← Table of contents
Hesiodi Carmina

THEOGONIA.

Reading edition

1 A Musis Heliconiadibus incipiamus canere, quæ Heliconis habitant montem magnumque divinumque, atque circa fontem nigrum pedibus teneris saltant, et aram præpotentis Saturnii, 5 atque ablutæ tenerum corpus aqua Permessi, aut Hippocrenes, aut Olmii sacri, summo in-Helicone choreas ducebant pulchras, amabiles; tripudiabant vero pedibus: Inde concitatæ, velatæ aere multo, 10 noctu incedebant, perpulchram vocem emittentes, celebrantes Jovemque ægida-tenentem et venerandam Junonem argivam, aureis calceamentis incedentem: filiamque ægida-tenentis Jovis, cæruleis-oculis Minervam, Phœbumque Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem, 15 atque Neptunum terram-continentem, terram-moventem, et Themin venerandam, et pætis-oculis Venerem, Hebenque aurea-corona, formosamque Dionen, [Auroramque, Solemque magnum, splendidamque Lunam,] Latonamque, Japetumque et Saturnum versipellem, 20 Terramque, Oceanumque vastum et Noctem atram, aliorumqe immortialium sacrum genus semper existentium: quæ olim Hesiodum pulchrum docuerunt carmen, agnos pascentem Helicone sub divino. Hoc autem me primum Deæ sermone compellarunt, 25 Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis: Pastores agrestes, mala probra, ventres solum, scimus falsa multa dicere veris similia: scimus autem, quando voluerimus, vera loqui. Sic dixerunt filiæ Jovis magni veridicæ, 30 et mihi sceptrum dederunt, lauri perviridis ramum, ut-decerperem, mirandum. Inspirarunt autem mihi vocem divinam, ut canerem futuraque præteritaque. Et me jubebant celebrare beatorum genus sempiternorum, se vero ipsas primo et postremo semper canere. 35 Sed quo mihi hæc circa quercum aut circa petram? O tu, a Musis ordiamur, quæ Jovi patri canendo oblectant magnum animum in Olympo, memorantes præsentiaque futuraque præteritaque, voce concinentes. Earum vero indefessa fluit vox 40 ab ore suavis. Ridet autem domus patris Jovis valde-tonantis, Dearum voce liliacea dispersa. Resonat vero vertex nivosi Olympi, domusque immortalium. Hæ vero immortalem vocem emittentes, deorum genus venerandorum primo celebrant cantilena 45 ab exordio, quos Tellus et Cœlum latum genuerunt, quique ex his prognati-sunt Dii, datores bonorum. Secundo etiam Jovem, Deorum patrem atque etiam hominum, Incipientesque celebrant Deæ finiuntque carmine celebrare, quam præstantissimus sit Deorum imperioque maximus. 50 Porro autem hominumque genus fortiumque gigantum celebrantes oblectant Jovis mentem in Olympo Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-habentis: quas in Pieria Saturnio peperit patri mista Mnemosyne, arvis Eleutheris imperans, 55 oblivionemque malorum solatiumque curarum. Novem enim cum-ea noctes mistus-est prudens Jupiter, seorsim ab immortalibus, sacrum lectum conscendens. Sed cum jam annus esset, circumvolverentur vero tempestates, mensibus exactis, diesque multi transacti essent, 60 ipsa peperit novem filias concordes, quibus carmen curæ-est, in pectoribus securum animum habentibus, [paululum a summo vertice nivosi Olympi, ubi ipsis splendidique chori et ædes pulchræ. Juxta vero eas Gratiæque et Cupido domos habitant,] 65 in conviviis: amabilem autem per os vocem emittentes, canunt omniumque leges et mores venerandos immortalium celebrant, amabilem vocem emittentes. Illæ tum ibant ad Olympum exsultantes voce pulchra, immortali cantilena: circum vero resonabat terra atra 70 canentibus: jucundus vero a pedibus strepitus excitabatur, euntium patrem ad suum. Is autem in cœlo regnat, ipse habens tonitru atque ardens fulmen, vi superato patre Saturno. Bene autem singula immortalibus disposuit simul, et ordinavit honores. 75 Hæc sane Musæ canebant, cœlestes domos incolentes: Novem filiæ magno e Jove prognatæ: Clioque Euterpeque Thaliaque Melpomeneque, Terpsichoreque Eratoque, Polymniaque Uraniaque, Calliopeque: hæc autem præstantissima est omnium. 80 Hæc enim et reges venerandos comitatur. Quemcunque honorarunt Jovis filiæ magni, nascentemque adspexerunt a-Jove-nutritorum regum, huic quidem super linguam dulcem fundunt rorem, hujus vero verba ex ore fluunt suavia: at sane populi 85 omnes ipsum respiciunt, reddentem jus rectis judiciis. Hic autem secure concionabundus statim etiam magnam contentionem scite dirimebat. Propterea enim reges prudentes sunt, ut populis læsis in-foro integras res restituant 90 facile, mollibus alloquentes verbis. Incedentem vero per urbem, tanquam Deum, venerantur reverentia blanda: eminet vero inter congregatos. Taleque Musarum sanctum munus hominibus. A Musis enim et eminus-feriente Apolline 95 viri cantores sunt super terram et citharœdi, ex Jove vero reges. Ille vero beatus, quemcunque Musæ amant: suavis ei ab ore fluit vox. Si quis enim vel luctum habens recens-afflicto animo tristetur, animo dolens, sed cantor 100 Musarum famulus gloriam priscorum hominum celebraverit beatosque Deos, qui Olympum incolunt; statim hic sollicitudinem obliviscitur, nec quicquam dolorum meminit: cito vere deflexerunt eos dona Dearum. Salvete, natæ Jovis, date vero amabilem cantilenam. 105 [Celebrate autem immortalium sacrum genus, semper exsistentium, qui tellure prognati sunt et cœlo stellato, nocteque caliginosa, quosque salsus nutrivit pontus.] Dicite autem, quomodo primum Dii et terra facti-sint et flumina et pontus immensus, æstu furens, 110 astraque fulgentia et cœlum latum superne: et qui ex his nati sunt Dii, datores bonorum, utque opes diviserint et quomodo honores distinxerint, atque etiam quomodo primum multicavum tenuerint Olympum: hæc mihi dicite, Musæ, celestes domos inhabitantes, 115 ab initio, et dicite quidnam primum fuerit illorum. Igitur primum quidem Chaos fuit, ac deinde Tellus lato-pectore, omnium sedes tuta semper [immortalium, qui tenent juga nivosi Olympi,] Tartaraque tenebricosa in-recessu terræ spatiosæ: 120 atque Amor, qui pulcherrimus inter immortales Deos, solvens-curas omniumque Deorum omniumque hominum, domat in pectoribus animum et prudens consilium. Ex Chao vero Erebusque nigraque Nox editi-sunt. Ex Nocte porro Ætherque et Dies prognati-sunt: 125 quos peperit, ubi-conceperat, Erebo concubitu mista. Tellus vero primum quidem genuit æqualem sibi Cœlum stellatum, ut ipsam totam circumtegat, ut esset beatis Diis sedes tuta semper. Genuit vero Montes altos, Dearum grata domicilia 130 Nympharum, quæ habitant per montes saltuosos. Atque etiam infrugiferum pelagus peperit æstu furens, Pontum, absque amore suavi: sed deinde Cœlo concumbens, peperit Oceanum profundis-vorticibus, Cœumque Criumque, Hyperionemque Japetumque, 135 Theamque Rheamque, Theminque Mnemosynenque, Phœbenque aurea-corona, Tethynque amabilem. Hos vero post natu-minimus natus-est Saturnus versutus, sævissimus inter-liberos: floridum autem oderat parentem. Vero etiam genuit Cyclopes superbum cor habentes, 140 Brontenque Steropenque et Argen forti-animo, qui Jovi et tonitru dederunt et fabricarunt fulmen. Hi autem sane cæterum quidem Diis similes erant, unus vero oculus media positus-erat in-fronte. [Hi vero ex immortalibus mortales evaserunt loquentes: Cyclopes vero nomen erat impositum, eo quod ipsorum 145 orbiculatus oculus unus inerat fronti:] roburque ac vires et variæ-artes erant in operibus. Alii vero etiam e Tellureque et Cœlo prognati-sunt tres filii magnique et prævalidi, nefandi, Cottusque Briareusque Gyasque, superba proles. 150 Quorum centum quidem manus ab humeris prorumpebant inaccessæ, capita vero unicuique quinquaginta ex humeris prognata-erant super robustos artus. Robur autem inaccessum, validum, ingenti in statura. Quotquot enim Tellureque et Cœlo procreati-sunt, 155 potentissimi sunt filiorum, a-suo vero infestabantur parente ab initio. Et horum quidem ut quisque primum nascebatur, omnes occultabat, et in lucem non emittebat, Terræ in latebris malo autem oblectabatur opere Cœlus, ipsa vero intus ingemiscebat Terra vasta, 160 referta: dolosam veor mala excogitavit artem. Statim vero procreans genus cani ferri fabricavit magnam falcem et edixit liberis caris. Dixit autem animum-addens, suo mœrens corde: Filii mei et patris nefarii, si volueritis 165 parere, patris malam ulciscemur contumeliam vestri. Prior enim indigna machinatus-est opera. Sic dixit: illos vero sane omnes invasit metus, neque quisque eorum locutus-est. Confirmato-animo tamen magnus Saturnus versutus rursus verbis compellavit matrem venerandam: 170 Mater, ego hoc certe in-me-recipiens peragam facinus, quoniam patrem detestabilem nihil curo nostrum. Prior enim indigna machinatus-est opera. Sic dixit: gavisa-est autem valde animo Tellus ingens. Collocavit autem ipsum celans in-insidiis: indidit vero manui 175 harpen asperis-dentibus: dolum autem suppeditavit omnem. Venit autem Noctem inducens magnus Cœlus: circum vero Telluri cupiens amoris incumbebat, et sane extensus-est undique: ex insidiis autem filius petiit manu sinistra, dextra vero immanem cepit harpen, 180 longam, asperis-dentibus, suique genitalia patris festinanter demessuit, retro autem jecit ut-ferrentur pone. Illa quidem non incassum effugerunt manu: quotquot enim guttæ proruperunt cruentæ, omnes suscepit Terra: inversis autem annis, 185 produxit Erinnyasque validas magnosque Gigantes armis nitentes, longas hastas manibus tenentes: Nymphasque, quas Melias vocant super immensam terram. Genitalia autem ut prius resecta ferro projecerat ex Epiro in pontum undosum, 190 sic ferebantur per pelagus longo tempore: circumcirca vero alba spuma ab immortali corpore oriebatur: in ea autem puella innutrita est: primum vero ad-Cythera divina vehebatur, inde tum circumfluam pervenit ad-Cyprum. Prodiit vero veneranda formosa Dea, circum vero herba 195 pedibus sub mollibus crescebat: ipsam autem Aphroditen spumigenamque Deam et pulchre-coronatam Cytheream nominant Diique et homines, quia in spuma nutrita-fuit: at Cytheream, quod appulit Cythera: Cyprigenam vero, quod nata-est undosa in Cypro: 200 atque amantem-genitalia, quod e genitalibus emersit. Hanc vero Amor comitatus-est, et Cupido sequebatur pulcher, natam primum Deorumque ad cœtum euntem. Hunc vero ab initio honorem habet, atque sortita-est sortem inter homines et immortales Deos, 205 virgineasque confabulationes risusque fallaciasque oblectationemque suavem amoremque blanditiamque. Illos vero pater Titanas cognomento vocabat, filios objurgans magnus Cœlus, quos genuit ipse. Dictitabat autem eos tendentes-manus protervia magnum patrasse 210 facinus, cujus deinceps ultio in-posterum futura-sit. Nox vero peperit odiosumque Fatum et Parcam atram, et Mortem: peperit vero Somnum: peperit vero agmen Somniorum: nemini concumbens Dea peperit Nox obscura. Deinde etiam Momum et Ærumnam dolore-plenam, 215 Hesperidesque, quibus mala trans inclytum Oceanum aurea pulchra curæ-sunt, ferentesque arbores fructum: [et Parcas et fatales-Deas genuit inexorabiles, Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ mortalibus nascentibus dant habendum bonumque malumque, 220 et quæ hominumque Deorumque delicta persequuntur, neque unquam deponunt Deæ vehementem iram, priusquam ab illo sumserint gravem pœnam, quisquis peccarit.] Peperit autem et Nemesin, cladem mortalibus hominibus, Nox perniciosa; post hanc vero Fraudem enixa-est et Concubitum 225 Seniumque perniciosum, et Contentionem peperit pertinacem. At Contentio odiosa peperit quidem Laborem molestum, Oblivionemque Famemque et Dolores lacrimabiles, Pugnasque Cædesque Prœliaque Stragesque virorum, Jurgiaque mendacesque Sermones Disceptationesque, 230 legum-contemtum Noxamque, familiares inter-se, Jusjurandumque, quod sane plurimum terrestres homines lædit, quando quispiam volens perjurium juraverit. Nereum vero veracem et ingenuum genuit Pontus, maximum-natu filiorum: sed vocant senem, 235 eo quod verusque et placidus: nec legum obliviscitur, sed justa et moderata judicia novit; rursum vero etiam Thaumantem magnum et fortem Phorcyn, Terræ commistus, et Ceto formosis-genis Eurybiamque, adamantis in pectore animum habentem. 240 Ex-Nereo autem prognatæ sunt peramabiles filiæ Dearum Ponto in infructuoso, et e-Doride pulcra, filia[TR1] Oceani, ultimi fluvii, Protoque Eucrateque, Saoque Amphitriteque, Eudoraque Thetisque, Galeneque Glauceque, 245 Cymothoë, Spioque, Toëque Haliaque amabilis et Melita gratiosa et Eulimene et Agave, Pasitheaque Eratoque, et Eunice roseis-brachiis, Dotoque Protoque, Pherusaque Dynameneque, Nesæaque et Actæa et Protomedia, 250 Doris et Panopia et formosa Galatea, Hippothoëque amabalis et Hipponoë roseis-brachiis, Cymodoceque, quæ fluctus in obscuro ponto flatusque divinorum ventorum una-cum Cymatolege facile mitigat et cum Amphitrite pulcris-talis, 255 Cymoque, Ejoneque, pulchreque-coronata Halimede, Glauconomeque hilaris et Pontoporia, Liagoreque et Evagore et Laomedia, Polynomeque et Autonoë et Lysianasse Evarneque, indole grata et specie inculpata, 260 et Psamathe, decora corpore, divaque Menippe, Nesoque Eupompeque, Themistoque Pronoëque, Nemertesque, quæ patris habet mentem immortalis. Hæ quidem ex-Nereo inculpato procreatæ-sunt filiæ quinquaginta, inculpata opera callentes. 265 Thaumas vero Oceani profundiflui filiam duxit Electram: hæc autem celerem peperit Irim, pulchricomasque Harpyias, Aëlloque Ocypetenque, quæ sane ventorum flamina et aves una comitantur pernicibus alis: similes-tempori enim volitant. 270 Phorco vero dein Ceto Græas peperit formosas a partu canas, quas inde Græas vocant immortalesque Dii humique incedentes homines, Perphredoque pulchro-peplo, Enyoque croceo-peplo, Gorgonesque, quæ habitant trans celebrem Oceanum, 275 in-extrema-parte ad noctem, ubi Hesperides argutæ, Sthenoque Euryaleque Medusaque gravia perpessa. Illa quidem erat mortalis, hæ autem immortales et senii expertes duæ: cum una vero concubuit cærulea-cæsarie Neptunus in molli prato et floribus vernis. 280 Ejus autem quum jam Perseus caput amputasset, exsiluit Chrysaorque magnus et Pegasus equus. Huic quidem cognomen erat, quoniam Oceani apud fontes natus-erat, ille vero ensem aureum tenebat manibus suis. Et-ille quidem cum-avolasset, relicta terra matre pecorum, 285 pervenit ad immortales: Jovis vero in domo habitat, tonitruque fulgurque ferens Jovi prudenti. Chrysaor autem genuit tricipitem Geryonem, mistus Calliroæ filiæ nobilis Oceani. Illum quidem armis-exuit vis Herculea, 290 boves apud flexipedes circumflua in Erythia: die illo, ubi boves egit latas-frontes-habentes Tirynthia in sacram, trajecto Oceano Orthroque interfecto et bubulco Eurytione, stabulo in obscuro, trans inclytum Oceanum. 295 Ipsam autem peperit aliud monstrum, intractabile, nihil simile, mortalibus hominibus neque immortalibus Diis, specu in concavo, divinam infracto-animo Echidnam: dimidam quidem nympham nigris-oculis, pulcris-genis, dimidiam contra ingentem serpentem, horrendumque magnumque, 300 [varium, crudivorum, divinæ sub cavernis terræ. Illic vero ei specus est in-imo cava sub petra, procul ab immortalibusque Diis mortalibusque hominibus: ibi sane ei destinarunt Dii inclytas domos incolere.] At coercebatur apud Arimos sub terra misera Echidna, 305 immortalis nympha et senii-expers diebus omnibus. Huic vero Typhaonem aiunt mistum-esse concubitu, vehementemque violentumque ventum, nigris-oculis puellæ: ea vero gravida-facta peperit truces liberos: Orthrum quidem primo canem peperit Geryoni. 310 Secundo iterum edidit-partu intractabilem, haud effabilem Cerberum, crudivorum, Plutonis canem ænea-voce, quinquaginta-capitum, impudentemque fortemque. Tertio Hydram rursus genuit perniciosa scientem, Lernæam, quam enutrivit Dea albis-ulnis Juno, 315 implacabiliter irascens robori Herculeo. Atque eam quidem Jovis filius occidit sævo ferro Amphitryoniades cum bellicoso Jolao, Hercules, ex-consiliis Mineræ prædatricis. Illa vero Chimæram peperit, spirantem inexpugnabilem ignem, 320 trucemque magnamque, perniciemque validamque. Hujus autem erant tria capita: unum quidem terribilis leonis, alterum capellæ, tertium vero serpentis, robusti draconis. [Ante leo, pone vero draco, in-medio autem capra, horrende efflans ignis vim ardentis.] 325 hanc quidem Pegasus occidit et strenuus Bellerophontes. At ea sane Sphingem perniciosam peperit, Cadmeis perniciem, ab-Orthro compressa, Nemeaeumque leonem, quem sane Juno cum-enutravisset, Jovis veneranda uxor, in arvis collocavit Nemeæ, cladem hominibus. 330 ibi sane hic commorans damno-afficiebat genera hominum, dominans Treto Nemeæ monte atque Apesanti: sed ipsum vis domuit roboris Herculei. Ceto vero minimum-natu cum-Phorcyne concubitu mista peperit sævum serpentem, qui obscuræ in-latibulis terræ 335 finibus in amplis aurea mala custodit. Hæc quidem Cetus et Phorcynis soboles est.

Tethys autem Oceano Flumina peperit vorticosa, Nilumque Alpheumque et Eridanum profundis-vorticibus, Strymonem, Mæandrumque et Istrum pulchrifluum, 340 Phasinque Rhesumque, Acheloum argenteis-vorticibus Nessumque, Rhodiumque Haliacmonemque, Heptaporumque Granicumque et Æsepum, divumque Simoënta, Peneumque et Hermum, amœneque-fluentem Caïcum, Sangariumque magnum, Ladonemque Partheniumque, 345 Evenumque et Ardescum, divumque Scamandrum. Peperit autem filiarum sacrum genus, quæ per terram viros tondent, cum Apolline rege, et Fluminibus: hanc vero a Jove sortem habent, Pithoque Admeteque, Jantheque Electraque, 350 Dorisque Prymnoque et Urania Deæ-similis, Hippoque Clymeneque, Rhodiaque Calliroëque, Zeuxoque Clytieque, Idyiaque Pasithoëque, Plexaureque Galaxaureque, amabilisque Dione Melobosisque, Thoëque et formosa Polydora, 355 Cerceïsque indole amabilis, Plutoque magnis-oculis, Perseisque Janiraque, Acasteque Xantheque, Petraeaque amabilis, Menestoque Europaque, Metisque Eurynomeque, Telestoque croceo-peplo Chyreisque, Asiaque et amabilis Calypso, 360 Eudoreque, Tycheque et Amphiro Ocyroëque, et Styx, quæ sane ipsarum excellentissima est omnium. Hæ vero Oceano et Thetye prognatæ-sunt, majores-natu filiæ. Multæ quidem sunt et aliæ. Ter mille enim sunt teneris-malleolis Oceanitides, 365 quæ sane multum-dispersæ terram et profunditates lacus undique pariter obeunt, Dearum splendida proles. Tot vero etiam alii fluvii cum-strepitu fluentes, filii Oceani, quos peperit veneranda Tethys: quorum nomina difficile est omnium mortalem virum proloqui, 370 sed singuli noverunt, quicumque circum-habitant. Thia autem Solemque magnum lucidamque Lunam Auroramque, quæ omnibus terrestribus lumen-præbet immortalibusque Diis, qui cœlum latum tenent, peperit, compressa Hyperionis in concubitu. 375 Crio autem Eurybia peperit in concubitu mista, Astræumque magnum Pallantemque diva Dearum,[TR2] Persenque, qui omni eminebat peritia. Astræo vero Aurora ventos peperit validos, Argesten, Zephyrum, Boreamque velocem-viatorem 380 et Notum, in concubitu Dea cum-Deo congressa. Post hos vero Aurora stellam peperit Luciferum mane-genita, astraque fulgentia, quibus cœlum cinctum-est. Styx vero peperit Oceani filia, Pallanti mista, Zelum et Nicen pulcris-malleolis, in ædibus; 385 et Robur atque Vim, præclaros peperit filios, quorum non est seorsim a-Jove domus, neque ulla sedes, nec via, quin illis Deus præeat, sed semper prope Jovem graviter-tonantem sedent. Sic enim consuluit Styx, incorruptibilis Oceanitis, 390 die illo, quando omnes Olympius fulgurator immortales vocavit Deos ad latum Olympum: dixit autem, quisquis una secum Deorum, contra-Titanas pugnet, nulli se ademturum præmia, sed honorem quemque habiturum, quem antea inter immortales Deos. 395 Illum vero dixit, qui honoris-expers fuerit sub Saturno et immunis, ad honores ac præmia se provecturum, ut æquum est. Venit autem sane prima Styx incorruptibilis in-Olympum cum suis filiis sui per consilia patris. Eam vero Jupiter honoravit, eximiaque dona dedit. 400 Ipsam enim quidem constituit, Deorum magnum ut-sit jusjurandum, filii autem diebus omnibus sui inquilini ut-sint. Similiter vero omnibus continuo, sicuti pollicitus-erat, perfecit: ipse autem prævalet atque imperat. Phœbe vero etiam Cœi perjucundum venit ad torum; 405 gravida-facta autem deinde Dea Dei in concubitu, Latonam cæruleo-peplo peperit, blandam semper, mitem hominibus atque immortalibus Diis, [blandam ab initio, suavissimam in Olympo.] Peperit vero Asteriam claram, quam olim Perses 410 duxit in amplam domum, sua ut-vocaretur uxor.

[Illa autem gravida-facta Hecaten peperit, quam præ omnibus Jupiter Saturnius honoravit: dedit vero ei splendida dona, potestatem ut-habeat terræque et infructuosi maris. Ea autem etiam stellato sub cœlo sortita-est honorem, 415 immortalibusque Diis honorata est maxime. [Etenim nunc, quando alicubi aliquis terrestrium hominum faciens sacra pulchra secundum ritum expiat, invocat Hecaten: ingensque eum sequitur honor facillime, cui benevola certe Dea suscipit preces: 420 atque illi divitias largitur, quoniam facultas sane ei adest.] Quotquot enim Terra Cœloque prognati-sunt et honorem sorte-acceperunt, illorum habet sortem omnium, neque quidquam ei Saturnius per-vim-ademit, neque abstulit, quæcumque sortita-est Titanas inter priores Deos, 425 sed habet, sicut primum ab initio facta-est distributio. Nec, quia unigenita est, minus Dea sortita-est honoris, [et potestatem in terraque et cœlo atque in mari:] sed insuper etiam multo plus, quoniam Jupiter honorat eam. Cui vero vult, magnifice præsto-est atque eum juvat: 430 inque concione inter-homines eminet, quem voluerit: quando autem ad bellum exitiosum armantur viri, tum Dea adest, quibus voluerit, victoriam benevole ut-præbeat et laudem porrigat: inque judicio reges apud venerandos sedet: 435 eximia vero etiam, quando viri in-certamine colluctantur, ibi dea et his præsto-est atque eos juvat. Qui-vicerit vero virtute et robore, pulcrum præmium facile fert, gaudensque parentibus gloriam parat. Bona autem equitibus adesse, quibus voluerit: 440 et his qui cæruleum mare trajectu-difficile exercent: vota-faciunt vero Hecatæ, et valde-sonanti Neptuno. Facile etiam prædam inclyta Dea dedit copiosam; facile autem abstulit apparentem, volens animo. Bona item in stabulis cum Mercurio pecus ad-augendum; 445 armentaque-boum gregesque magnos caprarum, gregesque lanigerarum ovium, animo certe volens, ex paucis copiosos-reddit et ex multis pauciores reddit. Ita sane etiam unigenita ex matre (exsistens) omnes inter immortales honorata-est muneribus. 450 Fecit autem eam Saturnius altricem-juvenum, qui post eam oculis adspexerunt lumen multa-contuentis Auroræ. Sic ab initio nutrix puerorum est: hi igitur sunt honores.

Rhea autem compressa a-Saturno peperit illustres liberos, Vestam, Cererem, et Junonem aureis-calceamentis, 455 fortemque Plutonem, qui sub terra domos incolit, immite cor habens, et valde-sonantem Neptunum, Jovemque sapientem, Deorum patrem atque etiam hominum, cujus etiam a tonitru concutitur lata terra. Et illos quidem deglutiebat Saturnus magnus, quicumque 460 utero ex sacro matris ad genua venerat, hæc agitans, ne quis clarorum Cœli-filiorum alius inter immortales haberet regium decus. Adierat enim ex-Terraque et Cœlo stelligero, quod sibi fatale-esset suo a filio domari, 465 quamvis robusto (exsistenti), Jovis magni per consilia: ideoque hic non vanam-speculationem habuit, sed insidias-struens filios suos devorabat: Rheam autem tenebat luctus gravis. Sed quando jam Jovem erat Deorum patrem atque etiam virorum paritura, tum tandem caris supplicabat parentibus 470 suis, Terræque et Cœlo stellato, consilium ut-conferrent, quo-pacto clam pareret filium carum, ulcisceretur vero furias patris sui contra-filios, quos devoraverat ingens Saturnus versutus. Illi vero filiæ dilectæ bene quidem auscultarunt atque morem-gesserunt, 475 et ei commemorarunt, quæcumque constitutum-esset fieri circa Saturnum regem et filium magnanimum. Miserunt autem in Lyctum, Cretæ in pinguem tractum cum minimum-natu filiorum esset paritura, Jovem magnum: hunc quidem sibi suscepit Terra vasta 480 Creta in lata educandum enutriendumque. [Tum eum pervenit ferens celerem per noctem nigram, primum ad Lyctum: abscondit autem ipsum manibus prehensum antro in excelso, divinæ sub latebris terræ, Ægeo in monte, denso, silvoso.] 485 Illi autem fasciis-involutum magnum lapidem in-manus-dedit Cœli-filio, præpotenti, Deorum priori regi: quem tum arreptum manibus suam condidit in-alvum miser, nec cogitavit animo, quod sibi in-posterum pro lapide suus filius invictus et securus 490 superesset, qui ipsum mox esset vi et manibus domitum honore expulsurus, ipse vero inter immortales regnaturus. Celeriter autem deinde robur et splendida membra crescebant illius regis: inversis vero annis, Terræ consilio astuto circumventus, 495 suam sobolem iterum emisit magnus Saturnus versutus, victus artibus vique filii sui. Primum vero evomuit lapidem, ultimo devoratum: hunc quidem Jupiter defixit in terram spatiosam Pytho in divina, sub amfractibus Parnassi, 500 monumentum ut-sit in posterum, miraculum mortalibus hominibus. Solvit vero patruos perniciosis a vinculis Cœligenos, quos vinxerat pater ex-amentia: qui ipsi retulerunt gratiam beneficiorum, dederuntque tonitru atque candens fulmen 505 et fulgur: antea vero immanis Terra ea occultaverat: quibus confisus, mortalibus et immortalibus imperat. Puellam vero Japetus pulcris-malleolis Oceanidem duxit Clymenen et eundem lectum conscendit. Ipsa vero ei Atlantem magnanimum peperit filium: 510 peperit præterea præclarum Menœtium atque Prometheum varium, versutum, amentemque Epimetheum, qui noxa ab-initio fuit hominibus inventoribus: primus enim sane Jovis fictam suscepit mulierem virginem. Flagitiosum vero Menœtium late-videns Jupiter 515 in Erebum demisit feriens ardente fulmine, propter improbitatemque et fortitudinem insolentem. Atlas vero cœlum latum sustinet dura ex necessitate, finibus in terræ, e-regione Hesperidum argutarum, stans, capiteque et indefessis manibus. 520 Hanc enim ipsi sortem destinavit prudens Jupiter. Ligavit vero indissolubilibus-compedibus Promethea versutum, vinculis duris mediam in columnam affigens. Et ei aquilam immisit expansis-alis: at hæc hepar comedebat immortale; id autem crescebat tantum ubique 525 noctu, quantum toto die edisset extentis-alis avis. Hanc quidem sane Alcmenæ formosis-malleolis fortis filius Hercules occidit, malam vero pestem profligavit ab-Japetionida, et liberavit eum ab ægritudine: non invito Jove Olympio in-alto-imperante, 530 quo Herculis Thebis-geniti gloria esset major etiam quam antea super terram multos-pascentem. His igitur is venerabundus honorabat præclarum filium: quamvis iratus remisit iram, quam prius habuerat, eo-quod certasset consilio cum præpotente Saturnio. 535 Etenim quando disceptabant inter se Dii mortalesque homines Meconæ, ibi tum magnum bovem volente animo divisum proposuit, Jovis mentem fallens. Hic enim carnesque et intestina cum pingui adipe in pelle deposuit, tegens ventre bubulo; 540 illic rursum ossa alba bovis dolosa arte rite-disponens deposuit, tegens candida arvina. Jam tum ipsum allocutus-est pater hominumque Deorumque: Japetionida, omnium illustrissime regum, o amice, quam inique partitus-es portiones! 545 Sic dixit eum carpens Jupiter perpetua consilia sciens. Hunc vero vicissim allocutus-est Prometheus vafer, leniter arridens; dolosæ autem non obliviscebatur artis: Jupiter gloriosissime, maxime Deorum sempiternorum, harum elige utram tibi in pectoribus animus suadet. 550 Dixit igitur dolosa-cogitans. Jupiter autem æterna consilia sciens[TR3] cognovit certe nec ignoravit dolum: mala autem spectabat animo hominibus mortalibus, quæ etiam perficienda erant. Manibus vero hic utrisque sustulit album adipem. [Irascebatur autem mente: ira vero ejus circumvenit animum, 555 ut vidit ossa alba bovis disposita dolosa arte.] Ex illo vero tempore immortalibus super terram genera hominum adolent ossa alba odoratis in aris. Hunc autem valde indignatus allocutus-est nubicogus Jupiter: Japetionida super omnibus rebus consilia sciens, 560 o amice, nondum sane dolosæ oblitus-es artis. Sic dixit irascens Jupiter æterna consilia sciens: ex illo tempore sane deinceps, doli memor semper, non dabat miseris ignis vim insatiabilis mortalibus hominibus, qui super terram habitant. 565 Sed ipsum decepit egregius filius Japeti, furatus indomiti ignis eminus-apparentem splendorem in concava ferula: momordit vero sane intus-in animo Jovem in-alto-tonantem, et ad-iram commovit eum carum cor, ubi vidit inter-homines ignis procul-apparentem splendorem. 570 Protinus autem pro igne struxit malum hominibus. E-terra enim conformavit perceleber Vulcanus virginis pudicæ simulacrum Saturnii per consilia. Cinxit vero et adornavit Dea lucidis-oculis Minerva candida veste: capiti vero calyptram 575 artificiosam manibus imposuit, mirum visu: [circum vero ei serta, recens-florentis floribus herbæ amœna, imposuit capiti Pallas Minerva:] circum vero ei coronam auream caput posuit, quam ipse fecerat inclytus Vulcanus, 580 elaborans manibus, gratificans Jovi patri. In hac autem artificiosa multa cælata-erant, mira visu, belluæ, quales continens multas alit atque mare. Harum ille multas in-ea-posuit, (gratia vero resplendebat magna,) mirabiles, animantibus similes vocalibus. 585 At postquam effecit pulchrum malum pro bono, eduxit, ubi alii erant Dii atque homines, ornatu gestientem Palladis splendidis-oculis, forti-patre-prognatæ. Admiratio autem cepit immortalesque Deos mortalesque homines, ubi viderunt dolum exitiosum, inexplicabilem hominibus. 590 [Ex illa enim genus est mulierum, Illius enim perniciosum est genus et gens mulierum feminearum.] clades ingens, quæ mortales inter homines habitant, perniciosæ paupertatis non comites, sed luxus. Veluti vero cum in alveariis tectis apes 595 fucos pascunt, malorum participes operum; illæque quidem per totum diem ad solem occidentem [diurnæ] laborant, figuntque favos albos, hi vero intus permanentes coopertis in alveariis, alienum laborem suum in ventrem metunt: 600 ita vero similiter viris rem-malam mortalibus mulieres Jupiter altitonans dedit, participes operum molestorum: alterum autem præbuit malum pro bono: qui nuptias refugiens et anxia opera mulierum, non uxorem-ducere velit, gravemque attigerit senectutem, 605 ob-inopiam senectutem-foventis, is autem non victus indigens vivit, mortui tamen possessionem inter se dividunt remoti-cognati. Cui vero contra nuptiarum conditio contigerit, pudicam autem habuerit conjugem, firmam in-mente, huic tamen etiam post hominum-memoriam malum cum-bono certat, 610 ut-adsit: qui vero adeptus-fuerit noxium genus mulierum, vivit in pectore gestans perpetuum mœrorem animo et cordi, et immedicabile malum est. Adeo non licet Jovis fallere consilium neque effugere. Neque enim Japetionides innocens Prometheus 615 illius evitavit gravem iram, sed per necessitatem eum, quamvis multiscium (exsistentem), magnum vinculum coercet. Briareo vero ubi primum pater iratus-erat animo Cottoque atque Gyæ, ligavit forti vinculo, fortitudinem immanem admirans atque etiam formam 620 et magnitudinem: collocavit autem eos sub terram latam: ibi illi dolores habentes sub terra habitantes, sedent in extrema-plaga, magnæ in finibus terræ, usque valde, mœrentes, corde magnum luctum habentes; sed ipsos Saturniusque et immortales Dii alii, 625 quos peperit pulchricoma Rhea Saturni in amore, Terræ consiliis reduxerunt in lucem iterum: ipsa enim eis cuncta longius recensuit, cum illis victoriamque et splendidam gloriam eos accepturos-esse. Diu enim pugnarunt, laborem animum-cruciantem habentes, 630 Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sunt, contra sese-invicem per validas pugnas: hi quidem ab alta Othry, Titanes gloriosi, illi vero sane ab Olympo, Dii datores bonorum: quos peperit pulchricoma Rhea Saturno concumbens; 635 illi igitur tum inter-se pugnam animum-excruciantem habentes, continenter pugnabant decem totos annos. Neque ullus erat contentionis gravis exitus neque finis alterutris; æqualiter autem finis extendebatur belli. Sed quando jam illis præbuit congruentia omnia, 640 nectarque ambriosamque, quibus Dii ipsi vescuntur, [omnium in pectoribus augebatur animus generosus. Ubi vero nectar gustarunt et ambrosiam amabilem,] jam tum ipsos sic affatus-est pater hominumque Deorumque: Audite me, Terræque et Cœli inclyti liberi, 645 ut dicam quæ me animus in pectore jubet. Jam enim admodum diu adversi nobis-invicem victoriæ et imperii gratia pugnavimus dies omnes, Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sumus. Vos vero magnamque vim et manus invictas 650 ostendite Titanibus contrarii in pugna tristi, memores amicitiæ placidæ, quam-multa perpessi ad lucem redieritis, molesto a vinculo, nostra per consilia, e caligine obscura. Sic dixit: hunc vero rursum excepit Cottus egregius: 655 venerande, non ignota loqueris: sed et ipsi scimus, quod tibi excellat quidem mens, excellat autem intellectus, depulsor vero immortalibus damni sis horrendi. Retro vero acerbis a vinculis, tua providentia e caligine tenebrosa 660 venimus, Saturni fili rex, insperata passi. Ideo et nunc intentoque animo et prudenti consilio vindicabimus imperium vestrum in gravi conflictu, pugnantes cum-Titanibus in acribus præliis. Sic dixit: collaudarunt vero Dii, datores bonorum, 665 sermone audito: bellumque cupiebat animus magis etiam quam antea: pugnam vero lugubrem ciebant omnes, feminæque et mares, die illo, [Titanesque Dii et quotquot Saturno prognati-sunt,] quosque Jupiter ex-Erebo sub terra misit ad lucem, 670 acresque fortesque, vires immensas habentes. Horum centum quidem manus ab humeris erumpebant omnibus simul, capita vero unicuique quinquaginta ex humeris enata-erant in robustis artubus. Hi cum Titanibus oppositi-fuere in pugna luctuosa, 675 rupes ingentes validis in manibus gestantes [Titanes vero ab-altera-parte confirmabant phalanges] alacriter, manuumque viriumque simul opus ostentabant utrique; horrende vero insonuit pontus immensus, terra autem valde stridebat, ingemiscebat vero cœlum latum 680 quassatum, penitusque concutiebatur amplus Olympus ab impetu immortalium, concussio vero pervenit gravis ad Tartarum tenebricosum, pedumque acris fragor, immodici tumultus ictuumque fortium: ita igitur in sese-mutuo jaciebant tela lamentabilia. 685 Vox autem utrorumque pervenit ad cœlum stellatum adhortantium: at illi congrediebantur magno cum clamore. Neque sane amplius Jupiter cohibebat suum robur, sed jam ipsius statim quidem robore implebatur animus, atque etiam omnem ostendebat vim: simul vero sane a cœlo atque ab Olympo 690 fulgurans incedebat continuo: fulmina autem confertim una-cum tonitruque et fulgure volabant manu a robusta, sacram flammam circumvolventia, crebra; circum vero terra alma reboabat ardens, crepitabatque undique igne valde immensa silva. 695 Fervebatque terra tota, et Oceani fluenta, pontusque immensus: illos autem circumdedit calidus vapor Titanes terrestres; flamma vero ad aërem divinum pervenit ingens: oculos vero visu-privabat quantumvis fortium splendor radians fulminisque fulgurisque. 700 Incendium autem ingens corripuit chaos: videbatur vero coram oculis adspicienti atque auribus vocem audienti eodem-modo, ac si terra et cœlum latum superne miscebantur: talis enim maximus strepitus excitabatur illius quidem dirutæ, hujus autem ex-alto proruentis. 705 Tantus fragor erat Deorum certamine confligentium. Simul vero venti motumque pulveremque una cum-strepitu-excitabant tonitruque fulgurque et ardens fulmen, tela Jovis magni, ferebantque fremitum clamoremque in medium utrorumque: strepitus igitur intolerabilis excitabatur 710 horrendi certaminis; robur autem apparebat operum. Inclinata vero est pugna: prius autem sibi-mutuo imminentes, constanter pugnabant in forti prælio. Illi vero sane inter primos pugnam acrem ciebant, Cottusque Briareusque Gyasque insatiabilis belli. 715 Hi igitur trecentas petras robustis e manibus mittebant frequentes, obumbrarunt autem jaculis Titanas, atque hos quidem sub terram late-patentem miserunt et vinculis molestis alligarunt, cum-vicissent manibus superbi licet essent, 720 tantum infra sub terram, quantum cœlum distat a terra: par enim spatium a terra ad Tartarum caliginosum. Novem enim noctesque et dies ærea incus cœlitus delabens decimo die ad terram perveniret: novem vero rursus noctesque et dies ærea incus 725 ex terra descendens decimo die ad Tartarum perveniret. Quem circa æreum septum ductum-est: circum vero ipsum nox tripliciter fusa-est circa collum: sed superne terræ radices sunt et infructuosi maris: illic Dii Titanes sub caligine tenebrosa 730 absconditi-sunt consiliis Jovis nubicogi. [loco in putrido, ubi vastæ ultima loca sunt terræ.] His non exeundum est, portas enim imposuit Neptunus æreas, murusque circuit utrimque. Illic Gyas Cottusque et Briareus magnanimus 735 habitant, custodes fidi Jovis ægida-tenentis.

Ibi vero terræ tenebricosæ et Tartari caliginosi pontique infructuosi et cœli stelligeri ex-ordine omnium fontes et fines sunt, molesti, squalidi, quos oderunt Dii quidem, 740 hiatus ingens, nec quisquam toto integro anno solum attingeret, ubi primum portas intra venisset. Sed sane huc et illuc ferret antea procella procellæ [molesta: horrendum vero etiam immortalibus Diis hoc monstrum: et noctis obscuræ domus horrenda 745 stat, nubibus obtecta nigris.] Has ante portas Japeti filius sustinet cœlum latum stans, capiteque et indefessis manibus, firmiter, ubi Noxque et Dies prope euntes sese-mutuo compellabant, alternis-subeuntes magnum limen 750 æreum: hæc quidem intus itura-est, illa vero foras egreditur, neque unquam utrasque domus intus cohibet; sed semper altera saltem extra domum (existens) super terram versatur; altera rursum intra domum (existens) exspectat sui tempus itineris, donec veniat. 755 [Hæc quidem terrestribus lumen multa-cernens habens, illa vero Somnum in manibus, fratrem Mortis, Nox noxia, nube tecta caliginosa.] Ibi autem Noctis filii obscuræ domus habent, Somnus et Mors, graves Dii: neque unquam eos 760 Sol lucidus intuetur radiis, cœlum scandens, nec cœlitus descendens. Horum alter quidem terramque et lata dorsa maris quietus percurrit et placidus hominibus; alterius vero ferreum quidem cor, aheneum vero ei pectus 765 crudele in præcordiis: tenet autem quem primum arripuerit hominum: hostis vero etiam immortalibus Diis. Illic dei inferi in-anteriore-parte ædes resonantes, fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ, stant: horrendus autem canis foris custodit, 770 sævus, artemque malam habet: introeuntibus quidem adulatur pariter caudaque et auribus ambabus; exire vero non iterum permittit retro, sed observans devorat, quemcunque prenderit extra portas euntem [fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ.] 775 Ibidem vero habitat abominanda dea immortalibus, horrenda Styx, filia reciprocantis Oceani maxima-natu. Seorsum vero a diis inclytas ædes incolit ingentibus saxis supertectas: circum autem quaque columnis argenteis ad cœlum firmatæ-sunt. 780 Raro vero Thaumantis filia, pedibus velox Iris, nuntii causa versatur super lata dorsa maris, quando lis et contentio inter Deos exorta-fuerit, et sane quisquis mentiatur cœlestes domos tenentium: Jupiter vero Irim misit Deorum magnum jusjurandum ut-ferat 785 e-longinquo in aureo vase, multum-celebratam aquam, frigidam, quæ e petra destillat excelsa, alta: multum vero etiam subtus terram spatiosam e sacro flumine fluit per noctem nigram Oceani cornu: decima vero pars secreta-est. 790 Novem quidem circa terramque et lata dorsa maris vorticibus argenteis volvens in mare cadit; illa vero una e saxo profluit, magnum damnum Diis. Quisquis perjurium libans juraverit immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi, 795 jacet spiritus-expers integrum per annum, neque unqum ambrosiæ et nectaris accedit propius cibum, sed jacet non-respirans et mutus stratis in lectis, malus autem sopor eum obtegit. Sed postquam morbo defunctus-est magnum per annum, 800 alia ex alia excipit molestior ærumna. Novennio autem a Diis separatur æternis, neque unquam ad concilium miscetur neque ad epulas, novem totis annis: decimo vero miscetur iterum cœtibus immortalium, qui cœlestes domos incolunt. 805 Tale itaque jusjurandum constituerunt Dii Stygis perennem aquam, priscam, quæ fluit valde-asperum per locum. [Ibi autem terræ caliginosæ et Tartari obscuri pontique infructuosi et cœli stellati, ex-ordine omnium fontes et fines sunt, 810 molesti, squalidi, quos oderunt Dii ipsi. Illic autem splendidæque portæ et aureum limen immotum, radicibus longis compactum, sua-sponte-natum: ante-illud vero deos extra omnes Titanes habitant, ultra Chaos caliginosum. 815 Ceterum valde-crepantis Jovis inclyti auxiliarii domus incolunt in Oceani fundamentis, Cottusque atque Gyas. Briareum quippe fortem (existentem) generum suum fecit graviter-fremens Neptunus; dedit autem Cymopoliam in-matrimonium-ducendam, filiam suam.]

820 Ast ubi Titanes e Cœlo expulerat Jupiter, minimum-natu peperit filium Typhoëum Terra ingens Tartari in concubitu per auream Venerem. Cujus manus quidem sunt ob robur laboribus aptæ et pedes indefessi robusti Dei: ex humeris vero ei 825 erant centum capita serpentis, horrendi draconis, lingus nigris lambentia; hujus autem in oculorum admirandis capitibus sub superciliis ignis micabat: [omnibus autem ex capitibus ignis flagrabat cernentis,] voces autem in omnibus erant horrendis capitibus, 830 omnigenum sonitum emittentes, ineffabilem. Interdum enim quidem sonabant, ut Diis intelligendum-esset, interdum vero etiam tauri valde-mugientis, robore indomiti, vocem ferocis, interdum vero etiam leonis sævum animum habentis, interdum vero etiam catulis similia, mira auditu, 835 interdum vero stridebat, resonabant autem montes alti. Et sane evenisset res inevitabilis die illo, et hic mortalibus et immortalibus imperasset, nisi sane bene intellexisset pater hominumque Deorumque. Graviter autem intonuit atque fortiter, circum vero terra 840 horrende edidit-fragorem et cœlum latum superne, pontusque Oceanique fluctus et tartara terræ. Pedibus vero sub immortalibus magnus contremuit Olympus, insurgente rege: ingemiscebat autem tellus. Ardor vero ab utroque occupabat cæruleum pontum 845 tonitruque fulgurisque, ignisque ab illo monstro,[TR4] [flammisque ventisque fulmineque ardenti:] fervebat autem terra omnis et cœlum atque mare: furebant vero sane circum littora undique fluctus magni ab impetu Deorum, concussioque non-sedanda oriebatur: 850 expavit Pluto, inferis mortuis imperans, Titanesque sub-tartarum circa Saturnum (exsistentes), [ob inexstinguibilem fremitum et gravem conflictum.] Jupiter vero postquam jam incitavit suum robur sumpsitque arma, tonitruque fulgurque et corscans fulmen, 855 percussit ab Olympo insiliens: circum vero omnia combussit ingentia capita sævi monstri. Ast ubi jam hoc vicit ictibus percutiens, id cecidit mutilatum, ingemiscebat autem terra vasta: flamma vero fulminato prosiliebat a-rege 860 montis in saltibus opacis, asperis, percusso: multaque vasta ardebat terra vapore ingenti et liquescebat velut stannum per artem juvenum, inque bene-forato catino calefactum, vel ferrum, quod solidissimum est, 865 [montis in saltibus victum igne flammeo, liquescit in terra divina, sub Vulcani manibus.] Sic igitur liquescebat terra jubare ignis ardentis. Abjecit autem illum animo mœstus in Tartarum vastum. Ex Typhoëo autem est ventorum vis humide flantium, 870 excepto Noto Boreaque, et Argeste Zephyroque. Qui quidem ex Diis sunt natum genus, hominibus magna utilitas. Alii vero sine-usu venti inspirant mare. Hi sane incidentes in obscurum pontum, clades magna hominibus, gravi sæviunt turbine; 875 alibi autem alii flant, dissipantque naves, nautasque perdunt: mali autem non est remedium viris, qui illis occurrerint in ponto: illi rursum etiam per terram immensam, floridam, opera jucunda corrumpunt humi-prognatorum hominum, 880 replentes pulvereque et molesto tumultu.

Sed postquam sane laborem beati Dii perfecerunt, cum-Titanibus autem honorum causa certarunt vi, jam tum jubebant regnare atque imperare, Terræ ex-consilio, Olympium late-cernentem Jovem 885 immortalibus. Hic vero ipsis bene distribuit honores. Jupiter autem Deorum rex primam uxorem duxit Metidem, plurimum ex-Diis edoctam atque mortalibus hominibus. Sed cum jam esset Deam splendidis-oculis Minervam paritura, tum jam dolose animo decepto 890 blandis sermonibus, in suam condidit alvum Jupiter, Telluris consiliis et Cœli stellati. Sic enim ei suaserunt, ne regium honorem alius haberet Jovis loco Deorum sempiternorum. Ex hac enim in-fatis-erat prudentes liberos nasci: 895 primam quidem virginem splendidis-oculis Tritonidem par habentem patri robur et prudens consilium: sed deinde sane filium Deorum regem et virorum erat paritura, superbum animum habentem: sed sane illam Jupiter ante in suum condidit ventrem, 900 ut sibi indicaret Dea bonumque malumque. Postea duxit splendidam Themidem, quæ peperit Horas, Eunomiamque Dicenque et Irenen florentem, quæ opera curant mortalium hominum; Parcasque, quibus maximum honorem dedit prudens Jupiter, 905 Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ dant mortalibus hominibus habendum bonumque malumque. Tres vero ei Eurynome Gratias peperit pulcris-genis, Oceani filia, peroptabilem formam habens, Aglajamque et Euphrosynen Thaliamque amabilem: 910 harum etiam e palpebris amor destillabat specantium solvens-membra: jucundum vero sub superciliis spectant. Ceterum hic Cereris multorum-altricis ad lectum venit, quæ peperit Proserpinam candidis-ulnis, quam Pluto rapuit sua a matre; dedit autem sapiens Jupiter. 915 Mnemosynen vero deinceps amavit pulchricomam, ex qua ipsi Musæ aureis-diadematis natæ-sunt novem, quibus placent convivia, et oblectatio cantus. Latona autem Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem, suavissimam prolem præ omnibus Cœlitibus, 920 peperit sane, ægida-tenenti Jovi concubitu mista. Postremam vero Junonem floridam duxit uxorem. Hæc autem Heben et Martem et Lucinam peperit, mista in concubitu Deorum regi et hominum; ipse vero ex capite splendidis-oculis Tritonidem, 925 acrem, tumultus-excitantem, ducem-exercitus, indomitam, venerandam, cui clamoresque placuerunt bellaque pugnæque. Juno autem Vulcanum inclytum, concubitu non mista, peperit, (ac succensuit et contendit cum suo marito,) præ omnibus artibus ornatum Cœlitibus. 930 Ex Amphitrite autem et valde-resonante Neptuno Trito late-potens natus-est magnus, qui maris fundum tenens apud matrem caram et patrem regem incolit aureas ædes, sævus Deus. Sed Marti clypeos-dissecanti Cytherea Terrorem et Pavorem peperit 935 sævos, qui virorum densas turbant phalanges in bello horrido cum Marte urbes-devastanti, Harmoniamque, quam Cadmus magnanimus duxit uxorem. Jovi vero Atlantis Maja peperit gloriosum Mercurium, præconem Deorum, sacrum lectum conscendens. 940 Cadmea vero ei Semele peperit clarum filium, mixta in concubitu, Bacchum multum-hilarantem, immortalem mortalis: nunc vero ambo Dii sunt. Alcmene vero peperit vim Herculeam, mixta in concubitu Jovi nubes-cogenti. 945 Aglajam vero Vulcanus, percelebris utrimque-claudus, minimam-natu Gratiarum floridam duxit uxorem. Aureo-crine autem Bacchus flavam Ariadnen, filiam Minois, floridam fecit conjugem. Hanc vero ei immortalem expertemque-senii fecit Saturnius. 950 Heben autem Alcmenæ pulcris-talis fortis filius, vis Herculis, peractis luctuosis certaminibus, filiam Jovis magni et Junonis aureis-calceamentis, pudicam duxit uxorem in Olympo nivoso: felix, qui magno facinore inter Deos confecto, 955 habitat illæsus et expers-senii omnibus diebus. Soli autem indefesso peperit inclyta Oceanis Perseis Circenque et Æëtem regem. Æëtes autem filius mortales-illuminantis Solis filiam Oceani, extremi fluvii, 960 duxit Deorum ex-consiliis, Idyiam pulcris-genis. Hæc autem ei Medeam pulcris-talis in concubitu peperit subacta per auream Venerem. Vos quidem nunc valete, Olympias domos tenentes, [insulæque continentesque-terræ et salsu intus pontus.] 965 Nunc autem Dearum genus cantate, blandiloquæ Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis, quæcunque quidem mortales apud viros cubantes immortales pepererunt Diis similes liberos. Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum, 970 Jasio heroï mista jucundo amore novali in ter-proscisso, Cretæ in pingui tractu, egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris omnibus (ut prosit): occurrenti vero et cujus ad manus venerit, illum locupletem reddidit, multasque ei præbuit fortunas. 975 Cadmo autem Harmonia, filia aureæ Veneris, Ino et Semelen et Agaven pulcris-genis, Autonoënque, quam duxit Aristæus densa-cæsarie, peperit et Polydorum pulchre-cinctis (in) Thebis. [Filia vero Oceani, Chrysaori magnanimo 980 mixta in concubitu aureæ Veneris, Calliroë, peperit filium mortalium robustissimum omnium, Geryonem, quem interfecit vis Herculea boves propter flexipedes circumflua in Erythea.] Tithono vero Aurora peperit Memnona ære-armatum, 985 Æthiopum regem, et Hemationem regem. Verum Cephalo sevit inclytum filium, fortem Phaëthontem, Diis similem virum: Hunc sane juvenem, tenerum florem habentem gloriosæ pubertatis, puerum juvenilia cogitantem amans-risum Venus 990 aufugit quum-abripuisset, et ipsum sacris in templis templi-custodem nocturnum fecit, dæmonem divinum. Filiam vero Æëtæ a Jove-nutriti regis Æsonides, voluntate Deorum æternorum, abduxit ab Æëta, peractis luctuosis certaminibus, 995 quæ multa imperabat magnus rex superbus, injurius Pelias et impius, fortium-facinorum-patrator. His peractis ad Jolcum rediit, multa perpessus, veloci in nave vehens pætis-oculis puellam, Æsonides, et ipsam floridam fecit uxorem. 1000 Et hæc quidem subacta ab Jasone, pastore populorum, Medeum peperit filium, quem in-montibus educabat Chiron Philyrides: magni vero Jovis voluntas perficiebatur. At Nerei filiæ, marini senis, nimirum Phocum quidem Psamathe peperit, diva Dearum, 1005 Æaci in amore per auream Venerem, Peleo autem subacta Dea Thetis argenteis-pedibus peperit Achillem prosternentem-viros, animo-leonino. Æneam vero peperit pulchre-coronata Cytherea Anchisæ heroï mixta jucundo concubitu, 1010 Idæ in verticibus multicavæ, silvosæ. Circe vero, Solis filia, Hyperionis, peperit Ulixis ærumnosi in amore Agrium atque Latinum inculpatumque fortemque, Telegonumque peperit per auream Venerem. 1015 Hi vero sane valde procul in-recessu insularum sacrarum omnibus Tyrrhenis valde-inclytis imperabant. Nausithoum vero Ulixi Calypso, diva Dearum, peperit Nausinoumque, mista ambili concubitu. [Hæ quidem, mortales apud viros cubantes, 1020 immortales pepererunt Diis pares liberos. Nunc vero feminarum genus cantate, suaviloquæ Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis.]

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings