Book 12 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER TERTIUS DECIMUS
Eric Otto Winstedt translation
I CICERO ATTICO.
Scr. in Tusculano X K. Iun. a. 709
Ad Ciceronem ita scripsisti, ut neque severius neque temperatius scribi potuerit, nec magis quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios. Quare aut ista proficient, aut aliud agamus. De pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. Quod si efficis, a te hortos habebo. Nec vero ullum genus possessionis est, quod malim, maxime scilicet ob eam causam, quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. Deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum, ut te hortari velim. Sed me ipse revoco; non enim dubito, quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. Itaque istuc iam pro facto habeo.
Exspecto, quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. Ego vero Peducaeum nostrum
109