HISTORIARUM LIBER QUINTUS.
Reading edition
(TERPSICHORE.)
I. Persæ, quos in Europa Darius reliquerat, quibus præerat Megabazus, primos ex Hellespontiis Perinthios, parere nolentes regis imperio, subegerunt. Iidem Perinthii superiori tempore a Pæonibus quoque male fuerant mulctati. (2) Pæones, Strymonem adcolentes, oraculi responso moniti erant ut arma adversus Perinthios moverent, et, si quidem Perinthii oppositis castris ipsis invocassent, nominatim compellantes, tum hos invaderent; sin non inclamassent, non invaderent. Idque fecerunt Pæones. (3) Quibus quum castra Perinthii opposuissent in suburbio, ex provocatione triplex instituebatur certamen singulare; etenim virum cum viro, et equum cum equo committebant, et canem cum cane: (4) et duobus certaminibus vicerunt Perinthii. Qui quum præ gaudio pæanem canerent, tum conjectantes Pæones hoc esse quod significasset oraculum, dixerunt inter se: «Nunc impletum nobis oraculum fuerit, nunc nostrum opus est.» Et cantantes Perinthios adgressi Pæones, ingentem reportarunt victoriam paucosque ex illis reliquos fecerunt.
II. Hæc olim a Pæonibus in hunc modum gesta erant. At tunc fortiter pro libertate pugnantes Perinthii, jam multitudine victi sunt a Persis et Megabazo. (2) Subacta Perintho, per Thraciam exercitum circumducens Megabazus, cuncta oppida, cunctosque populos ibi habitantes, sub regis imperium redegit: hoc enim illi mandatum erat, a Dario, subigere Thraciam.
III. Thracum natio, post Indos utique, maxima est nationum omnium: qui sub unius essent imperio, aut concordes inter se essent, invicti forent, et longe populorum omnium, ut mihi quidem videtur, potentissimi. At hoc ipsum difficile est illis, atque impossibile, ut fiat umquam: eam ob caussam infirmi sunt. (2) Habent autem, pro regionum diversitate, multa ac varia nomina: sed eisdem moribus institutisque utuntur omnes, exceptis Getis, et Trausis, et qui ultra Crestonæos habitant.
IV. Et Getarum quidem instituta, qui immortales se esse prædicant, supra exposui. Trausi vero, aliis quidem in rebus ab reliquis Thracibus nihil differunt; sed recens apud eos natis ac denatis hoc faciunt: (2) natum circumsident cognati, et miserantur, quot quantaque mala oporteat eum, ex quo natus sit, implere, omnia quæ homines manent mala commemorantes. Denatum vero jocantes lætantesque terra condunt, commemorantes quot quantisque malis sit liberatus, quamque omni parte beatus.
V. Apud eos qui supra Crestonæos habitant, hic mos obtinet: uxores quilibet vir plures habet: jam, quando vir moritur, magna fit inter uxores disceptatio et acris amicorum contentio super hac quæstione, quænam ex uxoribus carissima fuerit marito. Dein, quæ talis judicata est et cui hic honos habetur, illa, a viris atque mulieribus collaudata, jugulatur super tumulum ab his qui eam proxime cognatione attingunt, et jugulata una cum marito sepelitur: reliquæ vero magnæ sibi calamitati id ducunt; namque maximum hoc eis probrum censetur.
VI. Reliqui Thraces hisce utuntur institutis. Vendunt liberos suos, in alias terras abducendos. Virgines non custodiunt, sed congredi cum quibusque voluerint viris patiuntur: uxores vero severe custodiunt; emunt autem uxores a parentibus ingenti pretio. (2) Punctam notis habere cutem, nobile judicatur: impressa non habere stigmata, ignobile. Otiosum esse, honestissimum habetur, terram colere, quam maxime inhonestum. Ex bello et præda vivere, laudatissimum. Hi sunt præcipui illorum mores.
VII. Deos autem solos colunt hosce: Martem, et Bacchum, et Dianam. Reges vero eorum, præter privatos cives, Mercurium maxime colunt deorum, et per hunc solum jurant; dicuntque a Mercurio se esse prognatos.
VIII. Sepulturæ apud divites hæc ratio est: per triduum exponunt mortuum, prius illum deplorantes, sed mox victimarum omne genus mactantes, lautaque celebrantes convivia. Deinde sepeliunt combustum, aut etiam non combustum terra condunt. Postquam tumulum adgesserunt, certaminum varia proponunt genera, in quibus maxima pretia ponuntur, ut consentaneum est, his qui singulari certamine vincunt. Hæc est sepulturæ apud Thracas ratio.
IX. A septemtrione hujus regionis quinam habitent homines, pro certo dicere nemo potest. Illud quidem adparet, esse trans Istrum desertam terram et infinitam. Solos tantum resciscere potui trans Istrum habitantes homines, quibus nomen perhibetur esse Sigynnæ, Medica veste utentes: (2) quorum equos aiunt esse toto corpore hirsutos, pilis ad quinque (latos) digitos longis; exiguos illos, et simos, et parum validos ad viros vehendos; plaustris autem junctos, esse velocissimos; et eam ob causam plaustris vehi indigenas. (3) Pertinere autem horum fines fere usque ad Enetos, qui ad Adriam habitant. A Medis autem sese ortos dicunt. Quonam vero pacto Medorum hi fuerint coloni, exputare quidem non queo: sed longo temporis tractu fieri utique omnia possunt. Cæterum Sigynnæ apud Ligures super Massiliam habitantes, institores vocantur; apud Cyprios vero, hastæ.
X. Narrant quidem Thraces, apes occupare terras trans Istrum, eaque caussa non posse homines ulterius progredi. Quæ mihi parum probabiliter ab his dici videntur; quoniam constat frigoris impatientes esse istas bestiolas: sed propter frigus inhabitatæ mihi videntur esse regiones sub septemtrionibus sitæ. (2) Hæc sunt igitur quæ de hac regione memorantur. Cæterum maritimum illius tractum, ut supra dixi, Megabazus sub Persarum redegit potestatem.
XI. Darius simulatque trajecto Hellesponto Sardes pervenit, recordatus est beneficii ab Histiæo Milesio in se collati, et consilii a Mytilenæo Coe dati. Itaque his Sardes arcessitis optionem dedit. (2) Et Histiæus quidem, utpote Mileti tyrannus, nullam sibi insuper tyrannidem postulavit: petiit vero Myrcinum Edonidem, cupiens in ea urbem condere. (3) Hanc igitur hic optavit. Coes vero, ut qui non tyrannus, sed privatus esset, petiit Mytilenæ tyrannidem. Impetrato uterque quod optaverat, eo se contulit.
XII. Posthæc oblata Dario est res talis, qua conspecta incessit eum cupido mandandi Megabazo, ut Pæonas subigeret, et ex Europa in Asiam abstractos mitteret. Res ea hujusmodi fuit. Erant Pigres et Mantyas, viri Pæones: qui, postquam Darius in Asiam trajecerat, cupientes ipsi tyrannidem occupare Pæoniæ, Sardes venere, secum ducentes sororem, magnam statura, et forma præstantem. (2) Hi observato tempore quum Darius in Lydorum suburbio in publico sederet, hocce instituerunt: sororem, quam poterant optime instructam, aquandum miserunt, vas in capite gestantem, ex brachio post se ducentem equum, simulque linum nentem. (3) Ut præteribat mulier, advertit Darii animum: etenim nec ex Persarum more, nec ex Lydorum hoc erat, quod illa faciebat, nec ullius Asiatici populi moribus conveniens. Igitur quum ea res animum regis advertisset, misit satellitum nonnullos, jussos observare quid equo faceret hæc mulier. (4) Itaque hi pone sequebantur: illa vero, ubi ad fluvium pervenit, aquavit equum; quo aquato, vas suum aqua replevit et eadem via præteriit, aquam super capite gestans, equum ex brachio post se trahens, et manu fusum torquens.
XIII. Miratus Darius quæ partim ex speculatoribus audivit, partim ipse vidit, jussit coram se adduci mulierem. Ea ut adducebatur, aderant simul fratres ejus, qui haud procul alicubi, quid ageretur, speculati erant. (2) Interrogante Dario, cujas illa esset, responderunt juvenes, esse se Pæones, illamque suam esse sororem. Denuo interrogat rex: quinam vero homines Pæones sint, et ubi terrarum habitent; denique quid illi sibi vellent quod Sardes venissent. (3) Responderunt illi, venisse ut traderent se regi; esse autem Pæoniam regionem ad Strymonem fluvium; Strymonem vero haud procul abesse ab Hellesponto; esse autem Pæones Teucrorum ex Troia colonos. (4) Quæ quum illi singula ex rei veritate dixissent, rogavit rex, an etiam omnes ibi mulieres ita essent laboriosæ. Cui illi, rem ita habere, prompte responderunt: nam ea ipsa caussa hæc ita instituerant.
XIV. Ibi tum ad Megabazum, quem in Thracia copiarum ducem reliquerat, literas scripsit Darius, jubens eum Pæonas e sedibus suis abstrahere, ad seque abducere, et ipsos et liberos eorum et uxores. (2) Protinusque eques, nuncium delaturus, cucurrit ad Hellespontum; eoque trajecto, literas Megabazo reddidit. Quibus ille perlectis, viæ ducibus ex Thracia sumptis, bellum intulit Pæonibus.
XV. Qui ubi resciverunt adversus se proficisci Persas, junctis copiis obviam illis progressi sunt versus mare, existimantes ab hac parte conaturos esse Persas terram suam invadere. (2) Sic igitur exercitum Megabazi, adversus se proficiscentem, prohibere parati Pæones erant. At Persæ, certiores facti conjunctis copiis Pæones aditum terræ suæ a parte maris custodire, secuti viæ duces, per superiora loca iter fecerunt: itaque, insciis Pæonibus, oppida illorum invadunt, viris vacua, illaque facile, utpote defensoribus nudata, ceperunt. (3) Deinde Pæones, postquam resciverunt capta sua esse oppida, continuo dispersi, ad suos quique lares sese contulerunt, Persisque se dediderunt. Atque ita Pæonum hi qui Siropæones vocantur, et qui Pæoplæ, et qui usque ad Prasiadem lacum habitabant, e sedibus suis abstracti, in Asiam sunt abducti.
XVI. Sed qui circa Pangæum montem habitant, et Doberes, et Agrianes, et Odomanti, item qui ipsum lacum Prasiadem incolunt, hi nullatenus subacti sunt a Megabazo; (2) quamquam et hos, qui hunc lacum incolunt, conatus erat sub potestatem redigere Persarum. Lacum autem hi incolunt tali modo. Stant in medio lacu tabulata, altis palis instrata, quæ angustum habent ex continente aditum uno ponte. (3) Palos, super quibus strata sunt tabulata, olim cives universi publico nomine statuerant. Deinde vero invaluit usus, ut iidem hoc modo statuantur: ut quisque uxorem ducit, quas quidem permultas unusquisque ducit, ita pro quaque uxore tres palos statuit, ex monte adductos, cui nomen Orbêlus. (4) Habitant hic autem tali modo: unusquisque super tabulatis illis tugurium habet, in quo vitam agit, et januam demissilem, quæ per tabulatum deorsum fert ad paludem. Parvulos autem pueros puellasque sparto ex pede adligant, metuentes ne imprudentes decidant. (5) Equis et jumentis pro pabulo pisces præbent. Est autem horum tanta copia, ut, quando quis demissilem januam reclinavit, et vacuam corbam ex fune in aquam demisit, brevi interposita mora plenam piscibus extrahat. Sunt autem piscium illorum duo genera, quos papraces et tilones adpellant. Ex Pæonibus igitur ii qui subacti erant, in Asiam sunt abducti.
XVII. Megabazus, subactis Pæonibus, legatos misit in Macedoniam, septem viros Persas, qui post illum spectatissimi erant in exercitu. Missi hi sunt ad Amyntam, terram et aquam ab illo postulaturi nomine Darii regis. (2) Est autem a Prasiade palude via brevis admodum in Macedoniam. Primum enim, proxima ab hac palude est metallifodina, ex qua postero tempore talentum argenti quotidie redibat Alexandro: post hoc metallum si montem superaveris cui Dysorus nomen, in Macedonia eris.
XVIII. Persæ igitur hi legati, ubi ad Amyntam pervenere, intromissi petierunt ab eo regi Dario terram et aquam: et ille hæc dedit, et ad hospitium illos vocavit, magnificeque instructa cœna peramice Persas accepit. (2) Post cœnam, bibendo certantes, hæc dixere Persæ: «Hospes Macedo, nobis Persis mos est, quando lautam celebramus cœnam, tunc etiam pellices et legitimas uxores adducere, et sedes illis inter nos tribuere. Tu igitur, quoniam benevole nos excepisti, et magnificam adposuisti cœnam, tradisque regi Dario terram et aquam, nostrum sequere morem.» (3) Ad hæc Amyntas: «Persæ, inquit, nobis quidem neutiquam hic mos est; sed separantur viri a mulieribus. Sed quoniam vos, qui estis domini, hoc insuper postulatis, etiam hoc vobis aderit.» (4) His dictis, mulieres arcessivit Amyntas. Quæ ubi vocatæ advenerant, ordine consederunt ex adverso Persarum. (5) Tum vero Persæ, formosas conspicientes mulieres, Amyntæ dixere, parum prudenter hoc esse factum: satius enim fuisse futurum, prorsus non advenire mulieres, quam, postquam venissent, non adsidere, sed ex adverso sedere, oculorum ipsis dolorem. (6) Coactus igitur Amyntas, adsidere eas jussit. Quod ubi fecerunt mulieres, Persæ protinus mammas illarum contrectare, quippe gnaviter adpoti, non nemo etiam osculari conabatur.
XIX. Et Amyntas quidem[TR1] hæc videns, quamvis iniquo ferens animo, nihil movebat, supra modum metuens Persas. At Alexander, Amyntæ filius, præsens vidensque hæc, utpote juvenis et malorum inexpertus, continere se nequaquam amplius potuit. Igitur indigne rem ferens, dixit ad patrem: «Tu quidem, pater, concede ætati, abi hinc, et da te quieti, nec ulterius adside compotationi: ego vero hic manebo, omniaque necessaria hospitibus præbebo.» (2) Ad hæc Amyntas, intelligens novi quiddam audacius moliri Alexandrum: «Intelligo fere, fili, inquit, sermonem tuum hominis esse excandescentis; et velle te, me dimisso, novum quidpiam moliri. Atqui oro te, nihil novi adversus hos viros moliaris, ne nos disperdas: sed patere fieri, quæ hic agi vides. Quod autem me, ut hinc abeam, mones, tibi obsequar.»
XX. Postquam Amyntas, hæc precatus, abiit; tum vero Persas Alexander his verbis est adlocutus: «Harum mulierum, hospites, facilis vobis usus patet; sive cum omnibus velitis concumbere, sive quibuscum ex illis volueritis: (2) de hoc vos ipsi, quid vobis videatur, significate. Nunc vero, quum fere adpropinquet tempus cubitum eundi, et pulcre vos videam adpotos, mulieres has, si placet vobis, sinite lavari, et exspectate lotas redituras.» (3) Hæc dicta quum collaudassent Persæ, mulieres abeuntes dimisit in gynæceum: ipse vero Alexander viros lævi mento, tot numero quot erant feminæ, muliebri cultu ornatos, pugionibusque instructos, introduxit. Quos producens, sic Persas adloquitur: «Videmini, Persæ, convivio a nobis omni munificentia instructo fuisse excepti: nam et alia quæcumque in promptu habuimus, et quæ insuper vobis præbenda potuimus reperire, ea vobis omnia adposita sunt: et nunc ecce hoc etiam, quod omnium maximum est, et matres nostras et sorores larga liberalitate vobis exhibemus; quo cognoscatis, nos omni honorum genere, quibus digni estis, vos esse prosequutos; utque etiam regi, qui vos misit, renuncietis, virum Græcum, Macedoniæ sub regis auspiciis præfectum, laute vos et mensa et lecto excepisse.» (4) Hæc locutus Alexander, juxta quemque Persam virum Macedonem, quasi mulierem nempe, adsidere jussit: qui mox Persas, contrectare illos conantes, interfecerunt.
XXI. Hac igitur morte hi perierunt, et ipsi, et illorum famulitium: nam et plaustra, et famuli, et multa adparatuum genera illos secuta erant; quæ omnia simul cum ipsis evanuerunt. (2) Haud multo post vero acris inquisitio horum virorum caussa a Persis instituta est: sed inquirentes Alexander inhibuit continuitque astu, et multa pecunia, et sorore sua, cui nomen erat Gygæa, in matrimonium data Bubaræ quidem, viro Persæ, duci eorum quibus inquisitio horum qui perierant mandata erat. Ita Persarum istorum cædes silentio compressa est.
XXII. Fuisse hos a Perdicca oriundos (Amyntam et Alexandrum) origine, ut ipsi aiunt, Græcos, et ego verum esse scio, et in sequentibus historiis demonstrabo Græcos fuisse. Agnoverunt vero etiam hi, qui Olympiæ certamina Græcorum administrant, ita se rem habere. (2) Etenim quum Alexander solennibus ludis cuperet certare, et ob id ipsum Olympiam esset profectus, Græci, quibuscum concursurus erat, excludere eum voluerunt; dicentes, barbarorum non esse hoc certamen, sed Græcorum. At Alexander, postquam se origine esse Argivum demonstravit, Græcus esse judicatus est; et, quum stadio esset certaturus, sors ei cum primo excidit. Et hæc quidem ita gesta sunt.
XXIII. Megabazus, Pæonas ducens, ad Hellespontum pervenerat; indeque, eo trajecto, Sardes pervenit. (2) Quumque per id tempus Histiæus Milesius jam muro muniret locum eum, quem dono optanti dederat Darius, mercedem custoditi pontis, qui locus ad Strymonem fluvium est, et Myrcinus vocatur; Megabazus, cognito quod agebat Histiæus, simulatque cum Pæonibus, quos regi adducebat, Sardes pervenit, hæc ad Darium verba fecit: (3) «O rex, quamnam tu rem fecisti? homini Græco, acri et callido, urbem possidendam dedisti in Thracia, ubi copiosa ad construendas naves est materia, et multi sunt remiges, et argenti metalla; et frequentes circum habitant Græci, frequentesque barbari, qui hunc ducem nacti, facient quidquid ille jusserit sive die sive nocte. (4) Tu igitur hunc virum ista agentem inhibe; ne domestico premaris bello: leni vero modo inhibe ad te arcessitum. Postquam autem in potestate eum habueris, danda opera ne amplius ille ad Græcos perveniat.»
XXIV. Hæc locutus Megabazus facile Dario persuasit, intelligenti recte illum futura prospicere. Deinde ad Histiæum Myrcini versantem nuncium misit Darius, qui hæc ei diceret: «Histiæe, rex Darius hæc ait: Ego, studiose quærens, neminem reperio, qui mihi meisque rebus magis, quam tu, faveat: idque non verbis, sed factis, habeo compertum. (2) Nunc igitur, quum magnas res gerendas animo volvam, fac omnino me convenias, ut eas tecum communicem.» His verbis fidem habens Histiæus, magnique faciens regis esse consiliarius, Sardes pervenit. (3) Qui ubi in regis venit conspectum, his verbis eum Darius est adlocutus: «Histiæe, ego te hac caussa arcessivi. Simul atque e Scythia redii, tuque mihi fuisti ex oculis, protinus nullius alius rei tantum me desiderium cepit, quam tui videndi, et tecum sermones miscendi; quippe gnarus, omnium bonorum pretiosissimum esse virum amicum, qui tam intelligens sit, quam benevolus: quæ duo ego in te adversus res meas cognovi, inesseque tibi possum testari. (4) Quare bene fecisti quod ad me adveneris, tibique ego hæc propono: missam fac Miletum, et recens conditam in Thracia urbem: me vero sequere Susa euntem, et habe quæ ego habeo, meusque esto commensalis et consiliarius.»
XXV. His dictis Darius, postquam Artaphernem, fratrem suum eodem patre natum, præfectum nominaverat Sardium, Susa est profectus, Histiæum secum ducens. Copiis vero maritimæ oræ præsidentibus ducem nominavit Otanem; (2) cujus patrem Sisamnen, unum ex judicibus regiis, Cambyses rex, quod accepta pecunia injustam pronunciasset sententiam, interfecerat, interfectoque totam detraxerat pellem, et scissis ex detracta pelle loris intenderat sellam, in qua ille sedens jus dixerat: quo facto rex filium ejusdem Sisamnæ, quem interfectum excoriaverat, in patris locum nominaverat judicem, monitum ut recordaretur quanam in sella jus dicens sederet.
XXVI. Hic igitur Otanes, qui in illa sedere sella jussus erat, nunc successor imperii datus Megabazo, Byzantios cepit et Calchedonios: Antandrum item expugnavit in Troade terra, et Lamponium: deinde, acceptis a Lesbiis navibus, Lemnum cepit et Imbrum, utramque per id tempus adhuc a Pelasgis habitatam.
XXVII. (Lemni igitur, fortiter quidem pugnantes resistentesque per aliquod tempus, deinde male sunt adfecti. Qui ex his reliqui fuere, iis Lycaretus, Mæandrii frater, regis Sami, a Persis est præfectus. Is Lycaretus Lemno imperans mortuus est.) (2) Caussa autem hæc erat: omnes istos in servitutem redegit evertitque Otanes, in alios culpam conferens quod desertores fuissent Scythicæ expeditionis; in alios, quod exercitum vexassent Darii e Scythia revertentem. Has ille res gessit, dum hoc ducatu functus est.
XXVIII. Brevis deinde malorum fuit intermissio; sed mox ex Naxo et Mileto exorta rursus mala sunt Ionibus. (2) Naxus per id tempus omnes insulas opulentia superabat. Eademque tempestate Miletus quum per se ipsa magis, quam umquam florebat, tum universæ Ioniæ princeps habebatur. Superioribus vero temporibus eadem civitas per duas hominum generationes seditionibus quammaxime fuerat adflicta, donec res ejus composuerunt Parii: hos enim ex omnibus Græcis conciliatores elegerant Milesii.
XXIX. Conciliarunt eos autem Parii hoc modo. Postquam cives ex his nobilissimi Miletum pervenerunt, quum pessime apud illos administratam viderent rem domesticam, dixerunt peragrare se velle illorum regionem. (2) Quod ubi fecerunt, totamque peragrarunt Milesiorum ditionem; ubicumque in desolata regione viderunt agrum bene cultum, nomen ejus qui erat agri dominus scripto consignabant. (3) Percursa universa regione, in qua quidem raros hos invenerant; simulatque in urbem descenderunt, concione convocata, hos ipsos designarunt qui civitatem administrarent, quorum agros bene cultos repererant: videri enim, aiebant, eosdem rem etiam publicam eadem diligentia administraturos, qua privatam rem suam administrassent. Reliquos vero Milesios, qui prius dissensionibus inter se concertaverant, hisce parere jusserunt. In hunc modum Parii res composuerunt Milesiorum.
XXX. Tunc vero ex his, quas dixi, civitatibus mala cœperunt Ioniæ oriri hoc modo. E Naxo cives nonnulli opulenti in exsilium acti erant a populo qui patria pulsi Miletum venerunt. (2) Administrabat tunc Miletum Aristagoras Molpagoræ filius, gener et consobrinus Histiæi, Lysagoræ filii, quem per id tempus Susis Darius detinebat. Fuit enim Histiæus Mileti tyrannus, eratque tunc Susis quum Naxii advenerunt, qui prius hospites fuerant Histiæi. (3) Hi ubi Miletum venerunt, rogarunt Aristagoram, ut militum aliquam manum sibi præberet qua adjuti in patriam redirent. Et ille, secum reputans, si ipsius opera in patriam hi rediissent, dominum se fore Naxi; prætendens Histiæi hospitium, his verbis cum eis egit: «Ego[TR2] quidem, inquit, non tantam hominum manum polliceri vobis possum, quæ sufficiat ad vos, invitis his qui Naxum urbem nunc tenent, in patriam reducendos: audio enim octo millia cetratorum esse Naxiis, et longarum navium magnum numerum. Operam vero dabo omni adhibito studio. (4) In hunc autem modum rem perficere cogito. Est mihi amicus Artaphernes, Hystaspis filius, Darii regis frater, qui universæ præest oræ Asiæ, et numerosum habet exercitum, navesque multas: hunc virum puto, quod cupimus, esse effecturum.» (5) His auditis, Naxii mandatum dant Aristagoræ, ut quam posset optime hanc rem perficiat, et dona polliceatur Artapherni, et stipendium militibus ab ipsis persolvendum: magnas quippe spes habebant, quando Naxi adparuissent, omnia facturos Naxios quæ ipsi jussissent, pariterque insulanos omnes: nulladum enim ex Cycladibus his insulis per id tempus in Darii erat potestate.
XXXI. Aristagoras ubi Sardes pervenit, cum Artapherne egit, memorans, esse Naxum insulam, non ita quidem amplam, alioqui vero pulcram bonamque, et Ioniæ vicinam: esseque in ea et opes magnas et multa mancipia. «Tu igitur, inquit, in hanc regionem mitte exercitum, qui exsules in eam reducat. (2) Id si feceris, partim, magnæ tibi a me præsto sunt pecuniæ, præter sumptus belli, quos æquum est ut nos, qui exercitum petimus, persolvamus: partim vero, insulas adquires regi, et ipsam Naxum, et ex illa pendentes Parum et Andrum, aliasque quæ Cyclades vocantur. (3) Inde vero impetu facto facile adgredieris Eubœam, amplam et opulentam insulam, Cypro haud minorem, et subactu admodum facilem. Sufficiunt autem naves centum ad has omnes in regis redigendas potestatem.» (4) Respondet Artaphernes his verbis: «Tu vero, quæ ex utilitate sunt regiæ domus proponis, et recte hæc omnia mones, præterquam quod ad numerum spectat navium. Nam loco centum navium, paratæ tibi erunt primo vere ducentæ. Oportet vero hisce rebus etiam regis auctoritatem accedere.»
XXXII. His auditis, Aristagoras lætus Miletum rediit. Artaphernes vero, misso Susa nuncio, postulatisque Aristagoræ cum rege communicatis, postquam probavit rem ipse quoque Darius, ducentas instruxit triremes, magnamque admodum multitudinem et Persarum et sociorum contraxit, (2) ducemque horum constituit Megabaten, virum Persam de genere Achæmenidarum, suum et Darii consobrinum; eumdem cujus filiam Pausanias Lacedæmonius, Cleombroti filius, si vera fama est, postero tempore in matrimonium sibi desponsavit, cupiens tyrannus fieri Græciæ. Megabate duce constituto, exercitum istum ad Aristagoram misit Artaphernes.
XXXIII. Megabates, adsumtis ex Mileto Aristagora, et Ionico exercitu, et exsulibus Naxiis, navibus profectus est quasi in Hellespontum navigaturus. Ubi vero prope Chium fuit, ad Caucasa continuit naves, inde vento borea in Naxum trajecturus. (2) Ibi, quum non esset in fatis ut hac classe Naxii perderentur, res accidit hujusmodi. Dum custodias navium obit Megabates, forte in nave Myndia nemo erat qui custodiam ageret. Qua re ille indignatus, jussit satellites quærere hujus navis præfectum, cui nomen erat Scylax, repertumque ita vincire, ut per thalamiam (per foramen per quod infimi remi exstant) navis suæ trajiceretur, capite extrorsum eminente, corpore versus interiora porrecto. (3) In hunc modum vincto Scylace, renunciat aliquis Aristagoræ, hospitem Myndium a Megabate ita vinctum contumelioseque habitum esse. Et abit ille ad Persam, veniam pro illo precans: a quo quum nihil impetrasset, ipse Myndiam navem adit, illumque solvit. (4) Quo cognito indignatus Megabates, cum Aristagora expostulavit. Cui hic dixit: «Ad te vero quid hæ res pertinent? nonne te Artaphernes misit qui mihi pareas, navigesque quo ego jussero? rebus alienis quid te immisces?» (5) Hæc postquam dixit Aristagoras, iratus Megabates, ut nox advenit, navigio Naxum misit nonnullos, qui Naxiis omnia quæ ipsis imminerent significarent.
XXXIV. Neutiquam enim exspectaverant Naxii, adversus se illam dirigi expeditionem. Postquam vero intellexerunt, continuo ad tolerandam obsidionem sese compararunt, rebus suis ex agris intra muros comportatis, urbeque et cibariis et potulentis, muro autem munimentis instructo. (2) Qui postquam ad sustinendum bellum erant instructi, hostes, ex Chio Naxum trajicientes, bene munitos sunt adgressi, et per quattuor menses obsederunt. (3) Sed absumptis pecuniis omnibus quas secum Persæ attulerant, multisque etiam insuper ab Aristagora insumptis, quum ad continuandam obsidionem pluribus adhuc esset opus, jam exsulibus Naxiis castella exstruxerunt, et male adfecti in continentem se receperunt.
XXXV. Jam vero Aristagoras, quum promissa implere Artapherni non posset, simulque premeretur stipendio persolvendo, quod exercitus repetebat, timensque quod et exercitus male esset adfectus, et ipse odium incurrisset Megabatæ; denique existimans Mileti tyrannidem sibi iri ereptum: (2) hæc singula timens, defectionem cœpit meditari. Acciderat enim forte per idem tempus, ut servus, cui caput punctis erat notatum, Susis ab Histiæo adveniret, monens Aristagoram ut a rege deficeret. (3) Histiæus enim, quum monere Aristagoram vellet ut defectionem moliretur, nec vero aliam ullam, qua ei rem tuto significaret, haberet rationem, quum viæ omnes essent interceptæ; servi caput, quem habuit fidelissimum, totondit, punctisque notavit; deinde exspectavit donec succrevissent capilli. Hunc, simulatque capilli succreverant, Miletum misit, nihil aliud monitum, nisi ut, quum primum Miletum venisset, juberet Aristagoram capillos ipsius tondere, caputque inspicere. Significabant autem notæ, quemadmodum ante a me dictum est, defectionem esse moliendam. (4) Id Histiæus fecit, ægerrime ferens Susis sese detineri: nam, defectio si exstitisset, magnam spem habebat, ad mare se demissum iri; nihil autem novi moliente Mileto, nunquam se in illam rediturum existimaverat.
XXXVI. Hoc igitur machinatus Histiæus quum servum illum misisset, eodem tempore hæc omnia, eodem tendentia, Aristagoræ acciderunt. Deliberavit itaque cum suarum partium hominibus, hisque et sententiam suam, et quæ ei ab Histiæo advenerant, exposuit. (2) Ac cæteri quidem omnes in eamdem ivere sententiam, defectionem probantes. Hecatæus vero, historiarum scriptor, statim quidem negavit bellum cum rege Persarum esse suscipiendum; et populos omnes commemorans quibus imperaret Darius, et potentiam regis. Deinde vero, ubi hoc eis non persuasit, secundo loco hortatus illos est, operam darent ut navibus maris tenerent imperium. (3) Quum autem intelligat (sic verba facere perrexit) quam sint tenues Milesiorum vires, nullam se aliam perspicere viam qua eo possint pervenire, nisi si pecuniæ auferantur e templo quod est in Branchidis, quas Crœsus Lydus ibi deposuisset: id si fecissent, magnam se spem habere, posse ipsos maris obtinere imperium; atque ita et ipsos pecunias habituros, quibus utantur, et hostes illas non direpturos. Ingentes autem illæ pecuniæ erant, quemadmodum in primo harum Historiarum libro monstravimus. (4) At hæc quidem non vicit sententia, nihilo minus vero placuit deficere; simulque decreverunt, unum e suorum numero navi Myuntem mittere ad exercitum, qui, ex quo Naxum reliquerat, eo loco versabatur: ibi legatus ille operam daret, ut duces eorum qui in navibus essent prehenderet.
XXXVII. Missus est ad hoc ipsum perficiendum Iatragoras: isque dolo comprehendit Oliatum Ibanolis filium, Mylasensem, et Histiæum Tymnæ filium Termerensem, et Coen Erxandri, cui Darius Mytilenen dono dederat, et Aristagoram Heraclidæ filium Cymæum, multosque item alios. Atque ita ex professo defecit Aristagoras, quidlibet moliens adversus Darium. (2) Ac statim quidem, verbo certe, abdicavit tyrannidem, et juris æqualitatem proposuit Mileti civibus, quo libentius Milesii cum ipso deficerent. Deinde in reliqua Ionia idem fecit, tyrannos civitatibus expellens quos vero ex navibus prehenderat quæ expeditionis sociæ fuerant in Naxum susceptæ, hos, gratum facturus civitatibus, suæ cujusque civitatis civibus tradidit.
XXXVIII. Et Coen quidem Mytilenæi, simul-atque illius compotes sunt facti, ex urbe eductum lapidibus obruerunt. Cymæi vero suum dimiserunt incolumem: pariterque alii etiam plerique suos dimiserunt. (2) Atque ita tyrannis liberatæ sunt Ioniæ civitates. Quibus submotis, Aristagoras Milesius in unaquaque civitate jussit prætorem constitui; deinde vero ipse Lacedæmonem suscepit legationem, triremi profectus: opus enim ei erat magnam aliquam comparare armorum societatem.
XXXIX. Spartæ per id tempus non amplius in vivis erat rex Anaxandrides, Leontis filius: sed, hoc mortuo, Cleomenes, Anaxandridæ filius, regnum tenebat; non virtutis aliquo specimine, sed nativitatis sorte illud consecutus. Habuerat Anaxandrides in matrimonio fratris sui filiam, quæ cara ei erat, sed liberos nullos pepererat. (2) Quod quum ita esset, ephori ei ad se vocato dixere: «Quandoquidem tu tibi ipse non prospicis, nostri est officii, genus Eurysthenis non pati interire. Tu igitur hanc quam habes uxorem, quoniam tibi liberos non parit, dimitte, et duc aliam: id si feceris, Spartiatis gratum feceris.» (3) At ille respondens ait, neutrum se facturum:[TR3] nec enim recte illos consulere, sese hortantes ut dimissa, quam habeat, uxore innoxia, aliam ducat; itaque se illis non pariturum.
XL. Ad hæc ephori et seniores, re deliberata, hæc Anaxandridæ proposuerunt: «Quoniam igitur, inquiunt, videmus te amore uxoris tuæ captum, at tu hoc fac, nec huic te oppone conditioni, ne secius quidpiam de te decernant Spartani. (2) Non amplius postulamus, ut uxorem, quam habes, dimittas: præsta vero huic porro quæ adhuc ei præstitisti; sed aliam, præter hanc, domum duc uxorem, quæ liberos tibi pariat.» His fere ab illis dictis adsensus est Anaxandrides; et aliquanto post, alia insuper ducta uxore, duas habitavit domos, nequaquam ex more Spartanorum.
XLI. Haud multo interjecto tempore, uxor postmodum ducta peperit huncce Cleomenem. At, dum hæc futurum regni successorem Spartanis in lucem edit, forte fortuna contigit, ut prior uxor, quæ adhuc sterilis fuerat, gravida esset. (2) Huic, quum revera prægnans esset, re cognita, turbas ciebant cognati posterioris uxoris, dicentes frustra illam gloriari, velleque supponere sobolem. (3) Itaque his indigne rem ferentibus, instante partus tempore, increduli ephori parientem mulierem circumsedentes observabant. At illa peperit Dorieum; moxque iterum Leonidam; moxque rursus Cleombrotum: dicunt etiam nonnulli, gemellos fuisse Cleombrotum et Leonidam. (4) At posterius ducta uxor, mater Cleomenis, quæ Prinetadæ filia erat, Demarmeni neptis, post Cleomenem nullos alios liberos peperit.
XLII. Et Cleomenes quidem, ut narrant, mentis haud satis erat compos, ac fere furiosus. Dorieus vero inter æquales primus erat; satisque speraverat, pro sua virtute regnum se adepturum. (2) Hanc spem alens, quum mortuo Anaxandride Spartani ex lege regem constituissent majorem natu Cleomenem, indigne rem ferens Dorieus, et sub Cleomenis vivere nolens imperio, postulata a Spartanis multitudine quadam ex plebe, colonos hos eduxit, non consulto Delphis oraculo quamnam in terram iret conditurus coloniam, neque aliud quidquam ex civitatis instituto ante exsecutus. (3) Sed, indignatus ut erat, ad Africam dirigit naves, ducibus usus civibus nonnullis Theræis. Ubi ad Cinypem pervenit, condidit locum Libyæ pulcerrimum juxta flumen. Inde vero ejectus tertio anno a Macis Libybus et Carthaginiensibus, in Peloponnesum rediit.
XLIII. Ibi Antichares, civis Eleonius, ex Laii oraculis consilium ei dedit, ut Heracleam in Sicilia conderet; dicens universam Erycis regionem Heraclidarum esse, quippe ab ipso Hercule adquisitam. (2) Quo audito, Delphos profectus Dorieus, quærit ex oraculo, an potiturus sit terra quam adire cogitaret; et Pythia, potiturum ea, respondit. Sumpta itaque classe et multitudine, quam eamdem in Africam duxerat, Italiam est prætervectus.
XLIV. Per id tempus, ut memorant Sybaritæ, ipsi et rex ipsorum Telys in eo erant ut adversus Crotonem arma moverent: et Crotoniatæ, metu perculsi, rogarunt Dorieum ut opem sibi ferret, idque ab illo impetrarunt. Sic cum illis adversus Sybarin profectus est Dorieus, et una cum illis Sybarin cepit. (2) Hoc igitur a Dorieo, et his qui cum eo erant, gestum esse aiunt Sybaritæ: Crotoniatæ vero adfirmant, neminem peregrinum belli contra Sybaritas suscepti socium sibi fuisse, nisi unum Calliam, vatem Eleum, ex Iamidarum familia; eumque hac ratione, quod a Tely, Sybaritarum tyranno, ad se profugisset, quum sacrificanti adversus Crotonem sacra parum prospera evenissent.
XLV. Hoc quidem Crotoniatæ dicunt. Testimonia autem dictorum hæc adierunt utrique: Sybaritæ quidem, partim testantur agrum sacrum atque templum prope siccum Crathin; quæ Minervæ, cognomine Crathiæ, dedicata esse aiunt a Dorieo, postquam consociatis armis cum Crotoniatis Sybarin cepisset; partim ipsius Doriei mortem ut maximum adferunt argumentum, quippe quem periisse aiunt eo quod contra vaticinia fecisset: qui si nihil deliquisset, sed id fecisset ad quod missus erat, cepisset Erycinam terram, et captam obtinuisset, neque ipse cum suo exercitu fuisset interemptus. (2) Contra Crotoniatæ multa monstrant in Crotoniensi agro eximie donata Calliæ Eleo, quæ ad meam usque ætatem posteri Calliæ possederunt: Dorieo vero ejusque posteris nihil esse donatum; cui tamen, si socius fuisset Sybaritici belli, multo plura quam Calliæ fuissent donata. Hæc utrique proferunt testimonia; quorum utris fidem quisque habuerit, his accedat licet.
XLVI. Navigarunt autem cum Dorieo alii quoque Spartani, condendæ coloniæ socii, Thessalus, et Paræbates, et Celeas et Euryleon. Qui postquam cum universo adparatu in Siciliam pervenerunt, periere prælio superati a Pœnis et Egestanis. Unus sociorum illorum huic cladi superstes fuit Euryleon. (2) Is, collectis copiarum reliquiis, Minoam tenuit, Selinusiorum coloniam, et Selinusiis operam suam contulit, ut Pithagora monarcho liberarentur. (3) Postea vero, hoc sublato, tyrannidem Selinuntis ipse invasit, eamque[TR4] per breve tempus obtinuit: nam insurrectione facta interfecerunt eum Selinusii, tametsi ad Forensis Jovis aram profugerat.
XLVII. Secutus Dorieum erat et cum eo periit etiam Philippus, Butacidæ filius, civis Crotoniata. Is quum sibi desponsasset Telyis filiam, Sybaritarum regis, Crotone profugerat: frustratus autem nuptiis, relicta Italia Cyrenen navigaverat. Inde profectus, secutus erat Dorieum propria triremi, suo sumptu militibus instructa: vir qui in Olympicis certaminibus victoriam reportaverat, et formosissimus omnium suæ ætatis Græcorum. (2) Hic ob formæ præstantiam ab Egestanis consecutus est, quod nemo alius: hi enim super ejus sepulcro Heroum erexerunt, et sacrificiis eum placant.
XLVIII. Hunc finem habuit Dorieus: qui si sustinuisset sub Cleomenis vivere imperio et Spartæ manere, ipse rex evasisset Lacedæmonis. Neque enim diu admodum regnavit Cleomenes, sed mortuus est nulla prole relicta, nisi una filia, cui nomen erat Gorgo.
XLIX. Hoc igitur regnante Cleomene Spartam venit Aristagoras, Mileti tyrannus. Is regem conveniens, secum adferebat, ut narrant Lacedæmonii, æneam tabulam, in qua totius terræ circuitus erat incisus, et mare universum, fluviique omnes. (2) Ubi in colloquium venit regis, hæc ad eum verba fecit: «Cleomenes, ne meum studium te conveniendi mireris; talia enim sunt tempora. Servos esse Ionum filios, qui liberi esse debebant, probrum et dolor maxime quidem est nobis ipsis, verum etiam, præter cæteros Græcos, tanto magis vobis, quoniam principes estis Græciæ. (3) Nunc igitur, per deos te oro Græciæ præsides, e servitute vindicate Ionas, consanguineos vestros. Facile est autem vobis hoc exsequi. Nec enim fortes viri sunt barbari; vos vero bellicæ virtutis ad summum fastigium pervenistis. (4) Pugnæ genus autem illorum hoc est, arcus et breve spiculum. Braccis induti [non scutis tecti] in prælium eunt et tiaras [pro galeis] in capite gestant: ita superatu sunt faciles. Sunt autem continentem illam habitantibus bona, quanta non sunt aliis omnibus hominibus simul sumptis: aurum statim, tum argentum, et æs, et vestis variegata, et jumenta, et mancipia: quibus vos, si modo libuerit, potiemini. (5) Habitant autem, alius populus alterum attingens sic, quemadmodum ego dicam. Juxta Ionas hosce habitant hi Lydi, terram tenentes bonam et argento abundantem.» Hæc dicens, digito monstravit regionem in illo terræ circuitu, quem æri incisum secum attulerat. «Lydis vero (sic dicere perrexit) contigui sunt versus orientem Phryges hi, et armentis et terræ frugibus opulentissimi omnium, quos equidem novi, populorum. (6) Phrygibus proximi sunt Cappadoces, quos Syrios nos vocamus: hisque finitimi Cilices, ad mare hocce pertinentes, in quo Cyprus hæc insula est; qui quingenta talenta annuum tributum pendunt regi. (7) Cilices attingunt hi Armenii, et ipsi armentis opulenti. Armeniis finitimi Matieni hancce possident regionem. Horum regionem attingit Cissia hæc, in qua juxta fluvium huncce Choaspen sita hic sunt Susa, ubi rex magnus vitam agit, suntque pecuniarum illius thesauri. Hanc urbem quum ceperitis, tum fidenter cum Jove de divitiis contendetis. (8) At nunc de exiguo terræ tractu, neque illo ita bono, et de arctis finibus opus est vobis pugnare cum Messeniis, qui vobis pares sunt armis, et cum Arcadibus et Argivis, qui nihil possident quod sit auri aut argenti simile, cujus studio aliquis ad pugnandum cum vitæ periculo commoveatur. Quare quum facile sit vobis universæ Asiæ potiri imperio, aliudne quidpiam præoptabitis?» Hæc Aristagoras dixit; cui Cleomenes respondit his verbis: «Hospes Milesie, in tertium diem differo tibi respondere.»
L. Tunc quidem in tantum progressi sunt: ubi vero adfuit contitutus responsioni dies, et ad locum ventum est de quo convenerat, ex Aristagora Cleomenes quæsivit, quot dierum iter esset a mari Ioniam adluente usque ad regem. (2) Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et pulcre illum circumveniens, in hoc quidem offendit. Nam quum non id quod res est dicere debuisset, ut qui Spartanos in Asiam cuperet evocare, ex veritate respondit, dicens trium mensium esse adscensum. (3) Tum vero Cleomenes, præcidens reliquum sermonem quem de itinere illo facturus erat Aristagoras, ait: «Hospes Milesie, excede Sparta ante solis occasum: nec enim sermonem dicis audiendum Lacedæmoniis, qui eos cupis trium mensium viam abducere a mari.» His dictis, Cleomenes domum abiit.
LI. Tum vero Aristagoras sumpto oleæ ramo domum adiit Cleomenis, et introgressus supplicis modo illum precatus est, ut, dimissa filiola, sese audiret: adstabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo, unica illius proles, annorum octo aut novem puella. (2) Jussit illum Cleomenes dicere quæ vellet, nec cessare puellæ caussa.[TR5] Ibi Aristagoras a decem incepit talentis quæ illi pollicebatur, si ea, quæ petiisset, effecta sibi dedisset: (3) abnuenteque Cleomene, progressus est Aristagoras augendo subinde pecuniæ summam; donec postremo, quum quinquaginta ei talenta reciperet, exclamavit puella: «Pater, corrumpet te his hospes, ni ocyus hinc abscesseris.» (4) Et delectatus Cleomenes puellæ monito, in aliud conclave abiit, et Aristagoras Sparta omnino excessit neque ei licuerat de itinere ad regem plura his commemorare.
LII. Est autem illius itineris ratio hujusmodi. Stationes (sive mansiones) ubique sunt regiæ, et deversoria pulcerrima: totumque iter per culta ac tuta instituitur loca. Per Lydiam et Phrygiam viginti sunt mansiones, parasangæ vero nonaginta quattuor cum dimidia. (2) Phrygiam excipit Halys fluvius, ad quem est porta, per quam omnino transire oportet priusquam fluvium trajicias: estque ibidem magna custodia. Transgresso in Cappadociam, atque per eam pergenti usque ad Ciliciæ fines, mansiones sunt duodetriginta, parasangæ vero centum et quattuor: (3) in his confinibus autem duæ sunt portæ transeundæ, et prætereundæ duæ custodiæ. Has postquam præterieris, per Ciliciam iter facienti tres sunt mansiones, parasangæ vero quindecim cum dimidia. (4) Terminus Ciliciæ et Armeniæ flumen est navibus transmittendum, cui nomen Euphrates. In Armenia vero mansiones sunt deversoriorum quindecim, et parasangæ quinquaginta sex cum dimidia: estque in his etiam custodiæ statio. (5) Perfluunt autem Armeniam quattuor fluvii, quos navibus necessario oportet trajicere. Primus est Tigris: deinde secundus et tertius idem nomen habent, quamvis non idem sit fluvius, nec eodem ex loco fluens; prior enim eorum, quem recensui, ex Armeniis fluit, posterior vero ex Matienis. Quarto fluvio nomen est Gyndes, is quem Cyrus olim in trecentos et sexaginta alveos diduxit. (6) Ex hac Armenia ubi in Matienen regionem transieris, stationes sunt quattuor.... Tum ex hac in Cissiam regionem transgredienti, stationes undecim, parasangæ vero quadraginta duæ cum dimidia, usque ad Choaspen fluvium, navibus itidem trajiciendum; ad quem Susa urbs condita est. Harum omnium mansionum summa est centum et undecim; totque sunt stationes atque deversoria Sardibus Susa iter facienti.
LIII. Quodsi vero recte parasangis dimensa est regia via, et parasanga si valet triginta stadia, uti revera valet,[TR6] erunt Sardibus usque ad regiam, quæ Memnonia vocatur, stadiorum tredecim millia et quingenta, quum sint parasangæ quadringentæ et quinquaginta. (2) Jam singulis diebus centena et quinquagena stadia conficiendo, consumuntur adcurate dies nonaginta.
LIV. Itaque Milesius Aristagoras, quando Cleomeni Lacedæmonio dixit, trium mensium iter esse quo ad regem adscenditur, recte ille dixit. Si quis vero curatius etiam de his quærat, ei ego hoc etiam declarabo; namque adjici debet iter Epheso Sardes faciendum. (2) Dico igitur, a Græco mari usque Susa, nam hæc Memnonia urbs vocatur, stadiorum omnium summam esse quattuordecim millia et quadraginta. Nam ab Epheso ad Sardes sunt stadia quingenta et quadraginta: itaque tribus diebus longius fit trimestre istud iter.
LV. Sparta pulsus Aristagoras Athenas inde se contulit: quæ haud multo ante tyrannis liberatæ erant, idque hoc modo. Postquam Hipparchum, Pisistrati filium, Hippiæ tyranni fratrem, cui per somnum visum erat oblatum imminentem calamitatem perspicue significans, interfecerunt Aristogiton et Harmodius, generis origine Gephyræi; post hæc Athenæ per quattuor etiam nunc annos nihilo minus, immo magis etiam quam antea, tyrannide premebantur.
LVI. Insomnium Hipparcho oblatum hujusmodi erat: nocte quæ præcedebat Panathenæorum solennia, visum erat Hipparcho adstare ipsi virum grandem formosumque, ænigmaticis his verbis ipsum adloquentem.
Intoleranda, leo, patiens, animo forti tolerato! nemo hominum injustus non solvet tempore pœnam.
(2) Hanc visionem ille simulatque illuxit, palam ad somniorum conjectores retulit: deinde vero, sacris averruncandi caussa factis, pompam illam duxit, in qua interfectus est.
LVII. Gephyræi, quorum de genere erant Hipparchi percussores, principio, ut ipsi aiunt, ex Eretria fuerunt oriundi; ut vero ego rem percontatus reperio, Phœnices fuerunt ex illorum numero Phœnicum, qui cum Cadmo in hanc regionem, quæ nunc Bœotia vocatur, venerunt; et Tanagricum ejusdem regionis tractum, sorte acceptum, habitaverunt. (2) Inde postquam Cadmei prius ab Argivis erant expulsi, deinde Gephyræi hi a Bœotis ejecti, Athenas se converterunt. Et illos receperunt Athenienses hac conditione, ut cives essent Athenienses, at compluribus tamen, nec vero dignis quæ hic commemorentur, juribus essent exclusi.
LVIII. Phœnices autem hi, qui cum Cadmo advenerant, quorum de numero fuerunt Gephyræi, regionem hanc incolentes, quum alias res multas ad doctrinam spectantes attulerunt Hellenibus, tum literas; quarum usus nullus antea, ut mihi videtur, apud Hellenas fuerat. Ac primum quidem tales attulerant, qualibus omnes utuntur Phœnices: procedente vero tempore, simul cum sermone, literarum etiam ductus immutarunt. (2) Pleraque per id tempus loca circum illos habitabant Hellenes Iones: qui literas edocti a Phœnicibus, usi sunt eis forma paululum mutata; a quorum usu divulgatum est, ut, quemadmodum æquitas etiam postulabat, quoniam a Phœnicibus in Græciam introductæ sunt, Phœniciæ literæ nominarentur. (3) Atque byblos etiam (id est, libros papyraceos) antiquitus diphtheras (pelles raras sive membranas) Iones vocant, quoniam in papyri inopia pellibus caprinis et ovillis utebantur. Atque etiam nunc mea ætate multi barbarorum talibus in pellibus scribunt.
LIX. Vidi vero etiam ipse literas Cadmeas in templo Apollinis Ismenii Thebis Bœotiæ, tripodibus tribus insculptas, maximam partem similes Ionicis literis. Unus ex illis tripodibus hanc habet inscriptionem:
Dedicavit me Amphitryon, rediens ex Telebois.
Hæc igitur scripta fuerint Laii ætate, filii Labdaci, nepotis Polydori, filii Cadmi.
LX. Alius tripus hexametro modulo hæc dixit:
Scæus, in adsueto pugilum certamine victor, me tibi sacravit, speciosum munus, Apollo.
Scæus autem ille fuerit Hippocoontis filius: si modo hic fuit qui munus illud dedicavit, nec alius idem nomen gerens cum Hippocoontis filio: vixit hic autem Œdipi ætate, Laii filii.
LXI. Tertius tripus, hexametro pariter modulo, hæc inscripta habet:
Laodamas tripodem hunc divo, sua in urbe monarchus, dignum spectatu sacrat decus arcitenenti.
Hic est ille Laodamas, Eteoclis filius, quo regnante Cadmei, ab Argivis sedibus suis ejecti, ad Encheleas se receperunt. (2) Gephyræi vero, tunc relicti, postea a Bœotis coacti sunt Athenas concedere. Et habent hi templa Athenis exstructa, quæ ad reliquos Athenienses nihil pertinenet, quum alia, quibus nihil commune cum cæteris templis est, tum Achaicæ Cereris templum et sacra.
LXII. Quale fuerit visum Hipparcho oblatum, et unde oriundi Gephyræi,[TR7] quorum de genere fuere Hipparchi percussores, est a me expositum. Superest ut post hæc redeam ad narrationem quam initio instituturus eram, dicamque qua ratione tyrannis liberati sint Athenienses. (2) Quo tempore Hippias tyrannidem obtinuit, et Athenienses ob Hipparchi cædem acerbius vexabat; per id tempus Alcmeonidæ, genere Athenienses, ob Pisistratidas vero patria profugi, postquam cum aliis Atheniensium exsulibus per vim reditum sibi parare contantes nihil profecissent, sed ad Lipsydrion supra Pæoniam, quem locum tentandi reditus caussa et liberandæ civitatis consilio muniverant, ingentem accepissent cladem; deinde, omnia adversus Pisistratidas molientes, ab Amphictyonibus templum Delphicum hoc, quod nunc est, et tunc nondum erat, ædificandum conduxerunt. (3) Quumque divitiis abundarent, et inde a majoribus spectati essent viri, exædificarunt templum quum alias pulcrius quam ferebat exemplar, tum frontem ejus ex Pario marmore effecerunt, quamquam conventum esset ut totum templum ex porino lapide construeretur.
LXIII. Hi igitur Alcmeonidæ, ut Athenienses narrant, dum Delphis morabantur, pecunia persuaserunt Pythiæ, ut, quoties Spartani cives Delphos venirent, sive privato nomine sive publico oraculum consulturi, constanter illos moneret, ut liberarent Athenas. (2) Proinde Lacedæmonii quum idem ipsis semper effatum ederetur, mittunt Anchimolium, Asteris filium, cum exercitu, spectatum inter cives virum, qui Pisistratidas Athenis pelleret, quamquam hospitii jure cum ipsis inprimis conjunctos: nam, quæ diis debentur, antiquiora duxerunt quam quæ hominibus. Hunc exercitum, mari navibus mittunt. (3) Anchimolius igitur, portum tenens Phalerum, ibi in terra deposuit. Qua re ante cognita, Pisistratidæ, quum esset eis fœdus cum Thessalis, auxilia e Thessalia acciverant. (4) Et precantibus Thessali, publico decreto, mille equites miserant, et regem suum Cineam Coniæum. Quos auxiliares nacti Pisistratidæ, hocce instituerunt facere: (5) detonsa planitie Phalereorum, et loco hoc equitibus habili reddito, equitatum adversus hostium castra mittunt: qui in hos incidens, quum alios multos interfecit Lacedæmoniorum, tum et ducem Anchimolium, reliquos vero in naves compulerunt. (6) Hic finis fuit primæ expeditionis Lacedæmoniorum: estque sepulcrum Anchimolii in Attico pago, cui Alopecæ nomen, prope Herculis templum quod in Cynosarge.
LXIV. Post hæc majores copias adversus Athenas miserunt Lacedæmonii, duce exercitus Cleomene rege, Anaxandridæ filio: has vero non jam mari miserunt, sed per continentem. (2) Cum his, ut in Atticam regionem invaserunt, primum congressi Thessali equites, brevi tempore in fugam sunt versi, cecideruntque ex eisdem amplius quadraginta; reliqui vero e vestigio recta versus Thessaliam abierunt. (3) Cleomenes autem, ut ad urbem pervenit, una cum his ex Atheniensibus, qui liberi vivere cupiebant, tyrannos obsedit, muro Pelasgico inclusos.
LXV. Nequaquam vero expugnaturi Pisistratidas erant Lacedæmonii: nec enim justam obsidionem instituere cogitaverant, et cibariis ac potulentis bene instructi Pisistratidæ erant: post paucorumque dierum obsidionem Spartam erant illi abituri. (2) Nunc vero supervenit casus, istis infaustus, his vero idem peropportunus: capti enim sunt Pisistratidarum liberi, quum in eo essent, ut extra Atticam in tuto collocarentur. (3) Quæ res postquam accidit, turbatæ sunt omnes eorumdem rationes. Itaque deditionem fecerunt eis conditionibus, quæ Atheniensibus placuerunt, ut, receptis liberis suis, intra quinque dies Attica excederent. (4) Atque ita relicta Attica Pisistratidæ Sigeum ad Scamandrum migrarunt, postquam Athenis sex et triginta annos regnaverant. Fuerunt autem hi origine Pylii et Nelidæ, eisdem majoribus prognati atque Codrus et Melanthus; qui et ipsi olim, quum advenæ essent, reges fuerunt Atheniensium. (5) Cujus in originis memoriam Hippocrates filio suo nomen Pisistrati imposuerat, de Pisistrato, Nestoris filio, ductum. (6) Hoc modo tyrannis suis liberati sunt Athenienses: quas vero res post receptam libertatem memoratu dignas vel gesserint vel passi sint, priusquam Ionia a Dario defecit, et Aristagoras Milesius Athenas venit opem illorum implorans, eas primum exponam.
LXVI. Athenæ, quum jam ante magnæ fuissent, nunc, postquam tyrannis liberatæ erant, majores evaserunt. Dominabantur autem in illis duo viri, Clisthenes, de familia Alcmeonidarum, is quem fama fert corrupisse Pythiam, et Isagoras, Tisandri filius, spectata quidem familia natus; cæterum, quibus majoribus antiquitus fuerit oriundus, dicere nequeo, nisi quod cognati ejus Jovi Cario sacra faciunt. (2) Hi viri inter se de principatu contendebant. Qui superabatur ab æmulo Clisthenes plebis favorem sibi conciliabat: et deinde, quum in quattuor tribus distributi fuissent Athenienses, decem tribus constituit, mutatisque nominibus, quæ ab Ionis filiis, Geleonte et Ægicore et Argada et Hoplete, erant desumpta, ab indigenis heroibus eas denominavit, uno Ajace excepto; quem, ut vicinum et socium, quamquam peregrinum, adjecit.
LXVII. Qua in re, ut mihi videtur, Clisthenes hic avum suum maternum imitatus est, Clisthenem Sicyonis tyrannum. (2) Ille enim, quum bellum gereret cum Argivis, primum rhapsodos vetuit Sicyone inter se decertare, propter Homerica carmina, quoniam in illis ubique fere nonnisi Argivi et Argos celebrantur: deinde, quum esset in foro Sicyoniorum (et est hodieque) ædes Adrasto, Talai filio, tamquam heroi, consecrata, hunc Clisthenes, quippe Argivum, sede sua ejectum cupiebat. (3) Itaque Delphos profectus, consuluit oraculum, an ejiceret Adrastum. Cui Pythia respondit, Adrastum regem esse Sicyoniorum, ipsum vero lapidatorem. Postquam Deus ei hanc potestatem non fecit, domum reversus excogitavit rationem qua Adrastus ipse demigraret. (4) Quam rationem ubi reperisse visus est, Thebas Bœotias misit, dicens velle se Melanippum, Astaci filium, deducere Sicyonem: et permiserunt Thebani. Tum Clisthenes Melanippo Sicyonem deducto templum dedicavit in ipso prytaneo, ipsumque ibi in loco munitissimo statuit. (5) Melanippum autem arcessiverat Clisthenes (nam et hoc me declarare oportet), ut qui inimicissimus fuisset Adrasto, quippe cujus fratrem interfecisset Mecisteum, et Tydeum generum. (6) Huic postquam templum dedicavit, sacrificia et solennia Adrasto adempta eidem Melanippo attribuit. Consueverant autem Sicyonii magnifice admodum honorare Adrastum. Fuerat enim hæc regio Polybi, Adrastus autem Polybi ex filia nepos fuit: qui quum sine liberis decederet, tradidit Adrasto regnum. (7) Adrastum autem quum aliis honoribus colebant Sicyonii, tum calamitates ejus tragicis choris celebrabant, non Bacchum, sed Adrastum colentes. (8) Clisthenes vero choros Baccho tribuit, reliquam vero solennitatem Melanippo. Hoc modo cum Adrasto egit Clisthenes.
LXVIII. Idem vero tribuum Doriensium nomina mutavit, ne scilicet eædem Sicyoniis atque Argivis tribus essent. Atque id agens, maxime derisui habuit Sicyonios: quippe nova nomina a sue et asino desumens, terminationem solam pristinarum tribuum adjecit, sua tribu excepta, cui de suo imperio nomen imposuit: hos enim Archelaos nominavit; reliquorum autem alios Hyatas, alios Onatas, alios Chœreatas. (2) Quibus nominibus tribuum usi sunt Sicyonii non solum quoad regnavit Clisthenes, verum etiam post illius obitum sexaginta adhuc annis: deinde tamen, re deliberata, mutarunt ea, et alios Hyllæos, alios Pamphylos, alios Dymanatas nominarunt: quartæ vero tribus nomen ab Ægialeo desumpserunt, Adrasti filio, tribulesque Ægiales adpellarunt.
LXIX. Hæc Sicyonius Clisthenes fecerat. Atheniensis autem Clisthenes, Sicyonii ex filia nepos, qui nomen etiam ab illo erat nactus, hic itidem per contemtum (ut mihi videtur) Ionum, ne eadem Atheniensibus atque Ionibus tribuum nomina essent, cognominem Clisthenem est imitatus. (2) Postquam enim plebem omnem Atheniensium, prius a se alienatam, tum suas ad partes traduxerat, tribuum mutavit nomina, et numerum illarum auxit: decem etiam, quum quattuor fuissent, constituit phylarchas, et per decem tribus distribuit demos (sive curias) omnes Atheniensium. Eratque, plebe suis partibus adjecta, longe potentior quam adversarii.
LXX. Vicissim igitur ab illo superatus Isagoras hæc contra molitur: Cleomenem advocat Lacedæmonium, qui hospes ipsi factus erat inde ab obsidione Pisistratidarum: (2) quem quidem fama ferebat consuetudinem tunc habuisse cum uxore Isagoræ. Primum igitur Cleomenes, præcone Athenas misso, Clisthenem urbe ejecit, multosque cum eo alios Athenienses, hos dicens qui essent enagees (id est, piaculo contaminati). (3) Hæc autem per nuncium edixit, ab Isagora edoctus: habebant enim quidem Alcmeonidæ, et hi qui eorumdem erant partium, culpam commissæ cædis; at ipse Clisthenes ejusque amici non fuerant cædis participes.
LXXI. Enagees autem dicti sunt nonnulli ex Atheniensibus hac de caussa: fuit Cylon, civis Atheniensis, olympicorum certaminum victor: is cristas tollens, consilium inierat occupandæ tyrannidis; comparatisque sibi sociis ex æqualium numero, arcem occupare conatus est: quam quum obtinere non posset, supplex ad deæ imaginem consedit. (2) Hos homines igitur surgere inde jusserunt prytanes Naucrarorum, qui tunc civitatem administrabant, fide data punitum eos iri citra mortem; attamen occisi hi sunt culpa Alcmeonidarum. Sed hæc gesta sunt ante Pisistrati ætatem.
LXXII. Postquam Cleomenes, misso præcone, ejiciendos urbe Clisthenem et piaculo contaminatos edixit, unus Clisthenes ultro excessit. Deinde vero nihilo minus Athenas venit Cleomenes, non quidem cum magna manu: quo ubi pervenit, septingentas familias urbe ejecit, quas ei Isagoras indicaverat. (2) Quo facto, deinde senatum conatus est dissolvere, et trecentis civibus de Isagoræ factione tradidit magistratus. Quum vero resisteret senatus et imperio nollet parere, Cleomenes et Isagoras cum suarum partium civibus arcem occupant. (3) Et cæteri Athenienses, cum senatu sentientes, per biduum illos obsederunt: tertio vero die, deditione facta, Attica excessere quotquot eorum Lacedæmonii erant. (4) Atque ita implebatur Cleomeni ominosum quod acceperat dictum: nam quum in arcem, occupaturus illam, adscendisset, ad penetrale deæ accesserat, consulturus eam: at sacerdos de sella surgens, priusquam ille per januam intrasset, dixit: «Retrogredere, hospes Lacedæmonie, nec in hoc templum pedem pone: nefas est enim Doriensibus huc intrare.» (5) Cui ille respondit: «At non Doriensis sum, o mulier, sed Achæus.» Igitur, quum spreto omine exsequi consilium esset adgressus, tunc rursus excidit cum Lacedæmoniis. Reliquos vero in vincula conjecerunt Athenienses, morti destinatos; et in his Timesitheum Delphensem, cujus viri opera manuum (victorias Pythicas et Olympicas) fortisque animi maxima possem commemorare. Et hi quidem in vinculis mortui sunt.
LXXIII. Post hæc Athenienses, revocato Clisthene et septingentis illis familiis, quæ a Cleomene patria erant pulsæ, Sardes legatos miserunt, cupientes cum Persis contrahere societatem: intellexerant enim, bellum sibi imminere cum Lacedæmoniis et Cleomene. (2) Postquam Sardes advenere legati, et mandata exposuere, quæsivit Artaphernes, Hystaspis filius, præfectus Sardium, quinam homines essent, et ubi terrarum habitarent, qui Persarum peterent societatem. Quod ubi ex legatis cognovit, brevibus verbis eos ita expedivit: (3) si regi Dario Athenienses terram traderet et aquam, societatem illis pollicitus est: si non traderent, abire illos jussit. Tum legati, re privatim inter se deliberata, tradere se, dixerunt; scilicet cupientes contrahi societatem. At hi, quum domum rediissent, gravem culpam sustinuerunt.
LXXIV. Cleomenes, quum se et verbis et factis contumeliose ab Atheniensibus acceptum existimaret, ex universa Peloponneso contraxit exercitum, quo consilio contrahat non dicens; sed pœnas sumere de populo Atheniensium cupiens, et Isagoram constituere tyrannum: hic enim cum illo ex arce Athenarum erat egressus. (2) Dum igitur ingenti cum exercitu Cleomenes Eleusinem invadit, per idem tempus Bœoti ex composito capiunt Œnoen et Hysias, extremos Atticæ pagos; et Chalcidenses ab alia parte Atticam ingressi regionem vastabant. (3) Tum Athenienses, quamquam ancipite pressi periculo, Bœotorum et Chalcidensium ultione in aliud tempus dilata, Peloponnesiis, quippe qui jam Eleusine erant, arma opposuerunt.
LXXV. Quum vero jam in eo essent utrimque exercitus ut ad manus venirent, ibi primum Corinthii, reputantes secum injuste se facere, retro conversi abscesserunt: deinde idem fecit Demaratus, Aristonis filius, qui et ipse rex erat Lacedæmoniorum, et una cum Cleomene exercitum eduxerat Lacedæmone, neque superiore tempore cum illo discordaverat. (2) Ab hoc vero dissidio facta lex est Spartæ, ne ambo reges, exeunte exercitu, castra sequerentur: adhuc enim ambo sequi consueverant: altero autem vacante a militia, alterum etiam Tyndaridarum domi relinqui; nam ante id tempus hi ambo, tamquam auxiliares, secuti erant. (3) Tunc igitur reliqui socii, qui Eleusine erant, reges dissidere videntes, et Corinthios relinquere stationem, etiam ipsi converso agmine discessere.
LXXVI. Quarta hæc est expeditio, quam in Atticam suscepere Dorienses: bis enim hostiliter eam sunt ingressi, bis vero commodi caussa populi Atheniensis. Primo quidem loco, quum Megara colonis frequentarunt (nam hæc expeditio, Codro regnante Athenis suscepta, prima merito nominabitur): iterum vero, atque tertio, quando ad ejiciendos Pisistratidas ex Sparta advenerunt: quarto tunc, quum Peloponnesios ducens Cleomenes, Eleusinem invasit. Ita tunc quarta vice Dorienses Athenas invaserunt.
LXXVII. Postquam inglorium hunc exitum habuit ista expeditio, tunc Athenienses, pœnas de Chalcidensibus sumturi, primum adversus hos arma moverunt: Chalcidensibus vero Bœoti opem laturi ad Euripum properarunt. (2) Quos ubi conspicati sunt Athenienses, Bœotos prius quam Chalcidenses adgredi placuit. Pugna cum Bœotis commissa, insignem victoriam Athenienses reportarunt, plurimis eorum occisis, et septingentis captis. (3) Deinde eodem die in Eubœam transgressi Athenienses cum Chalcidensibus etiam pugnam committunt: quibus et ipsis prælio victis, quater mille colonos in hippobotarum prædiis relinquunt: hippobotæ autem (id est, qui equos alunt) vocantur apud Chalcidenses homines locupletes. (4) Quotquot ex Chalcidensibus vivos ceperant Athenienses, perinde atque Bœotos, in custodia habuerunt, compedibus vinctos. Interjecto vero tempore eosdem manumiserunt, binis minis æstimatos: compedes autem, quibus isti vincti fuerant, suspenderunt in acropoli; quæ ad meam usque ætatem ibi superfuerunt, e muro pendentes a Medis ambusto, qui est ex adverso ædis occidentem spectantis. (5) Pretii autem redemptionis decimam consecrarunt, ex illaque quadrigam conficiendam curarunt æneam, quæ a sinistra stat primum ingredienti in propylæa quæ sunt in acropoli. Est autem in illa inscriptio hæc:
Attica perdomitis acri sub Marte juventus Bœotis populis Chalcidicaque manu, damna rependerunt vinclis et carcere cæco, quorum hæ de decima stant tibi, Pallas, equæ.
LXXVIII. Auctæ igitur erant Athenarum opes. Adparet autem, non hoc uno exemplo, sed ubique, quam præclara res sit juris æquabilitas.[TR8] Nam et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi evaserunt. (2) Quæ res declarat, quoad tyrannide erant pressi, ultro illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino laborantes: postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse studiose dabat operam ut recte rem gereret.
LXXIX. In hoc igitur statu res Atheniensium erat. Thebani vero, ultionem sumpturi de Atheniensibus, Delphos miserunt qui deum consulerent. Quibus Pythia respondit, per se non posse illos ultionem capere; sed rem ad clamosum (populum) referre jussit, et proximos rogare. (2) Legati domum reversi, convocata populi concione, renunciant oraculi responsum. Tum Thebani, ubi ex his audiverunt proximos debere rogari, dixere: «Nimirum proximi a nobis habitant Tanagræi, et Coronæi, et Thespienses: atque hi constanter nobiscum pugnant, strenueque arma nobiscum usque sociant. Quid opus est hos rogare? Immo videndum ne hæc non fuerit oraculi sententia.»
LXXX. Ita dum hi inter se disceptant, postremo aliquis, re audita, ait: «Ego mihi videor intelligere quid velit oraculum. Asopi dicuntur filiæ fuisse Thebe et Ægina: hæ quum sint sorores, puto jubere nos deum ab Æginetis auxilia petere.» (2) Et Thebani, quum nulla ex sententiis, quæ dicebantur, hac potior esse videretur, protinus ad Æginetas miserunt, ex oraculi mandato auxilia ab illis petentes, ut qui sibi essent proximi. Petentibus Æginetæ tradentes Æacidarum imagines, responderunt, se eis Æacidas auxilio mittere.
LXXXI. Thebani vero, Æacidarum auxilio freti, quum bello lacessissent Athenienses, aspere ab illis sunt accepti. Itaque iterum ad Æginetas miserunt, Æacidas illis reddentes, et virorum petentes auxilia. (2) Tum Æginetæ, opum magnitudine elati, et veteris memores inimicitiæ, quæ cum Atheniensibus obtinebat, precibus Thebanorum adnuentes, bellum Atheniensibus non ante denuntiatum intulerunt. Nam dum hi Bœotis instabant, interim Æginetæ longis navibus in Atticam profecti, Phalerum diripiebant, multosque reliquæ regionis maritimæ pagos; et ingens Atheniensibus damnum inferebant.
LXXXII. Vetustum, quod dixi, Æginetarum adversus Athenienses odium hanc habuit originem. Epidauriorum terra fructum nullum ediderat. Quam ob calamitatem quum oraculum Delphicum consulerent Epidaurii, jussit eos Pythia Damiæ et Auxesiæ imagines statuere: id si fecissent, melius cum illis actum iri. (2) Sciscitabantur igitur Epidaurii, utrum æneas faciendas curarent statuas, an ligneas. Responditque Pythia, Neutrum horum; sed ex sativæ oleæ ligno. Igitur Epidaurii ab Atheniensibus veniam petunt oleam arborem cædendi, quod sanctissimas existimassent Atticas oleas: sunt etiam qui dicant, per id tempus nullibi terrarum oleas exstitisse, nisi Athenis. (3) Athenienses se illis potestatem facere dixerunt ea conditione, ut illi quotannis Minervæ Urbis Præsidi et Erechtheo victimas adferrent. In hanc conditionem consentientes Epidaurii, nacti sunt quod petierant, et statuas ex his oleis confectas posuerunt. Ac dehinc illis terra fructum ferebat, et ipsi Atheniensibus id, de quo inter eos convenerat, persolvebant.
LXXXIII. Erant per illud adhuc tempus, sicuti etiam antea, Æginetæ Epidauriorum imperio subjecti, quum aliis in rebus, tum lites suas coram judice disceptaturi Epidaurum trajicere tenebantur. Deinde vero, constructis navibus, virium fiducia ferocientes, ab Epidauriis defecerunt. (2) Jamque ut hostes, et qui mari essent potentes, vexabant illos: atque etiam statuas hasce Damiæ et Auxesiæ illis subripuerunt, easque ablatas in mediterraneo suæ insulæ loco collocarunt, cui est Œa nomen et qui viginti fere ab urbe stadiis abest. (3) Hoc in loco erectas sacrificiis et cavillatoriis mulierum choris placabant, constitutis utrique dearum denis viris qui essent choragi. Dicteriis autem chori illi neminem virum lacessebant, sed mulieres indigenas. Eædem cærimoniæ apud Epidaurios obtinuerant: qui arcanis etiam sacris et ritibus utuntur.
LXXXIV. Epidaurii, ex quo eis subreptæ hæ statuæ sunt, jam Atheniensibus ea, de quibus inter ipsos convenerant, non solvebant. (2) Qua de re per legatos secum expostulantibus Atheniensibus demonstrarunt Epidaurii, nullam se injuriam facere: quoad enim in sua terra habuissent illas statuas, quod pacti erant exsolvisse; quibus sibi subreptis jam non æquum esse ut porro solvant, sed ab Æginetis, qui illas habeant, esse hoc exigendum. (3) Hoc accepto responso, Athenienses, Æginam missis legatis, statuas ab Æginetis repetiverunt: quibus illi responderunt, nihil sibi cum Atheniensibus esse negotii.
LXXXV. Jam porro aiunt Athenienses, postquam frustra repetitæ fuissent statuæ, profectos esse Athenis una triremi cives illos, qui publico nomine missi, quum Æginam pervenissent, statuas has, ut quæ ex ipsorum ligno fuissent confectæ, de basibus suis conati sunt abstrahere, Athenas transferendas. (2) Hos vero, quum isto modo compotes illarum fieri non potuissent, circumjectis funibus statuas traxisse. Sed dum trahebant, tonitru et cum tonitru exstitisse terræ motum: eaque re territos vectores illos qui trahebant, mente fuisse alienatos; in furoremque actos, mutuo sese invicem, veluti hostes, interfecisse; donec ex omnibus, qui triremi illa advenerant, unus superfuisset, solusque Phalerum rediisset.
LXXXVI. Athenienses igitur, rem ita gestam esse aiunt. Æginetæ vero contendunt, non una navi advenisse Athenienses: unam enim navem, atque etiam paulo plures una, etiamsi sibi nullæ naves fuissent, facile a se repelli potuisse: sed multis navibus terram suam adgressos esse Athenienses; Æginetas vero his ultro cessisse, nec pugnæ navalis adiisse discrimen. (2) Illud vero liquido definire non possunt, utrum ea caussa cesserint, quod se impares esse committendo prælio navali intellexissent, an quod in animo habuissent facere id ipsum quod fecerunt. (3) Aiunt igitur, Athenienses, quum nemo ad pugnam paratus se illis opponeret, e navibus exscendisse, atque iter versus statuas esse ingressos: quas ubi e basibus suis non potuissent avellere, ita circumjectis funibus illas traxisse, donec utraque statua, dum ita trahebatur, eamdem rem fecerit; rem narrantes mihi quidem non credibilem, sed fortasse alii cuipiam: dicunt enim, in genua illas coram trahentibus procubuisse, atque ex illo tempore in hoc statu mansisse. (4) Hæc igitur ab Atheniensibus gesta esse aiunt Æginetæ; se vero, postquam de expeditione, quam Athenienses adversus Æginam erant suscepturi, certiores fuissent facti, Argivos ut sibi præsto essent rogasse: (5) hosque, quo tempore Athenienses in Æginam exscendissent, eodem tempore suppetias sibi ferentes adfuisse; et, quum clam ex Epidauro in insulam trajecissent, in inscios Athenienses, itinere a navibus intercluso, fecisse impetum: eodemque simul tempore tonitru et terræ motum illis exstitisse.
LXXXVII. Hæc Argivi atque Æginetæ memorant. Cæterum Athenienses etiam fatentur, unum solummodo e suis salvum in Atticam rediisse; nisi quod Argivi aiunt, e clade, quam ipsi intulissent Attico exercitui, unum illum superstitem fuisse; Athenienses vero aiunt, e clade quam deus ipsis immisisset. Verumtamen ne hunc quidem, aiunt, calamitati supervixisse; sed periisse tali modo. (2) Athenas ut rediit, nunciavit calamitatem: quo divulgato nuncio, uxores virorum qui expeditionis in Æginam susceptæ fuerant socii, indigne ferentes solum hunc ex omnibus salvum rediisse, circa hominem circumfusas, fibulis vestium suarum fodicasse hominem, quæsisseque ex eo unamquamque, ubinam suus esset maritus. (3) Atque ita illum periisse: Atheniensibus autem hoc mulierum factum ipsa clade tristius fuisse visum; in quas quum alia ratione animadvertere non possent, vestem illarum in Ionicam mutarunt. Prius enim Doricam vestem gestaverant Atticæ mulieres, Corinthiacæ vesti simillimam: hanc igitur linea tunica permutarunt, quo ne fibulis utantur.
LXXXVIII. Est autem, verum si quærimus, non Ionicum hoc vestimentum, sed Caricum: nam omnium mulierum Græcarum vestimentum olim idem fuerat quod nunc Doricum nominamus. (2) Aiunt autem, apud Argivos et Æginetas ex occasione illius facti invaluisse morem, qui etiam nunc apud utrosque obtinet, ut fibulas faciant dimidio quam ad id tempus majores, utque in templo harum dearum fibulas maxime dedicent mulieres; tum lege apud illos cautum fuisse, ut nec aliud quidquam quod ex Attica profectum sit, in templum inferatur, nec fictile Atticum, sed ex indigenis ollulis posthac ibi bibatur. (3) Certe Argivorum et Æginetarum mulieres ab illo inde tempore ex contentione cum Atheniensibus, ad meam usque ætatem, majores quam antea fibulas gestabant.
LXXXIX. Inimicitiæ Atheniensium adversus Æginetas isto, quod exposui, principio ortum ceperant. Nunc igitur Æginetæ a Thebanis auxilio vocati, memores rerum circa statuas gestarum, libenter suppetias venere Thebanis. (2) Itaque maritima Atticæ ora ab Æginetis diripiebatur. Atheniensibus vero, expeditionem in Æginetas parantibus, adlatum est Delphis oraculum, jubens, ut triginta annos, ex quo injuriæ initium fecissent Æginetæ, abstinerent bello; primo autem et trigesimo anno belli adversus Æginetas initium facerent, postquam Æaco templum statuissent. Id si fecissent, rem eis ex voluntate cessuram. Sin protinus susciperent bellum, multa medio tempore passuros, multa vero etiam facturos; verumtamen ad extremum subacturos Æginam. (3) Hæc renunciata ubi audivere Athenienses, Æaco templum statuerunt, quod etiam nunc in foro exstructum conspicitur: triginta vero annos non sustinuerunt bello abstinere, quamquam audiverant ita præcipi oraculo, quippe qui tam indigna ab Æginetis essent passi.
XC. Sed dum ad ultionem capiendam sese comparant, objicitur illis impedimentum a Lacedæmoniis suscitatum. (2) Quum enim dolum cognovissent Lacedæmonii, quem Alcmeonidæ cum Pythia adversus se et adversus Pisistratidas erant machinati, duplici dolore adfecti sunt; quod et viros, qui hospites ipsorum fuerant, patria pepulissent, et quod nullam sibi ob id factum gratiam ab Atheniensibus haberi viderent. (3) Præter hæc moverunt eos oracula, quæ multa sibi indigna ab Atheniensibus imminere prædicebant: quæ oracula, quum antea ignorassent, per id tempus illis innotuere, a Cleomene Spartam delata. (4) Nactus enim Cleomenes erat ex arce Athenarum oracula illa, quæ olim Pisistratidæ habuerant, eaque, quum Athenis pellerentur, in templo reliquerant. Hæc ibi relicta Cleomenes acceperat.
XCI. Tum igitur Lacedæmonii, acceptis his oraculis, quum Athenienses viderent augeri opibus, et neutiquam paratos Lacedæmoniis parere, reputarunt secum, populum Atheniensem, si libertate uteretur, sibi viribus fore parem; sin tyrannide premeretur, infirmum fore et ad parendum paratum. Hæc singula perpendentes Hippiam Pisistrati filium a Sigeo ad Hellespontum, quo confugerant Pisistratidæ, arcessiverunt. (2) Qui postquam vocatus advenit, convocatis etiam cæterorum sociorum legatis, hæc ad eos verba Spartani fecerunt: «Viri socii, agnovimus fatemurque non recte nos fecisse. Ementitis enim oraculis inducti, viros hospitii jure inprimis nobiscum conjunctos, quique Athenas nobis obnoxias reddere receperant, patria ejecimus, et post hoc peractum ingrato populo urbem et rempublicam restituimus: qui postquam per nos liberatus vires recepit, nos et regem nostrum contumeliose urbe ejecit, et magnos spiritus sumens crescit: quod experti sunt maxime finitimi illorum Bœoti et Chalcidenses, brevi vero etiam alii experientur, qui recta non inierint consilia. (3) Quoniam igitur nos, ista faciendo, peccavimus, nunc operam dabimus, ut una vobiscum illos adgressi puniamus. Hanc enim ipsam ob caussam et Hippiam hunc arcessivimus, et vos e civitatibus convocavimus, ut communi consilio et consociatis armis, illum Athenas reducamus, eique quæ ademimus restituamus.»
XCII. Hæc Spartani dixerunt. Quæ quum plerisque sociorum displicuissent, alii quidem silentium tenuere, sed Corinthius Sosicles in hunc modum est locutus: (I.) «Profecto nimirum cœlum sub terram subibit, et terra supra cœlum erit sublimis, hominesque habitabunt in mari, et pisces domicilium occupabunt hominum, quando vos quidem, Lacedæmonii, juris æquabilitate sublata, tyrannides in civitate reducere paratis: quo nihil est inter homines iniquius, nihil sceleratius. (2) Etenim, si vobis bonum hoc videtur, ut a tyrannis regantur civitates, ipsi primum apud vos ipsos tyrannum constituite, atque sic deinde apud alios constituere tentate! Nunc, qui tyrannos numquam estis experti ipsi, diligentissimeque cavetis ne quis Spartæ exoriatur, indigne cum sociis agitis. (3) Quodsi vos experti tyrannos essetis, quemadmodum nos, meliores de hac re, quam nunc, sententias in consilium adferre possetis. (II.) Apud Corinthios olim status civitatis hujusmodi fuit: erat oligarchia; et hi qui Bacchiadæ nominabantur administrabant civitatem, nec nisi inter se matrimonia inibant mutua. (4) Ex eorum numero virorum Amphioni erat filia pede clauda, cui nomen Labda: quam quum nemo Bacchiadarum ducere vellet uxorem, duxit eam Eetion (sive Aetion), Echecratis filius, homo ex pago Petra, cæterum generis origine Lapitha et Cænides. Cui quum nec ex hac, nec ex alia uxore, liberi essent nati; (5) proficiscitur ille Delphos, de sobole consulturus. Et intrantem protinus Pythia his est verbis adlocuta:
Aetion, nemo te honorat, quum sis valde honoratus. Gravida est Labda, saxumque volubile pariet, quod incidet in viros monarchos, et castigabit Corinthum.
(6) Responsum hoc Aetioni datum renunciatur forte Bacchiadis, quibus obscurum fuerat responsum aliud Corinthum spectans, quod prius editum erat eamdem in sententiam cum hoc quod nunc Aetioni datum est. Istud oraculum hujusmodi fuerat:
Aquila in petris gravida est, parietque leonem validum, carnivorum, qui multorum genua solvet. Hoc bene in animis versate, Corinthii, qui circa pulcram Pirenen habitatis et superciliosam Corinthum (Acrocorinthum).
(III.) Hoc igitur responsum, prius redditum, obscurum fuerat Bacchiadis: nunc vero, ubi cognoverunt istud quod Aetioni datum est, statim etiam prius illud, quod congruebat Aetionis responso, intellexerunt. (7) Hoc igitur quum intelligerent, presserunt silentio, prolemque Aetioni nascituram interficere decreverunt. Ac postquam peperit mulier, mittunt protinus decem de suis in pagum quem habitabat Aetion, qui interimerent puerum. (8) Hi ubi Petram venerunt, aulamque intrarunt Aetionis, puerum postulant: et mater, ignara quo consilio advenissent, existimansque benevolentiæ caussa in patrem cupere illos infantem videre, adfert illum, et uni horum in manus tradit. In itinere autem hi inter se constituerant, ut, qui puerulum primus in manus accepisset, is eum humo adlideret. (9) Jam vero divina quadam fortuna accidit, ut infans, dum tradebat eum mater, arrideret ei qui sumpserat: et hunc, ubi id animadvertit, misericordia retinuit ne occideret. Miseratus igitur puerum tradit alteri; et ille tradidit tertio: atque ita per cunctos decem transiit, ab altero alteri traditus; nemine interimere eum volente. (10) Postquam igitur matri puerum reddiderant, et domo erant egressi, stantes pro foribus, conviciabantur alter alterum accusabantque, et eum maxime qui primus acceperat infantem, quod non fecisset quemadmodum inter ipsos constitutum fuisset. Ad extremum, interjecto tempore, placuit iterum intrare, et cunctos participare cædem. (IV.) Sed voluere fata, ut ex Aetionis prole malum exsisteret Corintho. Labda, stans ad ipsas fores, omnia ista exaudiverat. Itaque verita, ne mutato consilio puerum iterum acceptum interimerent, asportatum occultavit in loco, de quo minime cogitaturos illos existimavit, in arca: noverat enim si reversi denuo requirerent puerum, omnia illos pervestigaturos. Idque illi fecerunt. (11) Sed postquam redeuntibus quærentibusque nusquam comparuit infans, placuit abire, renunciareque his qui ipsos miserant, omnia a se peracta esse quæ mandata fuissent. Illi igitur abierunt, idque renunciarunt. (V.) Posthæc crevit Aetionis filius: et, quoniam periculum hoc effugerat, ab arca illa (arcam Græci cypselen dicunt) impositum ei nomen est Cypselus. (12) Qui postquam virilem ætatem est ingressus, oraculumque Delphis consuluit, ambiguum accepit responsum, quo fretus adgressus est tenuitque Corinthum. Responsum hoc erat:
Felix vir nostras hic qui descendit ad ædes, Cypselus Aetides, claræ rex ille Corinthi, ipse, et eo nati, sed nulli deinde nepotes.
Hoc accepto responso postquam tyrannide potitus est Cypselus, vir fuit hujusmodi: multos Corinthiorum in exsilium ejecit, multis bona eripuit, sed longe plurimis vitam. (VI.) Huic, quum triginta regnasset annos, et prospera in fortuna vitam finisset, successor tyrannidis fuit filius Periander. (14) et Periander quidem initio mitior erat quam pater: sed, ex quo per nuncios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum tyranno, multo etiam sanguinolentior evasit Cypselo. Misso enim ad Thrasybulum præcone quæsivit ex illo, quo pacto, rebus omnibus firmissime constitutis, optime præesset civitati. (15) Thrasybulus, homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est arvum quoddam satum, cum illoque per segetem ambulans, sciscitansque ex eo et repetere jubens caussam cur ad se Corintho missus esset, detruncabat iterim ut quamque vidit spicam super alias eminentem, præcisamque abjiciebat, donec pulcerrimam et pinguissimam segetis partem tali modo corrupit: denique, postquam agrum ita pervagatus est, dimisit legatum, nullum verbum ei præcipiens. (16) Ubi Corinthum rediit legatus, cupidus erat Periander cognoscendi Thrasybuli præcepta. At ille, nihil, ait, sibi mandasse Thrasybulum: mirari se vero qualem ad hominem a Periandro missus esset, vesanum quippe, et qui sua ipse destrueret. His dictis renunciavit, quid agentem Thrasybulum vidisset. (VII.) At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a Thrasybulo ut eminentiores quosque cives interimeret, tum vero omnem adversus cives nequitiam cœpit exercere. Nam quidquid Cypselus occidendo et in exsilium mittendo reliquum fecerat, id Periander consummavit. Atque etiam uno die universas mulieres Corinthias vestibus exuit, uxoris suæ gratia Melissæ. (17) Etenim quum in Thesprotiam ad Acherontem fluvium legatos misisset, qui oraculum, quod ibi per mortuorum evocationem responsa dat, consulerent de hospitis alicujus deposito, evocata Melissa respondit: «se nec significaturam, nec edicturam quo loco esset illud depositum: algere enim se, et esse nudam; nam quæ sepulta secum fuissent vestimenta, nihil sibi prodesse, quum non fuerint combusta. Argumentum autem, quo cognoscere Periander possit vere hæc a se dici, hoc esse, quod ille in frigidum furnum panes ingessisset.» (18) Hæc postquam Periandro sunt renunciata, quum satis certum ipsi esset illud veritatis argumentum, quippe qui cum mortua coiisset Melissa; statim post acceptum nuncium præconio edixit, ut omnes Corinthiorum mulieres in Junonis templum convenirent. (19) Et illæ, tamquam ad solennitatem, pulcerrimo ornatu instructæ convenerunt. Ille vero constitutis ad hoc satellitibus, vestimentis cunctas exuit, liberas perinde mulieres, et illarum famulas: collatasque in fossam vestes, invocatis Melissæ manibus, cremavit. (20) Quo facto, ubi iterum ad necromantium misit, demonstravit ei Melissæ idolum, quo in loco depositum hospitis collocasset. Hujusmodi vobis est tyrannis, o Lacedæmonii, et talia sunt illius facta! (21) Nos vero Corinthii tunc statim mirabamur, quum a vobis Hippiam arcessiri cognovimus; nunc vero etiam magis miramur hæc a vobis verba fieri; vosque obtestamur, deos invocantes Græciæ præsides, ne tyrannides in civitatibus contituatis. Non igitur ab eo incepto abstinebitis, sed conaturi estis præter id quod justum est reducere Hippiam? Scitote Corinthios quidem non probaturos esse factum vestrum.»
XCIII. Hæc quum locutus esset Sosicles, Corinthiorum legatus; respondit Hippias, eosdem quos ille deos testes invocans, certe Corinthios maxime desideraturos esse Pisistratidas, quando adfuerint illis statuti dies, quibus illos vexaturi sint Athenienses. (2) Hæc illi Hippias respondit, ut qui omnium adcuratissime cognita haberet oraculorum effata. Reliqui ex sociis silentium adhuc tenuerant: postquam vero Sosiclem audiverunt libere verba facientem, pro se quisque vocem rumpens, accedebant sententiæ Corinthii, obtestabanturque Lacedæmonios, ne quid adversus Græcam civitatem novi molirentur.
XCIV. Atque ita hæc res finem habuit. Hippiæ vero Lacedæmone profecto Amyntas Macedo Anthemunta oppidum obtulit, Thessali vero Iolcon. At ille, neutrum accipiens, Sigeum rediit; quod oppidum armis Pisistratus Mytilenæis eripuerat, et tyrannum ibi constituerat filium suum nothum Hegesistratum, ex Argiva muliere natum. Nec vero citra belli discrimen tenuerat ille regionem a Pisistrato acceptam. (2) Diu enim inter se Mytilenæi et Athenienses armis decertarunt, illi ex Achilleo oppido erumpentes, hi e Sigeo; et illi quidem suam repetentes ditionem, Athenienses vero negantes illorum esse, et rationibus arguentes, nihilo magis ad Æolenses pertinere Iliadem ditionem, quam ad se et ad reliquos Hellenes, qui cum Menelao ulti essent Helenæ raptum.
XCV. Dum hi inter se bellum gerebant, quum alia multa atque varia in præliis gesta erant, tum Alcæus poeta, prælio facto, in quo victores erant Athenienses, fuga quidem ipse evaserat, sed armorum ipsius Athenienses erant potiti, qui ea in Minervæ templo Sigei suspenderunt. (2) Quam rem Alcæus, lyrico carmine descriptam, Mytilenen nunciavit, certiorem faciens de calamitate sua Melanippum, unum de suis amicis. Mytilenæos vero et Athenienses reconciliavit deinde Periander, Cypseli filius, quem suarum contentionum arbitrum utrique constituerant: conciliavit autem hac ratione, ut utrique eam tenerent regionem, quam possiderent. Ita Sigeum sub Atheniensium venerat potestatem.
XCVI. Hippias vero, ut Lacedæmone in Asiam pervenit, omnia movebat, insimulando Athenienses apud Artaphernem, omniaque moliebatur quibus efficeret, ut Athenæ in suam et Darii venirent potestatem. (2) Dum hæc Hippias agebat, re cognita, Athenienses Sardes misere legatos, qui Persas hortarentur, ne morem gererent exsulibus Atheniensium. (3) At eos Artaphernes, si salvi esse vellent, jussit Hippiam recipere. Quam conditionem ad se relatum quum neutiquam admitterent Athenienses, decreverunt ex professo hostes esse Persarum.
XCVII. Per idem tempus, quo id decreverant Athenienses, et odium incurrerant Persarum, Milesius Aristagoras, a Cleomene Lacedæmonio Sparta pulsus, venit Athenas: hæc enim civitas inter cæteras potentia maxime eminebat. (2) In concionem igitur populi progressus Aristagoras eadem quæ Spartæ verba fecit, de Asiæ bonis, et de bello cum Persis, quam faciles hi essent superatu, ut qui nec scuto nec hasta uterentur. (3) Præter hæc commemorabat, Atheniensium colonos esse Milesios, et æquum esse ut ab illis servarentur qui potentia præstarent. Denique nihil non pollicebatur, impense rogans; donec eis persuasit. (4) Videtur enim facilius esse decipere multitudinem, quam unum hominem: nam unum quidem Cleomenem Lacedæmonium non potuerat decipere, sed triginta Atheniensium millia facile potuit. (5) Athenienses igitur, oratione illius persuasi, decreverunt viginti naves auxilio mittere Ionibus, quarum ducem nominarunt Melanthium, civem quovis nomine probatum. Hæ naves et Græcis et barbaris principium fuere malorum.
XCVIII. Aristagoras ante illarum egressum domum revectus, postquam Miletum pervenit, consilium cepit, ex quo nihil quidem utilitatis rediturum ad Ionas erat; neque etiam hac caussa id fecit, sed quo regi Dario crearet molestiam: hominem misit in Phrygiam ad Pæones illos, qui a Strymone fluvio captivi abducti a Megabazo, regionem vicumque Phrygiæ seorsum habitabant. Ad quos ubi pervenit legatus, his verbis cum eis egit: «Pæones, inquit, misit me Aristagoras Mileti tyrannus, ut salutis viam, si obtemperare volueritis, vobis ostendam. (2) Etenim Ionia nunc universa descivit a rege, licetque vobis salvis in patriam redire vestram. Ad mare quidem ut perveniatis, vos ipsi curabitis: reliqua jam nobis curæ erunt.» His auditis, lætati admodum Pæones, cum liberis et uxoribus ad mare se fuga receperunt: nonnulli tamen ex eisdem, metu retenti, loco se non moverunt. (3) Postquam ad mare pervenere Pæones, Chium inde trajecere. Quumque jam in Chio essent, e vestigio venit Persarum equitum magna manus, illos prosequentium: qui ubi Pæones non sunt consecuti, Chium miserunt præconem, ab illisque ut redirent postularunt. (4) Sed Pæones, propositam aspernati conditionem, Chio a Chiis Lesbum sunt transducti, Lesbiique eos Doriscum trajecerunt: inde vero pedibus redeuntes, in Pæoniam pervenerunt.
XCIX. Interim Athenienses cum viginti navibus Miletum advenerunt, quas sequebantur quinque triremes Eretriensium. Et Eretrienses quidem non Atheniensium gratia huic se adjunxerant expeditioni, sed ipsis Milesiis gratum facturi, beneficiumque ab illis acceptum rependentes. Namque Milesii prius sociam Eretriensibus operam in bello cum Chalcidensibus præstiterant, quo tempore Samii Chalcidensibus adversus Eretrienses et Milesios miserant auxilia. Athenienses igitur postquam advenere cum Eretriensibus, quum et reliqui adessent socii, expeditionem adversus Sardes suscepit Aristagoras: (2) ita quidem ut in bellum ipse non proficisceretur, sed Mileti maneret, constitutis aliis Milesiorum ducibus, fratre suo Charopino, et ex reliquorum numero civium Hermophanto.
C. Hac classe quum Ephesum pervenissent Iones, relictis navibus Coressi in finibus Ephesiorum, ipsi magna manu ascenderunt, viæ ducibus utentes Ephesiis. (2) Progressi autem secundum Caystrium flumen, inde superato Tmolo, Sardes pervenere; et urbem capiunt, nemine contra prodeunte: nempe reliqua omnia occuparunt præter arcem; arcem vero ipse Artaphernes cum haud exigua vi militum tutabatur.
CI. Quominus vero captam diripere possent urbem, hæc res fuit impedimento: erant Sardibus pleræque domus ex arundine constructæ; quæcumque vero etiam ex lateribus, earum tecta arundinea erant. Harum unam quum incendisset quidam ex militibus, continuo de domo in domum grassatus ignis universam urbem depascebat. (2) Ardente urbe, Lydi et quicumque Persæ in urbe erant, undique interclusi, utpote extrema absumente incendio, neque exitum ullam habentes ex urbe, in forum confluxerunt ad Pactolum fluvium: qui fluvius auri ramenta illis ex Tmolo deferens, per medium forum labitur, et deinde Hermo fluvio miscetur, qui in mare influit. Ad hunc igitur Pactolum et in forum congregati Lydi atque Persæ defendere sese coacti sunt. (3) At Iones, ubi viderunt alios ex hostibus fortiter pugnantes, alios vero magno numero ingruentes, trepidi cedentes ad Tmolum, qui vocatur, montem se receperunt: atque inde sub noctem versus naves suas abierunt.
CII. Ita incendio consumptæ sunt Sardes, in eisque indigenæ deæ Cybebes templum: quam causam postea prætexentes Persæ templa vicissim in Græcia cremarunt. Tunc vero Persæ qui intra Halyn fluvium pagos tenebant, certiores facti quid ageretur, juntis viribus auxilio Lydis venerunt. (2) Qui quum Ionas non amplius Sardibus essent nacti, e vestigio subsecuti, Ephesi illos deprehenderunt. Et Iones quidem in aciem adversus eos progressi sunt, sed prælio commisso ingenti clade sunt adfecti: (3) magnumque eorum numerum Persæ interfecerunt, quum alios spectatos viros, tum Eualcidem, Eretriensium ducem, virum qui in ludorum solennibus coronas reportaverat, multumque a Simonide Ceo erat laudatus. Qui vero ex pugna evaserunt per civitates sunt dissipati.
CIII. Tali igitur modo tunc pugnatum est. Posthæc vero Athenienses prorsus deseruerunt Ionas; et sæpe multumque ab Aristagora per nuncios solicitati, constanter negarunt se auxilio illis futuros. Sed Iones, Atheniensium auxilio privati, nihilo minus ad bellum adversus Darium, quod post ea quæ adversus regem patraverant evitari non posse intelligebant, sese comparabant. (2) In Hellespontum navibus profecti, Byzantium et alias omnes eo loci civitates suum sub obsequium redegerunt. Dein extra Hellespontum evecti, majorem Cariæ partem societati suæ adjecerunt: nam et Caunus, quæ prius, quando Sardes cremarunt, societatem illorum recusaverat, nunc eis ipsa quoque accessit.
CIV. Cyprii vero universi, Amathusiis exceptis, ultro se illis adjunxerunt. Nam et hi a Medis desciverant tali occasione. Onesilus erat, Gorgi Salaminiorum regis frater natu minor, Chersidis filius, Siromi nepos, pronepos Euelthontis. (2) Hic vir, postquam sæpius antea Gorgum, ut a rege deficeret, esset hortatus; tunc, ubi Ionas etiam cognovit descivisse, vehementius illum instigare conatus est. Cui quum morem non gereret Gorgus, tempus observans Onesilus, quo extra urbem Salaminiorum ille erat egressus, una cum sectatoribus suis fratrem portis exclusit. (3) Itaque Gorgus, urbe spoliatus, ad Medos profugit. Onesilus vero Salaminis tenuit imperium; omnibusque Cypriis, ut secum desciscerent, persuasit. Cæteris quidem persuasit cunctis; Amathusios vero, morem ei gerere nolentes, obsidione cinxit.
CV. Dum Amathunta Onesilus obsidet, interim Dario regi nunciatur, Sardes captas esse incensasque ab Atheniensibus et Ionibus, illiusque tumultus auctorem, cujus consilio hæc suscepta sint, Aristagoram esse Milesium. Quo accepto nuncio, dicitur rex, nulla ratione habita Ionum, quippe quos bene noverat non impune laturos quod defecissent, quæsisse quinam essent Athenienses; (2) deinde, postquam audivit, poposcisse arcum, et sagittam arcui impositam emisisse in cœlum, utque illa in aerem evolavit, exclamasse, «Proh Juppiter, contingat mihi pœnas sumere ab Atheniensibus!» hisque dictis, mandasse uni e ministris, ut, quoties cœna ipsi adponeretur, ter ipsi diceret, «Domine, memento Atheniensium!»
CVI. Hoc dato mandato, vocato in conspectum suum Histiæo Milesio, quem jam multo abhinc tempore apud se Darius retinuerat: «Histiæe, inquit, tuum procuratorem, cujus fidei Miletum commisisti, audio res novas adversus me esse molitum. Homines enim ex altera continente adversus me duxit, et Ionas cum illis, factorum pœnas mihi daturos: his persuasit ut illos sequerentur, et Sardes mihi eripuit. (2) Nunc igitur, quo pacto tibi hoc bene habere videtur? quove pacto tale quidpiam absque tuo consilio factum est? Vide ne deinde tu ipse hac culpa tenearis.» Ad hæc Histiæus respondit: «Quale verbum, rex, pronunciasti? mene agitare consilium, ex quo tibi ulla molestia, sive magna, sive exigua, exsistat? (3) Quid quærens equidem, tale quidpiam facerem? cujus rei indigeo? cui eadem[TR9] quæ tibi, præsto sunt; quicum tu omnia tua communicare consilia dignaris. Immo, si quid tale, quale tu ais, meus agitat procurator, scito id eum suo fecisse arbitratu. (4) At mihi statim ne persuaderi quidem potest, Milesios et meum procuratorem novas res adversus te moliri. Sin utique tale quid agunt, tibique si vera relata sunt, vide, rex, quid sit quod tu feceris, dum me a mari abstraxisti. (5) Videntur enim Iones, ex quo ego ex illorum conspectu remotus sum, agitare id cujus olim desiderium habuerunt. Sin ego in Ionia adessem, nulla civitas se vel pauxillum motura erat. Nunc igitur quamprimum dimitte me, ut in Ioniam proficiscar, tibique omnia ibi in integrum restituam, et procuratorem hunc Mileti, qui hæc machinatus est, vinctum tradam. (5) Hæc quum ex animi tui sententia perfecero, deos juro regios, non prius tunicam exuturum qua indutus Ioniam intravero, quam tibi Sardiniam, maximam insulam, tributariam reddidero.»
CVII. His Histiæi verbis deceptus Darius morem ei gessit, dimisitque eum adjecto mandato, ut, postquam quæ pollicitus esset effecta dedisset, ad se Susa rediret.
CVIII. Per idem tempus, quo nuncius de incensis Sardibus ad regem missus est, et Darius sagitta in cœlum emissa cum Histiæo sermonem contulit, Histiæusque a rege dimissus ad mare est profectus; per totum hoc tempus hæcce gesta sunt. (2) Onesilo Salaminio Amathusios obsidenti nunciatur, Artybium Persam cum classe et ingenti Persarum exercitu adfuturum esse in Cyprum. Quo cognito Onesilus præcones dimisit per Ioniam, auxilio Ionas advocans: (3) nec diu re deliberata, adfuerunt Iones cum magna classe. Eodemque tempore quo Iones in Cyprum advenere, Persæ etiam quum navibus e Cilicia trajecissent, pedestri itinere Salaminem contenderunt: navibus autem Phœnices circumnavigarunt promontorium illud, quæ Claves Cypri vocantur.
CIX. Quæ quum ita essent, Cyprii tyranni convocatis Ionum ducibus dixere: «Vobis, Iones, nos Cyprii damus optionem cum utris velitis confligere, cum Persis, an cum Phœnicibus. (2) Quod si pedestri pugna cum Persis vultis congredi, nulla interposita mora oportet vos, navibus egressos, pedestrem instruere aciem; nos vero, conscensis navibus vestris, Phœnicibus nos opponere. Sin cum Phœnicibus tentare fortunam mavultis; utrumlibet horum elegeritis, operam dare necesse est, ut, quoad est situm in vobis, liberæ sint et Ionia et Cyprus.» (3) Ad hæc Iones responderunt: «Nos commune Ionum misit, ut mare custodiremus; non ut naves nostras tradentes Cypriis, ipsi cum Persis pedestri acie confligamus. (4) Nos igitur, qua parte locati sumus, in ea utilem præstare operam conabimur: vos autem, memores qualia Persis servientes passi ab illis sitis, fortes viros esse oportet.» Hoc illis responsum Iones dederunt.
CX. Post hæc, quum Persæ in Salaminiorum advenissent campum, aciem instruxerunt reges Cypriorum; ita quidem, ut cæteros Cyprios cæteris hostium militibus opponerent, Persis autem fortissimos e Salaminiis et Soliis selectos. Contra Artybium vero, ducem Persarum, volens lubens stetit Onesilus.
CXI. Vehebatur Artybius equo, qui erectus stare adversus armatum militem erat edoctus. Qua re cognita Onesilus, quum esset ei armiger genere Car, arte bellica probatus, et animi plenus, dixit huic: «Artybii equum audio erectum stare, et pedibus atque ore pugnare contra adversarium. (2) Tu igitur ocyus delibera tecum, mihique ede, utrum observare ferireque velis, equum, an ipsum Artybium.» Ad hæc famulus respondit: «Paratus equidem sum, rex, et utrumque facere, et alterutrum, et omnino quidquid tu jusseris: dicam tamen id quod tuis rebus conducibilius esse mihi videtur. (3) Regem ducemque aio oportere cum rege duceque congredi: nam, sive tu virum ducem interfeceris, magnum hoc tibi erit: sive, quod dii prohibeant, te ille, ab digno etiam occidi, dimidiata calamitas est. (4) Nos vero famulos aio oportere cum famulis congredi, et cum equo; cujus tu artes noli timere: ego enim tibi recipio, adversus nullum porro hominem illum se erecturum.»
CXII. Hæc postquam ille dixit, mox deinde commissa pugna est, et terra, et mari. Et navibus quidem Iones, acriter illo die pugnantes, superaverunt Phœnices: et inter Ionas Samiorum præ cæteris virtus eminuit. Pedestres vero ubi congressæ sunt copiæ, magno impetu invicem irruentes pugnarunt. Circa imperatores autem utrimque hæc gesta sunt: (2) ubi Artybius, equo quem dixi vectus, adversus Onesilum impetum fecit, Onesilus, quemadmodum ei cum armigero convenerat, ferit ipsum irruentem Artybium: quumque equus scuto Onesili pedes injiceret, famulus falce feriens pedes præcidit equi. Ita Artybius dux Persarum, una cum equo, ibidem cecidit.
CXIII. Dum vero cæteri etiam acie pugnant, deserit Cyprios Stesenor, Curii tyrannus, cum non exigua militum manu, quos secum habebat: dicuntur autem Curienses hi Argivorum esse coloni. Postquam Curienses deseruere socios, protinus Salaminiorum quoque currus bellici idem fecerunt. (2) Quo facto, superiores Persæ fuerunt Cypriis. Quorum exercitu in fugam verso, ceciderunt et alii multi, et Onesilus Chersidis filius, qui Cypriis auctor fuerat defectionis, et Solensium rex Aristocyprus, Philocypri filius; Philocypri illius, quem Solon Atheniensis postquam Cyprum venit, præ omnibus tyrannis carmine celebravit.
CXIV. Onesili caput Amathusii, quod ipsos ille obsederat, abscissum Amathunta deportarunt, et super oppidi portam suspenderunt. Postquam suspensum ita caput sensim excavatum est, apium examen in illud sese insinuans, favis replevit. (2) Quod quum tale accidisset, oraculum consulentibus Amathusiis, quid capite facerent, datur responsum, auferrent caput humarentque; Onesilo vero, ut heroi, annua sacra facerent; id si fecissent, melius cum ipsis actum iri. Idque fecerunt Amathusii et faciunt ad meam usque ætatem.
CXV. Iones qui ad Cyprum prælium fecerant navale, ut intellexere perditas res esse Onesili, et Cypriorum oppida omnia obsideri, excepta Salamine, quam priori regi Gorgo reddiderant Salaminii; his rebus Iones cognitis, nulla interposita mora in Ioniam renavigarunt. (2) Præter cæteras Cypri civitates diutissime obsidionem sustinuere Soli; sed et hanc, suffosso circumcirca muro, quinto mense Persæ ceperunt.
CXVI. Ita igitur, Cyprii, postquam unum annum liberi fuerant, denuo in servitutem sunt redacti. Interim Daurises, gener Darii, et Hymeas, et Otanes, aliique duces Persæ, qui et ipsi filias Darii in matrimonio habebant, postquam Ionas, expeditionis adversus Sardes socios, erant persecuti, eosdemque prælio victos in naves compulerant, deinde divisis inter se vicibus civitates diripiebant.
CXVII. Et Daurises quidem, contra civitates ad Hellespontum conversus, Dardanum cepit, et Abydum, et Percoten, et Lampsacum, et Pæsum: (2) quarum singulas singulis cepit diebus. A Pæso vero adversus Parium urbem ducenti adfertur nuncius, Cares communicato cum Ionibus consilio defecisse a Persis: itaque ab Hellesponto remotum adversus Cariam duxit exercitum.
CXVIII. Ea res forte renunciata Caribus erat priusquam Daurises advenisset. Cujus cognito consilio, Cares ad Albas Columnas, quæ vocantur, amnemque Marsyam congregabantur, qui ex Idriade regione fluens, Mæandro miscetur. (2) Eo postquam convenere Cares, quum aliæ multæ dictæ sunt sententiæ, tum illa, optima quæ mihi videtur, Pixodari, Mausoli filii, civitate Cyindensis, qui Syennesis filiam, Cilicum regis, in matrimonio habebat. (3) Hujus viri sententia hæc erat, Mæandrum transmittere debere Cares, atque ita prælium committere ut fluvium a tergo haberent; ne scilicet retro fugere possent Cares, sed ibi manere coacti, fortiores sese quam pro sua natura præstarent. (4) At hæc non vicit sententia: sed Persis maluerunt a tergo esse Mæandrum, quam sibi; scilicet, ut illi, si prælio superati in fugam verterentur, receptum non haberent, sed in fluvium inciderent.
CXIX. Deinde, ubi adfuerunt Persæ, Mæandrumque trajecerunt, ibi tunc ad Marsyam fluvium cum illis congressi sunt Cares: et acri commisso prælio, postquam diu fortiter pugnarunt, ad extremum hostium multitudine sunt superati. (2) Persarum ad bis mille ceciderunt, Carum vero ad decies mille. Qui ex illorum numero cladem effugerunt, hi ad Labranda in amplum sanctumque platanetum Jovi Stratio (quasi dicas Militari) sacratum sunt compulsi. Soli autem hominum, quos novimus, Cares sunt, qui Jovi Stratio sacra faciant. (3) Ibi igitur conglobati, de salute deliberarunt, utrum Persis sese dedere, an Asiam prorsus relinquere satius sibi esset.
CXX. Dum hæc deliberant, auxilio eis adveniunt Milesii eorumque socii. Tum vero, missa priori deliberatione, Cares ad redintegrandum denuo bellum sese compararunt. (2) Atque invadentibus Persis in aciem occurrunt: sed, prælio commisso, majorem etiam quam antea cladem acceperunt. Cecidere plurimi ex omnibus; sed Milesiorum præ ceteris maxima strages facta est.
CXXI. Postea vero vulnus hoc repararunt sanaveruntque Cares. Postquam enim cognoverunt progredi Persas, oppida sua invasuros, in via ad Pedasum collocarunt insidias; in quas noctu incidentes Persæ interfecti sunt et ipsi et eorum duces, Daurises, et Amorges, et Sisimaces: cum iisdemque periit etiam Myrsus, Gygis filius. (2) Insidiarum illarum dux fuerat Heraclides, Ibanolidis filius, Mylasensis. Ita igitur Persæ illi perierunt.
CXXII. Hymeas vero, alter ex his qui Ionas eos persecuti sunt qui contra Sardes militaverant, ad Propontidem conversus, Cion Mysiam cepit. Qua expugnata, ubi cognovit Daurisen relicto Hellesponto versus Cariam arma promovere, ipse Propontide relicta in Hellespontum duxit exercitum: (2) et Æolenses subegit omnes, quotquot Iliadem habitant terram, et Gergithas subegit, priscorum Teucrorum reliquias. At ipse Hymeas, dum hos populos subigit, morbo correptus moritur in Troade.
CXXIII. Et hic quidem illi finis fuit: Artapherni vero, Sardium præfecto, et Otani, tertio duci Persarum, mandatum erat bellum Ioniæ et finitimæ Æolidi a continente inferendum. Atque hi Clazomenas Ioniæ ceperunt, et Cymen Æolidis.
CXXIV. Ita dum capiuntur oppida, Aristagoras Milesius hæc videns, homo parum acri, ut factis ipse ostendit, ingenio, qui Ioniam concitaverat magnasque miscuerat turbas, fugam agitabat, satis ille intelligens superari Darium regem prorsus non posse. (2) Hoc consilio, convocatis suarum partium hominibus, deliberationem proposuit, dicens, commodum ipsis fore, certum habere refugium, si Mileto pellerentur, sive in Sardiniam ipsos ex hoc ducat in coloniam, sive in Myrcinum Edonorum, Histiæo a Dario dono datam, et in oppidum ibi ab Histiæo munitum. Hæc igitur, nimirum utrum vellent, ex ipsis quærebat Aristagoras.
CXXV. Jam Hecatæus quidem, Hegesandri filius, historiarum scriptor, in neutrum horum locorum abeundum censuit; sed in Lero insula debere castellum munire Aristagoram, ibique, si Mileto excideret, quietum se tenere, donec impetu inde facto Miletum repetere posset. Hoc Hecatæi fuit consilium.
CXXVI. Ipse vero Aristagoras eo maxime inclinabat, ut Myrcinum abiret. Itaque Mileto Pythagoræ fidei commissa, probati inter cives viri, ipse, secum sumpto quicumque voluisset, in Thraciam navigavit, regionemque quam petierat tenuit. (2) Inde vero progressus, interfectus est a Thracibus et ipse et exercitus ejus, quum oppidum aliquod obsideret, rejectis conditionibus, quibus Thraces excedere oppido voluerant.