SCUTUM HERCULIS.
Reading edition
1 Aut qualis, relicta domo ac patria terra, venit Thebas secuta martium Amphitryonem Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1] Ea sane mulierum genus superabat feminearum 5 Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla cum ea certabat earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes. Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus tale quiddam spirabat, quale etiam ab aureæ Veneris. Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem, 10 quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum: quamquam ille ei patrem præstantem occiderat, vi domitum, iratus propter boves: relicta autem idem patria terra Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis. Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge, 15 seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis, quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum suæ conjugis validoque combussisset igne vicos virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum. 20 Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant: eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat. Hunc autem una, cupidi bellique præliique, Bœotii equorum-domitores, super clypeos (robur) spirantes, 25 Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi, glorians populis. At pater hominumque Deorumque aliud consilium texebat in animo, ut Diis hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret. 30 Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens, desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris, nocturnus: celeriter autem venit in Typhaonium, inde rursum Phicium summum accessit prudens Jupiter. Ubi sedens mente meditabatur divina opera: 35 nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium; eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros, perfecto magno opere, rediit suam domum. Neque is ad famulos et pastores agrestes 40 festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum. Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum. Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis; ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato, 45 voluptuose lubenterque suam domum reversus-est. Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore, se-oblectans muneribus aureæ Veneris. Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo, Thebis septem-portis geminos peperit pueros, 50 non-amplius consentientes; fratres quamquam erant: alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe præstantiorem virum, Validum ac fortem, vim Herculeam: hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio, contra Iphicleum ab hastarum-concussore Amphitryone, 55 diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta, illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.
Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum. Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello, 60 armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis, stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi, ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat, excitatus compacto sub curru et pedibus equorum. Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant, 65 equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius, sperans se Jovis filium bellicosum aurigamque ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum. Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo: ipse enim illi concitavit vim Herculeam. 70 Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso; ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri, præter Herculem et præclarum Iolaum? 75 illi enim magnaque vis et manus invictæ ex humeris crescebant in robustis membris. Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum: Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium, utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum tenent, 80 deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe, occiso Electryone boum causa latis-frontibus: venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo, qui eum comiter-exceperunt et grata omnia ei præbuerunt, 85 ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis. Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide, sua conjuge: mox autem nos inverso anno nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio, paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter, 90 qui relictis suaque domo suisque parentibus, abiit honoraturus nefarium Eurystheum, temerarius: certo multum ingemiscebat postea suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est. Sed mihi Deus difficiles imperavit labores. 95 O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas equorum celeripedum: magnamque in mente fiduciam augens recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum, nihil veritus strepitum Martis homicidæ, qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus 100 Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis: enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello. Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus: Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque honorat tuum caput et taurinus Neptunus, 105 qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem: sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas. Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime currus committentes, Martisque nostrumque, 110 decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium, neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto fugiturum duos filios inculpati Alcidæ, qui jam ei prope sunt, cupientes belli prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora sunt epulis. 115 Sic ait: arrisit autem vis Herculea, animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat: et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est: Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus, 120 ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris. Sic locutus, ocreas orichalci splendidi, Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit; deinde etiam thoracem pectori induit 125 pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat primum luctuosa aggressurus certamina. Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram 130 rejecit in-tergum: multæ vero intus erant sagittæ horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices. Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis madebant; mediæ autem politæ erant, perlongæ, sed a-tergo nigræ aquilæ contectæ pennis. 135 Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære: capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit, artificiosam, ferream, ad tempora aptatam, quæ muniebat caput Herculis divini. Manibus quidem clypeum cepit undique-varium: nec quisquam eum 140 perrupisset jaciendo neque comminuisset, mirum visu. Nam totus quidem circum gypso candidoque ebore et electro lucidus erat, auroque fulgido splendens; chalybis vero laminæ erant-ductæ. [1] In medio autem draconis erat terror haudquaquam effabilis, 145 retro oculis igne lucentibus spectans: hujus etiam dentibus quidem repletum-erat os candide dispositis, sævis, inaccessis; supra terribilem autem frontem sæva contentio volitabat, parans pugnam virorum, tetra, quæ sane mentemque et præcordia eximebat viris, 150 quicumque bellum adversus Jovis filium gererent. Horum et animæ quidem sub terram submerguntur ad-Orcum intro ipsorum; ossa autem eorum, circum pelle putrefacta, Sirio torrido, in nigra putrescunt terra. In eo autem Propulsatioque Repulsioque factæ-erant; 155 in eo Tumultusque Nexque Homicidiumque ardebant. In eo Contentio Turbaque furebant, in eo perniciosa Mors, alium virum tenens recens-vulneratum, alium illæsum, alium mortuum per pugnam trahebat pedibus. Vestem autem habebat circum humeros cruentam sanguine virorum, 160 sævum intuens clamoribusque vociferans. In eo autem serpentum capita sævorum erant, haudquaquam effabilium, duodecim, quæ perterrefaciebant super terram genera hominum, quicumque bellum contra Jovis filium gererent; eorum et dentium quidem crepitus erat, quoties pugnabat 165 Amphitryoniades: hæc autem fulgurabant miranda opera: punctorum vero instar apparebant conspicuæ sævis draconibus, (qui erant) cærulei per terga, quorum vero nigricabant maxillæ. In eo autem suum greges agrestium erant atque leonum sese adspicientium, irascientumque cupientiumque. 170 Quorum etiam turmatim ordines incedebant; neque sane hi neutri tremebant; horrebant tamen colla utrique. Jam enim ipsis jacebat magnus leo, circum autem apri duo, spoliati anima, deorsumque iis niger cruor destillabat in-terra: ipsi autem , cervicibus dejectis, 175 jacebant mortui sub terribilibus leonibus. Hi vero etiam magis excitabantur, incensi ad-pugnandum, utrique, agrestesque sues trucesque leones. In eo autem erat pugna Lapitharum bellatorum Cæneumque circa regem Dryantemque Pirithoumque 180 Hopleumque Exadiumque Phalerumque Prolochumque Mopsumque Ampyciden, Titaresium, prolem Martis, Theseumque Ægiden, similem immortalibus: (qui erant) argentei, aurea circum coprus arma habentes. Centauri autem ex-altera-parte adversi congregabantur 185 circum magnum Petræum atque Asbolum augurem Arctumque Huriumque, nigrisque-pilis Mimantem et duos Peucidas, Perimedeum Dryalumque, argentei, aureas abietes in manibus habentes. Atque simul-impetu-facto tanquam (exsistentes) vivi 190 lanceis atque abietibus cominus contendebant. In eo autem Martis terribilis celeripedes stabant equi aurei, in eo vero etiam ipse spoliator perniciosus Mars, hastam in manibus habens, milites exhortans, sanguine cruentus, quasi vivos spolians, 195 currui insistens: juxta autem Pavorque Terrorque stabant cupientes bellum subire virorum. In eo autem Jovis filia prædatrix Tritogenia, ei similis quasique pugnam volens parare, hastam habens in manibus atque auream galeam, 200 ægidemque circum humeros: ingrediebatur autem prælium sævum. In eo autem erat immortalium sacer chorus; in medio vero dulce citharizabat Jovis et Latonæ filius aurea lyra: Deorum autem sedes, sanctus Olympus [in eo autem forum, circum vero opes immensæ fusæ-erant] 205 immortalium in certamine: Deæ autem incipiebant cantum Musæ Pierides, acute canentibus similes. In eo autem portus appulsu-facilis immensi maris rotundus factus-erat purissimo e stanno, undanti similis: multi vero per medium ipsius 210 delphines hac et illac ferebantur piscantes, natantibus similes: duo autem flando-excitantes argentei delphines natabant mutos pisces. Sub his vero ærei trepidabant pisces: at in ripis sedebat vir piscator observans; habebat autem manibus 215 piscium rete, projecturo similis. In eo autem erat pulcricomæ Danaës filius, eques Perseus, neque sane contingens clypeum pedibus, neque procul ab eo, miraculum magnum dictu, quoniam nusquam nitebatur. Ita enim hunc manibus fecerat inclytus Vulcanus 220 aureum; circum autem pedes habebat alata talaria. Et humeros quidem circum nigre-munitum ensem suspensum habebat æreum e loro: ipse autem velut cogitatio volabat. Totum vero tergum ejus tenebat caput sævi monstri Gorgonis: circum autem ipsum pera complectebatur, mirum visu, 225 argentea, fimbriæque dependebant lucidæ aureæ: terribilis autem circum tempora regis posita-erat Orci galea, noctis caliginem gravem habens. Ipse vero fugienti et formidanti similis Perseus Danaides protendebatur. At post eum 230 Gorgones inaccessæ neque effabiles ruebant, cupientes apprehendere. In pallido autem chalybe euntium resonabat clypeus magno strepitu acutum et tinnulum: in zonis autem dracones duo dependebant incurvantes capita. 235 Lambebant vero illi, iraque acuebant dentes, sævum tuentes. Supra sæva autem capita Gorgonum agitabatur magnus terror: sed supra ipsas viri pugnabant, bellica arma habentes, hi quidem a sua civitate suisque parentibus 240 pestem depellentes, illi autem devastare studentes. Multi quidem jacebant, plures autem sustinentes pugnam dimicabant: mulieres autem bene-constructis in turribus, æreis, acute clamabant, lacerabantque genas, vivis similes, opera inclyti Vulcani. 245 Viri autem, qui seniores erant, et quos senectus arripuerat, conferti extra portas erant, sursumque Diis manus tendebant beatis, pro suis liberis metuentes: illi vero contra pugnam sustinebant: at post ipsos Fatales-Deæ nigræ candidis crepantes dentibus, 250 torvæ terribilesque, cruentæque inaccessæque pugnam sustinebant de cadentibus. Omnes enim cupiebant cruorem nigrum bibere: quem vero primum forte-ceperant jacentem vel cadentem recens-saucium, ei quidem injiciebat una ungues magnos: anima vero ad Orcum descendebat, 255 Tartarum in frigidum. Illæ autem animum quum satiassent sanguine humano, hunc hominem quidem abjiciebant post-tergum, retro autem in tumultum et stragem festinabant iterum euntes. Clotho et Lachesis iis adstabant; debilior quidem Atropos nequaquam erat, magna Dea: sed sane hæc 260 aliis quidem præstantiorque erat maximaque-natu. Omnes circa unum virum pugnam acerbam committebant: truculente vero se-mutuo adspiciebant oculis succensentes, ungues vero manusque audaces conserebant. Juxta autem Tristitia stabat fœdaque et misera, 265 pallida, arida, fame oppressa, rigidis-genibus: longi vero ungues manibus insidebant. Hujus quidem ex naribus mucus manabat, ex genis autem cruor destillabat in-terram: hæc vero immense dentes-stringens, stabat, multus autem pulvis inspersus-erat humeris, 270 lacrymis madens. Juxta vero turrita urbs hominum: aureæ autem eam tenebant superliminaribus adaptatæ septem portæ: homines vero in voluptatibusque choreisque oblectationem capiebant: nam alii quidem bene-rotali in rheda ducebant viro uxorem, multusque hymenæus excitabatur: 275 procul autem ab ardentibus facibus fulgor resplendebat in manibus famularum: hæ vero venustate florentes præibant: illos autem chori saltantes sequebantur. Hæ quidem ad canoras fistulas emittebant cantum ex teneris oribus, circumque eas frangebatur echo. 280 Illi vero ad citharas ducebant chorum amabilem. Inde rursum ex-alia-parte juvenes comissabantur ad tibiam, alii quidem etiam ludentes inter saltationem et cantum, alii vero etiam ridentes: sub tibicine autem singuli procedebant: totam vero urbem voluptatesque choreæque 285 festivitatesque tenebant. Alii autem rursus extra oppidum tergis equorum conscensis currebant. Aratores vero proscindebant terram divam, succinctisque tunicis cincti-erant: sed erat profunda seges: alii quidem metebant mucronibus acutis cauliculata folia, 290 gravidas spicis, tamquam Cereris donum. Alii autem (in) restibus ligabant et sternebant aream: alii vero vindemiabant vinum, falces in manibus habentes: alii vero etiam in qualos ferebant a vindemiatoribus albos et nigros racemos magnis ex vineis, 295 gravidis foliis et argenteis capreolis: alii vero etiam in qualos ferebant. Juxtaque illos vinea aurea erat, inclyta opera prudentis Vulcani, agitata foliis et argenteis perticis, [alii quidem etiam ludentes sub tibicine singuli] 300 onerata uvis; nigritabant tamen ipsæ. Alii quidem calcabant, alii autem hauriebant; alii autem dimicabant pugilandoque et luctando: alii vero celeripedes lepores venabantur viri venatores, et asperis-dentibus canes-duo ante eos, cupientes capere, illi vero cupientes effugere: 305 juxta ipsos autem equites habebant laborem, proque præmiis certamen habebant et pugnam: bene-contextis vero in curribus aurigæ stantes immittebant veloces equos, habenas laxantes, illi autem crepitantes volabant currus compacti, et modioli valde resonabant. 310 Illi quidem igitur perpetuum habebant laborem, neque unquam iis victoria expedita-erat, sed anceps habebant certamen. Illis autem etiam propositus-erat magnus tripus in stadio, aureus, inclyta opera prudentis Vulcani. Circa vero marginem manabat Oceanus, turgenti similis; 315 totum autem amplectebatur clypeum artificiosissimum. At per ipsum cygni altivolantes magnum clangebant, qui sane multi natabant in summa aqua, juxta autem pisces lasciviebant. Mirum visu etiam Jovi gravitonanti, cujus per consilia Vulcanus fecit clypeum magnum validumque 320 aptans manibus. Hunc quidem Jovis fortis filius vibrabat violenter: in equinum autem insiliit currum, similis fulguri patris Jovis ægida-tenentis, leviter ingrediens: huic autem auriga, fortis Iolaus, bigis insistens regebat curvum currum. 325 Prope autem his advenit Dea splendidis-oculis Minerva, atque ipsos confirmans verbis volucribus allocuta-est: Salvete, Lyncei progenies longe inclyti: nunc itaque Jupiter robur vobis dat beatis (deis) imperans, Cycnumque interficiendi et inclyta arma despoliandi. 330 Aliud autem tibi verbum dicam, multo fortissime hominum: postquam enim Cycnum dulci vita spoliaveris, illum quidem tum ibidem relinque et arma ejus: ipse autem homicidam Martem accedentem observans, ubi nudatum clypeo (ab) artificioso 335 oculis videris, ibi vulnera acuto ferro: retro autem te-recipe, quoniam non sane tibi in-fatis est neque equos capere, neque inclyta arma illius. Sic locuta in currum adscendit diva Dearum, victoriam immortalibus manibus et gloriam tenens, 340 celeriter. Tunc jam igitur Jove-natus Iolaus horrendum equos increpuit: hi autem ex adhortatione raptim ferebant celerem currum pulverem-cientes per-campum. Nam iis animum addiderat Dea splendidis-oculis Minerva, ægide concussa: circum-ingemiscebat autem tellus. 345 Illi autem simul procedebant, similes igni sive procellæ, Cycnusque equum-domitor et Mars insatiabilis belli. Horum equi quidem deinde obvii sibi-mutuo acutum hinnivere, circaque eos resonabat echo. Hunc prior alloquebatur vis Herculea: 350 Cycne ignave, cur jam nobis immittitis veloces equos, viris, qui laboris et ærumnæ experti sumus? agedum præterage currum bene-politum, atque e-via cede prætergrediendo. Trachinem enim tendo ad Ceycem regem: is enim potentiaque et reverentia 355 Trachini præest: tu vero satis bene scis etiam ipse: ejus enim uxorem-habes filiam Themistonoën nigris-oculis. O ignave, non quidem enim tibi neque Mars mortis exitium prohibebit, si jam nos congressi-fuerimus ad-pugnandum. Jam quidem ipsum aio etiam alias periculum-fecisse 360 hastæ nostræ, quando pro Pylo arenosa adversus stetit mihi, pugnam insatiabiliter cupiens. Ter quidem mea ab hasta percussus nixus-est terra, vulnerato clypeo: quarto autem transadegi femur omnibus viribus incumbens, magnumque clypeum peforavi: 365 pronus autem in pulveribus humi cecidit hastæ impetu. Ibi jam infamis inter immortales fuit, manibus sub nostris relictis spoliis cruentis. Sic dixit: neque tamen Cycnus bene-hastatus volebat, huic obtemperans, retinere trahentes-currum equos. 370 Jam tunc a bene-compacto curru desilierunt celeriter in terram, filiusque Jovis magni et Enyalii regis. Aurigæ autem propius egerunt pulcricomos equos: illis autem sub irruentibus sonabat pedibus lata terra. Ut autem quando ab alto vertice montis magni 375 rupes desiliunt, super alias-aliæ vero cadunt, multæque quercus alticomæ, multæque et piceæ, populique radicibus-altis franguntur ab ipsis raptim volventibus, donec in-campum perveniant: ita illi in se-mutuo ruebant, magnum crepantes. 380 Tota autem Myrmidonumque civitas celebrisque Iolcus, Arneque atque Helice Antheaque herbosa (sub) voce utriusque valde resonabant: ii autem cum clamore mirando congressi-sunt: valde autem intonuit prudens Jupiter, deorsumque sane a cœlo guttas jecit sanguinolentas, 385 signum ponens belli suo magnanimo filio. Qualis autem in saltibus montis sævus adspectu aper dentibus-exsertis meditatur animo pugnare cum-viris venatoribus, acuitque candidum dentem incurvatus, spuma autem circa os mandenti 390 destillat, oculique ejus igni splendenti similes-sunt, erectis autem in dorso horret setis circaque collum: huic similis Jovis filius ab equino desiliit curru. Quando autem viridi nigris-alis sonora cicada ramo insidens æstatem hominibus canere 395 incipit, cui potus et cibus fecundus ros est, atque per-totum-diem et matutina fundit vocem æstu in gravissimo, quando cutem Sirius exsiccat: (tum jam milio circum aristæ nascuntur, quod æstate seminant, cum uvæ-acerbæ variegantur, 400 qualia Bacchus dedit hominibus lætitiam et laborem;) ea tempestate pugnabant, magnus autem tumultus excitabatur. [Ut vero leones duo pro occiso cervo sibi-mutuo irati in se-ipsos irruunt, sævusque ipsis rugitus strepitusque exoritur dentium:] 405 hi autem, sicut vultures incurvis-unguibus, repandis-rostris, rupe in excelsa magnum clangentes dimicaverint capræ montivagæ gratia aut feræ cervæ, pinguis, quam interfecit jaculans juvenis vir sagitta e nervo, ipse autem aberrarit alibi 410 loci ignarus (exsistens): at illi celeriter animadverunt, rapideque pro ea pugnam acrem instituunt: sic hi clamantes contra se-mutuo irruerunt. Ibi sane Cycnus quidem potentis Jovis filium occidere cupiens, clypeo adegit æream hastam, 415 neque perrupit æs: defendebant enim dona Dei. Amphitryoniades autem, vis Herculea, inter galeamque et scutum hasta longa cervicem nudatam celeriter infra mentum percussit violenter; at ambos abscidit nervos 420 homicida fraxinus: magnum enim robur inciderat viri. Cecidit autem, veluti quum aliqua quercus, aut quum rupes excelsa,[TR2] icta Jovis fumanti fulmine: sic cecidit: circum ipsum autem resonabant arma variata ære. Hunc quidem dein reliquit Jovis ærumnosus filius: 425 ipse autem homicidam Martem accedentem observans, sævum videns oculis, ut leo corpus aliquod forte-nactus, qui admodum avide pelle validis unguibus dissecta quam celerrime dulcem animam abstulit: ferocia autem sane hujus nigrum intumuit cor: 430 splendidis-spectans vero oculis sævum costasque et humeros cauda flagellans pedibus fodit, neque quisquam ipsum sustinuit ex-adverso adspiciens prope ire, neque pugnare: talis igitur Amphitryoniades insatiabilis belli adversus stetit Marti in præcordiis audaciam augens, 435 celeriter: is autem ipsi prope accessit mœsto corde; utrique autem clamantes se-invicem invaserunt. Ut autem, quando a magno rupes cacumine præcipitarit, longe vero insiliendo volvitur, atque cum fragore venit irruens, collis autem huic obvius-fuit 440 altus: huic iam concucurrit; ibi is eam retinet: tanto ille quidem fremitu, gravans-currum perniciosus Mars, vociferans irruit; ille autem prompte eum excepit. Ast Minerva, filia Jovis ægida-tenentis, obviam venit Marti, tenebrosam ægidem habens: 445 sæva autem torve intuens verbis volucribus allocuta-est: Mars, inhibe animos fortes et manus invictas. Neque nim tibi fas est inclytis armis spoliare Herculem occisum, Jovis magnanimum filium. Sed age, desine pugna, neve adversus sta mihi. 450 Sic ait: sed non persuasit Martis magnanimi animo; sed magnum crepans flammæ similia arma vibrans, celeriter invasit vim Herculeam, occidere cupiens: et igitur conjecit æratam hastam vehementer, sui filii irascens gratia mortui, 455 in clypeum magnum: at splendidis-oculis Minerva hastæ impetum avertit, protendens-se a curru. Acerbus autem Martem dolor cepit: extracto vero gladio acuto irruit contra Herculem magnanimum: at hunc accedentem Amphitryoniades, sævi insatiabilis belli, 460 femore nudatum clypeo sub artificioso vulneravit violenter: at valde carnem perscidit hastâ jaculans, inque terram eum prostravit mediam. Huic autem Terror et Pavor bene-rotalem currum et equos adegerunt celeriter propius, et a terra spatiosa 465 in currum posuerunt artificiosissimum: celeriter autem deinde equos flagellabant: venerunt vero in magnum Olympum. Filius autem Alcmenæ et gloriosus Iolaus, Cycno detractis ab humeris armis pulcris revertebantur: mox autem exinde ad urbem Trachinis venerunt 470 equis celeripedibus. At splendidis-oculis Minerva pervenit in Olympumque magnum et domos patris. Cycnum autem contra Ceyx sepelivit et populus innumerus, qui prope urbem habitabant inclyti regis Anthen Myrmidonumque urbem celebremque Iolcum, 475 Arnenque atque Helicen: multus autem congregabatur populus, honorantes Ceycem, carum beatis Diis. Illius vero sepulcrum et monumentum invisibile reddidit Anaurus, imbre hiemali inundans. Ita enim eum Apollo Latonæ-filius jussit, quoniam (Cycnus), inclytas hecatombas quicumque ageret Delphos, eum vi spoliabat insidiatus.