseramus, tres primores in angulo de statu nostro consulturi consederunt.

Consilia sua prorsus exhausisse videbantur omnia, nec sciebant quo se verterent; necesse enim parebat suppetias nostras longe ante exhaustum iri, quam subsidio nobis veniri posset. Spes nostra omnis erat, sic enim decreverunt, exterminatio piratarum usque eo, dum aut vexillum suum subducerent, aut cum “Hispaniola” aufugerent. Namque eorum numerus a novemdecim ad quindecim diminuerat, alii duo vulnerati erant, atque ad minimum unus — qui iuxta tormentum ictus erat — gravi vulnere æger iacebat, si non omnino mortuus est. Quoties assultum in eos tentaturi eramus, gratia servandæ vitæ nostræ, summa cautela oportebat id fieri. Ac, præterea, nos duos habebamus fœderatos, canneum, atque clima.

Quod ad priorem attinet, quamquam nos dimidio milliario aberamus, audire nobis licebat eos boantes et cantantes in seram usque noctem; quoad alterum autem, medicus pacisci paratus erat futurum, ut, ex loco auguratus ubi illi sedebant, omnes sine medicamentis, dimidia eorum pars intra septimanam supina iaceat.

“Itaque,” subiunxit, “nisi nos prius omnes traiecti fuerimus, illi res suas retro in navim convasare libenter incipient. Illa enim tamen est navis, et ut opinor, copia iis erit ad piraticam artem exercendam recurrere.”

“Prima navis quam ego in vita mea perdidi,” ait Navarchus Smollett.

Ut facile intelligi potest, viribus fere fractus eram proinde, postquam diu volutatum somnus me obrepsisset, haud aliter quam vacerra dormivi.

Cæteri nostrum iam dudum surrexerunt, et etiam iam ientarunt, ac plane et acervum sarmentorum dimidio altero tanto adauxerunt, quum ego sonitu vocum et circum me natinantium evigilavi.

“Vexillum induciarum!” audivi aliquem dicentem; ac paullo post, cum stupore exclamantem, “Silver ipse!”

Hoc audito in pedes exsilivi, et oculos fricans ad foramen speculatorium in vallo cucurri.

Caput XX.

Legatio Ioannis Silver.

Nec dubitandum: haud procul extra vallum duo pirata stabant, unus eorum albam telam ostentans; alter autem haud alius erat quam Silver ipse, placide iuxta eum adstans.

Bene mane erat, et algidissimum fere omnium quod memini me foris egisse, algor erat talis, qualis corpus ad medullam usque mordet ac macerat. Cœlum in sublimi erat sudum, atque vertices arborum sole matutino coruscabant. Ubi tamen Silver stabat cum suo locumtenente, usque sub umbra erat, et duo illi genuum tenus in albicante vapore vadere videbantur, qui nocte e paludibus diffundebatur. Algor vaporesque repentes haud delectabilem locum hanc insulam esse significaverunt. Clarum itaque est hunc locum uvidum, febribilem, valetudinique omnino adversarium esse.

“Continete vos interius,” inquit navarchus. “Paciscar dolum hic seri.”

Tum piratas inclamat:

“Quis hic? Sta, aut iaculabimur!”

“Vexillum induciarum!” reclamat Silver.

Navarchus in portico stabat, se extra ictum perfidiosum, siquid eius intentatum esset, solerter continens. Illic se vertens, sic nos affatur:

“Excubitus medici, attendito! Doctor Livesey, velis latus septemtrionale curare; Iacobelle, tu orientale; Gray, occiduum. Excubitor ab inferiori, manus omnes onerate sclopeta. Agiliter, sultis; caute.”

His editis mandatis, se iterum ad rebelles vertit.

“Et quidnam tu vis cum isto tuo vexillo indutiarum?” quærit.

Nunc alter ille respondit.

“Navarchus Silver, Here, vestram petit stegam ad vobiscum de pace agendum.”

