← Table of contents
Omnia Opera Sancti Patricii

PROVERBIA ALIQUA S. PATRICII.

Reading edition

Patricius dicit: Satius est nobis negligentes præmonere, ne delicta abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: Melius est arguere quam irasci (Eccli. XX, 1).

Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem hominum, sed timorem Dei; quia Timor Dei principium sapientiæ est (Psal. CX, 10).

Non oportet judices Ecclesiæ Dei habere sapientiam hujus mundi; quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); sed sapientiam Dei habere.

Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19).

Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia Non est acceptio personarum apud Deum (Rom. II, 11).

Non oportet judices Ecclesiæ cautelam sæcularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum.

Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum fiat quod scriptum est: Noli judex esse cito (Prov. XXV, 8).

Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse.

Non oportet judices Ecclesiaæ mendacium dicere; quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.

Patricius (ait): Exempla majorum perquire, ubi nihil fallaciæ invenies.

Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non judices, sed falsatores sunt.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings