HISTORIARUM LIBER TERTIUS. (continued 2)
Reading edition
CXXI. Sunt pauciores nonnulli qui tradant, misisse Orœten præconem Samum, nescio quid petiturum (nec enim hoc memoriæ proditur); Polycratem autem tunc in exhedra forte decubuisse, adfuisseque ei Anacreontem Teium: (2) atque, sive consulto res Orœtæ aspernatus sit, sive casu ita acciderit, tum quum accedens Orœtæ præco verba fecisset, Polycratem versus murum forte conversum, nec sese versus illum paulisper convertisse, nec responsum homini dedisse.
CXXII. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur: licetque cuilibet eam, quam voluerit, probare. (2) Orœts igitur, Magnesiæ residens ad Mæandrum fluvium sitæ, Myrsum Gygæ filium, Lydum hominem, Samum misit, nuncium ferentem, quo animum Polycratis exploraret. (3) Etenim Polycrates primus fuit, quem novimus, ex Græcis, qui maris obtinere imperium molitus sit; Minoem si excipias Cnossium, et si quis alius ante hunc mari dominatus est. Ex hominum quidem, quæ vocatur, ætate primus Polycrates est, qui magnam spem habuerit fore ut Ioniæ et insularum obtineat imperium. (4) Hoc eum animo agitare intelligens Orœtes, misso nuncio, hæc ei dixit: «Orœtes Polycrati hæc dicit. Intellexi te magnas res moliri, nec vero pro talibus consiliis satis instructum esse pecunia. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses, et hoc satis pro certo mihi renunciatur. (5) Tu ergo et me ipsum fac ex hac terra educas, et pecunias meas exportes; et harum quidem partem tu tene, partem me patere habere harum pecuniarum ope universæ Græciæ obtinebis imperium. Quodsi pecuniarum caussa fidem mihi non habueris, mitte qui tibi erit fidissimus, cui ego monstrabo.»
CXXIII. His auditis gavisus Polycrates accepit conditionem; quumque pecuniarum admodum esset cupidus, misit primum speculandi caussa Mæandrium, Mæandrii filium, ex civium numero, qui scriba ejus erat; eumdem qui haud multo post ornamenta omnia exhedræ Polycratis, spectatu utique digna, in Junonis templo dedicavit. (2) Orœtes postquam cognovit exspectari speculatorem, hoc egit: cistas octo lapidibus complevit, valde brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum conjecit: tum obligatas cistas in parato habuit. Et Mæandrius ubi advenit spectavitque, renunciavit Polycrati.
CXXIV. Tum ille, quantumvis dehortantibus vatibus, atque etiam amicis, ipse eo proficisci paravit. Adhæc filia ejus per quietem tale viderat insomnium: visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a Jove, inungi vero a sole. (2) Hoc quum ei oblatum esset visum, quovis modo contendebat, ne ad Orœten pater proficisceretur: atque etiam, dum ille actuariam navem conscendebat, ominosis illum verbis est prosecuta. (3) Tum ille ei minatus est, quando salvus rediisset, bene multos annos illam virginem mansuram: et illa precata est, ut rata hæc fiant; malle se enim perdiu virginitatem sevare, quam a patre privari.
CXXV. Polycrates itaque, spreto omni consilio, ad Orœten navigavit, quum alios multos amicorum comites secum ducens, tum in his Democedem, Calliphontis filium, Croniatam, professione medicum, qui artem dexterrime præ cæteris per eam ætatem exercebat. (2) Postquam vero Magnesiam Polycrates pervenit, misere periit, supplicio et persona ipsius indigno, et ingenio: nam, exceptis Syracusiorum tyrannis, ne unius quidem ex aliis Græci generis tyrannis magnificentia cum Polycrate conferri meretur. (3) Fœdo modo et narratu indigno occisum, cruci Orœtes adfixit: quicumque vero ex comitibus illius Samii erant, hos dimisit, gratiam sibi habere jubens, quod libertatem servarent: quotquot vero peregrini aut servi in comitatu ejus fuerant, hos mancipiorum loco habuit. (4) Sic Polycrates ex cruce suspensus universam filiæ visionem explevit: lavabatur enim ab Jove, quando pluebat; et inungebatur a sole, humorem ipse e corpore emittens. (5) Igitur cumulatæ Polycratis felicitates hunc habuere finem, quemadmodum ei Amasis Ægypti rex ominatus erat.
CXXVI. Haud vero multo post etiam Orœten diræ Polycratis ultrices sunt persecutæ. Nam mortuo Cambyse, regnantibus Magis, Sardibus manens Orœtes, nihil juverat rem Persarum, quum eis imperium esset a Medis ademptum: (2) sed in illa rerum perturbatione Mitrobaten interfecit, Dascylei præfectum, qui ei istud de Polycrate exprobraverat; Mitrobatæ item filium Cranaspen occidit, ambo spectatos inter Persas viros; tum et alia multa insolentius gessit, et Darii quendam equitem nuncium, quum parum grata ipsi essent quæ ille nunciaverat, redeuntem collocatis in via insidiatoribus occidit, et cadaver cum ipso equo ex hominum conspectu removit.
CXXVII. Darius vero, postquam imperium obtinuit, pœnas cupiebat ab Orœte sumere, quum reliquorum omnium flagitiorum caussa, tum maxime propter Mitrobatæ ejusque filii cædem. (2) Ex aperto vero copias contra eum mittere parum consultum ei videbatur, quippe rebus domi nondum satis tranquillis, et imperio recens inito; tum quod magnam Orœtæ esse potentiam cognoverat, ut cui mille præsto essent Persici generis satellites, quique Phrygiam, Lydiam atque Ioniam provincias obtineret. (3) Quæ reputans Darius, hancce iniit rationem. Convocatis Persarum spectatissimis, his verbis eos est adlocutus: «Quis mihi e vobis, Persæ, recipiet astu se hoc effecturum, non vi et armatorum manu? Nam ubi prudentia opus est, ibi vim adhibere nihil attinet. (4) Vestrûm igitur quis mihi Orœten aut vivum adduxerit, aut interfecerit? qui de Persis adhuc nihil bene meruit, sed magnis eos malis adfecit; qui et duos e nobis, Mitrobaten ejusque filium, trucidavit, et nuncios a me ad illum evocandum missos interimit, denique insolentiam nullo modo ferendam ostentat. Quare, priusquam majus aliquod malum Persis infligat, cæde nobis occupandus est.»
CXXVIII. Hoc quum Darius ab illis quæsisset, triginta viri se offerebant, quorum unusquisque recipiebat, velle se solum rem effectam dare. Quos inter se contendentes cohibuit Darius, sortiri jubens: quod ubi illi fecere, sors præ omnibus Bagæum designat, Artontæ filium. Is igitur sorte ad rem suscipiendam designatus, hanc rationem iniit: (2) libellos plures conscripsit, variis de rebus agentes, quibus sigillum imposuit Darii: dein cum his libellis[TR7] Sardes proficiscitur. Quo postquam advenit, in conspectum Orœtæ progressus, singulos deinceps libellos, detracto sigillo, scribæ regio tradidit prælegendos: omnibus quippe provinciarum præfectis adsunt regii scribæ. (3) Libellos istos Bagæus tradebat explorandæ sententiæ caussa satellitum, an ad deficiendum ab Orœta parati essent futuri. Quos ubi vidit magna veneratione prosequi libellos, majorique etiam veneratione prosequi ea quæ e libellis prælegebantur, alium tradidit libellum, in quo hæc erant scripta: «Persæ, rex Darius vobis edicit, ne amplius apud Orœten satellitum fungamini officio.» (4) Et illi, his auditis, lanceas coram eo deposuerunt. Tum vero Bagæus, videns illos in hac re obtemperantes libello, fidenter postremum libellorum scribæ tradidit, in quo scriptum erat: «Rex Darius Persas, qui Sardibus sunt, jubet occidere Orœten.» (5) Quo audito, protinus satellites strinxerunt acinaces, illumque interfecerunt. Tali igitur modo Orœten persecutæ sunt diræ Polycratis Samii ultrices.
CXXIX. Postquam Orœtæ res familiaris Susa esset transportata, ibique jam aderat, accidit haud multo post, ut Dario regi, inter venandum ex equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus est; nam astragalus ex articulis exierat. (2) Itaque, quum etiam antea existimasset adesse sibi medicorum Ægyptiorum eos qui primarii essent in arte medicandi, hisce usus est. At illi torquentes pedem vimque magnam adferentes, malum auxerunt. (3) Postquam igitur totos septem dies septemque noctes per morbum quo conflictabatur insomnes egisset Darius, octavo die graviter admodum laboranti nunciat quispiam, se olim Sardibus Crotoniatæ Democedis artem forte audivisse laudari: rexque illum quam primum ad se adduci jussit. (4) Qui ut inter Orœtæ mancipia repertus est nescio ubi neglectus, producitur in medium, compedes trahens, et laceros pannos indutus.
CXXX. In medio stantem interrogat Darius, an artem calleret: at ille negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla ipsi spes reliqua foret in Græciam umquam redeundi. Darius vero satis intelligens dissimulare hominem, et gnarum esse artis; qui adduxerunt eum, flagella et stimulos jussit in medium proferre. (3) Tum ille professus ait, adcurate quidem se artem non callere, sed aliquantulam ejus notitiam habere ex consuetudine quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi permisisset, Græcanicis adhibitis medicamentis, et lenibus post vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi tempore sanum incolumemque præstitit, quum numquam ille rectum pedis usum se recepturum sperasset. (3) Inde duobus paribus aurearum compedum donatus a Dario Democedes, quærit ex rege, an consulto duplex malum ipsi reddat propterea, quod sanum illum præstitisset. Quo verbo delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit. (4) Quibus eunuchi, eum producentes, dicebant, esse hunc qui vitam regi reddidisset. Et earum unaquæque, phialam in auri cistam vi demittens et hauriens, Democeden donavit, adeo quidem largo munere, ut famulus, qui eum sequebatur, cui nomen erat Sciton, ex sublectis stateribus (aureis viginti drachmarum) qui de phialis in terram deciderant, ingentem auri vim sibi collegerit.