“Navarchusne Silver? Non eum novi. Quis is est?” reclamat navarchus. Nobis autem licebat audire secum subiungere: “Nonne, navarchus? En subitam provectionem!”

Tum Ioannes Longus pro se respondit.

“Ego is, Here. Isti miselli juvenculi me navarchum creaverunt, postquam tu nos deserueras” — cum singulari emphasi in verbo “deserueras.” “Nos quidem nos dedere non abnuimus, si de conditionibus inter nos convenerit, nec ad ossifragium inter nos veniretur. Nihil abs te postulo, nisi fidem tuam, Navarche Smollett, nisi ut mihi ex isto hoc vallo salvo et incolumi liceat abscedere, et pauca minuta ad excedendum extra ictum, antequam quis iaculetur!”

“Mi homo,” respondet Navarchus Smollett, “ego tecum loqui ne minime quidem appeto. Si vero tu mecum colloqui velis, licet tibi ad me venire; et hæc est rei summa. Siquid perfidiæ eveniat, id ex tua parte fiet, et tunc Dii sint tibi propitii.”

“Hæc sufficient, navarche,” læte exclamat Ioannes Longus. “Vel verbum abs te satis est. Virum generosum agnosco, mihi crede.”

Advertimus interea piratam, qui vexillum gerebat, ut Ioannem Silver cohibere conabatur. Nec mirum, siquidem verba navarchi tam erant fastidiosa. At Silver cachinno ei respondit, eumque a tergo oppuviavit,[1] quasi omne periculum absurdum esset. Dein ad vallum accedens, grallam suam introiecit, tum uno pede in vallum sublevato, maximo conatu iuxta et pernicitate vallos transcendit, et in interius devolutus est.

Ego autem fateor me iis rebus, quæ tunc ibi gerebantur tantopere fuisse animo intentum, ut muneri excubitoris haud plane fuissem idoneus; quin, profecto, meum speculatorium orientale iam penitus deserui, atque clanculum pone navarchum repsi, qui nunc in limine consedit, cubitis suis supra genua, capite inter duos palmos, oculis autem in aquam defixis, ut hæc ex antiquo cácabo ferreo in arenam circa pullulabat. Interim secum cantilenam sibilabat, “Venite virgunculæ atque iuvenci.”

Silver ingenti nisu valebat clivum superare. Adversum acclivitatem densas vacerras, mobilesque arenas, ipse, suaque gralla, tam fuerunt imbecilles, quam navis in stativis.[2] Ille tamen pro parte virili perseveravit silenter, ac denique ad navarchum pervenit, quem condigno modo salutavit. Fuit autem festive indutus, ut maxime; gerebat enim longam tunicam cæruleam, nodulis aurichalcinis dense consitam, quæ genuum tenus ei pendebat, occipiti autem eius insidebat pileus pulchre patagiatus.

“Hic itaque es, mi homo,” inquit navarchus, capite erecto. “Satius erit te considere.”

“Non ergo sines ut introeam?” queritur Ioannes Longus. “Mane admodum est algidum, ut quisquam foris in frigida sedeat arena.”

“Euge, Silver,” regerit navarchus, “si tibi visum esset te hominem probum præstare, poteras in tuo cavo culinario sedere. Hoc tui ipsius facinus est. Sic vero tu aut meus es cocus nauticus — quo in statu digne tractabaris — aut Navarchus Silver, communis coniurator, et pirata, tunc autem patibulandus!”

“Eia, eia, navarche,” refert cocus marinus, se in arena, ut iussus erat, demittens, “mi navarche, tuum erit mihi iterum succursum præbere, nec quidquam plus. Interim vos hic iucundissimo loco fruimini. A, illic Iacobellus! Medice, ad obsequia tua. Quin vos hic tamquam felicissima degitis familia, ut ita dicam.”

“Siquid habes, mi homo,” interpellat eum navarchus, “quod dicere velis, effare.”

“Recte memoras, Navarche Smollett,” refert Silver. “Officium utique officum est, ergo adverte animum, velim, hesternum illud negotiolum vestrum belle gestum est. Non nego id bene gestum esse. Aliqui vestrum asperiorem vectis partem probe librant. Nec volo negare aliquos nostrum bellule quassatos fuisse — fortasse cunctos fuisse quassatos; fortasse et ego quassatus fui; fortasse ob id modo hic sum ad agendum de conditionibus. At vero, Hercle, nota tibi navarche, idem repeti non expediet. Necesse erit nos cautius excubare, atque unam, aut duas lineolas a canneo cedere. Fortasse tu existimas cunctos nos vela fuisse vento data. Sed mihi crede, ego sobrius fui, sed muli instar defessus; atque si vel minuto maturius expergefactus fuissem, vos in actu deprehendissem; ita, sane. Ille nondum fuit mortuus quum ego adveni, non ille.”

“Tum?” quærit Navarchus Smollett sedatissime.

Cuncta quæ Silver hactenus narrabat, sibi merum ænigma fuit, id tamen e sono vocis suæ minime poterat coniectari. Quod ad me attinet, iam aliquid vage præsagire cœpi eum piratas, quum hi ebrietate sepulti fuerunt circum suum ignem, visum ivisse, et nunc mecum lætus reputare cœpi modo nobis tantum quatuordecim hostibus obluctandum esse.

“En, habeto summam rei,” ait Silver. “Nos illum thesaurum volumus habere, et eo etiam potiemur — hoc est nostrum propositum! Vos autem æque cupitis vitam vestram servare; hoc autem est vestrum. Nonne vos habetis mappam?”

“Sicne an aliter res sit, nihil attinet,” refert navarchus.

“At vos eam habere probe scio,” reddit Ioannes Longus. “Non convenit te mecum ita curtum esse; id enim prorsus nihil iuvabit, et hoc memineris. Ut clarius proponam, nos illam mappam a vobis postulamus. Ipse ego nocere nunquam cupivi.”

“Ita mecum, mi homo, res minime ages,” incidit in sermonem eius navarchus. “Etenim nos, quid agere cupiveritis, ad amussim scimus, sed æque parum curamus, et nunc iam vides vos id efficere non posse.”

Post hæc verba navarchus tranquille in eum respexit, fumamque suam replere perrexit.

“Si Abraham Gray —” suscipit Silver.

“Siste hoc!” clamat Smollet. “Gray mihi nihil narravit, ego autem ab eo nihil quæsivi; et quod plus est, mallem te, et eum, totamque istam insulam ex his aquis in penitissima Tartara displosos. En tibi totam meam mentem, mi homo, circa istas res.”

Hæc parvula tempestas animi erumpens Ioannem Silver aliquantum refrigerasse videbatur. Adhuc non parum succendi cœpit, sed iam se contraxit.

“Fieri potest,” tum fatur. “Equidem decernere nollem quid ingenui probatum aut improbatum iudicarent, posito aliquo casu. Interim, quum videam te fumam tuam sumere, audebo et ego idem facere.”

Fumam itaque suam complevit, accendit, tum per aliquod tempus silenter sedentes alter alterum aspectabat, iam nicotianam farsitantes, iam denique ad sputandum proclinantes. Aspectu iucundi erant tamquam scena ludicra.

“Ergo,” suscipit Silver, “en totam rem. Vos nobis mappam dedetis qua thesaurum reperiamus, sistetis in misellos nauticos iaculari eorumque dormientium capita pertundere. Sic vos facietis, nos vero copiam vobis dabimus eligendi. Aut embola thesauri facta nobiscum navigabitis, quo in casu iureiurando me obstringam ad vos alicubi in terra dimittendos. Aut vero, si hoc vobis minus placet, quum aliqui meorum nimis sint rudes, et vindictam spirant ob priores severitates, licebit vobis hic perseverare. Hoc in eventu suppetias inter nos viritim partiemur, ego autem iterum fidem meam interponam, ut in altero casu, faciamque ut navim primam quæ nobis obviam fiat, ad vos hic suscipiendos mittam. Nunc demum agnosces et concedes hæc proposita esse proba. Certe nihil humanius proponi potest; hoc agnosces. Spero præterea” — voce elatiori prosequitur — “fore ut cuncti in hac casa trabaria verba mea probent et confirment, nam quod dixi uni, dixi cunctis.”

Navarchus e loco suo surrexit, cineresque e fuma in palmam manus suæ lævæ excussit.

“Istane summa est?” quæsivit.

“Summa, et ultimum verbum, Here!” respondit Ioannes. “Recusa modo hæc, et non amplius me, sed glandes plumbeas videbis.”

“Esto ergo,” respondet navarchus. “Nunc me audito. Si quisque vestrum singillatim inermis huc ascenderit, spondeo me unumquemque in compedes coniecturum, et domum, in Angliam revecturum, atque iudicibus, ad iuste iudicandum traditurum. Sin secus, nomen mihi est Alexandro Smollett, sub vexillo mei regis navigavi, daboque operam ut ad Davy Jones perducamini. Thesaurum vos reperire nequitis. Navim vos regere pares non estis — nemo unus inter vos est qui navim regere sciat. Nec nobiscum pugnare valetis — Gray, illic, a quinque vestrum evasit. Navis vestra in vinculis est, Here Silver; vos in littore sub adverso vento estis, et ita reperies. Hic ego sto, et tibi hæc dico; atque hæc sunt ultima amica verba quæ a me audies; nam, sic me Dii omnes adiuvent, glande tergum tibi feriam proxime si te videro. Facesse, mi iuvence. Effer te hinc, sodes, verte tergum, citato gradu.”

Vultus Ioannis miro modo immutatus est; oculi eius rabie inflammati ardebant. Ignem e fuma sua excussit.

“Velis me manu sublevere!” tum petivit.

“Non ego,” refert navarchus.

“Quisnam me manu iuvabit?” boabat denique.

Nemo e nobis se movit. Maledicta itaque tæterrima evomens, in arena reptabat usque ad porticum, qua prehensa se sublevavit, grallaque sua se fulsit. Tum in fontem inspuit.

“En!” clamavit, “tanti vos facio. Ante horæ spatium antiquam vestram casam trabalem infringam, tamquam vetustum dolium cannei. Ride modo, ridedum, per Acheronta! Antequam hora prætereat, iam in Tartaris ridebis. Qui morientur, erunt feliciores.”

Edito dein maledicto fœdissimo, prorsum claudicavit, sulcavit arenam, adiutus vallos transcendit post quaternos aut quinos lapsus, eius opera qui vexillum indutiarum gesserat, ac se paulo post visui inter arbores subduxit.

Caput XXI.

Assultus.

Quamprimum Silver e conspectu se subduxit, navarchus, qui eum diligenter observaverat, se ad interiora casæ convertit, nec tamen vel unum nostrum, præter Gray, in officio reperit. Nunquam eum antehac iratum vidimus.

“Ad stationes!” vagit. Ac tum, ubi ad stationes nostras clanculum revertimus, “Gray,” affatur hunc, “nomen tuum in diarium referam; muneri tuo probi nautæ more stetisti. Here Trelawney, multum demiror tuam levitatem. Medice, te synthesin servitii regii gessisse putavi! Si hunc in modum apud Fontemnovum servivisti, utilius erat te in cama tua mansisse.”

Excubitores medici ad speculatoria sua illico regressi sunt, cæteri interim sclopeta supernumeraria oppleverunt, quisque vultu rubente, atque, ut vulgo dicitur, quasi cum pulice in auricula.

Navarchus paulisper aspectans stabat, dein sic fatus est:

“Iuvenculi mei, Ioanni Silver responsum reddidi categoricum. Id autem, præterea, data opera acerbiori tinxi sapore. Proinde, ut minatus est, intra horæ spatium assiliemur. Eos numero nos superare, haud est cur vos moneam, nos tamen e loco munito pugnabimus; et ante pauca minuta dicturus essem, disciplina adiuti. Nullus dubito quin, si vos ita volueritis, eos profligare valeamus.”

Dehinc circuibat cunctos visum, ut aiebat, utrum cuncta in claro essent.

A duobus angustioribus lateribus casæ, ab ortu et ab occasu, duo tantum erant speculatoria; a meridie, ubi erat porticus, iterum duo, a septemtrione autem erant quinque. Nos septem, quadrato numero, viginti habebamus sclopeta; sarmenta in quatuor cumulos — velut totidem mensas — erant acervata, unus a quoque latere, quibus iacula, et quatuor sclopeta plena ad usum præsidii erant in promptu. In medio copides erant in ordinem digestae.

“Everte ignem,” mandat navarchus; algor iam recessit, nec expedit ut oculi nostri fumo infestentur.”

Æronem igneum Herus Trelawney summatim sustulit, carbones autem ac prunæ arenis obruebantur.

“Hawkins necdum ientavit. Hawkins, ientabis ad arbitrium, sed in statione tua id consumes,” fatur Navarchus Smollett. “Propere mi puelle; egebis eo antequam munus absolvas. Hunter emetire cuique circa pocillum brisæi.”

Dum hæc gerentur, navarchus rationem defendendi septi secum evolvit.

“Medice,” dein prosequitur, “tu ingressum tueberis. Prospectabis, nec te ictui expones, intra te continebis, iaculaberis autem per porticum. Tu, Hunter, ortum tenebis, Joyce, mi homo, ad occiduum stabis. Here Trelawney, tu iaculator optimus es — tu, atque Gray longum hoc latus ad septemtrionem cum quinque speculatoriis occupabis; periculum hinc imminet. Etenim, siquo casu huc ascendere valuerint, nobisque hinc, per propria nostra speculatoria iaculari iis liceret, status noster perquam sordesceret. Tu, Hawkins, atque ego iaculando haud multum possumus; proinde nos onerando sclopeta atque subministrando opitulabimur.”

Ut navarchus dixerat, algor iam recessit. Simul ac sol fastigium circuli arborum superavit, omni suo ardore in septum incidit, vaporesque uno haustu absorpsit. Arenæ mox urere, resina autem in trabibus casæ liquescere cœperunt. Iam et singiliones atque tunicæ exuebantur; subuculæ[1] circa colla solvebantur, manicæ[2] autem subvolvebantur; et sic nos, quisque in sua statione, ad fervorem pæne febrilem incitati et anxii parati stabamus.

Una hora præterivit.

“Patibula!” secum mutiebat navarchus. “Istud Ædepol tam est tædiosum quam malacia.[3] Fac, Gray sibila ad suscitandum ventum.”

Atque eodem ipso momento prima nova assultus advenerunt.

“Rogo, mi Here,” quærebat Joyce, “debebone, simul atque quemquam videro, iaculari?”

“Ita te iussi!” reclamat navarchus.

“Habeo tibi gratiam,” eadem tranquillitate et civilitate respondit Joyce.

Interim per breve tempus nihil evenit; tamen dictum nos statim ad alacritatem concitavit, atque et aciem et auditum exacuit — unde sclopetarii sua arma in manibus librantes, navarchus autem extra in media casa, fronte labiisque pressis, præstolabantur.

Pauca minuta sic præteribant, quum denique Joyce, sublato suo sclopeto ictum edidit. Vix fragor consederat, quum ab extrinseco iactus repetiti sunt serie sparsa, iactus unus post alterum, instar ordinis anserum, undique circum septum. Plura iacula percusserunt trabes, nullus tamen intus penetravit; ut vero fumus dissipatus est, vallum perinde atque arboretum circa ita pacata et inania videbantur ut ante. Frons nulla movebatur, nulla micatio armorum hostium præsentiam prodidit.

“Attigistine tuum?” sciscitatur navarchus.

“Non attigi,” respondit Joyce. “Haud ita puto, mi Here.”

“Si non fecisti, saltem dixisti probe,” mutiebat Navarchus Smollett. “Redonera eius sclopetum Hawkins. Quot existimas, medice, a tuo latere fuisse?”

“Id accurate scio,” respondit Doctor Livesey. Tres iactus sunt ex isto latere editi. Tres micationes ipse vidi — duas prope invicem, tertiam aliquanto ad occiduum.”

“Tres!” repetit navarchus. “Quotnam a tuo latere, Here Trelawney?”

At hoc non tam facile erat dictu. Multi enim venerunt a septemtrione — septem, supputatione Spectabilis; octo, aut novem, ex sententia Gray. Ab ortu et ab occasu unicus iactus est auditus. Erat itaque clarum ex septemtrione assultum exspectandum fore, a reliquis autem lateribus tribus molestationes tantum oblatum iri hostiles. Navarchus Smollett tamen e suis mandatis nihil mutari iussit. Si coniuratis e sententia succederet vallum penetrare, ratiocinabatur ipse, speculatorium quoddam præsidio viduum occuparent, nosque, in ipsis nostris munitionibus, murium instar traiicerent.

Nec multum otii nobis ad ratiocinandum relictum erat. Subito manipulus piratarum clamorem ciens, e septemtrionali parte ex arboreto erupit, rectaque vallum adoritur. Simul etiam iaculatus e sylva iterum incepit, atque glans audita est per ingressum sibilo pervolare, quæ sclopetum medici percussit, idque in fistucas discerpsit.

Assultores interim vallos simiorum instar transcenderunt. Spectabilis et Gray iterum iterumque iaculantur, tres eorum cadunt, unus prorsum, intra septum, duo alteri retrorsum, extra vallum. Ex his tamen unus magis perterritus quam saucius esse videbatur, nam ictu oculi is iterum in pedibus stabat, et inter arbores se celerrime recepit.

Duo prostrati iacebant, unus effugit, quatuor cum successu munimenta nostra superarunt, dum interea septem aut octo ex tutela sylvæ, quisque sclopetis affatim, ut videbatur, munitus incassum iaculari adversum trabalem perrexerunt.

Quatuor qui penetraverant, recta impetum in casam intentare moliebantur, inter currendum magnum clamorem edentes, quibus cæteri inter arbores, ad incitandos hos reclamarunt. Plures iactus sunt editi, sed nostri sclopetarii ita præcipites agebant, ut omnes iactus effectu carere viderentur. Hi quatuor piratæ intra punctum temporis sursum collem cucurrerunt, et iam erant nobis coram.

Caput Iobi Anderson, naucurii, in medio speculatorio comparere visum est.

“Irruite omnes — in eos omnes manus!” boabat is voce tonanti.

Eodem momento unus piratarum orificio sclopetum Hunter prehendit, e manibus eius extorsit, per speculatorium evulsit, ipsum autem ingenti ictu feriens, intermortuum prostravit. Interim tertius, omnino incolumis, circumcurrebat casam, et in eius ingressu, copide in manu, obviam fit medico, eumque adoritur.

Status noster prorsus erat conversus. Ante pauca momenta nos e munito loco in hostem iaculabamur in aperto, modo nos eramus in aperto, nec iactus reddere valebamus.

Casa lignea plena erat fumo, cui rei ex magna parte salutem nostram debebamus. Clamor et confusio, micationes fragoresque iactuum sclopetorum, denique gemitus meas aures obtundebant.

“Excedite iuvenci foras, in aperto eos impugnate! Copides!” vociferatur navarchus.

Ego itaque e cumulo copidem arripui, aliquis alius autem aliam, eaque me, transversum articulos digitorum cæcidit, quod tamen vix animadverti. Hinc in apricum, in clarum solis lumen, prorui. Aliquis mihi in vestigio erat, nescio quis. Recta ante me medicus suum aggressorem deorsum collem insectabatur, et eodem momento quo oculi me illi inciderunt, suum fugitivum decussit, eumque supinum præcipitavit, sævo vulnere copidis trans vultum percussum.

“Circum casam, iuvenci! circum casam!” vagiebat navarchus; cuius in voce, etiam in tanto tumultu, quandam mutationem percepi.

Ex instinctu obedivi, me ad ortum verti, atque sublata copide angulum casæ circumcurri. Momento insecuto Anderson mihi obviam inveni. Hic magno boatu copidem suam sole micantem supra caput extulit. Otium mihi ad metuendum non erat, ac dum ictus usque erat in suspenso, ictu oculi dissilivi, quumque pedes in mobili arena fallerent, per declive, præceps cecidi.

Quum ab introitu primum aufugi, cæterum agmen coniuratorum sursum aggerem tumultuabatur nos exterminaturum. Unus eorum, cum rubro capedulo nocturno, copide dentibus constricta etiam nactus vallum est, quin et alterum crus iam etiam transvertit. Uno verbo, tam breve erat temporis intervallum, ut quum pedibus meis iterum potitus essem, cuncta in eodem statu reperissem: nebulo ille cum rubro capedulo usque in fastigio vallorum hærebat, alterius caput usque super vallos eminebat. At tamen intra hoc spatium spiritum ducendi certamen finitum erat, nosque victores evasimus.

Etenim Gray, in vestigio me secutus, magnum illum naucurium, qui post ictum frustratum vix se receperat, decussit. Alter in ipso actu intra casam iaculandi ante speculatorium erat traiectus, et nunc iam humi in agonia iacebat, sclopello suo in manu usque fumante. Tertium, ut ipse videram, medicus letho dedit singulo ictu. Ex iis quatuor, qui vallum transcenderant, unus tantum relictus est, iste autem copide sua in agro abiecta, nunc iterum prorsum repere formidine mortis tentabat.

“Iaculare — iaculamini e casa!” vociferebatur medicus. “Vos autem iuvenci, retro, sub tectum!”

Verba tamen sua fuerunt in perperam; nemo iactum edidit, atque ultimus assultorum securus evasit, seque cum cæteris in sylvam subduxit. Intra terna momenta ex assultoribus nihil fuit reliqui, nisi illi quinque qui ceciderant: quatuor intra, unus autem extra septum.

Ego, medicus, atque Gray celeri cursu sub tectum successimus. Qui supererant mox reversuri erant ad locum ubi sclopeta reliquerant, iaculatio autem quolibet momento recrudescere poterat.

Casa sub hoc tempus fumo pæne vacua erat, licebatque nobis videre quanto pretio victoriam redemissemus. Hunter iuxta speculatorium suum iacebat exanimatus; Joyce, prope suum, capite traiecto, nunquam amplius se moturus; in medio vero Spectabilis navarchum sustinebat, unus æque pallidus atque alter.

“Navarchus vulneratus est,” inquibat Herus Trelawney.

“Fugeruntne illi?” quærebat Herus Smollett.

“Omnes, utique, quibus datum est, mihi crede,” respondit medicus; “sed sunt eorum quinque qui nunquam amplius current.”

“Quinque!” repetit navarchus. “Placet; sic satius est. Quinque adversum tres, linquet nobis quatuor contra novem. Proportio ista præstat ei, qua eramus ab initio. Nos enim fuimus tunc septem contra novemdecim, aut saltem ita existimavimus, quod æque malum est quam ipsum factum.”[*]

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings