← Table of contents
Lewesdon Hill, with other poems

HELENA INSULA.

Reading edition

Avia Nereidum peragro loca, saxaque vasto Circumfusa mari, sævis objecta procellis Undique, et Australi sub sidere dissita longè. Insula parva quidem est, latuitque incognita quondam, Donec Ulyssipolis navale Tagique fluenta Linquentes Nautæ, post dira pericula ponti Vix tandem incolumes tenuerunt: tum, quia festo Visa die est Helenes, Helenæ de nomine Terram Dixerunt; nunc est productum nomen, Helēna. Insula parva quidem, et nullos habitura colonos, Ni procul a terris aliis, penitusque remota, Opportuna foret lassis succurrere nautis, Et requiem præbere brevem; namque omnia circum Aspera sunt, nulloque hominum subigenda labore, Sed tetra aspectu, et nigrantibus horrida saxis. Utque Giganteo certamine credere fas est Montesque scopulosque, quibus conscendere cœlum Tentabant, Jovis irati sub fulmine et igne Disjectos, jacuisse atrâ informique ruina; Sic etiam hæc convulsa adeo confusaque Tellus Stat, veluti ostendens dirupti rudera mundi. Hæc Terræ est facies, Pelagi neque mitior ora, Vix uno portu modicis adeunda carinis: Cætera, præcisis saxis circumundique cincta, Navibus accessum negat, exitiumque minatur. At quamvis sit triste solum, sit inhospita circum Ora maris, tamen omnino contemnere nolis; Quippe coercendis Captivis non magis aptus Est locus, aut toto custodia tutior orbe. Non tali regione fuit, neque carcere septus Ille, Tomitano qui flebilis Exul in agro Fœmineas misera fundebat voce querelas: Nec tam munito latebrosa Siberia claustro Constringit Sontes, qui, propter crimina missi Exilium in durum, per devia lustra ferarum Errantes victum quærunt, multoque labore Sollicitam tolerant vitam, quamvis ibi circum Sepserit acris Hyems altæ nivis aggere terram, Captivosque premat glaciali indagine cinctos. Et certè nullo nec tempore nec regione Vir talis tantusque severo carcere vixit Inclusus, qualem nunc insula claudit Helēna; Carcer captivo, et Captivus carcere dignus. Illic Cyrneii Proles vesana parentis Felix Prædo jacet, Bonaparte, haud utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro. Cyrni fines, latebrasque suorum Deseruit, fatale malum, fulmenque quod omnes Percuteret pariter populos, et sidus iniquum Gentibus, et monstrum non aversabile votis. Quinctiam Oceano classes inferre parabat; Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos: victrixque Britannia solùm Hunc potuit finem vesano ponere Regi. Ergo nunc tempus lætos agitare triumphos, Tristia quandoquidem cessarunt bella per orbem; Et, bello cessante, redit Pax optima terris, Et secura Quies, jamtandem Pace reducta, Salvaque Libertas, domito occlusoque Tyranno.

In this Poem ten lines together (a few words excepted) are taken from an eminent Latin classic; which the writer mentions to avoid the imputation of plagiarism, but presumes not to point them out to the learned reader.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings