← Table of contents
Insula thesauraria

Note 1 — Pars quarta

Arcadius Avellanus translation

↑ Mucinium sericeum; Mucinium, -ii, ex eo quod est mucus, -i; adiect eius mucosus, -a, -um, tela, plerumque alba, quam ad emungendum et extergendum nasum in sacculo gerimus. Seres, -um, sunt gens, quam et Sinenses appellamus. Seres primi creduntur fuisse cultores bombycum, vermium, qui materiam tenuissimam ac subtilissimam texunt, quæ bombycinæ perinde ac serica, -orum, et vestes, præsertim mulierum, a Romanis appellabantur. Latini sequioris ævi ex primo adiectivo, sericus, -a, -um, quo alias res Serum designantur, uti domus, lingua, mores, ipsa gens, alterum adiectivum derivarunt, sericeus, -a, -um, prorsus ut “ligneus,” “lapideus,” et alia idgenus, quo nihil aliud nisi materiam ipsam vestium intelligant.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings