← Table of contents
Lewesdon Hill, with other poems

ROMULUS. SCRIPTUS 1803.

Reading edition

Rex ille Romæ Conditor, Remi frater, Unde unde natus, in latrociniis certe Nutritus, aptos possideret ut cives, Suisque moribus simillimum cœtum, Id nobile aperuit viris receptaclum Quod nuncupant Asylon, hoc volens nempé Ut seminario sibi novæ gentis Sentinam haberet urbium propinquarum. Huc undique ingens ut confluxerat turba, Statim parabat quos honoribus summis Augeret ex his, imperîque consortes Haberet, homines maxime fide claros, Virtutibusque præ sociis adornatos. Ergo, coactis civibus, legit centum Qui consulant populo velut pater proli, Vocatque Patres, plurimisque eos rebus Ornat, facitque Concilium Sacrosanctum. His constitutis, laude floruit multa Multos per annos, victor omnium late; Stupro, rapinis, cædibusque agens vitam, Et cuncta miscens; conniventibus Divis, Ea quippe magni vindicant sibi Heroes, Victoriarum jure parta tanquam sint, Aut, merita propter, atque facta præclare, In præmiorum parte habenda, sed parva. Verum Iste tandem morte plectitur digna, Serasque dat Senatui suo pœnas: Credo quod impius hisce Patribus sanctis Cœpit videri, aut forte iniquior paulo Quam ferre sane didicerant Senes justi. Decrevit itaque Concilium sacrosanctum, “Patres viderent ne quid hinc caperent damni Ipsi,” suoque supplicium Duci poscunt. At vero, ut ista in fabula mulier quondam Ex fele facta, pristinos tenuit mores, Sic hi recurrunt proprium ad ingenium quisque Notas per artes ut struant viro mortem, Pretiumque mortis immortalitatem dent. Ergo, advocata concione, Rex Romæ Cum sustineret grande nescio quod munus, Et rite staret medius in globo Patrum, Ecce inter inclytos Sicarios quidam, Princeps Senatus, confodit latus ferro; A tergo adortus, dexter artifex cædis, Et cui nefas fuit, aut piaculum quemquam Jugulare, ni mactâsset simplici plaga. Spoliat jacentem Prædo nobilis Regem, Antehac Asyli, nunc at Curiæ lumen, Lingua manuque præter cæteros audax. Jam proximi adsunt mos quibus fuit raptim Surrepta pecora dissecare secreto: Hi mortuum dispertiunt minutatim, Celeriter, ut solebant quum timendum esset Ne turpiter prehenderentur in furto. Hæc terminata pars; operique succedit, Quæ dissipandum curet clanculum corpus, Exercita olim callida manus fraude, Nec artis expers qua crumena tollatur Haud sentienti furis improbam dextram: Atqui profecto illius agminis Patres Tanto fuerunt numero quantum adæquare Concisa frustillatim membra vix possent, Ut quisque Laticlavius suam partem Haberet auferendam sub toga furtim. Ast interim tumultu fremere vesano, Et concitari suspicata fraudem Plebs: Regem reposcunt, nec abiisse adhuc credunt Sublime raptum turbine, hoc licet Patres Uno ore prædicent miraculum cuncti. Productus ergo Testis est, gravisque auctor Mendacii, prioris qui notam vitæ Pensare sanctitate visus est summa: Perjurioso facta est sic fides tandem, Sic Romulus datur Deus Indiges cœlo. Ecquando erit quum talis exitus vitæ Tibi parari possit, O decus nostri Et gloria ævi! solus omne qui belli Pacisque jus tibi arrogas, per Europen Late tyrannus, Buonaparte, Gallorum Patiens vocarier Consul, Dominus cum sis? O magne Corse, tempus jam satis longum Heros fuisti, quin fias abhinc Divus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings