← Table of contents
Verses and Translations

NÆNIA.

Reading edition

O quot odoriferi voitatis in aëre venti, Cæruleum tegmen vestra sit ala mihi: Tuque sedens Parnassus ubi caput erigit ingens, Dextra veni, Clio: teque docente canam.

Jam suaves somnos Tholus affectare Theatri Cœperat, igniflui trans laqueare poli: Alectûs consanguineam quo tempore Erinnyn, Suave soporatam, coepit adire quies.

Lustra sed ecce labans claudo pede Lemnia linquit Luridus (at lente lugubriterque) Deus: Amisit veteres, amisit inultus, amores; Teter habet Venerem terribilisque Cyclops.

Electri nebulas, potioraque somnia vero; Quotque placent pueris gaudia, quotque joci; Omnia tristiæ fas concessisse superbæ: Admissum Pietas scitque premitque nefas.

Respice! Nonne vides ut Erostratus alter ad ædem Rursus agat flammas, spreta Diana, tuam? Mox, Acheronteis quas Parca eduxit ab antris, Druriacam nubes corripuere domum.

O ubi purpurei motus pueri alitis? o qui Me mihi turbineis surripis, angor, aquis! Duc, labyrintheum, duc me, mare, tramite recto Quo rapidi fontes, pigra caterva, ruunt!

Jamque—soporat enim pectus Vindicta Virago; Omnibus a venis sanguinis unda salit; Gorgoneique greges præceps (adverte!) feruntur— Sim, precor, o! semper sim tibi junctus ego.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings