← Table of contents
Insula thesauraria

Note 1 — Pars quinta

Arcadius Avellanus translation

↑ Callensis, -e, adiectivum e nomine proprio Calle, indecl., nomen urbis ad ora fluminis Durii in Oceanum Atlanticum labentis, in Lusitania extrema. Portus huius urbis fuit quondam frequentissimus et celeberrimus, adeo quidem, ut lapsis temporibus ipsum nomen Lusitania prorsus oblitteratum sit, eique substitutum Portus Calle, quod denique detritum est in Portocal, Portugal. Quum vero regio generosum quoddam vinum quoque genuisset, id etiam nomen nactum est (vinum) Callense, aliæ autem gentes idem Portum, denique Port, port, hoc est, vinum Porticum ceperunt appellare, quod Angli hodiedum ita appellant. Urbs ea Lusitaniis hodie Oporto est.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings