Bellum Jugurthinum.
Reading edition
1. Falso queritur de natura sua genus humanum quod imbecilla atque aevi brevis[1] forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque majus aliud neque praestabilius invenias,[2] magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est, qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur,[3] abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa libidine paulisper[4] usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.[5] Quodsi[6] hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa[7] petunt; neque regerentur[8] magis quam regerent casus, et eo magnitudinis[9] procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
2. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi[10] naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora sicuti anima immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus[11] aeternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta neque ipse habetur.[12] Quo magis pravitas eorum admiranda est,[13] qui dediti corporis gaudiis per luxum atque ignaviam aetatem agunt, ceterum[14] ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
3. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate[15] cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit,[16] tuti aut eo magis honesti[17] sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes,[18] quamquam et possis et delicta corrigas,[19] tamen importunum est; quum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant,[20] frustra autem niti,[21] neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est; nisi forte[22] quem inhonesta et perniciosa libido[23] tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum:[24] cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam[25] quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant: certe, quibus[26] maxima industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem assequi nequiverint,[27] et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maximum,[28] P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum majorum imagines[29] intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet[30] non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.[31] At contra, quis est omnium his moribus,[32] quin divitiis et sumptibus, non probitate neque[33] industria cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi,[34] qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi[35] praetura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo.
5. Bellum scripturus sum,[36] quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.[37] Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani[38] Italiae opes maxime attriverat, Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano[39] cognomen ex virtute fuit, multa ei praeclara[40] rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit,[41] populus Romanus quascunque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperii vitaeque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat,[42] eodem cultu quo liberos suos domi habuit.
6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu[43] neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum aequalibus certare, et quum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere, minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adolescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis,[44] quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit;[45] ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
7. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino[46] Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat,[47] et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis[48] est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum[49] ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem affere plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.[50] Huc accedebat munificentia animi et ingenii sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.
8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant,[51] factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperio Numidiae potiretur, in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione[52] Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus[53] largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus,[54] ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.
9. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: ‘Jugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, qnam rem tibi certo[55] scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.’ Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse:[56]
10. ‘Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit.[57] Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos[58] fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum est, postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem[59] moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adjungere[60] quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas; officio et fide pariuntur.[61] Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Ceterum ante hos[62] te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate[63] talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.’
11. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli[64] in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et jam ante ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit,[65] ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen ut aetati concederet fatigatus[66] a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi quum mulla de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proximis annis[67] adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere,[68] quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.
12. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio[69] concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor[70] Jugurthae carus acceptusque ei semper fuerat; quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas[71] paret (nam verae ad Hiempsalem referebantur); ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedes irrupere, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum[72] interim Hiempsal reperitur occultans sese tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.
13. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur; Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit; in duas partes discedunt Numidae; plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maximas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit, omni Numidiae imperare parat.[73] Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam[74] ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum neque adversus iram ejus usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus[75] cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quîs praecepit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo quaecunque possint largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, uti ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex senatu ambiundo[76] nitebantur, ne gravius in eum consuleretur.[77] Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:
14. ‘Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem[78] existimarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium[79] loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae quum praecepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet,[80] sceleratissimus contempto imperio vestro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram,[81] vellem potius ob mea quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.[82] Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit,[83] Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi misserimum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda erat.[84] Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae[85] frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes expecto, tamen erat majestatis Romani populi[86] prohibere injuriam neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere,[87] ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta erit![88] semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quîs hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis.[89] Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo[90] interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit, post, ubi me iisdem dolis non quit[91] capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria,[92] domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius[93] quam in meo regno essem. Ego sic existimabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos[94] esse. Quod in familia nostra fuit,[95] praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt; pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minime decuit,[96] propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros alium alia clades oppressit; capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt;[97] pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.[98] Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis adversa facta sunt,[99] incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et injurias omnes curae esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem?[100] nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt?[101] An quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio[102] fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda[103] et obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare[104] vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis, fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quodutinam[105] illum cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur; nae ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves poenas reddat.[106] Jamjam frater, animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est,[107] tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum;[108] non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem et omnes has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis[109] pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset! neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriae concessissem.[110] Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos liberos[111] atque parentes vestros, per majestatem populi Romani subvenite misero mihi, ite obviam injuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.’[112]
15. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthae, largitione magis quam causa freti, paucis respondent: ‘Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum; Adherbalem ultro bellum inferentem, postquara superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.’[113] Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur: fautores legatorum, praeterea magna pars gratia depravata,[114] Adherbalis dicta contemnere, Jugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxime Aemelius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia[115] invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.
16. Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent. Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, G. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.[116] Eum Jugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, tamen accuratissime recepit, dando et pollicitando multa perfecit, uti famae, fide,[117] postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legates eadem via aggressus, plerosque capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthae traditur: illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.[118]
17. Res postulare videtur Africae siturn paucis exponere et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut asperitatem, item solitudines minus frequentata[119] sunt, de iis haud facile compertum narraverim; cetera quam paucissimis absolvam. In divisione orbis terrae plerique in parte tertia[120] Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.[121]Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani,[122] ab ortu solis declivem latitudinem,[123] quem locum Katabathmon incolae appellant. Mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore infecundus, coelo terraque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus haud saepe quemquam superat; ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores ejus terrae putant, quam paucissimis dicam.[124] Ceterum fides ejus rei penes auctores erit.
18. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quîs cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege aut imperio cujusquam regebantur; vagi, palantes, qua nox coëgerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus,[125] brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam transvecti, proximos nostro mari[126] locos occupavere. Sed Persae intra Oceanum magis; hique alveos navium inverses pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat; mare magnum et ignara[127] lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per connubia Gaetulos secum miscuere, et quia saepe temptantes agros[128] alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt. Medi autem et Armenii accessere Libyes[129] (nam hi propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus) hique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis[130] appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxime Carthaginem Numidia appellatur. Deinde utrique[131] alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum coëgere, nomen gloriamque sibi addidere; magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
19. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperii cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis,[132] Hipponem, Hadrumetum, Leptim[133] aliasque urbes in ora maritima condidere, eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis[134] praesidio, aliae decori fuere. Nam[135] de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Katabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari[136] prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes,[137] interque eas Leptis; deinde Philaenon arae,[138] quem locum Aegyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent; proxime Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam[139] Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissime[140] habuerant, populus Romanus permagistratus administrabat, Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Jugurtha erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus[141] populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
20. Postquam, diviso regno, legati Africa decessere, et Jugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is, quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriae, metuens magis quam metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cum magna manu invadit; multos mortales cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde cum omni multitudine in regnum suum convertit, existimans dolore permotum Adherbalem injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli causam fore. At ille, quod neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum[142] misit; qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus[143] cesserat. Neque eo magis cupido Jugurthae minuebatur, quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. Ceterum qua pergebat urbes, agros vastare, praedas agere, suis animum, hostibus terrorem augere.
21. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Jugurthae obvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum[144] utriusque exercitus consedit, et quia diei extremum erat, proelium non inceptum. Sed ubi plerumque[145] noctis processit, obscuro etiamtum lumine, milites Jugurthini signo dato castra hostium invadunt; semisomnos partim,[146] alios arma sumentes fugant funduntque; Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum[147] fuisset, quae Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxime festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient: ‘Velle et censere eos ab armis discedere, de controversiis suis jure potius quam bello disceptare; ita seque illisque[148] dignum esse.’
22. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat.[149] Quorum Jugurtha accepta oratione respondit: ‘Sibi neque majus quiequam neque carius auctoritate senatus esse; ab adolescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes ab Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare: Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse; populum Romanum neque recte neque pro bono facturum,[150] si ab jure gentium sese prohibuerit; postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.’ Ita utrique[151] digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.
23. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres extruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere,[152] prorsus intentus cuncta parare. Adherbal, ubi intellegit omnes suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent. Numidae paucis diebus jussa efficiunt; litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:
24. ‘Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urguear incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea; et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse. Nisi tamen intellego[153] illum supra quam ego sum petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare. Utrum gravius existimet, nemini occultum est. Nam, initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, dein patrio regno me expulit; quae sane fuerint nostrae injuriae, nihil ad vos.[154] Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid reliquum nisi vestra vis, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthae scelerum ostentui essem,[155] non jam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et crutiatus corporis deprecor.[156] Regno Numidiae, quod vestrum est, uti libet consulite; me ex manibus impiis eripite per majestatem imperii, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.’
25. His litteris recitatis fuere, qui exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Jugurtha interim uti consuleretur,[157] quoniam legatis non paruisset. Sed ab iisdem illis regis fautoribus summa ope enisum,[158] ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in quîs fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum in senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere, dein brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissime[159] ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercita circumdato summa vi Cirtam irrumpere[160] nititur, maxime sperans, diducta manu hostium[161] aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legates conveniret, Adherbalis potiretur; ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.
26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur,[162] tamen quia penes eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interficit.
27. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta, iidem illi ministri regis interpellando[163] ac saepe gratia, interdum jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni G. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Jugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia[164] provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit;[165] deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur; stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
28. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire[166] in animo haeserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit, hisque ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnes mortales pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant,[167] senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Jugurthae recipi moenibus; iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem[168] Italia decederent. Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet; ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat[169] sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quae deliquisset, munita fore sperabat; in quîs fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra[170] memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnes avaritia praepediebat; patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam,[171] porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.
29. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia[172] facile conversus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio,[173] plerisque ex factione ejus corruptis, acerrime regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam,[174] cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciae agitabantur.[175] Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta[176] transigit, dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis,[177] in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio[178] imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos[179] proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.
30. Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divulgavit, Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat.[180] Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At G. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae hujuscemodi verbis disseruit.
31. ‘Multa me dehortantur a vobis,[181] Quirites, ni studium rei publicae omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maxime, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis XV.[182] quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia[183] atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis,[184] exsurgitis, atque etiamnunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.[185] Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem[186] faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est suomet ipsi more praecipites eant.[187] Occisso Ti. Graccho, quem regnum parare ajebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post G. Gracchi et M. Fulvi caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit.[188] Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere.[189] Itaque postremo leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vestra[190] magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori non praedae habeant. Servi aera parati injusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt hi qui rem publicam oocupavere? Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento habent.[191] Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime[192] tutus est: metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere;[193] quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coëgit.[194] Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra[195] penes optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere,[196] vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa ope nitemini?[197] atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: Quid igitur censes? Vindicandum in eos,[198] qui hosti prodidere rem publicam? Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus[199] et indicio ipsius Jugurthae, qut si dediticius est, profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rem publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte[200] nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis placent, quum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,[201] parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis aut serviundum esse aut permanus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos prohibere; postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur: hosti acerrimo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum, domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? Nam impune quaelibet facere, id est regem[202] esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis cives vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.[203] Ad hoc in re publica multo praestat beneficii quam maleficii immemorem esse;[204] bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si injuriae non sint, haud saepe auxilii egeas.’
32. Haec atque alia hujuscemodi saepe dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Jugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebant,[205] delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos Jugurthae traderent; alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant; tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius, perlata rogatione[206] a G. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam ejus experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat; talis ea tempestate fama de Cassio erat.
33. Igitur Jugurtha contra decus regium cultu quam maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, G. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnes munitus foret. At G. Memmius, advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vincula duci jubebat, pars, ni socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi; dignitati quam irae magis consulens, sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare, fidem publicam per sese[207] inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Jugurtha, verba facit; Romae Numidiaeque[208] facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. Quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore,[209] sed se suasque spes corrupturum.
34. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus est, G. Baebius, tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat,[210] vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit: Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.[211]
35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat,[212] persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat,[213] regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi moveri quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxime[214] occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur, et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat, deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur.[215] Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus[216] tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit,[217] supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat,[218] regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus[219] eodem profectus est, jussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: ‘urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.’
36. Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus[220] haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Jugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem, ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare; ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare.[221] Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existimarent, neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent.[222] Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
37. Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis, continuare magistratum[223] nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Januario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus, hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat (nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat[224]), tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem jacere, aliaque, quae incepto usui forent, properare.
38. At Jugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdolus ejus augere amentiam, missitare[225] supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur; ‘ita delicta occultiora fore.’ Interea per homines callidos die noctuque exercitum temptabat; centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.[226] Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare[227] omnibus locis; vis magna hostium, coelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps,[228] postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem,[229] et centurio primi pili[230] tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abjectis armis, proximum collem occupavere. Nox atque praeda castrorum hostes, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Jugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: ‘tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum tenet,[231] tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumes omnes sub jugum missurum,[232] praeterea uti diebus decem Numidia decederet.’ Quae quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur,[233] sicuti regi libuerat, pax convenit.
39. Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperii, pars insolita rerum bellicarum timere libertati,[234] Aulo omnes infesti, ac maxime, qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino[235] auxilia accersere, denique omnibus modis festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit, suo atque populi injussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus, in provincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Jugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam, soluto imperio, licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum[236] statuit sibi nihil agitandum.
40. Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neglexisset,[237] quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur,[238] occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est, quam intenta fuerit quantaque vi rogationem jusserit, decreverit, voluerit: magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae; tanta libido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiamtum civitate quum ex Mamili regatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.[239] Sed quaestio exercita aspere violenterque ex[240] rumore et libidine plebis; ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
41. Ceterum mos partium popularium et senatus factionum,[241] ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.[242] Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet[243] ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in adversis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur, penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urguebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant; interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.[244] Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae[245] oriri coepit.
42. Nam postquam Tiberius et G. Gracchus, quorum majores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat.[246] Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit: sed bono vinci satius est quam malo more injuriam vincere.[247] Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortales ferro aut fuga extinxit, plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessumdedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius[248] ulcisci volunt. Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret.[249] Quamobrem ad inceptum redeo.
43. Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam, Metellus et Silanus consules designati,[250] provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam adverso populi partium,[251] fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.[252] Igitur diffidens veteri exercitui, milites scribere, praesidia[253] undique accersere, arma, tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceteram ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, quum propter artes bonas, tum maxime, quod adversum divitias invictum animum gerebat, et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae[254] hostiumque auctae erant.
44. Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino pro consule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator[255] ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxilii aut spei bonae accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus[256] comitiorum mora imminuerat, et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere quam majorum disciplina milites laborare coëgisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit,[257] plerumque milites stativis castris habebat, nisi quum odos[258] aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea, neque more militari vigiliae deducebantur; uti cuique libebat, ab signis aberat: lixae permixti cum militibus die noctuque vagabantur; palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus[259] vino advectitio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo, quaecunque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
45. Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior; tanta temperantia inter ambitionem[260] saevitiamque moderatum: namque edicto primum adjumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet; ceteris arte modum statuisse.[261] Praeterea transversis itineribus cotidie castra movere, juxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quisquam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.
46. Interea Jugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia ejus certior Romae factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis[262] mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio diversos aggreditur,[263] ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Jugurtham maxime[264] vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent; ceterum palam, quae ex voluntate forent,[265] regi nuntiari jubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant; ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo G. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocunque accederent equitatus[266] hostium, propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.
47. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxime celebratum,[267] ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul simul temptandi gratia, et si paterentur, opportunitate loci, praesidium imposuit;[268] praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare,[269] ratus id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum juvaturum exercitum et jam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Jugurtha impensius modo[270] legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum exspectare.
48. Jugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animadvertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.[271] Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul; a quo aberat mons ferme milia passuum viginti tractu pari,[272] vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens,[273] vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso[274] gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis, pecore atque cultoribus frequentabantur.
49. Igitur in eo colle, quem transverso itinere porrectum docuimus, Jugurtha, extenuata suorum acie,[275] consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet, quae ageret; ipse propior montem[276] cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant; cum iis certamen fore, quos antea victos sub jugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint,[277] omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum bello melioribus manum consererent; proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare; postremo pro cujusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; quum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicitur,[278] primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet (nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti,[279] quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati); dein, brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus,[280] in dextero latere, quod proximum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transversis principiis[281] in planum deducit.
50. Sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostes crebro impetu et transversis proeliis[282] iter suum remoraturos, et quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.[283] Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.[284] At Jugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis receptui ac post munimento foret; dein repente signo dato hostes invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextera temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio, ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserendi manum copia erat; ante jam docti ab Jugurtha equites, ubicunque Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diversi. Ita numero priores,[285] si ab persequendo hostes deterrere nequiverant, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea[286] vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
51. Ceterum facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis; dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare, arma tela,[287] equi viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere: itaque multum diei processerat, quum etiamtum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis, Metellus ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortes legionarias quatuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare, hortari milites, ne deficerent, neu paterentur hostes fugientes vincere; neque illis[288] castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent, in armis omnia sita. Sed ne Jugurtha quidem interea quietus erat; circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
52. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus adversus, Jugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, ubi intelligunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri (et jam diei[289] vesper erat) adverse colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.[290] Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Jugurtha supra diximus, ubi cum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat, neque remittit, quid ubique hostis ageret,[291] explorare. Postquam Rutilium consedisse jam et animo vacuum accepit, simulque ex Jugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat,[292] quo hostium itineri officeret, latius porrigit, eoque modo ad Rutilii castra procedit.
53. Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant,[293] postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disjectos circumveniri vident, fugam faciunt ac plerique abjectis armis collis aut noctis quae jam aderat auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique[294] erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt. Nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventarent,[295] alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene imprudentia admissum[296] facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad coelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae res etiam bonos detractant.[297]
54. Metellus in iisdem castris quatriduo[298] moratus, saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, universos in contione laudat atque agit gratias; hortatur ad cetera, quae levia sunt,[299] parem animum gerant; pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha ubi gentium[300] aut quid agitaret, cum paucisne esset, an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat, ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.[301] Id ea gratia[302] eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur; quo cujusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur; ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt etiamtum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset,[303] praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in Numidiae loca opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere[304] munita aut sine praesidio capit incenditque; puberes interfici jubet, alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita, ubicunque res postulabat, praesidium impositum. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis, regem terrebant; quippe cui spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca[305] defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copia[306] quod optimum videbatur consilium capit, exercitum plerumque in iisdem locis opperiri jubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantes repente aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, priusquam ex castris subveniretur, sicuti jussi erant, in proximos colles discedunt.
55. Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more majorum gereret, in adverso loco victor tamen virtute fuisset hostium agro potiretur, Jugurtham magnificum[307] ex Auli socordia spem salutis in solitudine aut fuga coëgisset habere. Itaque senatus ob ea felicitur acta dis immortalibus supplicia[308] decernere, civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, fama de Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi[309] hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior, eo magis anxius erat, neque post insidias Jugurthae[310] effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, diversi agebant. Eo tempore Jugurtha per colles sequi, tempus aut locum pugnae quaerere; qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, corrumpere; modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremo in agmine temptare ac statim in colles regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
56. Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte qua sita erat arcem regni, nomine Zamam,[311] statuit oppugnare, ratus id quod negotium poscebat Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit, oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum erat. Praeterea pollicetur in tempore[312] semet cum exercitu affore. Ita compositis rebus in loca quam maxime occulta discedit ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis equitibus noctu pergit et jam egredientibus Romanis in porta pugnam facit; simul magna voce Siccenses hortatur, uti cohortes ab tergo circumveniant; fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent; tanta mobilitate sese Numidae agunt. Sed milites Jugurthini paulisper ab rege sustentati, postquam majore vi hostes urguent, paucis amissis profugi discedunt.
57. Marius ad Zamam pervenit; id oppidum in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur; neque ea res Numidas terret, infensi intentique sine tumultu manent; proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare; alii succedere ac murum modo suffodere, modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.[313] Contra ea oppidani in proximos saxa volvere, sudes, pila, praeterea pice et sulfure taedam mixtam ardenti[314] mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque jacula tormentis aut manu emissa vulnerabant, parique periculo, sed fama impari, boni atque ignavi erant.
58. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit, remissis, qui in praesidio erant,[315] et omnia magis quam proelium expectantibus, portam irrumpit. At nostri, repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere, magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;[316] sin Numidae propius accessissent, ibi vero[317] virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare. Interim Metellus quum accerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein converso equo animadvertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat populares esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere mittit, ac statim G. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostes inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, quum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur.
59. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Jugurtha ex occulto repente nostros invadit; qui in proximo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent;[318] quibus illi freti, non uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis hostes paene victos dare.
60. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrime niti,[319] neque alius in alio magis quam in sese[320] spem habere: pariterque oppidani agere; oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus armorum ad coelum ferri, tela utrimque volare. Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant, eos, uti quaeque Jugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadverteres,[321] ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent,[322] monere alii, alii hortari aut manu significare aut niti corporibus,[323] et ea huc et illuc quasi vitabundi aut jacientes tela agitare. Quod ubi Mario cognitum est (nam is in ea parte curabat) consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu[324] regis proelium visere. Ita illis studio suorum astrictis,[325] repente magna vi murum aggreditur, et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, quum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant, afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars vulneribus confecti abeunt Denique utrimque proelium nox diremit.
61. Metellus, postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et jam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se[326] defecerant, satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit; ceterum exercitum in provinciam, quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Jugurtha fuerat et inde vadibus datis clam Massivae de nece judicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat, dein fide data, si Jugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore, ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido,[327] tum metunti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
62. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat, omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe jam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo[328] cunctante Numidae sibi consulant. His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi jubet, eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum[329] ex consilii decreto per legates Jugurthae imperat argenti pondo[330] ducenta milia, elephantos omnes, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas vinctos adduci; eorum magna pars, uti jussum erat, adducti, pauci, quum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur,[331] rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna[332] timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis quum modo taedio rerum adversarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.[333]
63. Per idem tempus Uticae forte G. Mario per hostias dis supplicanti, magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat; proinde, quae animo agitabat,[334] fretus dis ageret, fortunam quam saepissime experiretur, cuncta prospere eventura. At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant,[335] industria, probitas militiae magna scientia, animus belli[336] ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus,[337] ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit; ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus,[338] facile notus per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamea is ad id locorum[339] talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) consulatum appetere non audebat. Etiamtum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.[340] Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.
64. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem[341] rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant,[342] tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re mirari ejus consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret; non omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur. Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica,[343] facturum sese, quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris[344] ibidem militabat, annos natus circiter viginti; quae res Marium cum pro[345] honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus, grassari,[346] neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum[347] foret, milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose, simul et magnifice de bello loqui, dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis[348] et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiares corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
65. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem[349] scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam juxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat, honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos[350] foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum imperatori[351] cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Jugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo[352] mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et equites Romanes, milites et negotiatores[353] alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissima suffragatione[354] consulatus petebatur; simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam,[355] novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.
66. Interim Jugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare,[356] communire suos locos, arma, tela, aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cunta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Jugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati,[357] principes civitatis inter se conjurant; nam vulgus, uti plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum[358] erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum. Dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat.[359] Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militares et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites palantes, inermos, quippe in tali die[360] ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
67. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissimum facerent, trepidare; ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum[361] saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum,[362] neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse; juxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate, saevissimis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit; id misericordiane hospitis, an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.[363]
68. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper moestus e conspectu abit; deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxima cura ultum ire injurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit, et postera die circiter horam tertiam pervenit in quandam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudine et jam abnuentes omnia[364] docet oppidum Vagam non amplius mille passuum[365] abesse, decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo[366] late, pedites quam artissime ire et signa occultare jubet.
69. Vagenses ubi animum advertere ad se versum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati, portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Jugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii vulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turres capere; ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.[367] Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, jussus a Metello causam dicere,[368] postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.
70. Per idem tempus Bomilcar, cujus impulsu Jugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, novas res cupere, ad perniciem ejus dolum quaerere, diu noctuque fatigare animum;[369] denique omnia temptando, socium sibi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnes res exequi solitus erat, quae Jugurthae fesso aut majoribus astricto superaverant;[370] ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit; Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum jussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.[371] Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat,[372] Bomilcar simul cupidus incepta patrandi et timore socii anxius, ne omisso vetere consilio novum quaereret,[373] litteras ad eum per homines fideles mittit, in quîs mollitiem socordiamque viri accusare,[374] testari deos, per quos juravisset, monere ne praemia Metelli in pestem converteret; Jugurthae exitium adesse; ceterum suane an virtute Metelli periret, id modo agitari;[375] proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
71. Sed quum hae litterae allatae,[376] forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet,[377] somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps. Qui postquam allatas litteras audivit, ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit, dein propere, cognitis insidiis, ad regem pergit. Nabdalsa post paulo experrectus ubi neque epistolam repperit[378] et rem omnem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Jugurtham placandi gratia accedit; dicit quae ipse paravisset facere perfidia clientis sui praeventa;[379] lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super[380] tali scelere suspectum sese haberet.
72. Ad ea rex, aliter atque animo gerebat,[381] placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Jugurthae dies aut nox ulla quieta fuit, neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives hostesque juxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere; ita formidine quasi vecordia exagitari.[382]
73. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto[383] ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes, litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis, volenti animo de ambobus acceperant.[384] Imperatori nobilitas, quae antea decori, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat; ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.[385] Praeterea seditiosi magistratus vulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere,[386] Marii virtutem in majus celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque[387] in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium[388] et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur, et postea populus a tribuno plebis Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Jugurtha bellum gerere, frequens Marium jussit. Sed senatus paulo ante Metello decreverat; ea res frustra fuit.[389]
74. Eodem tempore Jugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum[390] profugerant, quum neque bellum geri sine administris posset, et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat; itinera praefectosque in dies mutare, modo adversum hostes, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet; ita quocunque intenderat, res adversae erant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Jugurtha pro tempore parati instructique; dein proelium incipitur. Qua in parte rex pugnae affuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri ejus omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero;[391] hostium paucorum potiti; nam ferme Numidas in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.[392]
75. Ea fuga Jugurtha impensius modo[393] rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque ejus multus pueritiae cultus[394] erat. Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta, loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si ejus oppidi potitus foret, omnes asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia jumenta sarcinis levari jubet nisi frumento dierum decem, ceterum utres modo et alia aquae idonea[395] portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest domiti pecoris, eoque imponit vasa cujusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurimum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint,[396] praedicit. Ipse ex flumine, quam proximam oppido aquam esse supra diximus, jumenta onerat; eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tauta repente coelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo[397] exercitui satis superque foret. Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit; nam rati sese dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Jugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.
76. Sed rex nihil jam infectum Metello credens,[398] quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus simulabat sese negotii gratia properare; ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Deinde locis ex copia[399] maxime idoneis vineas agere, aggerem jacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare; prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri. Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati,[400] post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti, praeda omnis ab perfugis corrupta. Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant; ibi vino et epulis onerati, illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.[401]
77. Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret; Hamilcarem quendam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere, adversum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum[402] socios fore. Nam Leptitani jam inde a principio belli Jugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave[403] fecerant. Itaque ab imperatore facile, quae petebant, adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quatuor et G. Annius praefectus.
78. Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civiles, navibus in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta,[404] alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur: Syrtes ab tractu nominatae.[405] Ejus civitatis lingua modo[406] conversa connubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
79. Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit.[407] Qua tempestate Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant,[408] Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui fines eorum discerneret; quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones item classes saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt,[409] uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere,[410] Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere.[411] Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium[412] ventus coortus arenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet, ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident et ob rem corruptam[413] domi poenas metuunt, criminari Carthaginienses ante tempus domo digresses, conturbare rem,[414] denique omnia malle quam victi abire. Sed quum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt,[415] ut vel illi, quos fines populo suo peterent, ibi[416] vivi obruerentur, vel eadem condicione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere; ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.
80. Jugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos,[417] genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et majoribus promissis ad studium sui perducit, quis adjutoribus regem aggressus impellit, uti adversum Romanos bellum incipiat. Id ea gratia facilius proniusque[418] fuit, quod Bocchus initio hujusce belli legatos Romam miserat, foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quîs omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.[419] Etiam antea Jugurthae filia Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii plures habent, sed reges eo amplius.[420] Ita animus multitudine distrahitur, nulla pro socia obtinet,[421] pariter omnes viles sunt.
81. Igitur in locum ambobus placitum[422] exercitus conveniunt; ibi fide data et accepta Jugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanes injustos, profunda avaritia,[423] communes omnium hostes esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere quam secum et cum aliis gentibus, libidinem imperitandi, quîs[424] omnia regna adversa sint; tum sese,[425] paulo ante Carthaginienses, item regem Persen, post, uti quisque opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore. His atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. Ita Jugurtha ratus aut capta urbe[426] operae pretium fore aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos. Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere,[427] ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
82. Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe jam victo Jugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit; ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus, cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat, excommodo[428] pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. Quîs rebus supra bonum atque honestum[429] perculsus, neque lacrimas tenere neque moderari linguam;[430] vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam vertebant, alii[431] bonum ingenium contumelia accensum esse, multi, quod jam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est, illum magis honore Marii quam injuria sua[432] excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.
83. Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae[433] videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret; habere tum[434] magnam copiam societatis amicitiaeque conjungendae, quae potior bello esset; quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare;[435] omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere;[436] non in ejusdem potestate initium ejus et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo, licere, deponi, quum victores velint; proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentes res suas cum Jugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit; sese pacem cupere, sed Jugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret,[437] omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
84. At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe[438] consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus jussit, antea jam infestus nobilitati, tum vero multus[439] atque ferox instare, singulos modo, modo universos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse; alia praeterea magnifica pro se, et illis dolentia. Interim, quae bello opus erant, prima habere; postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque arcessere, praeterea ex Latio fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos accire, et ambiundo cogere[440] homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam adversus erat, de ullo negotio abnuere audebat; ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti[441] putabatur et Marius aut belli usum aut studia vulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata; tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia hujuscemodi animis trahebant,[442] et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nam postquam omnibus, quae postulaverat, decretis milites scribere vult, hortandi causa, simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi, contionem populi advocavit. Deinde hoc modo disseruit:
85. ‘Scio ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur; nam[443] quo pluris est universa res publica quam consulatus aut praetura, eo majore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio[444] negotii sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos, quos nolis offendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter invidos, occursantes, factiosos, opinione, Quirites, asperius est.[445] Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conversa esse, aequos bonosque favere, quippe mea bene facta rei publicae procedunt,[446] nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, bene facere jam ex consuetudine in naturam vertit.[447] Bellum me gerere cum Jugurtha jussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae[448] ac multarum imaginum et nullius stipendii, scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officii sui. Ita plerumque evenit, ut quem vos imperatorem jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, acta majorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint; praeposteri homines: nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.[449] Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existimate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra objectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque generosissimum.[450] Ac si jam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos, quam optimos voluisse? Quodsi jure me despiciunt, faciant[451] idem majoribus suis, quibus uti mihi ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vestros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Nae illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, quum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione majores suos extollunt, eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est; nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet: majorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Hujusce rei[452] ego inopiam fateor. Quirites, verum id, quod multo praeclarius est, meamet[453] facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio, quum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.[454] Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest; quippe vera necesse est bene praedicet, falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum poenitundum sit. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus majorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona,[455] praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurimis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parum id facio;[456] ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt.[457] At illa multo optima rei publicae doctus sum, hostem ferire, praesidia agitare,[458] nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem juxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam,[459] me opulenter, neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque quum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere,[460] id est dominum, non imperatorem esse. Haec atque talia majores vestri faciundo seque remque publicam celebravere.[461] Quîs nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit, et omnes honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi procul errant. Majores eorum omnia, quae licebat, illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant; ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum quam villicum habeo.[462] Quae mihi libet confiteri, Quirites; nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo quod juvat, quod carum aestimant, id semper faciant;[463] ament, potent, ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum noti est ita. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.[464] Ita injustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.[465] Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites; nam quae ad hoc tempus Jugurtham tutata sunt, omnia removistis,[466] avaritiam, imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est, locorum sciens, sed mehercule magis strenuus quam felix; nam magna pars ejus avaritia aut temeritate ducum attrita est.[467] Quamobrem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam,[468] neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in proelio consultor idem[469] et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus juxta geram.[470] Et profecto dis juvantibus omnia matura sunt, victoria, praeda, laus; quae si dubia aut procul essent, tamen omnes bonos rei publicae subvenire decebat.[471] Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis, uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.’