CXXXI. Democedes hic tali ratione, relicta Crotone, in Polycratis pervenerat familiaritatem: Crotone premebatur a patre difficili et iracundo; quem quum ferre non posset, relicto eo Æginam abiit. (2) Ibi quum sedem suam fixisset, primo anno alios omnes superavit medicos, imparatus licet, et instrumentis omnibus carens quibus ad eam artem exercendam vulgo utuntur. Itaque secundo anno Æginetæ publice eum talento conduxerunt; tertio anno Athenienses, centum minis; quarto vero anno Polycrates duobus talentis. 3) Hoc modo Samum venerat. Et inde ab hoc viro maxime inclaruerunt Crotoniatæ medici. Fuit enim tempus quum primarii in Græcia medici dicerentur esse Crotoniatæ; tum secundi ordinis, Cyrenæi. Per idem tempus Argivi primarii inter Græcos musici ferebantur.
CXXXII. Tunc vero Democedes, postquam Darium persanavit, maximam Susis domum habuit, et regis fuit commensalis: denique, præterquam quod in Græciam redire non licuit, omnium rerum copia adfluebat. (2) Idem Ægyptios medicos, qui regem prius curaverant, et nunc in eo erant ut regis jussu palis transfigerentur, quoniam a Græco medico fuissent superati, hos a rege deprecatus conservavit: item Eleum vatem, qui, Polycratem secutus, nunc inter mancipia neglectus latebat, servitute liberavit. Plurimum enim apud regem Democedes valebat.
CXXXIII. Haud vero ita multo post, aliud quidpiam forte fortuna accidit hujusmodi. Atossæ, Cyri filiæ, uxori Darii, ortus erat in mamma tumor; qui postquam erupit, latius serpebat. Quam diu minor erat tumor, occultabat eum Atossa, præ pudore nemini indicans: ubi vero jam male erat affecta, accersito Democedi tumorem monstravit. (2) Et ille, sanitati se eam restituturum professus, persuadet reginæ, ut interposito jurejurando ipsi promitteret, vicissim ipsam illi in eo quod oraturus esset (nihil autem se petiturum adfirmat quod dedecus adferre possit), operam suam esse collaturam.
CXXXIV. Deinde, quum adhibitis remediis, sanam Democedes præstitisset, tum ab illo edocta Atossa his verbis Darium, dum cubitum eunt, adlocuta est: «Tantis, o rex, quum sis viribus instructus, otiosus sedes; nec populum ullum aut potentiam adquiris Persis. (2) Æquum est tamen, ut vir et ætate florens, et magnarum opum dominus, aliquod factum a se gestum ostendat, quo Persæ etiam intelligant, a viro se regi. Duobus autem modis tibi hoc facere conducet, ut et Persæ sciant virum esse qui illis præsit, et ut ipsi bellis occupentur, ne, dum otium agunt, tibi insidientur. (3) Nunc enim præclarum aliquod edere facinus licet, dum viget tibi ætas; nam augescente corpore augentur et animi vires; senescente autem corpore, etiam ingenium senescit, et ad res omnes hebetatur.» (4) Quæ quum illa, ut erat edocta, dixisset, in hunc modum Darius respondit: «Quæ ego ipse facere destinaveram, ea tu omnia, uxor, dixisti. Constitutum enim habeo, duabus continentibus ponte junctis, ex nostra continente in alteram transgredi, et Scythis bellum inferre: atque hæc brevi effecta dabo.» (5) Tum Atossa, «Ecce nunc! ait, adversus Scythas primum proficisci omitte: hi enim, quandocumque volueris, in tua erunt potestate: at tu mihi in Græciam suscipe expeditionem: cupio enim, de quibus fando audivi, Lacænas et Argivas et Atticas atque Corinthias habere famulas. (6) Est autem tibi præsto vir omnium maxime idoneus, qui cuncta tibi in Græcia demonstret et viæ dux sit; is qui tuum pedem sanavit.» (7) Respondit Darius: «Quoniam igitur tibi placet, mulier, ut Græciam statim experiamur, consultius mihi videtur ex Persis exploratores primum, una cum hoc quem tu dicis, eo mittere; qui, postquam res Græcorum cunctas cognoverint spectaverintque, nobis sint renunciaturi. Ac deinde, rebus omnibus recte cognitis, arma contra illos convertam.»
CXXXV. Hæc ille dixit: et dictum factum. Simul ac enim dies illuxit, quindecim probatos ex Persis viros vocat, eisque dat mandatum, ut Democedem comitantes maritima Græciæ loca lustrent, nec vero committant ut ab ipsis profugiat Democedes, sed omnino illum reducant. (2) Hæc postquam his mandata dedit, dein ipsum vocat Democedem, illumque orat, ut, postquam itineris dux in Græciam Persis illis fuisset, totamque eis demonstrasset, ad se revertatur; jubetque eum, ut sua omnia quæ moveri possent secum sumat, et dono adferat patri fratribusque; quorum loco se illi alia multis partibus copiosiora in vicem daturum confirmat; præterea ad dona illa onerariam navem se ei adjecturum, ait, omnigenis bonis refertam, quæ simul cum eo sit navigatura. (3) Darius igitur, ut mihi videtur, nullo doloso consilio hæc ei est pollicitus. Democedes vero, veritus ne se rex tentaret, haudquaquam cupide oblata omnia arripuit; se, res suas, ait, Susis se relicturum, ut post reditum eas haberet; onerariam autem navem, quam ei promitteret Darius ad dona fratribus perferenda, accipere se, ait. Huic igitur postquam eadem mandata quæ Persis dederat Darius, ad mare eos dimisit.
CXXXVI. Itaque hi quum in Phœnicen et Phœnices urbem Sidonem descendissent, protinus duas triremes instruxerunt, simulque cum his ingentem gaulum (onerariam navem) omni bonorum genere impleverunt; rebusque cunctis præparatis, in Græciam navigarunt. Quo ubi adpulerunt, oras omnes contemplati sunt descripseruntque; donec, pleraque ejus et maxime notabilia speculati, Tarentum in Italiam pervenerunt. (2) Ibi vero Democedi indulgens Aristophilides, rex Tarentinorum, et gubernacula navium Medicarum solvi jussit, et ipsos Persas detinuit, tamquam speculatores: (3) interimque, dum illis hoc accidit, Democedes Crotonem abiit. Qui postquam domum ad suos pervenit, Persas Aristophilides custodia emisit, et, quæ de navibus eorum demerat, illis restituit.
CXXXVII. Inde Persæ navibus profecti, Democedem persequentes, Crotonem pervenerunt:[TR8] ubi quum eum in foro versantem invenissent, manus ei injecerunt. (2) Ibi tum Crotoniatarum alii, Persarum opes veriti, tradere illum parati erant; alii vero Persis vicissim manus injicientes, fustibus eos percutiebant. Quibus illi hæc verba proferebant: «Viri Crotoniatæ, videte quid faciatis! hominem, qui regis servus fugitivus est, eripitis. Quomodo rex Darius patienter feret tali contumelia adfici? et quo pacto vobis impune abibit facinus, si nobis illum eripueritis? Cui prius, quam huic civitati, bellum inferemus? quam priorem sub jugum mittere conabimur?» (3) Hæc illi dicentes non moverunt Crotoniatas: sed, erepto sibi Democede, atque etiam gaulo spoliati, quem adduxerant, in Asiam sunt reversi; neque porro Græciam adire aliasque Græciæ partes cognoscere cupivere, duce privati. Hoc tamen eis abeuntibus mandatum Democedes dedit, nunciarent Dario, Democedem filiam Milonis sibi despondisse uxorem. (4) Erat enim apud regem celebre Milonis nomen luctatoris: atque hac nimirum de caussa videtur mihi Democedes, magna vi pecuniæ erogata, properasse hoc matrimonium, ut adpareret Dario, esse ipsum etiam in patria spectatum virum.
CXXXVIII. Crotone profecti Persæ, cum navibus in Iapygiam ejecti sunt: ubi quum in servitutem essent redacti, Gillus eos liberavit, exsul Tarentinus, et ad regem Darium reduxit. (2) Pro quo beneficio quum ei, quidquid postulasset, dare paratus rex esset; Gillus, exposita sua calamitate, petiit ut in patriam Tarentum ex exsilio restitueretur. Ne autem Græciam conturbaret, si propter ipsum magna classis in Italiam navigaret, Cnidios solos, ait, ad se reducendum sufficere; ratus, ab his maxime, quippe Tarentinorum amicis, reditum sibi procuratum iri. (3) Id Darius recepit ei, et promisso stetit: misso enim ad Cnidios nuncio, imperavit his ut Tarentum reducerent Gillum. Sed Cnidii, Dario obsequentes, Tarentinis ut eum reciperent non persuaserunt; ad vim vero adhibendam parum validi erant. (4) Ita igitur hæ res gestæ sunt: hique primi fuere Persæ, qui ex Asia in Græciam venere, et talem ob caussam speculatum erant missi.
CXXXIX. Post hæc Samum cepit rex Darius: estque hæc prima ex urbibus vel Græcorum vel barbarorum, quæ sub illius imperio vi capta est. Capta est autem tali ex caussa. Quo tempore Cambyses expeditionem in Ægyptum suscepit, frequentes Græci in Ægyptum venerant; alii, ut consentaneum est, negotiandi caussa, alii militandi, alii solummodo spectandæ gratia regionis. Horum in numero Syloson erat, Æacis filius, frater Polycratis, Samo exsulans. (2) Huic Sylosonti, talis quædam oblata fortuna est: sumpto rutilo pallio, hoc circumdatus obambulabat Memphi in foro: quem ubi conspexit Darius, qui satelles tunc erat Cambysis, nec ullodum nomine clarus; cupidine pallii captus, adit Sylosontem, illud mercaturus. (3) Syloson, vehementer cupidum amiculi videns Darium, divino quodam instinctu ait: «Equidem hoc pallium nullo vendo pretio: do tibi vero gratis, si omnino ita tuum illud fieri cupis.» Quo laudato responso, accipit pallium Darius.
CXL. Jamque existimabat Syloson, se propter nimiam animi bonitatem amiculum hoc perdidisse. Interjecto vero tempore, postquam mortuo Cambyse adversus Magum conjuraverant septemviri, et ex septemvirorum numero Darius regnum obtinuerat; rescivit Syloson, in manus ejusdem viri transiisse regnum, cui olim ipse in Ægypto amiculum, quod ille petiisset, dedisset dono. (2) Itaque Susa adscendit, sedensque in vestibulo ædium regiarum, ait, se de Dario bene meruisse. Id ubi audivit portæ custos, renunciavit regi; et ille miratus, ait ad eum: «Quis tandem Græcus est, qui bene de me meruerit, cui ego gratiam debeam, qui nuper modo regnum obtinui. Vix unus aut nullus adhuc ex illa gente ad me adscendit: neque quidquam dicere possum quod Græco cuiquam homini debeam. Verumtamen producite eum intro, ut sciam quid sibi velit homo, quod istud dicat.» (3) Introducit janitor Sylosontem; stantemque in medio interrogant interpretes, quis sit, et quo facto bene se de Rege meruisse dicat. Exponit igitur ille rem omnem ad amiculum spectantem; adfirmatque se illum esse qui ei illud dono dederit. (4) Tum rex, «O liberalissime hominum, ait, tu ergo ille es, qui mihi nullamdum potestatem habenti donum dedisti! quod etsi exiguum, tamen prorsus æquale est beneficium, ac si nunc magnum quidpiam alicunde accipiam. Pro quo tibi ego ingens auri argentique pondus reddo, ne umquam te pœniteat, Dario Hystaspis filio beneficium contulisse.» (2) Ad hæc Syloson: «Nec auro me, rex, nec argento dona; sed patriam meam Samum serva, mihique redde; quam nunc, postquam frater meus Polycrates ab Orœte interfectus est, tenet servus noster. Hanc mihi da, a cædibus et servitute liberatam.»
CXLI. His auditis, Darius exercitum misit ducemque Otanen, unum e numero septemvirorum, cui mandat ut omnia effecta det quæ Syloson petiisset. Itaque ad mare descendit Otanes, exercitumque contraxit.
CXLII. Sami tunc imperium tenebat Mæandrius, Mæandrii filius, cui cura regni a Polycrate fuerat commissa. Hic, quum voluisset vir esse omnium justissimus, perficere propositum non potuerat. Postquam enim nunciatus ei interitus erat Polycratis, hæcce fecit. (2) Primum, Jovis Liberatoris aram constituit, et templum circa illam designavit, hoc ipsum quod etiam nunc est in suburbio. Dein, hoc perfecto, concione convocata civium omnium, hæc apud eos verba fecit: «Mihi, ut etiam nostis ipsi, sceptrum Polycratis atque potestas omnis commissa est: nihilque nunc prohibet, quominus regnum in vos capessam. (3) At, quod in aliis ego reprehendo, id quantum in me est, non faciam ipse: nec enim mihi Polycrates placuit, in viros sibi pares dominium exercens; nec alius quisquam, qui hoc facit. Polycrates igitur nunc fatum suum explevit: ego vero, regnum in medio deponens, juris æquabilitatem vobis pronuncio. (4) Æquum tamen censeo, ut hæcce mihi præmia honoresque tribuantur: ex pecuniis Polycratis præcipua sex talenta: tum sacerdotium mihi meisque in omne tempus posteris postulo Jovis Liberatoris, cui et templum ego dedicavi, et cujus nomine libertatem vobis trado.» (5) Hæc quum a Samiis Mæandrius postulasset, surgens aliquis ait: «At non tu dignus es qui nobis imperes, pravus qui fuisti et pestifer homo; quin potius pecuniarum, quas administrasti, facito reddas rationem.»
CXLIII. Hæc dixit homo spectatus inter cives, cui erat nomen Telesarchus. Tum vero Mæandrius, secum reputans, si dominatum ipse deponeret, fore ut alius quispiam in ipsius locum tyrannus constituatur, non jam amplius deponere potestatem decrevit: sed, postquam in arcem est reversus, singulos deinceps ad se vocavit, quasi rationem redditurus administratæ pecuniæ; eosque comprehensos in vincula conjecit. (2) Qui dum ita in custodia servantur, posthæc Mæandrius in morbum incidit. Tunc frater ejus, cui nomen erat Lycaretus, moriturum illum ratus, quo facilius ipse rerum Sami potiretur, vinctos cunctos interfecit. Nec enim, ut videtur, voluerant illi ea conditione quam eis Lycaretus proposuit liberari.
CXLIV. Jam postquam Persæ Samum venerunt, Sylosontem in regnum restituturi, nemo manus contra eos sustulit: sed, qui Mæandrio favebant, atque ipse etiam Mæandrius, professi sunt, paratos se esse data fide excedere insula. Quam conditionem quum probasset Otanes, fidemque dedisset et accepisset; Persarum nobilissimi, positis sellis, ex adverso arcis residebant.
CXLV. Erat Mæandrio tyranno frater haud satis compos mentis, nomine Charilaus; qui, quod nescio quid deliquerat, in subterraneo carcere vinctus erat. Hic tunc, postquam quæ gerebantur audivit, et per carceris fenestram prospectans Persas vidit tranquille sedentes, clamavit, dicens velle se in colloquium venire Mæandrio. (2) Quo audito, Mæandrius vinculis eum solvi jussit, ad seque adduci. Et ille, simulatque adductus est, increpans fratrem et ignavum adpellans, persuadere ei conatus est, ut in Persas impetum faceret, his usus verbis: «me vero, inquit, o hominum pessime, tuum fratrem, qui nihil deliqui quod vinculis dignum esset, ad vincula et subterraneum carcerem condemnasti: (3) Persas vero quum videas te ejicientes et in exsilium agentes, non audes pœnam ab illis repetere, licet ita facile opprimi possint! Quodsi tu illos perhorrescis, at mihi da auxiliares, et ego ab illis ob terræ nostræ invasionem pœnam sumam: teque ipsum paratus sum ex insula deducere.»
CXLVI. Hæc ab Charilao dicta probavit Mæandrius; ut mihi quidem videtur, non quod eo stultitiæ venisset, ut existimaret suas copias superiores futuras copiis regis; sed potius invidens Sylosonti, si civitatem salvam et integram nullo labore obtinuisset. (2) Itaque, irritando Persas, voluit res Samiorum quammaxime infirmas reddere, atque ita urbem tradere: bene quippe gnarus, si male acciperentur Persæ, tanto magis eos exasperatum iri adversus Samios; et notum sibi exitum habens, per quem tuto ex insula evadere, simulatque voluisset, posset; effodiendum enim sibi curaverat occultum cuniculum, ex arce ad mare ducentem. (3) Ipse igitur Mæandrius Samo navi egreditur: Charilaus vero auxiliares cunctos armis instructos, apertis portis, adversus Persas educit, nihil tale exspectantes, omniaque convenisse existimantes. (4) Et auxiliares, impetu facto, Persarum eos qui sellis gestabantur et nobilissimi erant, interficiebant. Dum vero hi id faciunt, suppetias interim adcurrunt reliquæ Persarum copiæ: a quibus repulsi auxiliares, in arce sunt conclusi.
CXLVII. Otanes vero dux, ingentem videns calamitatem, quam passi erant Persæ, neque mandata ignorans, quæ illi Darius, quum eum Samum mitteret, dederat, ne Samiorum quemquam vel occideret vel in servitutem redigeret, sed immunem malorum insulam traderet Sylosonti; mandata ista lubens volens oblitus est, edixitque exercitui, quemcumque nacti essent, sive virum, sive puerum, eum perinde interficerent. (2) Ibi tum militum alii oppugnarunt arcem, alii vero obvium quemque interfecerunt, nullo discrimine sive sacro in loco, sive in profano.
CXLVIII. Mæandrius, Samo ubi profugerat, Lacedæmonem navigavit. Quo postquam pervenit, resque, quas secum advexerat, in hospitium transferendas curavit, hocce instituit facere. Pocula subinde exponebat argentea et aurea, eaque extergebant famuli: et ille per idem tempus cum Cleomene, Anaxandridæ filio, rege Spartanorum, sermones miscens, secum in hospitium illum ducebat; ubi quum pocula videns Cleomenes admiratione stuperet, ille eum jubebat ex his secum auferre quæcumque voluisset. (2) Id quum bis aut ter Mæandrius dixisset, justissimus vir fuit Cleomenes, qui accipere oblata dedignatus, quum animadverteret, si aliis civium eadem offerret, auxilia eum inventurum, ephoros adiit, dixitque, ex usu esse Spartæ, ut Samius hospes Peloponneso egrediatur; ne aut se aut alium ex Spartanis corrumpat. Qua re audita, ephori per præconem abire Mæandrium jusserunt.
CXLIX. Persæ vero Samum, veluti verriculo captam, hominibusque nudatam, Sylosonti tradiderunt. Insequente vero tempore dux Otanes eamdem incolis rursus frequentavit, viso nocturno monitus, et morbo laborans, quo pudenda ejus erant adfecta.
CL. Postquam navalis exercitus Samum erat profectus, Babylonii a Persis defecerunt, rebus omnibus bene admodum præparatis. Nam quo tempore Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, per omne id tempus, per illamque rerum perturbationem, ad tolerandam obsidionem sese præparaverunt. Et initio quidem occulte quodammodo id fecerant. (2) Ex quo autem de professo descivere, hæcce fecerunt: matribus exceptis, et una ex uxoribus quam quisque sua e domo exemptam voluerat, reliquas omnes mulieres congregatas suffocarunt; unam autem, quam dixi, eximebat quisque quæ panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne frumentum ipsorum consumerent.
CLI. His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis, adversus eos profectus est; admotoque exercitu, obsedit urbem. At obsidionem pro nihilo habebant Babylonii; nam in propugnacula muri adscendentes tripudiando insultabant irridebantque Darium et ejus exercitum; unusque eorum hoc verbum emisit: «Quid hic sedetis, Persæ? quidni abitis? tunc enim nos capietis, quando mulæ pepererint.» Hoc dixit Babyloniorum aliquis, existimans numquam mulam parituram.
CLII. Integer annus jam et septem menses erant elapsi, tædioque adfectus erat Darius ejusque exercitus, quod expugnare Babylonem non valerent. (2) Nam omnibus licet artificiis omnibusque machinamentis adversus eos adhibitis, non tamen poterat Darius eos expugnare, id quod tentaverat et aliis artificiorum generibus, et illo etiam quo Cyrus urbem ceperat: sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi nullo pacto potuerint.
CLIII. Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro Megabazi filio hujus, qui e septem virorum numero fuit a quibus Magus interemptus est, huic, inquam, Megabazi filio Zopyro tale obtigit prodigium: una ex ipsius mulis frumentum vehentibus peperit. (2) Quod quum Zopyro esset renunciatum, et ille, ut qui fidem nuncio non adhiberet, pullum ipse spectasset, imperavit servis ut nemini edicerent factum, secumque deliberavit. (3) Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui initio dixerat, tunc Babylonem captum iri, quum mulæ pepererint, ex hujus verbis omen colligebat Zopyrus, capi nunc Babylonem posse: nec enim illum sine dei numine id dixisse, et sibi nunc mulam peperisse.
CLIV. Quum igitur in fatis esse illi videretur, ut nunc Babylon caperetur, Darium adiens quæsivit ex eo, an utique maximi faceret capi Babylonem. Accepto responso, maximi id facere regem; secundo loco secum deliberavit, quo pacto ipse esset qui illam caperet, ipsiusque hoc facinus esset futurum: nam apud Persas præcipue res præclare gestæ maximis honoribus rependuntur. (2) Nulla vero alia ratione fieri posse, ut illam in potestatem redigeret, judicavit, nisi si se ipse mutilasset, atque ita ad illos transfugisset. Ibi tum, parvi hoc pendens, insanabili mutilatione se ipse adficit: quippe abscissis naribus auribusque, coma male tonsa, flagellis item laceratus, Darium adit.
CLV. Darius, ubi virum nobilissimum ita vidit mutilatum, gravissime adfectus, e solio subsiliens exclamat, ex eoque quærit, quis eum ita mutilaverit, quave de caussa. (2) Cui Zopyrus respondit: «Non est is alius nisi tu, qui tantam habes potestatem, ut ego hoc modo sim adfectus. Nec vero alienus quispiam, o rex, me ita adfecit, sed ego ipse me, indignatus Assyriis Persas deridentibus.» (3) Tum Darius, «O miserrime hominum, ait, fœdissimo facto pulcerrimum nomen imposuisti, quum te profitearis propter hos, quos obsidemus, te ipsum tam insanabili modo adfecisse. Quo vero pacto, stulte, quod tu ita mutilatus sis, eo citius in potestatem redigentur hostes? Anne mente es alienatus, qui te ita perdidisti?» (4) Respondit ille: «Atqui, si tecum communicassem quæ facturus eram, tu me prohibuisses: nunc privato id feci consilio. Jam ergo, nisi tu iis quæ tui muneris sunt defueris, capiemus Babylonem. Nam ego, ita ut sum adfectus, ad murum pro transfuga me conferam, dicens illis, a te me hæc esse passum: et puto, quum rem ita se habere iis persuasero, exercitum mihi commissum iri. (5) Tu vero, a quo die ego murum ero ingressus, decimo inde die de illa copiarum tuarum parte, cujus jacturam minime ægre laturus sis, mille homines contra portam colloca quæ Semiramidis vocatur. Deinde rursus septimo ab illo decimo, alios bis mille contra Niniam, quæ vocatur, colloca portam. Ab hoc vero septimo die intermitte dies viginti, deinde alios contra Chaldæam, quam vocant, duc portam, ibique locum capere jube quater mille numero. (6) Nec vero priores, neque hi, aliud quo se tueantur habeant præter gladios: his tamen armatos esse sinito. Post illum vero vicesimum diem continuo reliquum exercitum jube murum circumcirca adgredi: Persas autem mihi ad Belidem, quam vocant, et ad Cissiam colloca portam. Nam, ut equidem puto, postquam præclara edidero facta, et reliqua meæ fidei committent Babylonii, et portarum obices. Exinde meum erit et Persarum, curare ut quæ ex usu sint faciamus.»
CLVI. Hæc postquam mandavit, ad portam perrexit; subinde retro se convertens, tamquam vere transfuga. Quem ubi conspexerunt qui in turribus speculandi caussa stationem habebant, raptim descendunt, et paululum reclinata altera portæ ala interrogant, quis sit, et qua caussa advenerit. (2) Et ille, Zopyrum se esse, dixit, et ut transfugam ad eos venire. Quo audito, portæ custodes in curiam Babyloniorum eum duxerunt: ubi coram senatu constitutus, sortem suam deplorans, ait, a Dario se hæc (quæ sibi ipse inflixerat) esse passum, eo quod illi suasisset abducere exercitum, quandoquidem nulla via capiendæ urbis ostenderetur. (3) «Et nunc ego (sic dicere perrexit) ad vos, Babylonii, veni, maximo vobis commodo futurus, Dario atuem ejusque exercitui et Persis maximo detrimento. Nec enim nimirum impune ille feret, qui hoc me modo mutilaverit: exploratas autem habeo omnes consiliorum ipsius vias.»
CLVII. Quæ ubi ille locutus est, videntes Babylonii virum inter Persas nobilissimum naribus auribusque mutilatum, et cruore ex flagellis inquinatum, prorsus existimaverunt vera eum dicere, et ut socium sibi advenisse. Itaque parati erant ei indulgere quæ ab ipsis postulasset; postulabat autem armatorum manum. (2) Tum vero ille, postquam copias ab iis impetravit, ea facere instituit de quibus illi cum Dario convenerat. Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos primos certo loco locare mandaverat Dario, circumdatos interfecit. (3) Jamque intelligentes Babylonii, factis eum verba æquare, maximo gaudio perfusi, in omnibus ei parere erant parati. Tum ille, interjecto dierum numero de quo convenerat, iterum selectos Babyloniorum eduxit, et bis mille illos, quos supra dixi, Darii milites interfecit. (4) Igitur hoc etiam factum ubi viderunt Babylonii, omnium ore Zopyrus celebrabatur laudibus. At ille rursus, intermisso definito dierum numero, in locum constitutum copias eduxit, et circumdatos quater mille interfecit. (5) Qua denuo re gesta, jam omnia Zopyrus apud Babylonios erat, et imperii summa et muri custodia eidem permissa est.
CLVIII. Deinde vero, ut ex composito Darius murum circumcirca oppugnare est adgressus, ibi tum Zopyrus dolum universum nudavit. Nam, dum Babylonii conscenso muro repellere oppugnantem Darii exercitum conantur, Zopyrus interim aperta Cissia et Belide porta Persas intra murum recepit. (2) Quod factum qui viderunt Babylonii, hi in Jovis Beli templum confugerunt: qui vero non viderunt, in suo quisque manserunt ordine, donec et hi proditos se esse intellexerunt.
CLIX. Igitur hoc modo capta iterum Babylon est. Darius vero, urbe potitus, et murum ejus diruit, et portas omnes detraxit; quorum neutrum Cyrus fecerat, postquam primum Babylonem cepit. Adhuc ex primariis civibus ter mille admodum e palis suspendi Darius jussit, reliquis vero Babyloniis urbem reddidit habitandam. (2) Quo vero mulieres haberent Babylonii, et soboles eis subnasceretur (quandoquidem, ut initio expositum est, suas suffocaverant Babylonii, rei frumentariæ consulentes), tali ratione inita Darius providit: circum habitantibus populis imperavit, ut mulieres Babylonem, certum cuique populo numerum definiens, mitterent. Ita mulierum summa, quæ convenerunt, fuit quinquaginta millium; quibus e mulieribus prognati sunt qui nunc sunt Babylonii.
CLX. Dario vero judice, nemo Persarum, nec eorum qui ante, nec qui post fuerunt, melius de Persis meritus est quam Zopyrus, uno Cyro excepto: nam cum hoc se conferre nemo adhuc Persarum ausus est. (2) Fertur autem sæpius hanc sententiam declarasse Darius, malle se, Zopyrum indigna illa mutilatione non esse adfectum, quam viginti Babylones sibi ad eam quæ nunc est accedere. Magnifice autem illum honoravit: nam et munera illi quotannis tribuit ea, quæ honorificentissima sunt apud Persas, et Babylonem eidem, quoad victurus esset, administrandam concessit, ita ut nullum tributum regi penderet; et alia multa insuper munera ei contulit. (3) Zopyri hujus filius fuit Megabyzus ille, qui in Ægypto dux exercitus fuit adversus Athenienses atque socios: hujusque Megabyzi filius fuit Zopyrus is, qui ad Athenienses transfugit a Persis.