← Table of contents
Omnia Opera Sancti Patricii

CANONES S. PATRICIO ASCRIPTI.

Reading edition

—-

I.

De judicio clericorum, ut non sit apud iniquos, aut apud infideles.

Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiæ.

II

De subjectione populi principi.

Ministri vos estis, et unusquisque vestrum principem suum cui assistat et ministrat, timeat.

III.

De pœnitentia blasphemantis principem bonum.

Qui murmurat verba blasphemiæ contra principem bonum per odium aut invidiam, cum pane et aqua pœniteat septem diebus, exemplo Mariæ contra Moysen murmurantis.

IV.

De eo quod incertum sit, utrum priorem gradum episcopus post lapsum recipiat.

Patricius episcopus dicit: Qui sub gradu peccat, debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus nominis; tamen potest redimere animam suam post pœnitentiam: ad priorem gradum venire difficile. Nescio an non. Deus scit.

V.

De recipienda adultera post pœnitentiam, et de quantitate pœnitentiæ.

Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non adducet aliam uxorem, quandiu viva fuerit uxor prima. Si forte conversa fuerit et agat pœnitentiam, suscipiet eam, et serviet ei in vicem ancillæ, et annum integrum in pane et aqua per mensuram pœniteat, nec in uno lecto permaneant.

VI.

De alienis adeundis ad judicandum.

Si quæ quæstiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam referantur.

VII.

De pœnitentia agenda in ultimo spiritu.

Si quis infirmatur, agat pœnitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.

VIII.

De eo quod insipientes præesse non debent.

Synodus totius mundi, et Patricias decrevit: Qui insipiens est, nullo modo præesse liceat, sed sub manu abbatis catholici opus suum exerceat.

IX.

De collectura pecuniæ non vituperanda, necessitate cogente.

Patricius ait: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exegerit quam necessitas poposcit. Si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis.

Item si quis, colligit pecuniam sub nomine misericordiæ, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebiles, quibus melius est dare quam recondere.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings