OPERA ET DIES.
Reading edition
1 Musæ, ex Pierica carminibus celebrantes, adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes, per quem mortales homines pariter obscurique clarique sunt, nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate. 5 Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit, facileque præclarum minuit et obscurum auget, facileque corrigit pravum et superbum attenuat Jupiter altitonans, qui supremas ædes incolit. Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia. 10 Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.
Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram sunt duo: alteram quidem probaverit prudens, altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent. Nam hæc quidem bellumque malum et discordiam fovet, 15 noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario immortalium consiliis Contentionem colunt molestam. Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura, posuit vero eam Saturnius altithronus, in-æthere habitans, terræque in radicibus et inter homines, longe meliorem. 20 Hæc quamvis inertem tamen ad opus excitat. In alium enim quispiam intuens opere vacans divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare, domumque bene instituere: æmulatur enim vicinum vicinus, ad divitias contendentem: bona autem Contentio hæc hominibus. 25 Et figulus figulo succenset et fabro faber, et mendicus mendico invidet et cantor cantori. O Persa, tu vero hæc tuo repone-in animo: neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abducat, lites spectanti fori auditori (exsistenti). 30 Tempus enim raro litiumque est forique, cuicumque non victus domi in-annum repositus-est, tempestivus, quem terra fert, Cereris munus. Hoc satiatus lites ac rixam moveas de facultatibus alienis: tibi vero non-amplius secunda-vice licebit 35 sic facere: sed extemplo dirimamus litem rectis judiciis, quæ ex Jove sunt optima. Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa rapiens auferebas, valde adulans reges donivoros, qui hoc jus volunt judicasse. 40 Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium sit toto, neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas. Absconditum enim habent Dii victum hominibus. Facile enim vel uno die acquisivisses, ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens): 45 statim gubernaculum quidem super fumo poneres, opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium. Sed Jupiter abscondit iratus animo suo, quod ipsum decepit Prometheus versutus. Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias tristes. 50 Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius Japeti furatus-est hominibus-dandum Jove a prudenti in cava ferula, fallens Jovem fulmine-gaudentem. Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter: Japetionide, præ omnibus consilia sciens, 55 gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis, tibique ipsi magnum exitium et posteris. Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes oblectentur[TR1] (in) animo, suum malum amore-amplectentes. Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque. 60 Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime terram aqua miscere, et hominis indere vocem et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam opera docere, artificiose telam texere: 65 et gratiam circumfundere capiti auream Venerem, et desiderium grave, et membra-rodentes curas: indere vero impudentem mentem et fallaces mores Mercurium jussit nuntium Argicidam. Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi. 70 Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis: cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva: circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam 75 Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis: [omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.] At ipsi in pectore nuntius Argicida mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen 80 imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus. At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit, ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam 85 munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus acciperet a Jove Olympio, sed remitteret retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret. Verum ille recepto-eo, cum jam malum haberet, sensit. 90 Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum procul absque malis et sine difficili labore, morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt. [Mox enim in miseria mortales consenescunt.] Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset, 95 dispersit; hominibus autem paravit curas tristes. Sola vero illic Spes in illæso domicilio intus mansit dolii sub labris, neque foras evolavit: prius enim injecit operculum dolii, ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis. 100 Alia vero innumera mala inter homines vagantur. Plena enim quidem terra est malis, plenum vero mare: morbi autem hominibus interdiu atque noctu spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter. 105 [Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]
Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ: [quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines. Aureum quidem primo genus loquentium hominum 110 immortales fecerunt Olympias domos habentes. Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret: sicut Dii autem vivebant securum animum habentes, procul absque et laboribus et ærumna: neque misera senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus sibi similes 115 oblectabantur in conviviis mala extra omnia; moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia illis erant; fructumque ferebat fertile arvum sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes quieti operibus fruebantur cum bonis multis. 120 [abundantes pomis, cari beatis Diis.] (120) Verum postquam hoc genus terra abscondit, ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis, boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum: qui sane custodiunt et justitiam et prava opera, 125 aëre induti ubique oberrantes per terram, (125) opum-datores: et hoc munus regium obtinebant. Secundum inde genus multo deterius postea argenteum fecerunt Olympias domos habentes, aureo neque forma simile, neque ingenio. 130 Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam (130) educabatur crescens valde rudis sua in domo: sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset, pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant 135 a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere (135) volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris, uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant. 140 At postquam et hoc genus terra occultavit, (140) hi quidem subterranei beati mortales vocantur, secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur. Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum æneum fecit, omnino argenteo nihil simile, 145 e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis (145) opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum edebant, sed adamantis habebant durum animum, inaccessi: magna autem vis et manus invictæ ex humeris nascebantur in validis membris. 150 His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus; (150) æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum. Et hi quidem manibus sub suis domiti abierunt in putridam domum horribilis Plutonis, ignobiles: mors autem eos, terribiles quamvis (exsistentes), 155 cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis. (155) Sed postquam et hoc genus terra operuit, rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem Jupiter Saturnius fecit, justius et melius, virorum heroum divinum genus, qui vocantur 160 semidei priore ætate per immensam terram. (160) Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis, alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea in terra, perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ; alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris 165 ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ. (165) Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit: iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est. 170 Et ii quidem habitant securum animum habentes in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum, (170) felices heroes, quibus mellitum fructum ter quotannis florentem fert fecundus ager. Utinam non jam debuissem ego quintis interesse 175 hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci! Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu (175) cessabunt a-labore et miseria, neque noctu, corrupti: graves vero Dii dabunt curas. Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis. 180 Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum, postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint. (180) Neque pater liberis concordans, neque liberi patri, neque hospes hospiti, neque amicus amico, neque frater carus erit, ut antehac certe. 185 Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes; incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis, (185) impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi senibus parentibus educationis-præmia reddent, violenti: alter autem alterius civitatem diripiet. 190 Neque ulla pii gratia erit, neque justi, neque boni; magis vero maleficium et injurium (190) virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor non erit: lædetque malus meliorem virum, verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit. 195 Livor autem homines miseros omnes maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.
(195) Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa, candidis verstibus tectæ corpus pulcrum, immortalium ad genus iverunt relictis hominibus 200 Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.
(200) Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis ipsis. Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis, admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam: 205 hæc vero misere, curvos fixa circum ungues, lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est: (205) Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior: hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem (exsistentem): cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam. 210 Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus contendere; victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur. (210) Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis. O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove: injuria enim etiam mala misero est homini; nec quidem dives 215 facile ferre potest, gravaturque ab ea, illapsus damnis: via vero aliter perveniendi (215) melior ad justa: justitia autem injuriam superat ad finem progressa: passus vero damna stultus cognovit. Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis. 220 [At Justitiæ tumultus est tractæ, quo viri duxerint donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.] (220) Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum, aerem induta, malum hominibus adferens, qui ipsam expellunt, neque justam partem distribuunt. 225 Qui vero jura peregrinis et civibus dant recta, neque quidquam prætergrediuntur justum, (225) his floret urbs, populique florent in ipsa: pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis molestum bellum decernit late-cernens Jupiter, 230 neque umquam justos inter homines fames versatur, neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus fruuntur. (230) His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus summa quidem fert glandes, media vero apes: lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt: 235 pariunt vero mulieres similes liberos parentibus: florent autem bonis perpetuo: neque in navibus (235) iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager. Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera, iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter. 240 Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit, quicumque peccat et iniqua machinatur. (240) Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius, famem simul et pestem: intereunt vero populi; neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ, 245 Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum, (245) aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum. O reges, vos autem considerate etiam ipsi hanc vindictam: prope enim inter homines versantes 250 immortales observant, quotquot pravis judiciis se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes. (250) Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice immortales Jovis custodes mortalium hominum: hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera, 255 aëre induti, ubique oberrantes per terram. Illa autem virgo est, Justitia, ex Jove, procreata (255) augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent. Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens, statim apud Jovem patrem considens Saturnium, 260 refert hominum injustam mentem, ut luat [populus peccata regum, qui perniciosa meditantes (260) alio inflectunt jura prave dicentes.] Hæc observantes reges, corrigite sententias, donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini. 265 Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens, malumque consilium consulenti pessimum. (265) Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet, quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat. 270 Nunc jam ego neque ipse inter homines justus sim, nec meus filius: quoniam malum est virum justum (270) esse, siquidem majus jus injustior habebit. [Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.] O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo, 275 et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere omnino. Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius: (275) piscibus quidem et feris et avibus volucribus, ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos: hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima 280 est. Si enim quis velit justa profiteri cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter: (280) qui vero testimoniis volens perjurium jurans mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit, ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est: 285 viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior. Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa. (285) Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere facile: plana quidem via est, valde autem procul habitat. Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt 290 Immortales: longa vero et ardua via est ad eam, et aspera primum: ubi vero ad summum aliquis venerit, (290) facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens). Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit, cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora. 295 Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit. Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens (295) in animo reposuerit, ille contra inutilis vir est. At tu quidem nostri memor semper præcepti operare, Persa, diva proles, ut te Fames 300 oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres veneranda, victuque tuum impleat horreum. (300) Fames enim semper ignavo comes est viro. Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole, 305 qui apum laborem absumunt otiosi, vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire, (305) ut tibi tempestivo victu impleantur horrea. Ex laboribus autem viri evadunt pecorosique opulentique: etiam laborans multo carior immortalibus 310 eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos. Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus est. (310) Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur. Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.** 315 si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo. (315) Pudor autem non bonus egenum hominem tenet, pudor, qui homines valde lædit atque juvat. Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus. 320 Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores. Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit, (320) aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit hominum, pudorem vero impdentia expulerit: 325 facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur. (325) Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male tractaverit; quique fratris sui lectum adscenderit secreti concubitus uxoris, scelerata patrans; 330 quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos; quique parentem senem misero in senectutis limite (330) increpuerit gravibus incessens verbis: huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero operibus pro iniquis gravem exhibet talionem. 335 Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum. Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis (335) caste et pure, nitida vero femora adoleto: alias autem libationibus thuribusque placato, et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit: 340 ut tibi benevolum cor et animum habeant; [ut aliorum emas agrum, non tuum alius.] (340) Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque: eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat. Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud quid accidat, 345 vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati. Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum. (345) Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum. Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit. Recte quidem metiaris mutuans a vicino, recte vero redde, 350 eadem mensura, et amplius, si quidem possis: ut indigens etiam in posterum æquum eum invenias. (350) Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis. Amantem ama, et succurrenti succurre: et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit. 355 Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit. Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix. (355) Quicumque enim quidem vir libens dat, is etiam multum dederit.* gaudet dono et delectatur suo in animo. Qui vero ipse ceperit impudentiæ obsecutus 360 quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum. Siquidem enim et parvum ad parvum posueris, (360) et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit. Qui vero ad id-quod adest adjicit, is vitabit atram famem. Neque vero quod domi repositum est hominem cruciat. 365 Domi melius est esse, quoniam damnosum, quod foris est. Bonum quidem de-præsenti capere, miseria vero animo, (365) egere absente: quæ te meditari jubeo. Incipiente autem dolio et desinente saturare, in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia. 370 Merces autem viro amico constituta æqua esto. Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto: (370) credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt homines. Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat, blanda garriens, tuum inquirens domicilium. 375 Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus. Unicus vero filius sit, paternam domum (375) qui-servet: ita enim opulentia crescet in ædibus. Senex autem moriaris, alterum filium relinquens. Facile vero et pluribus præbuerit Jupiter ingentes opes. 380 Major quidem plurium cura, major autem accessio. [Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo, (380) sic facito, et operi super opus operare.]
Pleiadibus Atlante-natis exorientibus, incipe messem; arationem vero, occidentibus. 385 Hæ autem sane noctesque et dies quadraginta latent: rursum vero inverso anno (385) apparent primum ubi-acuitur ferrum. Hæc utique camporum est lex, iisque, qui mare prope habitant iisque, qui valles flexuosas, 390 a-mari fluctuante procul, pinguem regionem incolunt: nudus serito, nudusque arato, (390) nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles*** opera tibi-parare Cereris, ut tibi singula tempestiva crescant,ne quando interim egens 395 mendices ad alienas domos, et nihil efficias. Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi non amplius-dabo, (395) neque admetiar: operare, stolide Persa, operibus, quæ hominibus Dii destinarunt: ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens 400 quæras victum per vicinos, hi vero negligant. Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero amplius molestus-tueris, (400) rem quidem non facies, tu vero inania mula dices: inutilis autem erit verborum copia. Sed te jubeo cogitare debitorumque solutionem famisque evitationem. 405 Domum quidem primum, fœminamque bovemque aratorem, [servam non nuptam, quæ et boves sequatur:] (405) utensilia vero domi omnia apta parato: ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas, tempus autem prætereat, minuaturque etiam opus. 410 Neve differas in crastinum inque perendinum: non enim frustra-laborans[TR4] vir implet horreum, (410) neque differens: studium vero opus auget. Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur. Quum jam desinit vis acuti solis 415 æstum sudoriferum, per-autumnum pluente Jove præpotente, mutatur vero humana cutis* (415) multo agilior: jam enim tunc Sirius stella paulisper supra caput mortalium hominum venit interdiu, magis autem nocte fruitur: 420 tum minime-rosa (vermibus) est cæsa ferro silva, folia autem[TR5] humi fundit, germinationeque desinit: (420) tunc igitur lignari memento tempestiva opera. Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale, axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic: 425 si vero octopedalem, inde et malleum secueris. Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plaustro. (425) Multa curva ligna: ferto autem buram, cum inveneris domum, in monte quærens vel in campo, ilignam: hæc enim bobus ad-arandum firmissima est, 430 si Minervæ famulus, dentali infigens, clavis conjungens adaptaverit temoni. (430) Bina vero facito aratra, fabricans domi, alterum nativa-bura et alterum compactile: quoniam multo melius sic: si alterum quidem fregeris, alterum bobus injeceris. 435 E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones, e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero duos novennes (435) mares comparato (horum enim robur non imbellicum est) juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi. Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum 440 fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint. Hos autem simul quadragenarius juvenis sequatur, (440) panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum, qui opus curans rectum sulcum ducat, non-amplius circumspiciens æquales, sed in opere 445 animum habens: hoc vero neque junior alius melior ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam. (445) Junior enim vir ad æquales desiderio-trahitur. Observa vero, cum gruis vocem audieris alte in nubibus quotannis clangentis: 450 hæc arationisque signum affert, et hyemis tempus indicat imbriferæ: cor autem rodit viri bobus-carentis. (450) Tunc sane pasce camuros boves domi manentes. [Facile enim est verbum dicere: Par-boum da et plaustrum; facile autem recusare: Sunt vero opera bobus. 455 Putat autem vir mente nempe dives se fabricaturum plaustrum, stultus, neque hocce scit: centum enim sunt ligna plaustri, (455) quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.] Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit, jam[TR6] tunc aggredere, simul servique et ipse, 460 siccum et humidum arans arationis per tempus, mane valde festinans, ut tibi impleantur arva. (462) [Vere vertito; æstate vero iteratum arvum non te fallet.] Novalem autem serito adhuc levem agrum. [Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.] 465 Supplica vero Jovi infero, Cererique castæ, perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus, (465) incipiens primum arationem, cum extremum stivæ manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo sequens 470 servus tenens ligonem negotium avibus facessat, semina abscondens. Diligentia enim optima (470) mortalibus hominibus, negligentia vero pessima. Sic ubertate spicæ nutaverint ad-terram, si finem ipse postea Olympius præbuisset, 475 e vasis autem ejeceris araneas; et te spero gavisurum, de-victu sumentem intus reposito. (475) Bene-onustus autem pervenies ad album ver, neque ad alios respicies: tui vero alius vir indigus erit. Si vero sole vertente (bruma) divam araveris terram, 480 sedens metes, pauxillum manu cormprehendens, alternatim ligans pulverulentus,[TR7] non valde gaudens. (480) Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient. [Alias autem alia Jovis mens ægida-habentis,] difficilis vero hominibus mortalibus intellectu. 485 Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit. Quando cuculus canit quercus in foliis, (485) primum, delectatque mortales super immensam terram; tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat, neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens: 490 ita serus-arator priorem æquarit. [Animo autem bene omnia serva: neve te lateat (490) neque ver evadens album, neque tempestivus imber.] Præteri autem ærariam officinam et calidam tabernam, tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus 495 arcet, ubi impiger vir valde domum augeat: ne te malæ hyemis difficultas deprehendat (495) cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas. Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans, egens victus, mala locutus-est ad-animum suum. 500 [Spes vero non bona indigentem virum fovet, sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit. (500) Demonstra autem servis, æstate adhuc media (exsistente): Non semper æstas erit, exstruite casas.] [Mensem[TR8] vero Lenæonem, malos dies, boves-cruciantes omnes, 505 hunc vitate, et glacies, quæ super terram flante Borea molestæ exsistunt, (505) qui per Thraciam equorum-altricem lato mari inspirans id concutit: remugit autem terra et silva: multas vero quercus alticomas abietesque densas 510 montis in saltibus dejicit terræ multos-pascenti irruens, et omnis reboat tunc innumera silva. (510) Feræ autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt, quarum etiam villis cutis obtecta est: sed sane et has frigidus cum-sit perflat, villosis-pectoribus licet exsistentes. 515 Et per pellem bovis penetrat, neque hæc eum arcet; et etiam per capram flat longis-pilis: sed ovium-greges omnino, (515) quia valde-densi villi ipsarum, non perflat vis venti Boreæ: incurvum vero senem facit. Etiam per virginem tenelli-corporis non perflat, 520 quæcumque intra ædes caram apud matrem manet, nondum opera sciens aureæ Veneris; (520) quando lota tenerum corpus et pingui oleo uncta in-recessu cubat intra domum die hiberno, quando exossis (polypus) suum pedem arrodit, 525 inque domo sine-igne et in latibulis tristibus, neque ei sol ostendit pabulum invadendum: (525) sed super nigrorum hominum populumque urbemque vertitur, tardius autem Græcis lucet. Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolæ 530 misere manducantes per nemora saltuosa fugiunt, (et omnibus in animo id curæ-est,) (530) ubi tecta quærentes densas latebras habent, et antrum petrosum: illi vero tripodi (seni) homines similes, cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat, 535 huic similes incedunt, vitantes nivem albam.] Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo, (535) lænamque mollem et talarem tunicam: stamine vero in pauco multum subtegmen intexe. Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant, 540 neve erecti horreant surgentes per corpus. Circum vero pedes calceos bovis vi occisi (540) aptos ligato, pilis intus condensatos. Primogenitorum vero hœdorum, cum frigus tempestivum venerit, pelles consulto nervo bovis, ut super dorsum 545 pluviæ circum-injicias munimentum: in capite vero superne pileum habeto elaboratum, ne aures humefias: (545) frigida enim et aurora est Borea cessante: matutina vero super terram a cœlo stellato nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus: 550 quæ hauriens fluminibus e perennibus, alte supra terram sublata venti procella, (550) interdum quidem etiam pluit ad versperam, interdum vero descendit densas Thracio Borea nubes excitante. Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi, 555 ne-quando te cœlitus tenebrosa nubes circumtegat corpusque madidum reddat, vestesque humectet. (555) Sed evitato: mensis enim gravissimus hic hibernus, gravis pecudibus, gravisque hominibus. Tunc dimidium bobus, homini vero plus adsit 560 cibariorum: longæ enim adjutrices noctes sunt. [Hæc observans totum in annum (560) æquato noctesque et dies, donec rursum terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.] Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (brumam), 565 hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani (565) primum totus-apparens exoritur vespertinus. Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo in lucem hominibus, vere recens-ineunte. 570 Hanc prævertens vites amputato: sic enim melius. At cum domiporta (cochlea) e terra plantas adscenderit, (570) Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vitium: sed falcesque acuito et servos excitato. Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum, 575 tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.[TR9] Tunc festina et domum fruges congere, (575) mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit. Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem. Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet opus: 580 Aurora, quæ apparens multos ingredi-fecit viam homines, multis autem juga bobus imponit. (580) Quum vero scolymosque floret, et canora cicada arbori insidens stridulum defundit cantum frequenter sub alis, æstatis laborioso tempore, 585 tunc pinguissimæque capræ et vinum optimum, lascivissimæ autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri (585) sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat, siccum vero etiam corpus ob æstum. Sed tunc jam sit petræque umbra, et Biblinum vinum, 590 panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactantium, et vaccæ in-silva-pascentis caro nondum enixæ, (590) primogenitorumque hœdorum: insuper vero nigrum bibito vinum, in umbra sedens, saturatus cor cibo, contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum, 595 fontisque[TR10] perennis ac defluentis, quique illimis sit, tres partes aquæ infunde, quartam vero immitte vini. (595) Famulis autem impera Cereris sacrum munus triturare, quando primum apparuerit robur Orionis, loco in ventoso et bene-orbiculata in area: 600 mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam jam omnem victum deposueris paratum intra domum, (600) [servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam quærere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.] Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo, 605 ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat. Fœnum autem importato et paleas, ut tibi sit (605) bobus ac mulis annuum pabulum. Sed postea servorum refocilla cara genua et boves solve. Quum vero Orion et Sirius in medium venerit 610 cœlum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora, o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas: (610) monstrato vero soli decemque dies et decem noctes, quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam 615 Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis occiderint, tunc deinde arationis memor esto (615) tempestivæ: annus autem per terram prosper sit.
Sin autem te navigationis periculosæ desiderium capit: quando Pleiades robur validum Orionis 620 fugientes ceciderint in obscurum pontum, jam tunc omnigenorum ventorum furunt flamina: (620) et tunc ne-amplius naves habeto in nigro ponto: terram autem exercere memento: uti te jubeo. Navem vero in continentem trahito, munitoque lapidibus 625 undique, ut arceant ventorum vim humide flantium, paxillo extracto, ne putrefaciat Jovis imber. (625) Armamenta vero disposita omnia tuæ repone domi, diligenter componens navis alas (vela) marivagæ: clavum vero fabrefactum super fumum suspendito. 630 Ipse autem tempestivam exspectato navigationem, dum veniat: et tum navem celerem in-mare trahito, intus vero etiam onus (630) aptum imponito, ut domum lucrum reportes quemadmodum meusque pater et tuus, valde stolide Persa, navigabat in navibus, victus indigens honesti: 635 qui olim et huc venit, multum pontum emensus, Cuma Æolide relicta, in navi nigra: (635) non abundantiam fugiens neque divitiasque et fortunam, sed malam pauperiem, quam Jupiter hominibus dat. Habitavit autem prope Heliconem misero in vico, 640 Ascra, hyeme malo, æstate molesto, neque umquam bono. Tu vero, o Persa, operum memor esto (640) tempestivorum omnium, de navigatione vero maxime. [Navem parvam laudato, magnæ vero onera imponito; majus quidem onus, majus vero ad lucrum lucrum 645 erit, si venti quidem malos contineant flatus.] Quando ad mercaturam verteris imprudentem animum, (645) volueris autem debita effugere et injucundam famem, ostendam jam tibi rationes multisoni maris, neque omnino navigandi peritus, neque omnino navium. 650 Neque enim umquam navi tranavi latum mare; nisi in Eubœam ex Aulide, ubi quondam Argivi, (650) exspectantes tempestatem (desinentem), multum populum collegerunt Græcia e sacra in Trojam pulcris-fœminis. Ibi vero ego ad certamina strenui Amphidamantis 655 Chalcidemque trajeci: indicta (per præcones) vero multa præmia posuerunt filii magnanimi: ubi me glorior (655) carmine victorem tulisse tripodem auritum. Quem quidem ego Musis Heliconiadibus dicavi, ubi me primum dulci adduxerunt cantui. 660 Tantum igitur naves quidem expertus-sum multos-clavos-habentes. Sed etiam sic dicam Jovis voluntatem ægida-habentis: (660) Musæ enim me docuerunt divinum carmen canere. Dies quinquaginta post conversionem solis, ad finem progressa æstate, laborioso tempore, 665 tempestiva est mortalibus navigatio: neque navem fregeris, neque homines perdiderit mare, (665) nisi forte data-opera Neptunus terræ-concussor aut Jupiter, immortalium rex, velit perdere. Penes hos enim exitus est pariter bonorumque malorumque. 670 Tunc vero dispositæque auræ et mare innocuum: securus tunc navem celerem, ventis fretus, (670) deducito in pontum, onus vero bene omne colloca. Propera autem quam celerrime rursus domum redire: neque exspectato vinumque novum et autumnalem imbrem, 675 et hyemem accedentem, Notique sævos flatus, qui concitat mare, comitans Jovis imbrem (675) multum, autumnalem, difficilemque pontum reddit. Alia vero verna est navigatio hominibus. Cum enim primum, quantum incedens cornix 680 vestigium facit, tantum folia homini apparuerint in ficu summa; tum etiam pervium est mare. (680) Verna autem hæc est navigatio: non ipsam equidem probo: neque enim meo animo grata est; arreptum ægre effugeris malum. Sed tamen et hæc 685 homines faciunt, stultitia mentis: opes enim anima sunt miseris mortalibus. (685) Dirum vero est mori in fluctibus: at te jubeo considerare hæc omnia in animo, uti dico. Ne vero in navibus omnem fortunam cavis pone: 690 sed plura relinquito, pauciora vero imponito. Dirum enim ponti in fluctibus exitio occurrere. (690) [Dirumque, si in plaustrum prægrande onere imposito axem fregeris, onera vero corrumpantur.] Modum servato: opportunum-tempus vero in omnibus optimum.
695 Mature autem uxorem tuam ad domum ducito, neque triginta annis valde multum deficiens (695) neque adjiciens valde multum: nuptiæ vero tibi tempestivæ hæ, mulier autem quatuor annos pubescat, quinto vero (pubertatis) nubat. Virginem vero ducito, ut mores castos doceas. 700 Eam vero potissimum ducito, quæ te prope habitat: omnia bene circumspiciens, ne vicinis ludibria ducas. (700) Neque enim quicquam muliere vir sortitur melius bona, verum contra mala non gravius aliud, comissatrice: quæ virum, etiamsi robustum (exsistentem), 705 torret sine face et crudæ senectæ tradit. Bene vero vindictam immortalium beatorum observato. (705) Neque fratri æqualem facito amicum: sin autem feceris, ne ipsum prior malo afficias. Ne vero mentiaris dicis gratia: sin autem tibi cœperit 710 aut aliquod verbum dicere infestum, aut facere, bis tantum puniri memento: si vero rursus (710) redeat ad amicitiam, pœnam autem velit dare, recipe: miser sane vir amicum alias alium facit. Tuum vero ne quid animum coarguat vultus. 715 Ne vero multorum-hospes, neve nullius-hospes dicaris, neve malorum socius, neve bonorum conviciator. (715) Neque umquam perniciosam pauperiem animum-comedentem homini patiaris exprobrare, beatorum munus sempiternorum. Linguæ certo thesaurus inter homines optimus 720 parcæ, plurima vero gratia modum servantis: Sin autem malum dixeris, forsan ipse majus audies. (720) Neve in communi convivio morosus sis de symbolis: plurima vero gratia sumtusque minimus. Neve umquam ex aurora Jovi libato nigrum-vinum 725 manibus illotis, neve aliis immortalibus: neque enim hi exaudiunt, respuunt vero etiam preces. (725) Neu contra solem versus stans meito, sed-etiam postquam occidit, memento, adversus orientem neque in via, neque extra via inter-eundum meiere. 730 Neve denuderis: Deorum quippe noctes sunt: sedens vero in-fumeto vir prudentia doctus, (730) aut idem ad parietem accedens bene-septæ caulæ. Neu pudenda semine pollutus intra domum focum juxta revelato, sed caveto. 735 Neve a mali-ominis funebribus reversus seminato progeniem, sed immortalium a convivio. (735) Neve umquam perennium fluviorum pulcre-fluentem aquam pedibus transito, priusquam precatus-fueris adspiciens pulcra fluenta, manus lotus amœna aqua limpida. 740 Qui fluvium transierit, malitia vero manus illotus, huic Dii succensent et dolores dant in-posterum. (740) Ne vero a manu, Deorum in convivio splendido, siccum a viridi reseca nigro ferro. Neve umquam cythum pone super craterem 745 bibentium: perniciosum enim in eo fatum est. Neu domum exstruens impolitam relinquito, (745) ne forte insidens crociat stridula cornix. Neve ex ollis-pedatis nondum-dedicatis capiens edito, neve lavator: quia et hisce inest pœna. 750 Neve in immobilibus (monimentis) ponito, non enim mlius est, puerum duodecennem, quod virum impubem reddit: (750) [neque duodecim mensium: æquale et hoc est.] Neu muliebri balneo corpus abluito vir: gravis enim ad tempus est etiam in eo 755 pœna. Neu sacrificia in accensa incidens, reprehende arcana: Deus sane et hæc indigne-fert. (755) Neve umquam in alveo fluviorum mare influentium, neu super fontes meito, sed valde evitato; neve incacato; id enim nihilo melius est. 760 Sic facito: gravem vero mortalium evitato famam. Fama enim mala est levis quidem levatu (760) facillime, molesta vero portatu, difficilisque depositu. Fama vero nulla omnino perit, quam-quidem multi populi divulgant; Dea sane quædam est et ipsa.
765 Dies vero ex Jove observans bene secundum decorum, doce servos: tricesimum mensis optimum (765) operaque ad-inspicienda atque demensum dividendum, quum ex-veritate populi eum judicantes degunt. Hi enim dies sunt Jove a prudente 770 Primum primus quartusque et septimus sacer dies, (hoc enim Apollinem ense-aureo peperit Latona), (770) octavusque nonusque; duo quidem dies mensis egregii crescentis mortalia opera ad-curanda, undecimusque duodecimusque: ambo quidem boni, 775 hic quidem ovibus tondendis, ille vero lætis segetibus metendis: duodecimus autem undecimo multo melior: (775) hoc enim net fila alte-suspensa aranea die ex pleno, quum et prudens (formica) acervum colligit. Hoc vero telam instituat mulier, proponatque sibi opus. 780 Mensis autem ineuntis decimotertio evitato sementem incepturus: plantis vero inferendis optimus est. (780) Sextus vero medius valde incommodus est plantis, viriparus autem bonus: puellæ vero non utilis est, neque gignendæ primum, nec nuptui collocandæ. 785 Nec primus quidem sextus puellis gignendis aptus, sed hœdis castrandis et gregibus ovium, (785) stabuloque circumsepiendo pastorali benignus dies: bonus autem viriparus: amat vero etiam convitia loqui, mendaciaque blandosque sermones occultaque colloquia. 790 Mensis vero octavo verrem et bovem mugientem castrato, mulos autem duodecimo patientes-laboris. (790) Vicesimo vero (in) magno nono, pleno die, prudentem virum generato: valde enim animo sapiens est. Bonus autem viriparus decimus, puellæ vero et quartus 795 medius; hoc vero et oves et flexipedes camuros boves, et canem asperis-dentibus et mulos patientes-laboris (795) cicurato, manum imponens; cave vero iram eorum. Quarto caveto finientis inchoantisque mensis doloribus animum conficias: valde sane perfectus diest est. 800 Quarto autem mensis in domum uxorem ducito auguriis observatis, quæ ad rem hanc optima. (800) Quintos vero evitato, quia difficilesque sunt et graves: (in) quinto enim aiunt Furias servire Horco eo die nato, quem Eris peperit pestem perjuris. 805 Medio vero septimo Cereris sacrum munus bene valde inspiciens bene-orbiculata in area (805) ventilato: lignicidaque secato cubicularia ligna navaliaque ligna multa, quæ apta navibus sunt. Quarta vero incipito naves compingere fragiles. 810 Nonus autem medius ad vesperam melior dies. Primus vero nonus prorsus-innoxius hominibus: (810) bonus quidem enim et hic ad plantandum atque generandum, viroque et mulieri: neque umquam prorsus-malus dies. Pauci vero etiam sciunt tertium-nonum mensis optimum 815 [ad-relinendum[TR11] dolium et jugum collo imponendum bobus et mulis et equis celeripedibus,] (815) navem multis-transtris celerem in nigrum pontum ad-trahendam: pauci autem veracam dicunt [quarto vero aperi dolium: præ omnibus sacer dies:] 820 medium: pauci vero etiam post vicesimum mensis optimum aurora oriente: ad vesperam autem est deterior. (820) Hi quidem dies sunt hominibus magno commodo. Cæteri autem intercidentes innoxii, nihil ferentes. Alius vero alium laudat, pauci autem norunt. 825 Interdum noverca est dies, interdum mater. Horum dierum, beatusque et fortunatus est is, qui hæc omnia (825) sciens operatus-fuerit, inculpatus immortalibus, auguria observans et delicta evitans.