← Table of contents
Omnia Opera Sancti Patricii

SYNODUS S. PATRICIO ATTRIBUTI

Reading edition

CAPUT PRIMUM.

De habitatione cum fratribus peccatoribus.

De eo quod mandastis, de habitatione cum fratribus peccatoribus, audite Apostolum dicentem: Cum hujusmodi ne cibum quidem sumere (I Cor. V, 11); non ejus escas sumas cum eo. Cæterum si bos sis et trituras, hoc est, si doctor es et doces, non obturatur tibi os (I Cor. IX, 9), et dignus es mercede tuu (Luc. X, 7). Sed oleum peccatoris non impinguet caput tuum (Psal. CXL, 5): sed corripe adhuc et argue.

CAPUT II.

De oblationibus eorum.

Contentus tegmento et alimento tuo, cætera dona iniquorum reproba (Eccli. XXXIV, 23), quia non sumit lucerna nisi quod alitur.

CAPUT III.

De pœnitentia post ruinus.

Statuitur ut abbas videat cui attribuetur potestas alligandi et solvendi; sed aptior est, juxta Scripturæ exempla, veniam. Si vero cum fletu et lamentatione et lugubri cum veste, sub custodia pœnitentia brevis, quam longa et remissa cum temperamentis.

CAPUT IV.

De excommunicato repellendo.

Audi Dominum dicentem: Si tibi non audierit, sit tibi velut gentilis et publicanus (Matth. XVIII, 37). Non maledices, sed repelles excommunicatum a communione et mensa, et missa et pace. Et si hæreticus est, post unam correptionem devita (Tit. III, 10).

CAPUT V.

De suspectis causis.

Audi Dominum dicentem: Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30), hoc est, donec veniet qui manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5), ne judicium ante diem judicii facias. Vide Judam ad mensam Domini, et latronem in paradiso.

CAPUT VI.

De vindictis Ecclesiæ.

Audi item Dominum dicentem: Qui effuderit sanguinem innocentem, sanguis ipsius effundetur (Gen. IX, 6), sed ab eo qui portat gladium dictatur, aut vindictæ innocens habetur. De cæteris autem per legem evangelicam, ab eo loco in quo ait: Et eum qui aufert aliquid a te, ne repetas (Luc. VI, 30), sed libenter; si ipse quid referat, humiliter recipias.

CAPUT VII.

De baptismatis incertis.

Statuunt ne rebaptizati (sint) qui symboli traditione a quocunque acceperunt, quia non inficit semen seminantis iniquitas. Sin vero, non est rebaptizare, sed baptizare. Non absolvendos autem lapsos a fide credamus, nisi per impositionem manus accepi.

CAPUT VIII.

De reis autem abstractis ab Ecclesia.

Non ad reorum defensionem facta est Ecclesia, sed judicibus persuadendum est, ut spiritali morte eos occiderent, qui ad sinum matris Ecclesiæ confugiunt.

CAPUT IX.

(Desideratur.)

CAPUT X.

De lapsis post gradum.

Audi canonica instituta: Qui cum gradu cecidit, sine gradu surgat: contentus nomine tantum, amittat ministerium, nisi qui tantum a conspectu Domini peccans non recessit.

CAPUT XI.

De separations sexuum post lapsum.

Consideret unusquisque in conscientia sua si amor et desiderium cessavit peccati; quia corpus mortuum non inficit corpus alterius mortui. Sin vero, separentur.

CAPUT XII.

De oblatione pro defunctis.

Audi Apostolum dicentem: Est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis (I Joan. V, 16). Et Dominus: Nolite donare sanctum canibus (Matth. VII, 6). Qui enim in vita sua sacrificium non merebitur accipere, quomodo post mortem illi poterit adjuvare?

CAPUT XIII.

De sacrificio.

In nocte paschæ, si fas est ferre foras. Non foras fertur, sed fidelibus deferatur. Quid aliud significat, quod in una domo sumitur agnus, quam sub uno fidei culmine creditur et communicatur Christus?

CAPUT XIV.

De abstinenti…a cibis.

Statutum ut Christi adventum sponsi nullas ratas leges inveniat jejunii. Quid autem inter Novatiainum et Christianum interest, nisi quod Novotianus indesinenter, Christianus vero per tempus abstineat? ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.

CAPUT XV.

De relinquenda vel docenda patria.

Docenda patria prius per exemplum Domini, et derelinquenda postea, si non proficiat, juxta exemplum Aposloli. Sed qui potest proficere, licet periclitatur, ubique doceat, et se ostendat; qui vero non potest, taceat et abscondat: alius quippe ab Jesu in domum suam mittitur, alius sequi jubetur.

CAPUT XVI.

De falsis episcopis.

Qui non secundum Apostolum electus est ab altero episcopo, est damnandus; et deinde ad reliquaui plebem declinandus et degradandus.

CAPUT XVII.

De proposito monachorum.

Monachi sunt qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate episcopi vel abbatis. Non autem monachi, sed Vactro periti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Hoc est, a viginti annis debet unusquisque constringi non attestando, sed voto perficiendo, ut est illud: Unusquisque sicut proposuit corde suo (I Cor. VII, 37) faciat, et ut Vota mea reddam in conspectu Domini (Psal. CXV, 14, 18), et reliqua: quo voto vivitur, situs locorum coarctat: si superabundantia, in omnibus devitetur in vita; quia (II Cor. XI, 27) in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et jejuniis vocati sunt.

CAPUT XVIII.

De tribus seminibus Evangeliorum.

Centesimum (Matth. XIII, 8, 25) episcopi et doctores, qui omnibus omnia sunt; sexagesimum, clerici et viduæ qui continentes sunt; trigesimum, laici qui fideles sunt, qui perfecte Trinitatem credunt. His amplius non est in messe Domini; monachos vero et virgines cum centesimis jungimus.

CAPUT XIX.

Qua ætate baptizandi.

Octavo die catechumeni sunt, postea solemnitatibus Domini baptizantur, id est, Pascha, Pentecoste et Epiphania.

CAPUT XX.

De parochiis.

Cum monachis non est dicendum quorum malum est inauditum, qui unitatem vero plebis non incongrue suscepimus.

CAPUT XXI.

De retinendis vel dimittendis monachis.

Unusquisque fructum suum in Ecclesia in qua imbutus est perfruatur, nisi causa majoris profectus ad ultoris ferre permisso abbatis cogat. Si vero exierit, causa utilior cum benedictione dicatur, Ecce Agnus Dei, non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21). Vocationis autem causam non permittant subditos discurrere.

CAPUT XXII.

De sumenda Eucharistia post lapsum.

Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ, in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore jejuna medicinæ, Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54).

CAPUT XXIII.

De juramento.

Non jurare omnino (Matth. V, 34). De hoc consequente lectionis series docet, non adjurandam esse creaturam aliam, nisi creatorem: ut prophetis mos est: Vivit Dominus et vivit anima mea (IV Reg. II, 2, 4, 6); et: Vivit Dominus cui assisto hodie (III Reg. XVIII, 15). Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omne enim quod amat homo, hoc et juratur.

CAPUT XXIV.

De contentione duorum absque testibus.

Statuunt ut per quatuor sancta Evangelia, antequam communicet, testatur quid probatur, et deinde sub judice fama relinquatur.

CAPUT XXV.

De toro fratris defuncti.

Audi decreta synodi super istis. Frater torum defuncti fratris non ascendat, Domino dicente: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Ergo uxor fratris soror tua est.

CAPUT XXVI

De meretrice conjuge.

Audi Dominum dicentem: Qui adhæeret meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. VI, 16). Item: Adultera lapidetur (Lev. XX, 10; Deut. XXII, 22); id est, huic vitio moriatur, ut desinat crescere quæ non desinit mœchari. Item: Si adulterata fuerit mulier, nunquid revertitur ad virum suum priorem (Jer. III, 1)? Item: Non licet viro dimittere uxorem, nisi ob causam fornicationis (Matth. V, 32; XIX, 9): ac si dicat, ob hanc causam. Unde si ducat alteram velut post mortem prioris, non vetunt.

CAPUT XXVII.

De voluntate virginis vel patris, in conjugio.

Quod vult pater, faciat virgo, quia caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Sed requirenda est a patre voluntas virginis, dum Deus relinquit hominem in manibus consilii sui (Eccli. XV, 14).

CAPUT XXVIII.

De primis vel secundis votis.

Eadem ratione observanda sunt prima vota, et prima conjugia, aut secundis prima non sint irrita, nisi fuerint adulterata.

CAPUT XXIX.

De consanguinitate in conjugio.

Intelligite quid lex loquitur, non minus nec plus. Quod autem observatur apud nos, ut quatuor genera dividantur, nec vidisse dicunt nec legisse.

CAPUT XXX.

De vindicandis assuetis.

Nunquam vetitus licet: verum observandæ sunt leges jubilæi, hoc est quinquaginta anni ut non affirmentur incerta veterato temporis. Et ideo omnes negotia subscriptione Romanorum confirmanda est.

CAPUT XXXI.

De gentilibus qui ante baptismum credunt, quam pœnitentiam habeunt.

Remittuntur quidem omnium peccata in baptismo; sed quia cum fideli conscientia infidelem tempor…vixit, ut fidelis peccator judicandus est.

Finit Patricii synodus.

CANONES ALII S. PATRICIO ATTRIBUTI E codice ms. Collegii Benedictini Cantabrigiæ descripti.

I.

De unitate subditorum.

Quis ergo audet scindere unitatem, quam nemo hominum solvere vel reprehendere potest? Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nulla erat separatio in eis, nec quisquam ex bonis suis dicebat esse aliquid: sed erant illis omnia communia. Gratia quoque erat magna super illos omnes, nec in eis aliquis indigens. Nam quicunque possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum et ponebant ante [pedes] apostolorum; et dividebatur unicuique ut opus erat (Act. IV, 32-35). Deinde: Quidam autem vir nomine Ananias, etc., usque ad illa verba: Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit et exspiravit (Act. V, 1-5).

II.

De furto in ecclesia peracto.

Qui furatus fuerit pecuniam ab ecclesia sancta ubi martyres et corpora sanctorum dormiunt, illius manus vel pes circumcidatur, aut in carcerem mittatur, aut in peregrinationem ejiciatur, et restituat duplum; et jurabit quod non revertetur donec impleverit pœnitentiam.

III.

De veris viduis.

De veris viduis Paulus: Vidua eligatur non minus annorum 60, unius viri uxor (I Tim. V, 9). Nota: Si plures viros habuerit, vidua non sit.

Adjiciuntur deinde mox sequentes duo canones: sed an S. Patricii, vel cujus sint, e ms. Benedictino non liquet. Eorum vero posterior in codice Cottoniano canonum, tit. 66, diserte synodo Hiberniensi ascribitur.

I. De eo quod non repudianda sit, si sterilis, si deformis est, si ætate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si jurgatrix, tenenda sit velis nolis. Qualiscunque accepta sit, tenenda est.

II. Omnis adulter sive a concelebratione, sive a communicatione mensæ, sive a colloquio, sive a comitatu, usque dum pœniteat, excludendus est.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings