Book 15 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER SEXTUS DECIMUS
Eric Otto Winstedt translation
I CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Puteolano VIII Id. Quint. a. 710
Nonis Quinctilibus veni in Puteolanum. Postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. Sed eo die, quo veneram, cenanti Eros tuas litteras. Itane? NONIS IULIIS? Di hercule istis! Sed stomachari totum diem licet. Quicquamne turpius quam Bruto IULIIS? Redeo ad meum igitur "ἔτ' ἐῶμεν;" Nihil vidi. Sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? Quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? Sane cupio scire, quid sit. Meam profectionem laudari gaudeo. Videndum est, ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. Ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidii esse, sed, opinor, minuta navigia. Sed iam sciam et ad te cras. De Ventidio πανικὸν puto. De Sexto pro certo habebatur abicere[298] arma. Quod si verum est, sine bello
369