← Table of contents
Cicero, Letters to Atticus, Vol. 3 of 3

Book 13 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER QUARTUS DECIMUS

Eric Otto Winstedt translation

I CICERO ATTICO SAL.

Scr. in suburbano Mati VII Id. Apr. a. 710

Deverti ad illum, de quo tecum mane. Nihil perditius; explicari rem non posse. "Etenim, si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?" Quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmabatque minus diebus XX tumultum Gallicum. In sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. Ad summam non posse istaec sic abire. O prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil; quod quemquam bonum offendat. Sed haec hactenus.

Tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto), scribere ne pigrere, in his, de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. De quo quidem ille, ad quem deverti, Caesarem solitum dicere: "Magni refert, hic quid velit, sed, quicquid volt, valde volt"; idque eum animadvertisse, cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere;

217

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings