← Table of contents
Holinshed's Chronicles, vol. 2 of 6, slice 08 of 12

The charter of Alexander king of Scotland made to Henrie the third.

Reading edition

Alexander Dei gratia rex Scotiæ, omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris, salutem. Ad vestram volumus venire notitiam, nos pro nobis & hæredibus nostris concessisse, & fideliter promisisse charissimo & ligio domino nostro Henrico tertio Dei gratia regi Angliæ illustri domino Hiberniæ, duci Normaniæ & Aquitaniæ, & comiti Andegauiæ, & eius hæredibus, quòd in perpetuum bonam fidem ei seruabimus, pariter & amorem. Et quòd nunquam aliquod fœdus iniemus per nos vel per aliquos alios ex parte nostra, cum inimicis domini regis Angliæ vel hæredum suorum, ad bellum procurandum vel faciendum, vnde damnum eis vel regnis suis Angliæ & Hiberniæ, aut cæteris terris suis eueniat, vel possit aliquatenus euenire: nisi nos iniustè grauēt: stantibus in suo robore conuentionibus inter nos & dictum dominum regem Angliæ initis vltimo apud Eboracum in præsentia domini Othonis tituli S. Nicholai in carcere Tulliano, diaconi cardinalis, tunc apostolicæ sedis legati in Anglia. Et saluis conuentionibus super matrimonio contrahendo inter filium nostru & filiam dicti domini regis Angliæ.

Et vt hæc nostra concessio & promissio pro nobis & hæredibus nostris perpetuæ firmitatis robur obtineant, fecimus iurare in animam nostram Alanum Ostiarium, Henricū de Baliol, Dauid de Lindesey, Wilhelmum Gifford, quòd omnia prædicta bona fide firmiter & fideliter obseruabimus. Et similiter iurare fecimus venerabiles patres, Dauid, Wilhelmum, Galfridum, & Clementem sancti Andreæ Glasconiensem, Dunkeldensem, Dublinēsem episcopos: & præterea Malcolmum comitem de Fife, fidelis nostros, Patricium comitem de Dunbar, Malisium comitem de Strathern, Walterum Cumin comitem de Menteth, Wilhelmum comitem de Mar, Alexandrum comitem de Buchquhan, Dauid de Hastings comitem de Athol, Robertum de Bruis, Alanum Ostiarium, Henricum de Baliol, Rogerum de Mowbray, Laurentium de Abirnethiæ, Richardum Cumin, Dauid de Lindesey, Richardum Siward, Wilhelmum de Lindesey, Walterum de Morauia, Wilhelmum Gifford, Nicholaum de Sully, Wilhelmum de veteri Ponte, Wilhelmum de Brewer, Anselmum de Mesue, Dauid de Graham, & Stephanum de Suningam.

Quòd si nos vel hæredes nostri, contra concessionem & promissionem prædictam (quod absit) venerimus, ipsi & hæredes eorum nobis & hæredibus nostris nullum contra concessionem & promissionem prædictam auxilium vel consilium impendent, aut ab alijs pro posse suo impendi permittent. Imò bona fide laborabunt erga nos & hæredes nostros, ipsi & hæredes eorum, quòd omnia prædicta à nobis & hæredibus nostris nec non ab ipsis & eorum hæredibus firmiter & fideliter obseruentur in perpetuum. In cuius rei testimonium tam nos quàm prædicti prælati, comites & barones nostri præsens scriptum sigillorum suorum appositione roborauimus. Testibus prælatis, comitibus & baronibus superiùs nominatis, Anno regni nostri, &c.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings