← Table of contents
Herodoti Historiarum Libri IX

HISTORIARUM LIBER SEPTIMUS.

Reading edition

(POLYMNIA.)

I. Postquam pugnæ nuncius ad Marathonem pugnatæ ad Darium Hystaspis est perlatus, quum jam antea Atheniensibus propter incursionem adversus Sardes vehementer iratus rex fuisset, nunc id, quod acciderat, multo etiam gravius tulit, multoque magis ad bellum Græciæ inferendum incensus est. (2) Ac statim quidem, missis per singulas civitates legatis, edixit ut exercitum compararent, (multo majorem numerum cuique civitati, atque antea contulerant, imperans,) et naves et equos et frumentum et minora navigia. (3) Quibus circummissis nunciis, commota per tres annos Asia est; dum, ut ad bellum adversus Græciam gerendum, conscribuntur fortissimi quique, et[TR1] ad id bellum se comparant. (4) Quarto vero anno Ægyptii, a Cambyse subacti, defecerunt a Persis: quo facto etiam magis ad arma utrisque inferenda concitatus est.

II. Dum vero ad expeditionem adversus Ægyptum et Athenas se Darius comparabat, ortum est inter filios ipsius ingens de principatu contentio. Etenim ex lege Persarum debet rex, priusquam in bellum proficiscatur, successorem nominare regni. (2) Erant autem Dario, priusquam ad regnum promoveretur, tres filii nati ex priore uxore, Gobryæ filia; et, ex quo rex factus est, alii quattuor ex Atossa, Cyri filia. Priorum natu maximus erat Artabazanes; posteriorum Xerxes. (3) Hi igitur, non eadem matre nati, de principatu inter se contendebant: Artabazanes dictitans, se maximum natu esse omnium; et apud omnes populos receptum esse, ut filius natu maximus in regnum succedat patri: Xerxes vero, esse se filium Atossæ, Cyri filiæ: Cyrum autem adquisivisse Persis libertatem.

III. Sententiam suam Darius nondum aperuerat, quum forte per idem tempus Susa advenit Demaratus, Aristonis filius, qui postquam regno Spartanorum privatus est, voluntarium sibi ipse exsilium imposuerat. (2) Hic vir, cognito filiorum Darii dissidio, conveniens (ut quidem fama de eo fert) Xerxem, suasit ei, ut cæteris, quæ ille pro sua caussa dicebat, hæc adderet: natum se esse Dario jam regnanti et Persarum tenenti imperium; Artabazanem vero, privato etiam tum patri: itaque nec conveniens nec justum esse, ut alius præ ipso istam accipiat dignitatem. Nam et Spartæ (et hoc illi Demaratus suggessit) hanc legem obtinere, si alii nati sint priusquam rex fuisset pater, alius autem post hos quidem, sed regnante patre, natus sit, ut hic post natus in regnum succedat. (3) Quo Demarati monito quum Xerxes uteretur, agnoscens Darius æqua illum dicere, regem illum nominavit. Videtur autem mihi Xerxes etiam absque hoc monito regnum fuisse adepturus; nam omnia apud Darium poterat Atossa.

IV. Darius, postquam regem Persarum nominaverat Xerxem, jam in eo erat ut belli faceret initium. At enim, proximo ab his rebus et ab Ægypti defectione anno accidit, ut idem Darius in medio belli adparatu e vita discederet, postquam annos omnino regnasset sex et triginta: neque ei contigit aut de rebellantibus Ægyptiis aut de Atheniensibus sumere pœnam. Mortuo igitur Dario, regnum rediit ad Xerxem, Darii filium.

V. Xerxes ad bellum quidem Græciæ inferendium initio neutiquam inclinabat; sed contra Ægyptum copias contraxit. (2) Quem conveniens Mardonius Gobryæ filius, consobrinus Xerxis, Darii ex sorore nepos, qui apud ipsum plurimum omnium Persarum valebat auctoritate, talem exorsus est sermonem: «Domine, æquum non est, ut Athenienses, qui multis jam malis Persas adfecerunt, non dent pœnas factorum. (3) At nunc quidem tu peragas hæc, quæ in manibus habes: domita vero Ægypti insolentia, adversus Athenas duc exercitum; quo et bonam famam adquiras apud homines, et posthac caveat quisque tuæ terræ arma inferre.» (4) Et hæc quidem oratio ad exigendam pœnam pertinebat; sed medio sermoni alium interserebat hujusmodi: Europam terram esse pulcerrimam, arborum omnis generis frugiferarum feracem, summæ bonitatis, et dignam quæ præ mortalibus omnibus a solo Rege possideatur.

VI. Hæc ille dicebat, quod novarum rerum cupidus esset, et Græciæ vellet ipse esse præfectus. Procedente vero tempore id quod voluerat confecit, et Xerxi, ut rem adgrederetur, persuasit: accesserant enim alia quoque adjumenta, quæ ad permovendum Xerxem valebant. (2) Partim enim e Thessalia advenerant ab Aleuadis legati, invitantes regem ut adversus Græciam duceret, et promptissimam ei operam pollicentes. Erant autem hi Aleuadæ, Thessaliæ reges. Partim vero Pisistratidæ, Susa profecti, non modo eisdem utebantur sermonibus quibus Aleuadæ, sed præterea aliquanto magis instabant regi eo, quod Onomacritum secum haberent Atheniensem, fatidicum virum, qui etiam Musæi vaticinia digessit. (3) Adscenderant hi autem, in gratiam cum illo reversi: nam Athenis pulsus Onomacritus fuerat ab Hipparcho, Pisistrati filio, eo quod deprehensus a Laso Hermioniensi erat, quum Musæi vaticiniis hoc insereret, exstinctum iri insulas Lemnum versus sitas, mari hauriendas. (4) Hanc ob caussam in exsilium eum miserat eum Hipparchus, quum eodem antea familiarissime usus fuisset. Nunc ille simul Susa profectus, quoties in regis venit conspectum, multa de eo honorifice prædicantibus Pisistratidis, recitabat regi partem vaticiniorum; ita quidem, ut si quod inesset quod cladem prædiceret barbaro, illud silentio præteriret; ea vero sola seligeret, quæ res faustissimas nunciarent; in his illa maxime enarrans, de Hellesponto per virum Persam jungendo, et de expeditione in Græciam suscipienda. (5) Sic igitur ille vaticiniis agebat cum rege; Pisistratidæ vero et Aleuadæ sententias suas exponendo.

VII. Postquam persuasus est Xerxes arma Græciæ inferre, tum vero, altero ab obitu Darii anno, primum adversus rebelles duxit exercitum. (2) Quibus domitis, Ægyptum, graviorem in servitutem redactam, quam in qua sub Dario fuerat, Achæmeni tradidit administrandam, fratri suo, Darii filio. Eumdem vero Achæmenem, Ægypti præfectum, interjecto tempore interfecit Inaros, vir Afer, Psammitichi filius.

VIII. Pacata Ægypto, Xerxes, quum in eo esset ut exercitum moderaretur adversus Athenas ducendum, conventum convocavit primariorum Persarum, sententias illorum sciscitaturus, et in medio omnium ipse, quæ vellet, expositurus. (I.) Qui ut convenere, hæc apud eos verba rex fecit: «Viri Persæ, non ego primus hunc apud vos morem introduco, sed utar a majoribus accepto. (2) Ut enim a majoribus natu audio, nunquam adhuc otiosi sedimus, ex quo hoc imperium a Medis in nos translatum est, postquam Astyagem Cyrus devicit; sed deus ita nos ducit, et nobis, ductum ejus sequentibus, multa prospere cedunt. (3) Jam Cyri quidem et Cambysis et patris mei Darii res gestas, et quos illi populos Persis adquisiverint, quid opus est ut apud bene gnaros commemorem? (4) Ego vero, ex quo hanc sedem accepi, in hoc meam curam intendo, ne his, qui ante me in hac dignitate fuere, sim inferior, neque minorem Persis potentiam adquiram. Atque hoc ipsum dum curo, reperio viam et gloria nos augendi, et terra non minore nec deteriore quam hæc, quam possidemus, imo feraciore, simul vero etiam ultionem et pœnas sumendi de his qui eas commeruerunt. (5) Itaque vos hodie convocavi, ut, quæ agere constitui, vobiscum communicem. (II.) Ponte juncturus sum Hellespontum, et exercitum per Europam ducturus in Græciam, quo ab Atheniensibus pœnas repetam malorum omnium, quibus Persas et patrem meum adfecerunt. (6) Vidistis jam Darium quoque expeditionem parare adversus hos homines. At ille e vita excessit, neque ei contigit capere pœnas: ego vero, illius caussa reliquorumque Persarum, non prius sum quieturus, quam Athenas subactas igne cremavero; hos homines, qui priores me patremque meum injuriis lacessiverunt; (7) primum quidem, incursione Sardes facta cum Aristagora Milesio, servo nostro, et sacris lucis templisque crematis: deinde vero, qualia sunt, quibus nos acceperunt, quum Dati et Artapherne ducibus terram illorum sumus ingressi! quæ satis nosti omnes. (III.) Igitur his quidem de caussis bellum illis inferre constitui. Simul vero, rem recte mecum reputans, maxima in hoc ipso commoda reperio hæc: si et hosce et eorum vicinos, qui Pelopis Phrygis terram incolunt, subegerimus; terram Persicam ætheri Jovis faciemus conterminam: (8) neque enim ullam terram sol adspiciet, quæ nostræ sit finitima; sed ego vobiscum, universa peragrata Europa, ex omnibus terris unam faciam. (9) Quippe ita se rem habere audio, nullam inter homines civitatem, nullum populum inter mortales reliquum esse, qui adversus nos in aciem progredi valeat, quando hos quos dixi subegerimus. Ita et his, qui male de nobis meruerunt, et insontibus pariter, servile jugum impositum fuerit. (IV.) Vos vero, hoc si feceritis, gratum mihi feceritis: (10) quum tempus vobis indicavero, quo convenire oporteat, prompte unumquemque vestrûm adesse oportebit: quisquis vero cum exercitu advenerit optime instructo, eum ego muneribus donabo, quæ apud nos honorificentissima habentur. (11) Hæc igitur ita facienda sunt. Ne vero vobis videar meum unius sequi velle consilium, in medium vobis hanc rem propono; jubeoque ut, quisquis vestrûm voluerit, suam promat sententiam.»[TR2] His dictis Xerxes finem fecit loquendi.

IX. Post illum Mardonius talem sermonem est exorsus: «Domine, tu Persarum omnium præstantissimus, non solum eorum qui fuerunt, sed futurorum etiam omnium es: qui quum cetera præclare verissimeque exposueris, tum Ionas Europam habitantes non passurus sis irridere nobis, homines ea re indignos. (2) Etenim mira atque misera res esset, si Sacas et Indos et Æthiopas et Assyrios, et alios multos magnosque populos, non quod injuriam Persis intulissent, sed quod nos nostram augere voluimus potentiam, subegerimus servosque habeamus; Græcos, autem, qui injuriis nos lacessiverunt, impune abire pateremur: (3) quid tandem metuentes? quemnam multitudinis concursum? quam pecuniarum vim? (I.) Novimus sane illorum pugnæ genus; novimus etiam quam imbecilles eorum sint vires: filiosque eorum subactos habemus, hos qui in nostra terra sedes habent, et Iones et Æolenses et Dorienses nominantur. (4) Atque etiam ipse ego periculum horum hominum feci, adversus illos a patre tuo in expeditionem missus: ubi, quum usque in Macedoniam duxissem exercitum, et propemodum ad ipsas pervenissem Athenas, nemo mihi in aciem occurrit. (II.) Quamquam cæteroquin quidem consuerunt, ut audio, Græci inconsultissime bella sua administrare, stolida pervicacia et sinistra mente. (5) Postquam enim sibi invicem bellum indixerunt, pulcerrimam et apertissimam quærunt planitiem, in quam descendant manus conserturi: quo fit ut etiam victores magno cum detrimento discedant; de victis autem ne verbum quidem dico, nam internecione delentur. (6) Quos oportebat, quum sint homines eadem lingua utentes, per præcones et nuncios, et alia quavis ratione potius, quam prælio, lites suas componere: sin omnino prælio sibi decernendum putant, oportebat locum pugnæ capere, in quo utrique superatu essent difficillimi, et ibi belli fortunam tentare. (7) Quamvis igitur tam perniciosa ratione belli gerendi utantur Græci, tamen, quum ego usque in Macedoniam duxissem exercitum, ideo non magis induxerunt in animum ut in aciem contra me descenderent. (III.)[TR3] At tibin', o rex, ausurus est quisquam in aciem occurrere, multitudinem navesque cunctas ex universa Asia coactas ducenti? (8) Equidem ita sentio, eo audaciæ non progressuram esse rem Græcorum: sin me fefellerit mea opinio, si illi vecordia elati in aciem adversus nos sint descensuri, didicerint esse nos viros bello fortissimos. (9) Quare intentatum nihil relinquamus: nam sua sponte nihil fit, sed omnia hominibus conando contingunt.» In hunc modum postquam Xerxis sententiam Mardonius mollivit, dicendi finem fecit.

X. Silentium tenentibus cæteris Persis, nec audentibus sententiam promere contrariam ei quæ proposita erat, Artabanus Hystaspis filius, patruus Xerxis, eoque fidentior hæc fecit verba: (I.) «Rex, nisi sententiæ dictæ sunt invicem oppositæ, fieri non potest ut eligatur optima; sed oportet ea, quæ sit prolata, uti: verum illud, contrariæ si dictæ fuerint, tunc demum fieri potest; quemadmodum sincerum aurum non per se ipsum dignoscimus, sed, dum illud (Lydio lapidi) juxta aliud aurum atterimus, ita id quod melius est discernimus. (2) Ego vero etiam patri tuo Dario, meo fratri, suaseram ne bellum Scythis inferret, hominibus nusquam incolentibus: at ille, sperans se nomades istos Scythas subacturum, mihi non paruit; sed, expeditione suscepta, amissis exercitus sui multis fortibus viris rediit. (3) Tu vero, rex, bellum illaturus es viris multo quum Scythæ præstantioribus, qui et terra et mari fortissimi esse dicuntur. Quo in consilio quodnam insit periculum, æquum est ut ego tibi exponam. (II.) Juncto, ais, Hellesponto, ducturum te esse per Europam exercitum in Græciam. (4) Atqui acciderit etiam, ut vel terra vel mari vincamur, aut etiam utrimque. Dicuntur enim fortes hi esse viri: ac potest id etiam hinc æstimari, quod tantas copias, quantæ cum Dati et Artapherne Atticam invaserunt, soli Athenienses perdiderunt. (5) Quodsi non utrimque res illis successerit; at hoc sane, rex, verendum est, ne conscensis navibus, pugna navali superiores, navigent in Hellespontum et pontem illum dissolvant. (III.) Ego vero non mea quadam propria prudentia hæc ita conjicio: sed qualis tandem fuit illa calamitas, quæ parum abfuit ut nos adfligeret, quum pater tuus, juncto Bosporo Thracico, et ponte super Istrum posito, Scytharum in terram transiit! (6) Omnibus modis tunc Scythæ Ionas illos, quibus commissa erat custodia pontium Istro impositorum, sollicitarunt, ut pontem rescinderent. Ubi si Histiæus, Mileti tyrannus, reliquorum tyrannorum secutus esset sententiam, neque se illi opposuisset, omnino perditæ erant res Persarum. (7) Terribile vero est vel fando audire, in unius hominis potestate sitam fuisse universam regis et Persarum salutem. (IV.) Tu igitur noli in tantum te periculum, nulla urgente necessitate, conjicere: sed me audi. (8) Nunc quidem hoc dimitte consilium: et, re diligenter tecum deliberata, deinde rursus, si tibi videtur, propone quæ optima tibi videbuntur. (9) Etenim recte consultare reperio maximum esse lucrum. Nam etiam si contra id quod volueris acciderit aliquid, nihilo minus recte consultaveris, fortuna vero superaverit consilium: qui vero turpe consilium cepit, is, si fortuna ei adfuerit, lucrum quidem invenerit, nihilo vero minus malum ceperit consilium. (V.) Vides quo pacto eminentia præ cæteris animalia fulmine percutiat deus, nec sinat ea se ostentare; minutis autem non invidet. Vides etiam ut in maxima semper ædificia et in altissimas arbores tela sua conjicit. Amat enim deus, eminentia omnia truncare. (10) Itaque etiam ingens exercitus eadem ratione perditur ab exiguo: quando deus illis metum aut fulmen incutit, indigno modo pereunt: (11) nec enim sinit deus magnum sapere, præter se, alium quemquam. (VI.) Porro, deproperare rem quamcumque parit errores, e quibus ingentia solent damna existere: in cunctando autem insunt bona, quæ si non protinus adparent, certe suo tempore aliquis reperiet. (VII.) Hæc igitur, rex, tibi suadeo. Tu vero, Gobryæ fili Mardonie, desine injuriosa verba jactare in Græcos, qui non merentur male audire. (12) Nam Græcos calumniando ipsum regem excitas ad bellum suscipiendum: quem in finem tu mihi etiam videris studium omne intendere. At ne ita fiat! Calumnia enim gravissimum malum est: in quo duo sunt qui injuriam inferunt, unus vero qui patitur injuriam. (13) Injuriam enim infert calumniator, dum accusat absentem: infert vero et ille injuriam, qui sibi persuaderi patitur priusquam rem adcurate compertam habeat. Qui vero abest quum malitiose accusatur, is duplici adficitur injuria; primum hoc ipso, quod injuste accusatur ab altero, deinde quod ab altero pravus esse existimatur. (VIII.) Sed, si omnino oportet bellum huic populo inferre, age, rex ipse in sedibus maneat Persarum, sed, in medio depositis nostrûm utriusque liberis, tu solus suscipe expeditonem, sumptis tecum quoscumque duces selegeris, et exercitu quantumcumque volueris. (14) Tum, si res ita, ut tu ais, regi successerit, interficiantur mei liberi, et ego cum illis! sin, ut ego prædico; tuis liberis idem hoc fiat, et tibi ipsi, si quidem redieris! (15) Quodsi hanc inire conditionem recusas, et nihilo minus exercitum duxeris adversus Græciam, audituros esse autumno homines qui hic relicti erunt, Mardonium, ingentis calamitatis auctorem Persis, alicubi in terra Atheniensium aut Lacedæmoniorum, nisi forte prius etiam in itinere, a canibus volucribusque fuisse laceratum, postquam cognovit quinam sint illi viri, contra quos tu regi persuades ut expeditionem suscipiat.»

XI. Hæc postquam Artabanus dixit, ira accensus Xerxes his verbis respondit: «Artabane, tu es patris mei frater: hoc te tuebitur, ne meritam injuriosis verbis mercedem accipias. (2) Verumtamen hanc tibi, quum sis ignavus et imbellis, ignominiam infligo, ut meæ in Græciam expeditionis non futurus sis comes, sed hic cum mulieribus maneas. Ego vero absque te, quæcumque dixi, effecta dabo. (3) Ne enim sim Dario, Hystaspi, Arsame, Ariaramne, Teispe, Cyro, Cambyse, Teispe, Achæmene prognatus, nisi pœnas ab Atheniensibus sumpsero! bene gnarus, si nos quieverimus, illos non quieturos, sed nostram utique terram bello esse invasuros, si judicandum est ex his, quæ ab illis cœpta sunt fieri, qui exercitu in Asiam trajecto Sardes incenderunt. (4) Quare neutris retrogredi licet; sed propositum est agendi aut patiendi discrimen, ut aut hæc omnia sub Græcorum cadant potestatem, aut ista omnia sub Persarum: nullum enim inter has inimicitias medium relinquitur. (5) Recte igitur factum fuerit, si jam nunc ultum eamus injurias quas priores passi sumus, ut ego periculum hoc experiar quod mihi imminet, adversus hos homines ducenti, quos quidem Pelops Phryx, servus patrum nostrorum, ita subegit, ut ad hunc usque diem et homines ipsi et eorum terra ab eodem, qui eos subegit, nomen invenerint.»

XII. Hi hucusque sermones sunt habiti. Deinde adpetente nocte momordit Xerxem Artabani sententia. Noctu vero secum ipse deliberans reperit, prorsus sibi necesse non esse adversus Græciam expeditionem suscipere: et postquam ita mutavit sententiam, somno sopitus est. At eadem nocte talem, ut quidem Persæ narrant, visionem habuit. (2) Videbatur Xerxi, adstare ipsi virum magnum et formosum, his verbis ipsum adloquentem: «Mutas tu[TR4] igitur, Persa, tuum consilium, nec ducturus es exercitum in Græciam, postquam edixisti Persis ut copias contrahant? Atqui nec recte facis, quod mutas sententiam; nec, qui tibi adsentiatur, quisquam est. Immo vero, quemadmodum hodie constitutum habebas facere, eadem perge via.» His ille dictis avolare visus est Xerxi.

XIII. Ut dies illuxit, rex, nulla hujus insomnii ratione habita, eosdem Persas, quos collexerat antea, convocavit, et in hunc modum eos est adlocutus: «Viri Persæ, date mihi veniam, contrarium superiori consilium capienti. Nam et ego ad id prudentiæ culmen, quo tendo, nondum perveni; et, qui ad istud faciendum me excitant, nullo tempore a me discedunt. (2) Atqui postquam Artabani audivi sententiam, statim quidem in me ebullivit juventus, ut insolentiora verba in virum natu grandiorem conjicerem, quod non oportebat: verumtamen nunc, agnito meo errore, utar illius sententia. (3) Scitote igitur abjecisse me belli Græciæ inferendi consilium, et quietem agite.» His[TR5] auditis, Persæ læti regem adorarunt.

XIV. Insequente vero nocte idem insomnium dormienti Xerxi iterum adstans dixit: «Tu[TR6] ergo, Darii fili, palam coram Persis abjecisti belli consilium, nulla meorum verborum ratione habita, quasi a nemine audivisses! (2) Probe nunc scito, nisi protinus expeditionem hanc susceperis, hoc tibi inde eventurum: quemadmodum magnus amplusque evasisti brevi tempore, ita humilis rursus celeriter evades.»

XV. Territus hoc viso Xerxes e lecto prosiliit, nunciumque ad Artabanum misit, qui illum advocaret. Qui ubi adfuit, hæc ei Xerxes dixit: «Artabane,[TR7] ego statim quidem parum prudenter me gesseram, contumeliosa in te verba conjiciens boni consilii caussa: brevi post vero mutavi sententiam, agnovique faciendum mihi id quod tu suasisti. (2) Verumtamen hoc ipsum facere, quamvis velim, non possum: nam, postquam mutato consilio tuam probavi sententiam, iterato adparet mihi nocturnum visum, nequaquam probans ut hoc faciam; et nunc etiam minas intentans abiit. (3) Si igitur deus est qui illud mihi mittit, et si prorsus ei cordi est ut suscipiatur hæc in Græciam expeditio, idem hoc insomnium tibi etiam advolabit, eademque quæ mihi præcipiet. (4) Reperio autem sic hoc futurum, si tu universum meum cultum sumpseris, eoque indutus in throno meo resederis, ac deinde meo in lecto cubueris.»

XVI. Hæc postquam Xerxes locutus est, primum quidem dicto ejus non paruit Artabanus, quippe sibi non convenire judicans in throno residere regis: postremo vero, ut coactus est, imperata fecit, postquam hæc regi responderat: (I.) «Pari loco, rex, sunt meo judicio hæc duo, recte sapere, et bonum danti consilium obsequi velle: quorum quum utrumque tibi insit, pravorum hominum colloquia in errorem te inducunt; quemadmodum mare, rem omnium utilissimam hominibus, aiunt ab irruentibus ventorum flatibus prohiberi ne naturam exserat suam. (2) Ego vero, quando malis me verbis accepisti, non tam hoc ipsum ægre tuli, quam istud, quod, quum duæ propositæ essent Persis sententiæ, altera injuriosam augens insolentiam, altera eamdem reprimens, dicensque perniciosam rem esse, adsuefacere animum ad plura semper, quam quæ habeas, concupiscenda; quod, inquam, ex duabus hisce propositis sententiis eam suscepisti, quæ et tibi et Persis periculosior est. (II.) Nunc igitur, postquam ad meliorem te convertisti, et abjecisti expeditionis adversus Græcos consilium, ais tibi adparere insomnium divinitus missum, quod te vetet omittere hanc expeditionem. (3) At ne est quidem, mi fili, res hæc divina. Insomnia enim, quæ inter homines vagantur illisque accidunt, talia sunt, qualia ego te docebo, qui multis annis, quam tu, natu sum major. (4) Qualia quis interdiu curat ac meditatur, talia eum maxime circumvolitare solent visa per somnum: nos autem his proximis diebus occupatum quam maxime animum hac expeditione habuimus. (III.) Sin hoc non tale est quale ego judico, sed divinum quidquam si huic viso inest tu recte rem omnem verbo complexus dixisti: adpareat enim illud et mihi, mihique idem atque tibi præcipiat! (5) Debet autem mihi nihilo magis adparere tua veste induto, quam mea; nec magis tuo in lecto cubanti, quam in meo; si modo omnino adpariturum est etiam aliis. (6) Nec enim profecto adeo stultum erit hoc, quidquid est, quod tibi per somnum adparuit, ut, me si viderit, te esse opinetur, ex veste tua judicium faciens. (7) Sin me autem nullo loco habuerit, neque adparere voluerit mihi, sive tua indutus sim veste, sive mea, verum tibi sit nihilominus adpariturum; hoc jam nunc explorandum est: nam si constanter adparuerit, dixerim et ego, rem esse divinam. (8) Cæterum si tibi, ut ita faciam, stat decretum, neque ego te ut illud revoces commovere possum, verum si omnino me oportet tuo in lecto somnum capere: age, hoc ubi fecero, adpareat mihi quoque visum! Donec vero hoc contigerit, equidem in mea persistam sententia.»

XVII. His dictis, Artabanus, sperans se probaturum, nullius momenti esse quæ Xerxes dixerat, morem illi gessit. Postquam vero vestem Xerxis indutus in solio regis consedit, ac deinde cubitum ivit, venit ad eum, ut somno sopitus est, idem insomnium quod Xerxi adparuerat; (2) et capiti ejus adstans, hæc dixit: «Tu[TR8] igitur is es, qui Xerxem, veluti curam ejus gerens, hortaris, ne bellum inferat Græciæ? At nec posthac, neque nunc, impune feres, qui infecta reddere ea, quæ fieri oportet, conaris. Xerxem autem quæ pœna maneat, dicto non audientem, ipsi declaratum est.»

XVIII. His verbis visum est Artabano insomnium illud minas ipsi intentare, simulque candentibus ferris velle ipsi exurere oculos. (2) Itaque alta exclamans voce, de lecto prosiliit; adsidensque Xerxi, postquam insomnii visum ei exposuit, hæc deinde verba adjecit: «Equidem, rex, utpote qui multas atque magnas res eversas vidi ab infirmioribus, retinere te volueram, ne omnibus in rebus juvenili indulgeres ætati. Itaque gnarus quam perniciosum sit nimia concupiscere, et memor Cyri in Massagetas expeditio quem exitum habuerit, memorque expeditionis Cambysis adversus Æthiopas, denique socius quum fuerim expeditionis Darii adversus Scythas; (3) hæc omnia cognita habens, in hac fui sententia, beatum te prædicatum ab omnibus hominibus iri, si nihil moveres. At, quoniam divinitus immissus est hic impetus, et Græcis, ut videtur, ipso deo volente imminet exitium, ego etiam ipse muto sententiam, et in tuam transeo. (4) Tu igitur Persis significa quæ tibi divinitus missa sunt; imperaque illis, ut ea exsequantur, quæ tu ad parandum hoc bellum spectantia prius edixeras. Denique ita fac, ut, quoniam hæc tibi Deus peragenda commisit, nihil, quod a te proficisci queat, desideretur.» (5) His dictis, simul atque dies illuxit, viso nocturno commoti, Xerxes cum Persis hæc communicavit, et Artabanus, qui prius solus palam rem dissuaserat, nunc aperte eamdem urgebat.

XIX. Postquam ita constitutum erat Xerxi, ut susciperet expeditionem, tertia ei visio per somnum oblata est; quam Magi, ad se relatam, interpretati sunt ad universam spectare terram, significareque homines omnes servos illius futuros. (2) Fuit ea visio hujusmodi: visus est sibi Xerxes coronari oleæ fronde, ramosque oleæ ejus universam occupare terram, deinde vero evanescere coronam capiti impositam. (3) Hoc visum quum ita, ut dixi, interpretarentur Magi; protinus Persarum, qui ad concilium convenerant, unusquisque suam in præfecturam profectus, studium omne, ut jussa exsequerentur, adhibuere, cupiens quisque proposita dona præ cæteris obtinere: atque ita Xerxes copias contraxit, ut nullus esset continentis locus, qui non perquireretur.

XX. Etenim, ex quo recepta erat Ægyptus, quatuor solidi anni in comparando exercitu et rebus exercitui necessariis insumpti sunt; volvente vero quinto anno expeditionem Xerxes suscepit ingenti copiarum multitudine. (2) Fuit enim hæc omnium, quas novimus, expeditionum longe maxima; adeo ut ad eam nihil fuerit aut illa quam adversus Scythas Darius, aut quam ipsi olim Scythæ susceperant, quum Cimmerios persecuti, incursione in Medicam terram facta, universam propemodum superiorem Asiam a se subactam tenuerunt, quam ob caussam deinde Darius ultionem ab eis capere voluit: aut illa quam Atridæ adversus Ilium dicuntur suscepisse. aut quam ante Trojana tempora Mysi atque Teucri fecerant, qui per Bosporum in Europam transgressi, Thraces omnes subegerunt, et usque ad Ionium mare descenderunt, porro usque ad Peneum fluvium meridiem versus penetrarunt.

XXI. Omnes hæ expeditiones, et si quæ sunt præter has aliæ similes, non sunt dignæ quæ cum hac una conferantur. Quis enim est Asiæ populus, quem non adversus Græciam Xerxes eduxerit? quæ aqua, quæ non defecerit, ab exercitu ejus epota, exceptis majoribus fluviis. (2) Alii quippe populi naves præbuere, alii in peditatum erant distributi, aliis imperatus erat equitatus, aliis navigia transvehendis equis, simulque homines militaturi; alii naves longas pontibus faciendis præbere tenebantur, alii commeatum simul et naves. (3) Ac primum quidem, quoniam, qui priores circa Athon sunt circumvecti, calamitatem acceperant, jam inde a tribus fere annis ea maxime præparaverat quæ ad Athon spectabant. Nam ad Elæuntem, Chersonesi oppidum, in ancoris stabant triremes; unde proficiscebantur homines de exercitu ex omnibus nationibus, qui sub flagellis terram perfoderent, quorum in locum alii subinde succedebant; fodiebant autem etiam hi qui circa Athon incolebant: operique præfecti erant Bubares, Megabazi filius, et Artachæes Artæi, uterque natione Persa.

XXII. Est enim Athos mons ingens ac nobilis, in mare excurrens, et ab hominibus habitatus. Ubi mons in continentem desinit, peninsulæ speciem refert, estque isthmus duodecim fere stadiorum: est autem campestris hic locus, tumulos habens non magnos, a mari Acanthiorum ad illud mare quod contra Toronen est. (2) In eodem hoc isthmo, in quem desinit Athos, oppidum est Sane, a Græcis habitatum: quæ vero intra Sanen in ipso Atho incoluntur oppida, quæ tunc Persa ex continentis oppidis insulana facere adgressus est, hæc sunt: Dium, Olophyxus, Acrothoon, Thyssus, Cleonæ: hæc sunt oppida, quibus Athos frequentatur.[TR9] Fodiebant autem hoc modo.

XXIII. Totum tractum, linea recta juxta Sanen urbem ducta, secundum nationes distribuerant barbari. Tum, ubi jam profunda fuit fossa, alii in imo stantes fodiebant, alii vero effossam terram continuo aliis tradebant, qui superne scalis insistebant; et hi rursus aliis; donec ad summos pervenissent, qui eam egerebant ejiciebantque. (2) Jam cæteris quidem, præterquam Phœnicibus, rupta fossæ præcipitia duplum laborem exhibuere: nam quum summa fossæ labia pari amplitudine atque inferiora facerent, non potuit hoc non eis accidere. At Phœnices, ut in aliis operibus ingenium ostendunt, sic et in isto. (3) Nam portionem eam, quæ ipsis sorte obvenerat, ita fodiebant, ut superius os fossæ duplo majus facerent, quam fossam ipsam esse oportebat: progrediente vero opere, constanter arctiorem illam faciebant, ut, quum in fundo essent, parem cum aliis latitudinem fossa haberet. (4) Erat autem ibi pratum, ubi forum habebant rerum venalium: frumentique moliti copia ex Asia eis advehebatur.

XXIV. Jam, ut ego quidem hanc rem considerans reperio, magnificentiæ caussa fodi hanc fossam Xerxes jussit, cupiens et potentiam suam ostentare, et monumentum relinquere sui. Nam, quum nullo labore per isthmum transduci naves potuissent, fossam quam mare perflueret fodi jussit ea latitudine, ut duæ simul triremes, remis suis agitatæ, transire per illam possent. Eisdem illis, quibus ducenda fossa fuerat mandata, imperatum erat etiam ut Strymonem fluvium ponte jungerent.

XXV. Hæc dum ita facienda curat, simul etiam parari armamenta jungendis in Hellesponto pontibus jussit, partim ex papyro, partim ex lino albo; quam curam Phœnicibus et Ægyptiis mandavit. Deinde ne fame laboraret aut exercitus aut jumenta in Græciam ducenda, deponi commeatus jussit; (2) et commoda sciscitatus loca, ut quemque locum maxime idoneum reperit, ibi jussit deponi, dato mandato ut undique ex Asia onerariis navibus et portoriis alii alio deveherent. (3) Igitur plurimam quidem partem in Candidum Littus, quod vocatur (Leuce Acte), devexerunt; alii vero Tyrodizam Perinthiorum, alii Doriscum, alii Eionem, quæ super Strymonem est, alii in Macedoniam convehere commeatus jussi.

XXVI. Hi dum opus imperatum exsequuntur, interim coactus universus pedestris exercitus una cum Xerxe iter Sardes versus ingressus est, Critallis profectus, Cappadociæ oppido: eo enim edictum erat ut convenirent copiæ omnes, quæ per continentem cum ipso Xerxe erant ituræ. (2) Jam, quis fuerit præfectorum qui optime instructum adduxerit exercitum, adeoque munera acceperit a rege proposita, edere non possum: nam ne liquet quidem mihi, an omnino in judicium ea res venerit. (3) Exercitus vero, postquam trajecto Haly fluvio Phrygiam intravit, per eam iter faciens Celænas pervenit; ubi fontes oriuntur Mæandri, et alius fluvii non minoris Mæandro, cui nomen est Catarrhactes, qui ex ipso foro Celænarum exortus, in Mæandrum influit: quo in foro ejusdem urbis uter suspensus est Sileni Marsyæ, quem Phryges narrant ab Apolline excoriatum suspensumque fuisse.

XXVII. In hac urbe exspectans Xerxem consederat Pythius, Atyis filius, Lydus, ipsumque Xerxem et universum ejus exercitum magnificis epulis excepit, pecuniasque pollicitus est quas in bellum esset collaturus. (2) Qui ubi pecunias obtulit, quæsivit Xerxes ex præsentibus Persis, quisnam hominum esset Pythius, et quantas possideret divitias, qui ista offerret. (3) Cui illi responderunt. «Idem hic est, rex, qui patri tuo Dario auream platanum aureamque vitem dono dedit: estque post te nunc hominum, quos novimus, omnium princeps divitiis.»

XXVIII. Miratus Xerxes posterius hoc verbum, ipse deinde Pythium interrogavit, quantas possideret pecunias. Et ille, «rex, inquit, non te celabo, neque excusatione utar, nescire me meas facultates; sed bene cognitas habens, adcurate tibi dicam. (2) Nam simul atque certior sum factus ad mare Græcum te descendere, cupiens tibi ad bellum conferre pecunias, inquisivi; rationeque inita, reperi, esse mihi argenti talenta bis mille, auri vero quadringentas myriadas staterum Daricorum, minus septem millibus. (3) Atque has ego pecunias tibi do muneri: est enim mihi ex mancipiis atque agris victus sufficiens.» Hæc ille dixit.

XXIX. Hisque ab illo dictis Xerxes delectatus, respondit: «Hospes Lyde, ex quo ego Persica egressus sum terra, nullum adhuc, præter te, hominem reperi, qui vellet hospitalia officia exercitui meo exhibere; nec qui meum in conspectum veniens, sua sponte pecunias mihi ad bellum conferendas offerret. (2) Tu vero et magnifice exercitum meum excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo vicissim ego dona hæcce tribuo: in meorum hospitum numero te repono, et quadringentas staterum myriadas de meo tibi complebo, septem millia dono dans, ne tibi ad complendas quadringentas myriadas septem millia desint, sed solida atque integra ista tibi summa a me conficiatur. (3) Perge vero tu possidere quæ adquisivisti, ac scito semper talem te virum præstare: quod ubi feceris, neque nunc, nec in posterum te pœnitebit.»

XXX. His dictis, Xerxes, præstito promisso, ulterius progredi perrexit. Postquam Anaua, quod vocatur, Phrygiæ oppidum, præteriit, et lacum ex quo sal conficitur, Colossas pervenit, magnam Phrygiæ urbem; in qua Lycus amnis in terræ voraginem incidens evanescit, ac deinde, postquam ex quinque ferme stadiorum intervallo iterum comparuit, in Mæandrum et ipse influit. (2) Colossis profectus exercitus, ad confinia Phrygiæ Lydiæque pervenit, ad Cydrara oppidum, ubi cippus in terram defixus, qui a Crœso positus est, inscriptis literis hos limites indicat.

XXXI. Ut ex Phrygia Lydiam intravit, ubi diverticulum est viarum, quarum altera, ad sinistram, versus Cariam fert, altera ad dextram Sardes; quam qui sequitur, eum omnino oportet Mæandrum fluvium trajicere, et Callatebum præterire oppidum, in quo pistores dulciarii ex myrica (tamarice) et tritico mel conficiunt: hac via iter faciens Xerxes platanum reperit, quam ob speciei præstantiam aureo donavit ornatu, curamque ejus viro ex immortalibus (cohorte Persarum) lecto mandavit: postero die in primariam Lydorum urbem pervenit.

XXXII. Sardes postquam Xerxes pervenit, præcones primum dimisit per Græciam, qui terram et aquam postularent, edicerentque ut cœnas pararent regi. Athenis atque Lacedæmone exceptis, in omnes alias Græciæ partes ad terram aquamque postulandam misit: (2) quod quidem hac de caussa iterum fecit, quoniam, qui prius postulanti Dario non dederant, eos nunc, metu adactos, utique daturos existimabat: hoc vero ipsum certo cogniturus, iterum misit.

XXXIII. Deinde ad reliquum iter se comparavit, Abydum ducturus. Interim, quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte jungerent ex Asia in Europam pertinente, perfecerant opus. (2) Est autem Chersonesi ad Hellespontum ora in mare excurrens aspera inter Sestum urbem et Madytum, Abydo obversa: ubi deinde, haud ita multo post, Xanthippo Ariphronis filio prætore Atheniensium, captum Artaycten Persam, Sesti præfectum, vivum paxillis tabulæ adfixum suspenderunt: qui, præter alia, in templum etiam Protesilai, quod prope Elæuntem est, ductis mulieribus nefanda perpetrare consueverat.

XXXIV. Hanc igitur in oram ex Abydo tendentes, quibus imperatum id opus erat, duo pontes struxerunt, alterum Phœnices, rudentibus ex lino albo confectis; alterum Ægyptii, ex papyro. (2) Sunt autem septem stadia ex Abydo ad oram oppositam. At juncto ponte jam incidit ingens tempestas, quæ rescidit illa omnia atque dissolvit.

XXXV. Quod ubi Xerxes rescivit, gravissime ferens, trecenta verbera flagellis infligi jussit Hellesponto, et compedum par in pelagus injici: quin et memoratum audivi, simul eum misisse etiam homines, qui stigmata inurerent Hellesponto. (2) Imperavit certe, ut flagellis cædentes barbara hæc et insana pronunciarent verba: «O amara aqua, dominus tibi hanc pœnam infligit, quod illum injuria adfecisti, nihil mali ab ipso passa. (3) Et trajiciet te rex, sive volueris, sive nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, quippe turbido salsoque flumini.» Simul vero et mari has pœnas jussit infligi, simulque capita amputari eorum, qui jungendo Hellesponto fuerant præfecti

XXXVI. Et hæc quidem jussa exsecuti sunt quorum triste hoc fuit munus. Pontes autem deinde junxerunt alii architecti, et hoc quidem modo junxerunt: (2) colligatas actuarias quinquaginta remorum naves et triremes statuerunt, sub eo ponte qui Pontum Euxinum spectabat, numero trecentas et sexaginta, sub altero vero quattuordecim et trecentas, respectu Ponti quidem obliqua linea stantes, recta vero secundum Hellesponti cursum, ut ipse cursu intentionem sustineret rudentium. Ex navibus ita junctis prælongas demiserunt ancoras; in eo quidem ponte, qui Pontum spectabat, ventorum caussa ex interiore mari flantium; in altero vero, qui ad vesperam versus Ægæum mare erat, Euri atque Noti caussa. (3) Inter actuarias naves autem atque triremes tribus in locis fenestram transitumque reliquerunt; ut in Pontum, qui vellet, minoribus navigiis intrare posset, et ex Ponto in mare exterius navigare. (4) His factis, intenderunt rudentes, ligneis suculis ex continente eos torquentes: nec[TR10] jam seorsum duo adhibuerunt rudentum genera, sed utrique ponti binos ex lino albo, quaternos vero ex papyro rudentes tribuerunt. Crassities quidem et species utriusque generis eadem erat; sed pro ratione multo firmiores erant linei rudentes, quorum cubitus talentum pendebat. (5) Freto hac ratione juncto, sectos arborum stipites, æquali latitudine cum ponte, super intentos rudentes ordine disposuerunt: atque ita continua serie dispositos denuo arcte inter se constrinxerunt. (6) His deinde tignis ingesserunt sarmenta, et sarmentis ordine dispositis terram superne ingessere: denique, probe constipata terra, utrumque pontium latus septo munierunt, ne jumenta et equi conspecto desuper mari consternarentur.

XXXVII. Postquam et quæ ad pontes spectabant, et quæ ad Athon, parata fuerunt, renunciatumque est et ipsam fossam penitus perfectam esse, et aggeres juxta ostia fossæ ducendos, ne maris æstus ostia illa compleret; tum vero, exacta hieme, primo vere instructus exercitus Sardibus instituit Abydum proficisci. (2) Jamque in eo erat ut iter ingrederetur, quum sol sua in cœlo sede relicta evanuit, nullis nubibus obducto cœlo, sed quam maxime sereno; et medio die nox exstitit. Quod ubi vidit animadvertitque Xerxes, curæ ei hæc res fuit; quæsivitque ex Magis quid significaret id prodigium. (3) Responderunt Magi, Græcis significare deum exstinctionem urbium: dicentes, solem Græcis futura significare, Persis autem lunam. Quibus auditis lætus admodum Xerxes educere copias cœpit.

XXXVIII. Jamque educebat, quum Pythius Lydus, metuens editum de cœlo prodigium, et donis suis confisus, Xerxem adiens, hæc dixit: «precibus meis abs te, Domine, mihi velim contingere; quod tibi leve est præstare, mihi vero permagnum fuerit?» (2) Et Xerxes, quidquid potius, quam quod ille in animo habuit, petiturum eum ratus, præstiturum se ei, dixit; libereque, quæ cuperet, promere jussit. Quibus auditis ille confidens, «Domine, ait, sunt mihi quinque filii, quibus omnibus sors obtigit ut tecum in bellum adversus Græciam proficiscantur. (3) At tu, rex, mei tam longe ætate provecti miserere, unique meorum filiorum, natu maximo, remitte militiam; ut et mei et bonorum meorum curam gerat. Reliquos vero quattuor duc tecum: et confectis rebus quas destinasti, domum redeas!»

XXXIX. Cui vehementer iratus Xerxes his verbis respondit: «O homo nequam, quum ego ipse in bellum adversus Græciam proficiscar, et filios meos et fratres et cognatos et amicos eodem ducam, tu tui filii ausus es facere mentionem, qui meus es servus, quem tota cum domo ipsaque uxore me sequi oportebat! (2) Probe nunc hoc scito, in auribus hominum habitare animum; qui si bona audit, voluptate implet corpus; si contraria his, indignatur. (3) Igitur quum bene fecisti et alia talia promisisti, non gloriaberis te regem beneficiis superasse: nunc vero, ubi ad impudentiam te convertisti, non tu quidem pro merito, sed minora quam pro merito accipies. Te enim et quattuor ex tuis filiis servant hospitalia munera: unius vero, qui tibi præ cæteris cordi est, vita mulctaberis.» (4) Hoc dato responso, protinus his, quorum negotium erat talia exsequi, imperavit, ut perquisitum maximum natu Pythii filium discinderent medium, discissique corporis dimidium ad dextram viæ, dimidium ad sinistram disponerent; utque illac transiret exercitus.

XL. His ita perfectis, transiit deinde agmen. Et præcedebant quidem jumenta cum impedimentis; sequebanturque copiæ ex omnis generis nationibus contractæ, promiscue incedentes, non discretæ; quo autem loco dimidia pars copiarum jam superata erat, ibi relictum erat intervallum; nec enim hi cum rege miscebantur. (2) Regem vero præcedebant mille equites ex cunctis Persis selecti: dein mille hastati, ipsi quoque ex omnibus selecti, deorsum in terram versis lanceis incedentes: post hos sacri Nisæi (qui vocantur) equi decem, quam pulcerrime ornati. (3) Nisæi autem vocantur hi equi ab amplo Mediæ campo, cui nomen est Nisæus, in quo grandes illi equi gignuntur. (4) Post hos decem equos locus assignatus erat currui Jovis sacro, quem octo trahebant candidi equi; et pone pedibus incedebat auriga, frena tenens: hanc enim sedem nemo mortalium conscendit. (5) Post hunc ipse Xerxes vehebatur curru equis Nisæis juncto: et a latere incedebat auriga, cui nomen erat Patiramphes, Otanis filius, viri Persæ.

XLI. Hoc modo Sardibus egressus est Xerxes: de curru autem descendens, quoties commodum ei videretur, in carpentum transibat. Post illum erant hastati mille, nobilissimi fortissimique Persarum, erectas lanceas tenentes: deinde alii mille equites ex Persis selecti: et post equites, peditum decem millia e reliquis Persis selectorum; (2) quorum peditum mille in hastis, pro imis cuspidibus, aurea habebant mala punica, et reliquos circumcirca includebant; novies mille vero, qui intra hos erant, argentea mala punica habebant. (3) Aurea vero mala punica habebant etiam illi, qui lanceas in terram conversas tenebant; et poma aurea hi, qui Xerxem proxime sequebantur. Post decies mille pedites locati erant equitum Persarum decem millia. Tum post equitatum hunc intervallum erat duorum utique stadiorum; ac deinde reliquæ copiæ promiscue incedebant.

XLII. Iter autem ex Lydia dirigebat agmen ad Caicum fluvium in terram Mysiam: tum a Caico profectum, Canæ montem a sinistra habens, per Atarneum ad Carinam urbem. (2) Ab hac dein per Thebæ campum iter fecit, Atramytteum urbem et Antandrum Pelasgicam prætergrediens. Tum Idam a læva manu habens, Iliacam terram intravit. (3) Ibi primum ei, sub Ida noctem agenti, ingruentia tonitrua atque fulmina haud exiguum hominum numerum occiderunt.

XLIII. Postquam ad Scamandrum pervenit agmen, quem fluviorum primum, ex quo Sardibus profecti iter ingressi sunt, aqua destituit, nec ad bibendum exercitui jumentisque suffecit; ad hunc igitur fluvium postquam Xerxes pervenit, in Priami Pergamum adscendit, spectandi loci cupidus: (2) quem ubi contemplatus est, et singula percontatus, Minervæ Iliacæ mille mactavit boves, et heroibus Magi inferias obtulerunt. Quibus peractis, noctu terror castra invasit. (3) Prima dein luce inde profecti, a sinistra reliquerunt Rhœteum urbem et Ophryneum et Dardanum, quæ est Abydo contermina; a dextra vero Gergithas Teucros.

XLIV. Abydum postquam pervenerunt, voluit ibi Xerxes universum oculis lustrare exercitum. Et de industria ibi in tumulo præparata ei erat sedes sublimis ex candido marmore; quam Abydeni jussu regis prius exstruxerant. (2) Ibi igitur sedens, et deorsum secundum oram prospiciens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum contemplatur, incessit eum cupido certamen navale spectandi. Quod ubi ei editum est spectaculum, in quo vicere Phœnices Sidonii, lætatus est et certamine et exercitu.

XLV. Conspiciens autem universum Hellespontum navibus suis coopertum, et oram omnem et campos Abydenorum hominibus repletos, beatum se Xerxes prædicavit: haud multo post vero lacrimas fudit.

XLVI. Quod ubi animadvertit Artabanus, avunculus ejus, qui prius libere dixerat sententiam, hortatusque eum erat ne expeditionem in Græciam susciperet; hic vir, lacrimantem intelligens Xerxem, his verbis eum est adlocutus: «Quam longe inter se diversa, Rex, fecisti nunc et paulo ante! modo beatum te prædicasti; nunc lacrimas fundis.» (2) Cui ille: «Subiit namque me humanam sortem miserari, reputantem quam brevis sit universa hominis vita; quandoquidem horum, tot numero hominum, nullus in centesimum annum superfuturus est.» (3) Reponens Artabanus ait: «Alia hoc etiam miserabiliora nobis in vitæ cursu accidunt. Etenim nemo hominum, nec ex horum numero, nex ex reliquorum, ita felix natus est, cui in tam brevi vita non usu venturum sit idemtidem, nedum semel, ut mori malit quam vivere. (4) Incidentes enim calamitates, et morbi nos perturbantes, faciunt ut vita, quantumvis brevis sit, prælonga nobis videatur. Itaque mors, quando molesta est vita, optatissimum refugium fit homini: deus vero, postquam dulcem nobis gustandam dedit vitam, dum illa fruimur, invidus esse reperitur.»

XLVII. Respondit Xerxes: «Artabane, est vitæ humanæ conditio talis, qualem tu significas: sed omittamus nunc de hac re dissere, neque malorum meminerimus, quum lætas res præ manibus habeamus! Dic mihi vero hoc: (2) nisi nocturna illa visio tibi ita manifesta adparuisset, pristinamne teneres sententiam, hortarerisque me, ne Græciæ inferam bellum, an deseruisses istam sententiam? Agedum, aperte hoc mihi dicito.» (3) Et ille: «Rex, inquit, visio illa, quæ nobis per insomnium adparuit, eum habeat exitum, quem uterque nostrûm cupimus! Ego vero usque adhuc timoris plenus sum, nec satis mei compos, quum alia multa reputans, tum duas res omnium maximas videns tibi maxime contrarias.»

XLVIII. Ad ea Xerxes his verbis utitur: «O vir mirifice, quænam hæc duo ais mihi maxime contraria? Utrum pedestrium copiarum non satis tibi placet numerus, existimasque Græcum exercitum nostro longe fore copiosiorem? an navales nostras copias copiis illorum fore inferiores? an utrumque horum? (2) nam si hac parte parum sufficientes judicas nostros adparatus, celerrime aliæ contrahi copiæ poterunt.»

XLIX. Respondit Artabanus: «Rex, nexque in exercitus hujus numero, neque in navium copia, quisquam sanæ mentis homo aliquid desideraverit. (I.) Quin etiam, si plures contraxeris copias, multo magis tibi duo illa, quæ dico, contraria erunt. Sunt autem hæc duo, terra et mare. Nec enim in mari usquam, ut ego conjicio, tam spatiosus portus est, qui, coorta tempestate, capere tuam classem et tutas præstare naves valeat. (2) Atqui non modo unum talem oportet esse portum; sed in quaque continente, quam classis tua prætervehetur, esse talem oportet. Igitur quum idoneos non habeas portus, memento homines in potestate esse casuum fortunæ, non casus fortunæ in potestate hominum. (II.) Jam postquam unum ex duobus illis exposui tibi, nunc alterum dicam. (3) Terra nempe tibi hoc modo contraria est, ut, si nihil fuerit quod tibi obstet, tanto magis illa futura sit contraria tibi, quando longius progredieris, imprudens ulterius semper abreptus; nam felicitatis nulla hominibus satietas est. (4) Igitur, hoc posito nihil tibi obstare, terram dico, procedente tempore quasi processuram et ipsam ulterius semper progredienti, famem tibi esse adlaturam. At vir ita demum optime rebus suis consuluerit, si in deliberando quidem, quidlibet sibi accidere posse reputans, extimescat, in re autem agenda fortis atque audax fuerit.»

L. Respondit Xerxes his verbis: «Artabane, recte tu quidem hæc singula disputas: at neque omnia extimesce, neque omnia pariter animo volve. (I.) Nam si in quaque re proposita omnia pariter animo volvere, quæ incidere possunt, volueris, nihil umquam efficies: melius est autem, cuncta fidenter adgrediendo, dimidium pati incommodorum, quam omnia prius timentem, nihil umquam pati. (2) Porro, si adversus omnia quæ dicuntur contendens, nihil tamen certi ipse promis, labi in his pariter debes atque is qui contraria dixit. Hoc quidem igitur perinde est. Certam autem veri cognitionem quomodo habere possit homo natus? equidem puto, nullo modo. (3) Itaque, qui agere volunt, hos plerumque sequi amat successus: qui vero omnia reputantes cunctantur, nihil proficiunt. (II.) Vides res Persarum quousque potentiæ creverint. (4) Quodsi igitur reges illi, qui ante me fuerunt, in ea fuissent sententia qua tu es, aut si, quum aliter quidem ipsi sensissent, consiliarios habuissent homines tui similes, nequaquam videres res eorum in hoc fastigium evectas: nunc illi, periculorum aleam subeundo, huc eas evexere. (5) Magnæ enim res ejusmodi sunt ut non nisi magnis periculis possint confici. Nos igitur, illorum facta æmulantes, optimo anni tempore iter sumus ingressi: et subacta universa Europa domum revertemur, nec famem usquam passi, nec aliud quidquam triste experti. (6) Nam et commeatu affatim instructi iter facimus, et quamcumque in terram, et quemcumque ad populum perveniemus, hujus re frumentaria utemur: nec enim nomadibus hominibus, sed aratoribus, facimus bellum.»

LI. Post hæc Artabanus dixit: «Rex, quoniam nullam rem nos sinis extimescere, tu tamen meum admitte consilium: nam, ubi de multis rebus agitur, necesse est etiam plura facere verba. (2) Cyrus, Cambysis filius, Ioniam omnem, exceptis Athenis, subegit, tributariamque Persis fecit. Hos igitur viros, tibi suadeo, nullo pacto adversus parentes ipsorum ducas: nam et absque his licuerit nobis superare hostes. (3) Oportet enim hos, si nos sequantur, aut injustissimos esse, metropolin suam in servitutem redigentes; aut justissimos, libertatem illius adjuvantes. Atqui si injustissimi sunt, non magnum nobis lucrum adferent: si justissimi, maxima calamitate adficere tuum poterunt exercitum. (4) Denique reputa tecum, recte dici vetus illud verbum, Non simul cum principio exitum etiam omnem patere.»

LII. Ad hæc Xerxes respondit: «Artabane, omnium quas dixisti sententiarum hæc te maxime fallit, quod putas verendum esse ne Iones a nobis deficiant: quorum maximum habemus documentum, quibus tu ipse testis es, et quicumque alii cum Dario adversus Scythas militarunt, fuisse in illorum potestate aut perdere universum Persicum exercitum, aut servare; eosdem vero justitiam et fidem præstitisse, nihilque ingrati commisisse. (2) Præterea, quum nostra in terra reliquerint liberos suos et uxores et facultates, ne cogitari quidem debet, res novas eos molituros. Itaque ne hoc quidem reformida; sed bonum habens animum serva meam domum meumque imperium: nam tibi uni ex omnibus sceptra mea committo.»

LIII. His dictis, Artabanum Xerxes Susa misit, deinde Persarum nobilissimos ad se convocavit. Qui ubi convenere, hæc ad eos rex verba fecit: «Persæ, convocavi vos ego, hoc a vobis contendens, ut fortes viros vos præstetis, neque res antehac a Persis gestas, magnas illas et summi æstimandas, dedecoretis: sed, et unusquisque pro se, et simul universi, prompti alacresque simus! commune enim hoc omnibus bonum quærimus. (2) Hac vero de caussa vos hortor, ut omni contentione in hoc bellum incumbatis, quoniam, ut audio, cum fortibus viris pugnandum nobis erit; quos si vicerimus, nullus porro alius hominum exercitus nobis resistet. Nunc vero trajiciamus, deos precati Persicæ terræ præsides.»

LIV. Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem exspectabant, cupientes orientem videre, et odorum omne genus in pontibus adolentes, et myrtis viam sternentes. (2) Oriente sole, ex aurea phiala libamina Xerxes fudit in mare, et ad Solem conversus precatus est, ut nullus sibi accideret casus ejusmodi, qui cogeret ipsum a subigenda Europa prius desistere, quam ad extremos illius terminos pervenisset. (3) Peractis precibus, phialam in Hellespontum projecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacen vocant. Illud autem certo definire non possum, utrum in Solis honorem ista in mare projecerit, an Mari munera ista obtulerit, pœnitentia adductus quod Hellespontum flagellis cædi jussisset.

LV. His rebus peractis, Hellespontum copiæ trajecerunt: et per alterum quidem e pontibus, qui Pontum Euxinum spectabat, pedestris transibat exercitus et equitatus omnis; per alterum vero, Ægæo mari obversum, jumenta cum impedimentis, et famulorum turba. (2) Agmen ducebant decies mille Persæ quos dixi, coronati omnes: quos sequebatur mixtus, quem item dixi, ex variis populis exercitus. Hi primo die. Postridie, primum equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant; et hi coronati: (3) deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes cum hastatis et cum mille, quos dixi, equitibus; hos sequebatur reliquus exercitus: simulque naves etiam in oppositum littus solvebant. Memoratum vero etiam audivi, postremum omnium regem transiisse.

LVI. Postquam in Europam Xerxes trajecerat, spectavit exercitum sub flagellis transeuntem. Transivit autem exercitus continuis septem diebus septemque noctibus, nulla interposita mora. (2) Ibi tunc, quum jam transiisset Hellespontum Xerxes, narrant virum Hellespontium dixisse: «O Jupiter, cur formam adsumens viri Persæ, et nomen Xerxis loco Jovis adsciscens, evertere vis Græciam, homines omnes adversus eam ducens? Atqui absque his facere hoc poteras.»

LVII. Transgressis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens oblatum est prodigium, cujus rationem nullam Xerxes habuit, quamvis facilis esset ejus interpretatio: equa enim leporem peperit. (2) Facile autem erat illud in hanc partem interpretari, Xerxem ingenti quidem fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Græciam, sed eum propriæ vitæ periculo eundem in locum rediturum. (3) Aliud etiam eidem, quum Sardibus versaretur, prodigium obtigerat: mula enim mulum pepererat duplex genitale habentem, alterum maris, alterum feminæ, et superius quidem fuerat masculinum.

LVIII. Neutrius horum prodigiorum ratione habita, ulterius ire Xerxes perrexit, et cum eo pedestris exercitus. Classis vero, ex Hellesponto enavigans, terram legebat, contrario pedestribus copiis cursu: (2) classis enim ad occidentem navigavit, versus Sarpedonium promontorium dirigens cursum; quo quum pervenisset, jussa erat exspectare: terrestris autem exercitus orientem versus iter faciebat per Chersonesum, a dextra habens Hellæ sepulcrum, Athamantis filiæ, a sinistra Cardiam urbem, et per medium oppidum cui nomen Agora (id est Forum), transitum faciens. (3) Hinc circum Melanem sinum qui vocatur flexit; trajectoque Melane fluvio, cujus aqua non suffecit exercitui, sed defecit, hoc trajecto fluvio, a quo Melas ille sinus nomen invenit, ad occidentem direxit iter, Ænum, Æolicam urbem, et Stentoridem lacum præteriens, donec Doriscum pervenit.

LIX. Est autem Doriscus ora Thraciæ et ampla planities, quam magnus fluvius perfluit Hebrus. In eadem planitie castellum exstructum erat regium, quod ipsum Doriscus vocatur; in quo Persicum a Dario locatum erat præsidium ab eo inde tempore quo Scythis ille bellum intulit. (2) Hic igitur locus idoneus Xerxi visus est, in quo ordinaret suum exercitum, et numerum illius iniret: idque fecit. Itaque naves cunctas, postquam Doriscum pervenere, præfecti navium jussu Xerxis ad littus Dorisco contiguum adplicuerunt; quo in littore sita est Sale, oppidum Samothracicum, et Zona; in ipsa vero extremitate est Serrheum, celebre promontorium: regio hæc autem olim sedes fuerat Ciconum. (3) Hoc ad littus adpulsas naves in terram subduxerunt, refeceruntque: et per idem tempus Xerxes in Dorisco numerum inivit suarum copiarum.

LX. Quemnam quidem militum numerum populus quisque contulerit, exacte definire non possum; nec enim ab ullo homine hoc memoratur: universi vero exercitus multitudo reperta est fuisse centum et septuaginta myriadum. (2) Numerus autem initus est hoc modo: in unum locum congregarunt decem hominum millia, hisque quam arctissime fieri poterat constipatis circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his decem millibus, maceriem secundum circulum illum exstruxerunt ea altitudine, ut umbilicum attingeret hominis. (3) Quo facto, alios intra circumductum murum introire jusserunt, donec omnium numerum hoc modo iniissent. Inito numero, per populos exercitum discreverunt.

LXI. Erant autem populi militantes hi: Persæ, hoc modo instructi: in capite pileos gestabant non compactos, quos tiaras vocant; circa corpus, tunicas manicatas varii coloris, et loricas ferreis e squamis in piscium similitudinem; circa crura, braccas; pro clypeis vero, crates vimineas; sub his, suspensas habebant pharetras: hastas autem habebant breves, arcus vero grandes, tela ex arundine, præterea ad dextrum femur e zona suspensos pugiones. (2) Dux eorum Otanes fuit, pater Amestridis, uxoris Xerxis. Hi olim a Græcis Cephenes nominabantur, a se ipsis vero et a finitimis Artæi. (3) Postquam vero Perseus, Danaes et Jovis filius, ad Cepheum venit, Beli filium, illiusque filiam in matrimonio habuit Andromedam, natus ei filius est, quem Persen nominavit, et ibi reliquit, quam masculam prolem Cepheus non haberet: ab illoque dein nomen Persæ invenerunt.

LXII. Medi eodem instructi militabant: est enim Medicus hic cultus, non Persicus. (2) Habebant autem Medi ducem Tigranem, ex Achæmenidarum familia. Vocati hi erant olim ab omnibus Arii: ex quo vero Medea Colchica Athenis ad hos Arios venit, hi quoque nomen suum mutarunt: et hoc quidem ipsi Medi de sese memorant. (3) Porro Cissii militantes reliquo quidem cultu eodem, quo Persæ, utebantur: pro pileis vero mitras gestabant. Dux eorum Anaphes fuit, Otanis filius. (4) Hyrcaniorum cultus nihil a Persarum cultu differebat: præfuit autem his Megapanus, qui postero tempore Babyloniæ fuit præfectus.

LXIII. Assyrii militantes in capite gestabant galeas æneas, barbarico quodam modo nec ad describendum facili plexas; scuta autem et hastas et pugiones similes habebant Ægyptiis; præterea vero clavas ligneas ferreis nodis munitas, et linteas loricas. (2) Hi a Græcis Syrii vocabantur, a barbaris vero Assyrii. Mixti eisdem erant Chaldæi. Dux eorum Otaspes fuit, Artachæi filius.

LXIV. Bactrii capitis cultu utentes militabant simili maxime Medico; arcubus vero ex arundine indigena, hastis brevibus. (2) Sacæ autem, Scythica gens, in capite cyrbasias gestabant in acutum desinentes et firmiter erectas; cæterum braccis erant induti: arcus autem habebant indigenas, et pugiones, adhæc securium genus, quæ sagares vocantur. Hos, quum Scythæ essent Amyrgii, Sacas vocabant: Persæ enim Scythas omnes Sacas nominant. (3) Bactriorum autem et Sacarum dux fuit Hystaspes, Darii filius et Atossæ, Cyri filiæ.

LXV. Indi vestibus erant induti ex gossypio paratis: arcus autem habebant ex arundine factos, et tela arundinea ferro præfixa. Hic cultus Indorum erat: quorum agmini collecto dux præfectus erat Pharnazathres, Artabatis filius.

LXVI. Arii arcubus quidem instructi erant Medicis; reliqua similia Bactriis habebant. Dux autem Ariorum Sisamnes fuit, Hydarnis filius. (2) Parthi, et Chorasmii, et Sogdi, et Gandarii, et Dadicæ, eodem modo instructi militabant atque Bactrii. Horum hi erant duces: Parthis et Chorasmiis præfuit Artabazus, Pharnacis filius; Sogdis Azanes, Artæi filius; Gandariis et Dadicis Artyphius, filius Artabani.

LXVII. Caspii sisyrnas (penulas villosas) induti militabant, et arcus habebant pro populi more ex arundine factos, atque acinaces.[TR11] Hi quidem ita instructi erant, ducem habentes Ariomardum, Artyphii fratrem. (2) Sed Sarangæ pictis ornati vestibus erant, caligasque habebant genu usque pertinentes, arcus vero et hastas Medicas. Dux eorum Pherendates fuit, Megabazi filius. (3) Pactyes sisyrnis erant induti, arcusque indigenas et pugiones habebant. Præfuit his Artyntes, Ithamatris filius.

LXVIII. Utii et Myci et Paricanii eodem modo, quo Pactyes, erant, instructi. Duces eorum hi erant: Utiorum et Mycorum, Arsamenes, Darii filius; Paricaniorum vero Siromitres filius Œobazi.

LXIX. Arabes, sagis, quas vocant zeiras, induti succinctis, dextro humero arcus prælongos gestabant, qui in utramque intendi partem poterant. (2) Æthiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus ex palmæ spatha (ramis quibus folia insident) habebant prælongos, quattuor non minus cubitorum; tela vero, his imponenda, brevia, quæ loco ferri lapide acuto erant præfixa, quo etiam sigilla insculpunt. Hastas præterea habebant, cornu dorcadis acuminato præfixas in lanceæ modum: habuere vero etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam prodeuntes, creta dealbatum habebant, dimidium minio pictum. (3) Arabum et Æthiopum supra Ægyptum incolentium dux fuit Arsames, Darii et Artystonæ filius, Cyri filiæ; quam Darius uxorum maxime amaverat, effigiemque ejus auream faciendam curaverat malleo ductam. Arsames igitur Æthiopibus supra Ægyptum incolentibus et Arabibus præfuit.

LXX. Orientales vero Æthiopes (nam duplex Æthiopum genus militabat) cum Indis erant locati, forma quidem ab alteris non diversi, sed lingua solum et capillis. Orientales enim Æthiopes rectos habent capillos, Libyci vero crispos maxime omnium hominum. (2) Asiatici hi Æthiopes cæteroquin pari fere modo atque Indi erant instructi, caput autem tectum habebant pelle equina de capite equi detracta cum auribus et juba, ita ut ipsa juba pro crista esset, aures autem equi firmiter erectæ starent: pro scutis autem, gruum pellibus corpora tegebant.

LXXI. Afri pellibus induti incedebant, jaculis utentes adustis. Dux eorum Massages fuit, Oarizi filius.

LXXII. Paphlagones militabant in capite galeas gestantes plexas: scuta eisdem exigua erant, et hastæ non magnæ; adhæc jacula et pugiones; pedibus inductæ caligæ, ad mediam tibiam adscendentes. (2) Ligyes et Matieni et Mariandyni et Syri eodem modo, atque Paphlagones, instructi militabant. Syri autem hi a Persis Cappadoces vocantur. (3) Et dux quidem Paphlagonum et Matienorum fuit Dotus, Megasidri filius; Mariandynorum vero et Ligyum et Syrorum, Gobryas, Darii filius et Artystonæ.

LXXIII. Phryges similiter atque Paphlagones erant armati, exigua differentia. Hic populus, ut Macedones adfirmant, quamdiu in Europa cum Macedonibus habitavit, Briges nominabatur: qui postquam in Asiam transierunt, mutato una cum sede eorum nomine, Phryges sese adpellarunt. (2) Armenii, eodem modo quo Phryges, instructi erant, quum quidem sint Phrygum coloni. Ambobus simul præerat Artochmes, Darii gener.

LXXIV. Lydorum armatura simillima Græcanicæ erat. Hi Lydi, quum olim Mæones fuissent nominati, deinde a Lydo, Atyis filio, nomen invenerunt et prius mutarunt. (2) Mysi in capite galeas gestabant sui generis, clypeis utentes brevibus, jaculis autem adustis. Lydorum hi sunt coloni, et ab Olympo monte Olympieni vocantur. Lydis Mysisque præerat Artaphernes, Artaphernis illius filius, qui cum Dati Marathonem invasit.

LXXV. Thraces militantes caput pelle vulpina tectum habebant, circa corpus tunicam et tunicæ superinductum sagum (zeiran) variegatum; circum pedes et crura caligas ex hinnulorum corio; adhæc jacula et peltas et breves pugiones. (2) Hi, postquam in Asiam transierunt, Bithyni nominati sunt; prius vero, ut ipsi aiunt, Strymonii vocabantur, quum ad Strymonem habitarent: sedibus suis autem pulsos fuisse aiunt a Teucris et Mysis. Thracibus his Asiaticis præfuit Bassaces, Artabani filius.

LXXVI. [Chalybes?] parmas habebant exiguas ex bovino corio, et bina quisque venabula in Lycia confecta; et capitibus impositas galeas æneas, et super his aures et cornua bovis ex ære, itemque cristas; tibias pannis purpureis habebant involutas. Apud hunc populum est Martis oraculum.

LXXVII. Cabelenses Mæones, qui Lasonii vocantur, eodem quo Cilices cultu erant instructi; quem cultum tunc indicabo, quum in enarrationis hujus ordine ad Cilices pervenero. (2) Milyæ brevia habebant spicula, et vestes fibulis substrictas; nonnulli eorum arcus habebant Lycios; capita autem galeis tecta coriaceis. His omnibus præfuit Badres, Hystanis filius.

LXXVIII. Moschi capitibus impositas habebant galeas ligneas, parmas et hastas breves, sed ferrum hastarum erat prælongum. Tibareni et Macrones et Mosynœci militabant similiter atque Moschi armati. (2) Ordinabant hos autem hi duces: Moschos et Tibarenos Ariomardus, Darii filius et Parmyis, filiæ Smerdis, Cyri neptis: Macronas vero et Mosynœcos Artayctes, filius Cherasmis, qui Sesto ad Hellespontum præfectus erat.

LXXIX. Mares in capitibus galeas gestabant suo more plexas, parmas breves coriaces habebant, et jacula. (2) Colchi ligneas galeas in capitibus habebant, parvas parmas ex cruda bovis pelle, hastas breves; adhæc etiam gladios. Marum et Colchorum dux fuit Pharandates, Teaspis filius. (3) Alarodii et Saspires similiter Colchis armati militabant: præfuitque his Masistius, Siromitræ filius.

LXXX. Insulani populi, qui castra sequebantur, ex illis Maris Rubri insulis, in quibus rex sedes adsignat his qui Anaspasti (transportati) vocantur, veste atque armis utebantur simillimis Medicis. (2) Insulanis his præfuit Mardontes Bagæi filius, qui altero post hæc anno dux apud Mycalen in prælio cecidit.

LXXXI. Hi igitur sunt populi, qui in continente, et quidem pedibus, militabant. Et pedestribus his copiis præfuerunt viri quos dixi: qui et ordinarunt eos et eorum numerum inierunt, et chiliarchas et myriarchas (millium et decem millium duces) nominarunt: hecatontarchas vero et decadarchas (centuriones et decuriones) nominarunt myriarchæ. Jam singulorum agminum populorumque alii quidem fuerant etiam duces minores; sed hi sub imperio erant eorum quos commemoravi.

LXXXII. His ipsis vero, et universo pedestri exercitui præfecti erant Mardonius, Gobryæ filius, et Tritantæchmes, Artabani illius, qui pro sententia dixerat non esse bellum inferendum Græciæ, et Smerdomenes, Otanis filius; (duo hi, Darii ex fratribus nepotes, Xerxis erant consobrini;) et Masistes, Darii et Atossæ filius, et Gergis Arizi, et Megabazus Zopyri.

LXXXIII. Hi universo pedestri exercitui præerant, exceptis decem millibus. His enim selectis decem millibus Persarum Hydarnes præfuit, Hydarnis filius. Vocabantur autem hi Persæ Immortales, hac de caussa: quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus, alius in ejus locum jam delectus erat vir, ut semper essent decies mille, nec plures nec pauciores. (2) Præcipuo autem inter omnes cultu eminebant Persæ, et fortissimi hi erant. Armatura ea fuit quam dixi; præterea vero auro multo et copioso fulgebant. Pellices etiam secum hi ducebant carpentis vectas, et frequens famulitium pulcre ornatum: eisdemque, seorsum a cæteris militibus, cameli et jumenta commeatus vehebant.

LXXXIV. Equis quidem vehuntur omnes isti populi: at non omnes equitatum contulere, sed hi soli: Persæ, eodem modo armati atque pedites ipsorum, nisi quod horum nonnulli in capitibus partim ænea partim ferrea opera gestabant malleo ducta.

LXXXV. Sunt porro homines nomades Sagartii nominati, populus quidem Persicus, et lingua Persica utens, cultu vero inter Persicum et Pactyicum medio. Hi equitum contulerant octo millia: arma autem illis non sunt in usu, nec ænea, nec ferrea, præterquam pugiones. Utuntur vero funibus e loris plexis: (2) quibus fidentes in bellum proficiscuntur. Est autem pugnæ genus horum hominum hujusmodi: quando cum hostibus congrediuntur, projiciunt funes, quorum in extremitate laquei sunt; quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad se trahit eques; et ille laqueo implicatus interficitur. Talis horum pugna est; locati autem erant cum Persis.

LXXXVI. Medi equites eodem modo, quo pedites, instructi erant: itemque Cissii. (2) Indorum item cultus et arma eadem atque peditum; habebant autem et equos sellarios et currus: juncti autem currus erant partim equis, partim asinis silvestribus. (3) Bactriorum quoque cultus equitum idem ac peditum: pariterque Caspiorum. (4) Libyes item, qui cum equis aderant, eodem cultu atque pedites erant instructi; sed hi quidem cuncti currus agebant. (5) Caspirorum etiam et Paricaniorum et Arabum equitum cultus et arma nihil a peditibus differebant: sed Arabes omnes camelis vehebantur, qui celeritate non cedunt equis.

LXXXVII. Hi ergo soli populi equitatum contulerant. Numerus vero equitum octoginta millium fuit, exceptis camelis et curribus. Et reliqui quidem equites turmatim ordinati erant; Arabes vero postremi, erant locati, hac de caussa postremi, ne equi consternarentur; camelos enim ægerrime patiuntur equi.

LXXXVIII. Equitatui præfecti erant Harmamithres et Tithæus, Datis filii. Collega horum Pharnuches, tertius præfectus equitum, ob morbum Sardibus erat relictus: (2) quum enim Sardibus egrederetur exercitus, tristis huic casus acciderat. Dum equo vehitur, sub pedes equi intercurrit canis: et equus, qui illum non prospexerat, consternatus rectum sese erigit, et Pharnuchem excutit; qui humum prolapsus sanguinem evomuit, et in phthisin morbus transiit. (3) Equum autem statim initio ea pœna adfecerunt famuli, quam herus jussit: in eum locum deducto, ubi herum excusserat, crura in genibus præciderunt. Ita Pharnuches præfectura equitum excidit.

LXXXIX. Triremes numero fuere mille ducentæ et septem: quas præbuerant hi populi: Phœnices, cum Syris Palæstinæ, trecentas; quorum armatura hujusmodi erat: capita galeis tecta, similibus maxime Græcanicis galeis; circa corpus thoraces lintei; tum clypeos habebant quorum oræ ferro non erant munitæ, et jacula. (2) Phœnices hi, ut aiunt ipsi, olim ad mare Rubrum habitaverant: illinc transgressi, nunc Syriæ oram maritimam incolunt. Syriæ autem hic tractus omnis, usque ad Ægyptum, Palæstina vocatur. (3) Ægyptii naves præbuerant ducentas. Hi plexas sive nexiles gestabant galeas, scuta cava, quorum oræ multo ferro erant munitæ, hastas ad navalem pugnam comparatas, et ingentes bipennes. Multitudo eorum thoraces gestabant, magnosque gladios habebant. Talis horum armatura erat.

XC. Cyprii naves præbuerant centum et quinquaginta, hoc modo armati: reges eorum caput mitra obvolutum habebant: reliqui tunicas gestabant: cætera vero ut Græci. (2) Sunt autem Cypriorum plures populi: alii Salamine et Athenis oriundi; alii ex Arcadia; alii ex Cythno; alii e Phœnice; alii ex Æthiopia, ut ipsi Cyprii adfirmant.

XCI. Cilices centum contulerant naves. Hi capita galeis tecta habebant vernaculis, pro scutis parmulas gestabant ex crudo bovino corio confectas, tunicas induti laneas: bina quisque jacula habebat, et ensem Ægyptiaco maxime gladio similem. Hi antiquitus Hypachæi nominati erant: dein a Cilice, Agenoris filio, viro Phœnice, nomen invenere. (2) Pamphyli triginta naves præbuerant, Græcanicis armis instructi. Sunt autem hi Pamphyli Trojanorum posteri illorum, qui cum Amphilocho et Calchante disjecti fuere.

XCII. Lycii quinquaginta præbuerant naves, thoracibus et ocreis instructi. Arcus habebant ex corno arbore, sagittas arundineas non alatas, et jacula: ex humeris eorum pelles pendebant caprinæ: capitibus impositi pilei pennis circumcirca coronati: præterea pugionibus et falcibus armati erant. (2) Erant vero Lycii ex Creta oriundi, Termilæ olim nominati, deinde a Lyco, Pandionis filio, viro Atheniensi, invenere nomen.

XCIII. Dorienses Asiatici triginta naves contulerant, Græcanico more armati, ex Peloponneso oriundi. (2) Cares septuaginta naves præbuerant, falcibus et pugionibus armati, cæteroquin vero Græcanico more instructi. His quodnam antiquitus fuerit nomen, in superiori harum Historiarum parte dictum est.

XCIV. Iones centum contulerant naves, eodem modo instructi atque Græci. Iones, quamdiu in Peloponneso eam regionem, quæ nunc Achaia vocatur, incoluerant, priusquam Danaus et Xuthus in Peloponnesum advenissent, ut Græci aiunt, Pelasgi Ægialees (id est, littorales) vocabantur: deinde ab Ione, Xuthi filio, nomen invenerunt.

XCV. Insulani septemdecim contulerant naves, eodem modo armati atque Græci. Etiam hic Pelasgicus est populus, qui deinde Ionicus eadem ratione nominatus est atque illi duodecim civitatum Iones Athenis oriundi. (2) Æolenses sexaginta præbuerant naves, eodem modo atque Græci armati: et hi quoque olim Pelasgi nominati, ut Græci memorant. (3) Hellespontii, exceptis Abydenis: nam Abydenis imperaverat rex ut domi manerent, et pontes custodirent: cæteri igitur ex Ponto expeditionis hujus socii naves contulerant centum, eodem modo instructi ac Græci. Sunt autem hi Ionum et Doriensium coloni.

XCVI. In singulis istarum navium erant propugnatores Persæ et Medi et Sacæ. Quæ ex earumdem navium numero optime vehebantur, has præbuerant Phœnices, et in his præ cæteris Sidonii. (2) Singulorum autem populorum copiis navalibus, perinde atque terrestribus, præerant duces ex popularibus: quorum ego nomina edere, quum nihil necesse sit ad historiæ rationem, supersedeo. Nec enim cuique populo duces erant memoratu digni: et, quot in quoque populo civitates, tot etiam duces erant. (3) Sequebantur hi autem non ut duces vere nominati aut prætores, sed ut reliqui militantes servi. Cæterum imperatores penes quos summa fuit imperii, et singulorum populorum duces, quotquot eorum Persæ fuerunt, a me dicti sunt.

XCVII. Navalibus autem copiis cum imperio præfecti hi erant: Ariabignes, Darii filius, et Praxaspes Aspathinis, et Megabazus Megabatis, et Achæmenes Darii filius. Ionicis quidem et Caricis copiis Ariabignes præfuit, Darii filius ex filia Gobryæ; (2) Ægyptiis autem Achæmenes, frater Xerxis eodem patre eademque matre natus; reliquis nauticis copiis duo reliqui. Actuaria autem navigia partim triginta partim quinquaginta remorum, tum cercuros, et equis transvehendis naves parvas convenisse constat ad tria millia numero.

XCVIII. Eorum qui in hac classe militarunt, secundum imperatores, illustrissimi erant hi: Tetramnestus, Anysi filius, Sidonius; Mapen, Siromi filius, Tyrius; Merbalus Agbali, Aradius; Syennesis, Oromedontis, Cilix; Cyberniscus, Sicæ filius, Lycius; Gorgus, Chersis filius, et Timonax Timagoræ, uterque Cyprius; tres Cares, Histiæus, Tymnis filius, Pigres Seldomi, et Damasithymus, Candaulis filius.

XCIX. Reliquos ordinum duces silentio prætereo; nec enim necesse est mihi hos commemorare, excepta Artemisia muliere, quam fuisse hujus belli Græciæ illati sociam demiror. Hæc enim, mortuo marito, quum ipsa regnum teneret, filiumque haberet adolescentem, animi impetu roboreque elata, expeditioni huic sociam sese, nulla necessitate adacta, adjunxit. (2) Nomen igitur huic Artemisia fuit, pater Lygdamnis, paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Imperavit illa Halicarnassensibus, Cois, Nisyriis et Calydniis; præbueratque naves quinque, (3) quæ navium omnium universæ classis, post Sidonias, præstantissimæ erant. Eadem apud regem optimas præ sociis omnibus sententias dixit. (4) Quibus civitatibus imperasse eam dixi, has omnes Doricæ gentis esse adfirmo: Halicarnassenses nempe, Trœzenios: reliquos vero, Epidaurios. Hactenus igitur navales recensui copias.

C. Postquam initus est copiarum numerus, et ordine compositus universus exercitus, cupivit Xerxes eum obeundo lustrare: idque fecit. Curru præter unumquemque populum prætervectus, singula percontabatur, et scribæ scripto consignabant; donec ab una extremitate ad alteram et equitum et peditum pervenit. (2) Deinde navibus in mare deductis, relicto curru navem conscendit Sidoniam, in eaque sub tabernaculo aureo residens præter proras navium prætervectus est, sciscitans de singulis, perinde atque in terrestri exercitu fecerat, et omnia scripto consignari jubens. (3) Naves, ex quadringentorum admodum pedum intervallo a littore abductas, in ancoris tenebant præfecti, proris omnibus continua fronte in terram conversis, propugnatoribus in armis stantibus, velut ad pugnam paratis: et rex spectabat, inter proras et littus navigans.

CI. Ita lustrata classe, Xerxes navi egressus Demaratum vocari jussit, Aristonis filium, expeditionis adversus Græciam socium; eumque, ubi adfuit, his verbis compellavit: «Demarate, nunc me juvat, ex te quæ scire cupio quærere. (2) Tu Græcus es, et, ut ego non ex te solum, sed et ex reliquis Græcis, qui mihi in colloquium veniunt, audio, ex ea civitate es, quæ nec minima est nec infirmissima. (3) Nunc ergo hoc dic mihi, an Græci ausuri sint manus contra me tollere. Nam, ut equidem existimo, ne universi quidem Græci et reliqui ad occidentem habitantes homines, si vires suas cuncti conjungerent, pares forent ad resistendum mihi, præsertim quum non sint inter se concordes. (4) At cupio tamen etiam ex te, quid sit quod de hoc dicas, cognoscere.» Cui ita interroganti Demaratus respondit: «Utrum, rex, ex veritate tibi dicam, an ad gratiam?» Et ille jussit eum ex veritate dicere; nihilo enim minus illum ob id sibi acceptum fore, quam antea fuisset.

CII. His auditis, Demaratus hæc dixit: «Rex, quoniam ex rei veritate me loqui plane jubes, eaque dicere quæ non mentitum me esse posthac quisquam deprehendat, hoc dico: in Græcia ab omni quidem ætate paupertas habitavit: accessit vero virtus, sapientiæ et legis validæ filia, qua utens Græcia et paupertatem abigit et dominatum. (2) Et laudo quidem Græcos omnes circa terras illas Doricas habitantes: nec vero de cunctis nunc Græcis verba faciam, sed de solis Lacedæmoniis: quos, primum, dico nequaquam accepturos esse tuas conditiones, servitutem Græciæ proponentes; deinde, obviam illos tibi ituros aio in pugnam, etiamsi alii omnes Græci tecum sentirent. (3) Ad numerum autem quod attinet, noli quærere quot sint numero, qui hoc facturi sint: nam sive mille fuerint qui in aciem prodeant, hi tecum congredientur, sive his pauciores sive plures.»

CIII. Quibus auditis, ridens Xerxes ait: «Demarate, quodnam emisisti verbum, mille viros cum tam ingenti exercitu congressuros! (2) Dic mihi, age: ais tu, regem te horum hominum fuisse: volesne igitur tu e vestigio contra decem pugnare viros? Atqui, si vestri cives cuncti tales sunt, quales tu declaras, decet te regem eorum, ex vestris institutis, cum duplo numero congredi. (3) Nam si illorum quisque denis viris de meo exercitu par est, a te utique postulo ut viginti viris par sis: atque ita demum recte stabit ratio quam tu dicis. Sin, quum tales sitis talique statura, quali tu et alii Græci qui me convenire consueverunt, tantopere gloriamini, vide ne vana jactatio sit hoc quod dicitis. (4) Age enim, videamus quid probabili ulla ratione fieri possit: quonam tandem pacto mille homines, aut etiam decies, aut denique quinquagies mille, qui cuncti pariter liberi sint, nec unius subjecti imperio: quo pacto, inquam, hi resistere tanto exercitui poterunt? Nam, si sunt illi quinquies mille, nos plures quam milleni sumus qui illorum unumquemque circumstabimus. (5) Quodsi quidem, ut apud nos, sic illi unius subjecti essent imperio, possent illius metu et contra suam naturam fieri meliores, et flagellis coacti pauciores numero adversus plures in prælium ire: sed liberi, et suo arbitrio permissi, neutrum horum facient. (6) Puto vero equidem, æquali etiam numero ægre Græcos solis Persis resistere posse. Sed apud nos hoc reperitur, quod tu ais; quamquam non frequens, sed rarum: sunt enim inter Persas, in satellitum meorum numero, viri qui cum tribus simul Græcis pugnam inire non detrectabunt: quorum tu inexpertus, multa nugaris.»

CIV. Ad hæc Demaratus, «Rex, inquit, ab initio noveram, vera me dicentem non dicturum grata tibi: sed, quoniam me coegisti verissima eloqui, dixi quæ ad Spartanos attinent. (2) Quamquam, quo pacto ego nunc maxime adversus illos adfectus sim, tu optime nosti; quum illi me, honore et muneribus paternis spoliatum, domo atque patria pepulerint: quem tuus pater benigne exceptum, victu ac domicilio donavit. Quare credibile non est, hominem sanæ mentis exploratam respuere benevolentiam, sed eam potius quam maxime complecti. (3) Ego vero neque cum decem simul viris posse me dimicare prædico, nec cum duobus: et, mei si res arbitrii sit, ne cum uno quidem congrediar. Quod si vero necessitas aut magnum aliquod discrimen urgeret, libenter admodum cum uno ex his viris congrederer, quorum unus quisque tribus se parem ait esse Græcis. (4) Ita etiam Lacedæmonii, singuli cum singulis pugnantes, nullis viris sunt inferiores; conferti vero, omnium hominum fortissimi. Licet enim liberi sint, non sunt tamen omni ex parte liberi: præest enim eis domina, Lex; quam illi dominam multo magis timent, quam te dominum tui. Faciunt certe quidem semper id quod lex imperat: imperat autem illa semper idem, vetans ex acie profugere quantacumque sit hostium multitudo, jubens vero in ordine suo stantes aut vincere aut occumbere. (5) At si nugari videor tibi hæc dicendo, desino reliqua persequi: nunc, quæ dixi, coactus dixi. Cedant autem tibi omnia ex tua, rex, sententia!»

CV. Hæc a Demarato dicta in risum vertit Xerxes neque ulla concitatus est ira, sed comiter hominem dimisit: (2) eoque absoluto colloquio, exercitum per Thraciam adversus Græciam eduxit, postquam Dorisco huic, ubi adhuc moratus erat, Mascamen præfecit, Megadostis filium, amoto ab hac dignitate præfecto illo qui a Dario erat constitutus.

CVI. Mascames autem hic, qui ibi relictus est, talem se virum præstitit, ut ei uni deinde Xerxes quotannis munera mittere consueverit, tamquam qui præter omnes, quotquot aut ipse aut Darius præfectos constituerat, fortissime rem gessisset: eodemque honore Artaxerxes etiam, Xerxis filius, posteros Mascamis prosecutus est. (2) Constituti enim jam ante hanc expeditionem erant regii præfecti in Thracia et ubique in Hellesponto. Hi igitur omnes, tam qui in Thracia erant, quam qui in Hellesponto, excepto Dorisci præfecto, post hanc Xerxis expeditionem ejecti sunt a Græcis: Mascamen vero, Dorisci præfectum, nulli umquam, quamquam multi conati sunt, ejicere potuerunt; quam ob caussam constanter ei dona mittuntur a rege Persarum.

CVII. Ex illorum autem numero, qui a Græcis ejecti sunt, nullum rex Xerxes fortem fuisse virum judicavit, præterquam unum Bogen, Eionis præfectum: (2) quem laudare ille non desiit, et filios ejus in Persis relictos præcipuo honore prosequebatur. Etenim insigni etiam laude dignus Boges fuit: qui ab Atheniensibus et Cimone Miltiadis filio oppugnatus, quum potuisset fide data salvus egredi et in Asiam redire, noluit, ne per ignaviam vitæ suæ consuluisse videretur regi, sed ad extremum usque duravit. (3) Postquam autem nihil alimenti in urbe fuit reliquum, ingenti rogo exstructo, liberos et uxorem et pellices et famulos jugulavit, jugulatosque in ignem conjecit: deinde, auro omni et argento, quod in urbe erat, per murum in Strymonem disperso, se ipsum super illorum cadavera in ignem præcipitavit. Itaque merito hic vir ad hunc usque diem a Persis laudatur.

CVIII. Xerxes vero, ex Dorisco in Græciam ducens exercitum, per quoscunque iter faciebat populos, cunctos secum militare coegit. Erat enim, ut jam ante exposui, omnis ille tractus usque ad Thessaliam in Persarum ditione et regi tributaria, a Megabazo primum, ac dein a Mardonio subacta. (2) Iter autem ex Dorisco faciens præteriit primum Samothracica castella, quorum postremum ad occidentem situm est oppidum cui nomen Mesembria; cui proximum est Thasiorum oppidum Stryme. Inter hæc duo oppida medius interfluit Lissus fluvius; qui tunc non suffecit aquæ præbendæ exercitui Xerxis, sed defecit. Vocabatur autem olim hæc regio Gallaica, nunc vero Briantica: at est etiam hæc, verum si quæris, Ciconum.

CIX. Trajecto Lissi fluvii alveo exsiccato, præter Græcas hasce civitates duxit, Maroneam, Dicæam, Abdera. Præter has, inquam, iter fecit, et præter claros lacus circa illas sitos hosce: Ismaridem lacum, qui est inter Maroneam et Strymen; tum, prope Dicæam, Bistonidem lacum, in quem duo fluvii aquam infundunt, Trauus et Compsatus. (2) Circa Abdera præter lacum quidem notabilem nullum Xerxes præteriit; Nestum vero fluvium trajecit, qui ibi in mare influit. Post has regiones ulterius progrediens, præteriit continentis oppida: quorum ad unum est lacus triginta fere stadiorum in circuitu, piscosus, et salsus admodum. Hunc lacum sola jumenta potando arefecerunt: nomen oppido illi est Pistyrus. Omnia vero ista oppida maritima et Græcanica a sinistra relinquens præteriit.

CX. Populi autem Thracici, quorum per fines agmen Xerxes duxit, hi sunt: Pæti, Cicones, Bistones, Sapæi, Dersæi, Edoni, Satræ. Ex his qui ad mare habitant, navibus regem secuti sunt; qui mediterranea incolunt, quos recensui, exceptis Satris, reliqui omnes pedibus sequi coacti sunt.

CXI. Satræ vero nullius umquam hominis imperio, quod equidem noverim, fuerunt subjecti: sed soli ex Thracibus ad meam usque ætatem liberi semper permanserunt. Incolunt enim præaltos montes, nemoribus omnis generis et nive obtectos, suntque bello inprimis strenui. Hi sunt, qui Bacchi oraculum possident. (2) Oraculum hoc in altissimis montibus situm est; et Bessi sunt qui apud Satras in hoc templo oracula interpretantur; oracula autem sacerdos mulier edit, sicuti Delphis, neque illa magis perplexa.

CXII. Regionem quam dixi emensus Xerxes, deinde præter Pierum castella transiit, quorum uni Phagres nomen est, alii Pergamus. Et hac quidem iter juxta ipsa castella fecit, a dextra Pangæum relinquens, vastum montem et præaltum; in quo et auri et argenti insunt metalla, quæ partim a Pieribus, partim ab Odomantis, maxime vero a Satris exercentur.

CXIII. Postquam per populos a septentrione Pangæi habitantes, per Pæones, Doberes et Pæoplas transiit, versus occidentem vertit, donec ad fluvium Strymonem pervenit, et ad Eionem urbem; cui tunc adhuc vivus præfectus erat Boges, cujus paulo ante hæc feci mentionem. (2) Terra hæc circa Pangæum montem Phyllis vocatur; quæ, occidentem versus, ad fluvium Angiten pertinet, qui in Strymonem influit; versus meridiem vero ad ipsum Strymonem, cui sacra fecerunt Magi, mactatis in eum equis albis.

CXIV. Hisce et multis aliis incantamentis in fluvium peractis, in Novem Viis Edonorum per pontes fecerunt iter, quibus junctum Strymonum invenerunt. (2) Quem locum ubi audierunt Novem vias vocari, totidem ibi pueros ac virgines virorum indigenarum vivos defoderunt. (3) Persicus hic mos est, vivos defodere. Nam et Amestrin, Xerxis uxorem, audio, ætate provectam, bis septem Persarum illustrium liberos defodi jussisse, deum qui sub terra esse dicitur ea defossione pro sua salute remuneraturam.

XCV. Ut a Strymone profectus est exercitus, ibi versus occidentem est ora maris, in qua sitam urbem Græcam Argilon præteriit. Regio hæc, et quæ supra est, Bisaltia vocatur. (2) Inde sinum, cui Neptuni templum imminet, a sinistra habens, postquam per Syleum qui vocatur campum transiit, et Stagirum præteriit Græcam urbem, Acanthum pervenit; singulos horum populorum et eorum qui circa Pangæum incolunt, simul secum ducens, pariter atque illos quos supra commemoravi: quorum hi qui ad mare habitant, navibus ei militabant; qui vero supra mare, pedibus sequebantur. (3) Viam autem hanc, qua rex Xerxes exercitum duxit, nec confundunt Thraces, nec conserunt, sed ad meam usque ætatem magnopere venerantur.

XCVI. Acanthum ut Xerxes pervenit, hospitium Acanthiis edixit, et Medica veste eos donavit laudavitque, promptos videns ad bellum, cognitoque eorum circa fossam studio.

CXVII. Dum Acanthi versatur Xerxes, morbo mortuus est Artachæes, qui fossæ fuerat præfectus, probatus regi vir, genere Achæmenides, statura inter Persas cunctos eminens, quippe non nisi quattuor digitis brevior quinque cubitis regiis, idemque omnium hominum vocalissimus. (2) Itaque ingenti luctu adfectus Xerxes magnifice illum extulit humavitque, et universus exercitus tumulo humum adgessit. Huic Artachæi ex oraculi effato sacra faciunt Acanthii, nomen ejus invocantes. Ita rex Xerxes obitum Artachæis luctu prosecutus est.

CXVIII. Græci vero ii, qui exercitum exceperunt, hospitiumque præbuere Xerxi, ad extremam redacti sunt miseriam, adeo ut suis etiam laribus fierent extorres. Quippe Thasiis quidem, quum nomine civitatum suarum, quæ in continente sunt, Xerxis exercitum hospitio et cœna excepissent, Antipater Orgis filius ad id delectus, vir inter cives suos in primis probatus, demonstravit insumpta in cœnam fuisse quadringenta argenti talenta.

CXIX. Similemque aliarum etiam civitatum principes rationem impensarum reddiderunt. Erat enim cœna, utpote[TR12] multo ante indicta, et magna cura adparata, hujus modi. (2) Simul atque præconum vocem audiverunt per civitates adventum exercitus adnunciantium, partiti inter se oppidani frumentum quod in urbe erat, farinam triticeam et hordeaceam multos per menses conficiebant omnes; simulque pecora saginabant, pulcritudine et pretio exquisita, avesque tam terrestres quam palustres et domibus et in vivariis alebant, quibus exciperent exercitum; denique aurea et argentea pocula crateresque et reliqua omnia quæ mensæ imponuntur, comparabant. (3) Et hæc quidem soli utique regi ejusque convivis comparabantur; reliquo vero exercitui sola cibaria imperata. Quando advenit exercitus, tabernaculum structum paratumque erat, quæ mansio esset ipsi Xerxi: reliquus exercitus sub dio agebat. (4) Ubi cœnæ aderat hora, hi qui hospites recipiebant laboris abunde habebant: illi vero, postquam bene pasti noctem ibi transegerunt, postridie revulso tabernaculo, et ablatis quæcumque moveri poterant, discedebant, nihil relinquentes, sed asportantes omnia.

CXX. Quam in partem commode dictum memoratur Megacreontis, civis Abderitæ, qui suasit Abderitis, ut cives universi, mares atque feminæ, templa adirent sua, supplicesque precantur a diis, ut posthac dimidium imminentium malorum velint amoliri, et præteritorum caussa gratias eisdem diis agerent, quod rex Xerxes non bis singulis diebus cibum capere consuesset. Quodsi enim imperatum Abderitis fuisset, prandium etiam similiter atque cœnam parare, duorum alterutrum illis fuisse eligendum, aut non manere advenientem Xerxem, aut, si mansissent, omnium hominum pessime attritum iri. Isti igitur, quamquam gravissime adflicti, tamen exsecuti sunt mandatum.

CXXI. Acantho Xerxes classem a se dimisit, iter persequi jussam, mandato dato præfectis, ut navales copiæ ad Thermam sese opperirentur: ad illam dico Thermam, quæ Thermæo sinui imminet, qui ab illa etiam nomen invenit: hac enim maxime compendiariam esse viam cognoverat. (2) Quippe a Dorisco, usque Acanthum, in hunc modum ordinatus exercitus fecerat iter: terrestres omnes copias in tria agmina æquis fere partibus Xerxes partitus erat; quorum unum jussum erat secundum mare simul cum classe iter facere; ei Mardonius et Masistes præerant; (3) alterum ex tribus agmen, ducibus Tritantæchme et Gergi, per mediterranea proficiscebatur; tertia pars, cum qua ipse erat Xerxes, media incedebat inter reliquas via, ducesque habebat Smerdomenem et Megabyzum.

CXXII. Navalis igitur exercitus, postquam a Xerxe dimissus est, per fossam navigavit, quæ per Athon montem in eum sinum perducta erat, supra quem situm est Assa oppidum, et Pilorus, et Singus, et Sarta; inde, adsumpta ex his quoque oppidis militum manu, in Thermæum sinum navigare perrexit. (2) Deinde Ampelon circumvectus, Toronæum promontorium, præter Græcas hasce civitates navigavit, Toronam, Galepsum, Sermylam, Mecybernam, Olynthum; e quibus item naves et milites adsumpsit. Nomen hujus regionis Sithonia est.

CXXIII. Ab Ampelo dein promontorio idem nauticus Xerxis exercitus rectam viam ad Canastræum promontorium carpens, quod ex universa Pallene maxime prominet, naves inde et milites ex Potidæa et Aphyti et Neapoli et Æga et Therambo et Sciona et Menda et Sana adsumpsit: hæc enim sunt oppida in Pallene, quæ nunc vocatur, sita; cui regioni olim Phlegra fuerat nomen. (2) Hanc regionem prætervectus, in constitutum locum navigavit, obiter adsumptis etiam copiis ex oppidis Pallenæ finitimis, et Thermæo sinui adjacentibus, quorum hæc sunt nomina: (3) Lipaxus, Combrea, Lisæ, Gigonus, Campsa, Smila, Ænea. Regio, in qua insunt hæc oppida, etiam nunc Crossæa vocatur. (4) Ab Ænea, in qua finem enumerandorum oppidorum feci, jam in ipsum Thermæum sinum, et in terram Mydoniam navigavit classis, pervenitque ad prædictam urbem Thermam, et Sindum et Chalestram oppidum, ad Axium fluvium; qui Mygdoniam a Bottiæide disterminat, cujus in regionis arcto ad mare spatio oppida sunt Ichnæ et Pella.

CXXIV. Classis igitur ibi circa Axium fluvium[TR13] et Thermam urbem aliaque in medio sita oppida in statione mansit, regem exspectans. Xerxes vero et terrestris exercitus, ex Acantho profectus, per mediterranea carpsit viam, Thermam tendens. (2) Fecit autem iter per Pæonicam terram et per Crestonicam ad fluvium Echedorum, qui e Crestonæis initio sumpto per Mygdoniam fluit, et juxta paludem, quæ est supra Axium fluvium, in sinum illum aquas suas infundit.

CXXV. Hac dum iter fecit Xerxes, in camelos impedimenta portantes impetum fecere leones. Hi enim noctu e consuetis suis sedibus descendentes, nullo alio neque jumento tacto, neque homine, solas corripiebant camelos. (2) Atqui mirari subit, quid caussæ fuerit quod leones compelleret, ut, intactis reliquis omnibus, solis camelis insidiarentur, quum numquam vel vidissent hoc animal, vel periculum ejus fecissent.

CXXVI. Sunt autem in his regionibus frequentes leones, et boves item silvestres, quorum cornua immani sunt magnitudine; quæ in Græciam solent importari. (2) Terminus autem leonibus est Nestus fluvius per Abdera fluens, et Acarnaniam perfluens Achelous. Nam nec orientem versus ulla in parte anterioris Europæ ultra Nestum leonem aliquis videat, nec ab occidente Acheloi in reliqua continente; sed inter duos istos fluvios leones gignuntur.

CXXVII. Thermam ut Xerxes pervenit, substitit ibi cum exercitu. Obtinebant autem castra exercitus ejus totam oram maritimam, inde a Therma urbe et terra Mygdonia usque ad Lydiam fluvium et Haliacmonem, qui Bottiæam a Macedonia disterminant, in eumdem alveum aquas suas confundentes. (2) Tantum terræ spatium occuparunt barbarorum castra. Fluviorum autem, quos commemoravi, solus Echedorus, e Crestonæis fluens, ad potandum non suffecit exercitui, sed aqua illum destituit.

CXXVIII. Xerxes vero ex Therma prospectans Thessalicos montes, Olympum atque Ossam, altitudine mirum in modum eminentes, ut rescivit in medio illorum angustam esse convallem, quam perfluat Peneus amnis, audivitque esse ibi viam quæ in Thessaliam ferat, cupidus fuit nave conscensa spectandi ostium Penei: quippe ducturus erat exercitum superiore via per Macedonas superne habitantes in Perrhæbos præter Gonnon urbem, quum tutissimum illac iter esse rescivisset. (2) Et sicut cupivit, ita fecit. Conscensa nave Sidonia, quam eamdem semper conscendere consueverat, quoties tale quidpiam susciperet, signum reliquis etiam navibus proposuit solvendi, relicto ibi pedestri exercitu. (3) Ubi ad ostium Penei Xerxes pervenit, illudque spectavit, ingenti captus est admiratione: advocatosque viæ duces interrogavit, fierine posset, ut averteretur fluvius et alia parte in mare derivaretur.

CXXIX. Thessaliam fama est lacum olim fuisse, utpote altissimis montibus undique circumclausam. (2) Etenim latus orienti obversum præcludunt Pelion et Ossa montes, quorum radices sese contingunt; septemtrionale latus Olympus præcludit, occidentale Pindus, meridiei et Noto obversum Othrys: et cava terra inter prædictos montes intercepta, Thessalia est. (3) Igitur quum in hanc terram et alii frequentes rivi et quinque præ cæteris clari influant hi, Peneus, Apidanus, Onochonus, Enipeus, et Pamisus; omnes hi modo nominati rivi, ex montibus Thessaliam cingentibus in hunc campum influentes, per unam convallem, eamque angustam, exitum habent in mare, postquam in unum alveum aquas suas cuncti ante infuderunt: qui ex quo confluxere, cæteri nomem omittunt suum, et unum Penei nomen manet. (4) Pristinis vero temporibus, quum convallis illa nondum existeret, quæ exitum aperit aquis, aiunt rivos illos, et præter rivos Bœbeidem lacum, nomina quidem ea quibus nunc adpellantur non habuisse, sed nihilo minus quam nunc fluxisse, atque adeo effecisse ut pelagus esset tota Thessalia. (5) Et ipsi quidem Thessali aiunt, Neptunum fecisse convallem illam, per quam tamquam canalem effluit Peneus: nec præter rationem hoc adfirmant. Qui enim Neptunum existimat movere terram, et, quæ terræ motu diducta sunt, opera hujus dei esse; is istud quoque videns dixerit, Neptunum id fecisse. Est enim illa montium diductio, ut mihi plane adparebat, terræ motu effecta.

CXXX. Viæ autem duces, quærenti Xerxi an alius foret Peneo exitus in mare, rem adcurate compertam habentes, responderunt: «Non est, rex, huic flumini alius exitus qui ad mare pertineat, nisi hic ipse: est enim tota Thessalia undique montibus cincta.» Ad hæc Xerxes dixisse memoratur: «Prudentes viri sunt Thessali: (2) itaque jam multo ante sibi præcaverunt, melius sibi consulentes, quum alioquin, tum quod terram incolunt captu et expugnatu facilem. Nulla enim alia re fuerit opus, nisi ut hoc flumen in illorum terram immittatur aggere ex hac convalle repulsum, et ex iis per quos nunc fluit alveis aversum, quo universa Thessalia præter montes, aquis mergeretur.» (3) Hæc dixit ad Aleuæ filios spectantia, quod illi, Thessali quum essent, primi Græcorum sese regi tradiderant, quos de communi gentis consilio societatem sibi pollicitos esse Xerxes arbitrabatur. His dictis, quæ voluerat contemplatus, Thermam renavigavit.

CXXXI. Ibi tum aliquammultos dies in Pieria est commoratus. Etenim montem Macedonicum tertia pars exercitus tondebat, ut illac universæ copiæ in Perrhæbos transirent. Interim præcones per Græciam ad postulandam terram dimissi redierunt; alii vacui, alii terram et aquam adferentes.

CXXXII. Qui hæc dederunt populi, hi fere fuere: Thessali, Dolopes, Ænianes, Perrhæbi, Locri, Magnetes, Malienses, Achæi Phthiotæ, Thebani et reliqui Bœoti, exceptis Thespiensibus et Platæensibus. (2) Contra hos Græci ii, qui bellum adversus barbarum susceperunt, fœdus pepigerunt interposito juramento, cujus hæc erat formula: Quicumque populi Græci Persæ sese tradiderint, nulla necessitate coacti, rebus suis bene habentibus, hos Delphico deo decimam proventuum dare debere. Hæc formula fœderis fuit a Græcis contra hos initi.

CXXXIII. Athenas autem et Spartam præcones ad terram postulandam Xerxes non misit, hac de caussa: superiori tempore, quum ad hoc ipsum Darius legatos misisset, hos, qui postulatum venerant, Athenienses in barathrum, Lacedæmonii vero in puteum præcipitaverant, jussos ex his terram et aquam capere regi adferendam. (2) Hanc ob caussam ad hos Xerxes non misit qui postularent. Quod quidem ob facinus adversus præcones admissum quidnam Atheniensibus mali acciderit, dicere non possum, nisi quod terra eorum et urbs evastata est: at hoc quidem non illam ob culpam puto accidisse.

CXXXIV. In Lacedæmonios vero incubuit Talthybii ira, præconis Agamemnonis. Est enim Spartæ Talthybii fanum: et supersunt ibi posteri Talthybii, Talthybiadæ nominati, quibus hoc privilegium datum est, ut omnia præconum munera apud Spartanos exerceant. (2) Ab illo vero tempore Spartanis sacra facientibus non contigit perlitare: idque longum per tempus apud eos obtinuit. (3) Quod quum dolerent Lacedæmonii, et in magna ponerent calamitate, concione populi sæpius habita, et præconio edito in hanc sententiam, si quis vellet Lacedæmoniorum pro Sparta mortem obire; tum vero Sperthias Aneristi filius, et Bulis Nicolai, cives Spartani, et nobili loco nati, et opibus adprime eminentes, ultro sese obtulerunt ad pœnas Xerxi solvendas pro Darii præconibus Spartæ occisis. Ita hos Spartani, tamquam subituros supplicium, in Medos miserunt.

CXXXV. Estque et audacia ista horum virorum admiratione digna, et eorumdem oratio, quæ fuit hujusmodi. Dum Susa proficiscuntur, veniunt ad Hydarnem. Is Hydarnes genere Persa erat, præfectus oræ maritimæ Asiæ; (2) qui eos ad hospitium vocatos, et liberaliter exceptos, his verbis interrogavit: «Viri Lacedæmonii, quid tandem respuitis amici esse Regis? Me et res meas respicientes, videtis quo pacto sciat rex viros bonos honorare. (3) Ita igitur vos quoque si regi vos traderetis (nam viri boni esse ab ipso estis judicati), unusquisque vestrum parti cuidam Græciæ imperaturus esset regis beneficio.» Ad hæc illi responderunt: «Hydarnes, non ex æquo proficiscitur hoc quod tu nobis das consilium. (4) Nam id, quod tu expertus es, nobis consulis: alterum autem non es expertus. Servire quidem nosti; libertatis vero nondum cepisti experimentum, utrum dulcis sit, annon. Hanc enim si esses expertus, consuleres nobis, ut pro ea non hastis modo pugnaremus, verum etiam securibus.» Hæc illi responderunt Hydarni.

CXXXVI. Inde ubi Susa adscenderunt, et in conspectum venere regis, primum quidem, jubentibus satellitibus et vim illis adferentibus ut in terram prostrati adorarent regem, neutiquam se, etiam si in caput ab illis detruderentur, id facturos aiebant; nec enim sui moris esse adorare hominem, nec ea caussa venisse. (2) Tum, postquam ne id facerent ita repugnarunt, deinde hæc et his similia dixere: «Rex Medorum, miserunt nos Lacedæmonii, ut pro præconibus Spartæ occisis pœnam solvamus.» (3) Quibus Xerxes, ut erat generoso animo, hæc respondit: Non se similem futurum Lacedæmoniis: illos enim, occidendo præcones, jura omnibus hominibus sancta violasse; se vero, quod in illis damnet facinus, id non admissurum; neque illos vicissim interficiendo culpa liberaturum Lacedæmonios.

CXXXVII. Ita, ratione ista a Lacedæmoniis inita, pacata in præsens tempus est Talthybii ira, licet Spartam redierint Sperthias et Bulis. (2) At multo post tempore recruduit illa, ut aiunt Lacedæmonii, in bello Peloponnesiorum et Atheniensium. Quæ res, si qua alia, utique divinitus accidisse mihi videtur. (3) Nam, ut in legatos ingrueret Talthybii ira, neque cessaret priusquam exitum esset nacta, id jus et fas ferebat: quod vero in filios ingruerit horum virorum qui pacandæ ejus caussa ad regem erant profecti, in Nicolaum Bulidis filium, et in Sperthiæ filium Aneristum, qui Halienses [alii piscatores] Tirynthios cepit, navi oneraria navigans viris repleta; id igitur ex divini numinis memore ira accidisse plane mihi fit manifestum. (4) Hi enim, quum a Lacedæmoniis legati missi essent in Asiam, proditi a Sitalce Terei filio, Thracum rege, et Nymphodoro Pytheæ filio Abderita, intercepti sunt prope Bisanthen ad Hellespontum; et in Atticam abducti, interfecti sunt ab Atheniensibus, cum eisque Aristeas Adimanti filius, Corinthius. Sed hoc quidem multis annis post hanc regis accidit expeditionem.

CXXXVIII. Sed ad superiorem revertor narrationem. Regis hæc expeditio titulum quidem habebat tamquam adversus Athenas tendens, sed contra universam dirigebatur Græciam. (2) Qua re multo ante cognita, non eodem modo Græci omnes erant adfecti. Quippe eorum alii, quum terram et aquam Persæ dedissent, confidebant nihil mali a barbaro sibi illatum iri: (3) alii vero, qui non dederant, ingenti metu tenebantur;[TR14] quum nec navium idoneus numerus esset in Græcia, quibus excipere invadentem hostem possent, et multitudo arma capere nollet, sed haud cunctanter faveret Medis.

CXXXIX. Atque hoc loco necessitas me cogit, ut sententiam dicam, invidiosam quidem illam apud plerosque homines: nec tamen me retinebo, quin id, quoniam manifeste verum mihi videtur, pronunciem. (2) Si Athenienses imminentis periculi metu terra sua excessissent, aut si manentes tradidissent se Xerxi, Græcorum nulli periculum facturi erant mari occurrendi regi. (3) Quodsi ergo mari nemo restitisset Xerxi, in continenti utique ita se res erat habitura: quantumvis multæ murorum loricæ per Isthmum fuissent a Peloponnesiis erectæ, deserti Lacedæmonii a sociis (non illis quidem volentibus, sed necessitate coactis, quippe quorum civitates singulatim ab hostium classe fuissent expugnatæ) soli fuissent relicti: soli autem relicti, fortibus editis facinoribus, generose erant occubituri. (4) Aut hoc fato erant functuri: aut, priusquam illud forent experti, quum vidissent reliquos Græcos cum Medis sentire, ipsi quoque deditionem erant facturi: atque ita, utrumlibet accidisset, Græcia in potestate erat futura Persarum. (5) Nam murorum illorum per Isthmum ductorum quænam futura fuisset utilitas, exputare equidem non possum, quando rex maris tenuisset imperium. (6) Nunc si quis dicat, Athenienses sospitatores fuisse Græciæ, non aberraverit a vero: etenim, utram rationem rerum gerendarum illi sequerentur, ea ratio præponderatura erat. Itaque, quum hoc sint secuti ut libera maneret Græcia, hi soli sunt, qui, quidquid Græci nominis reliquum erat quod cum Medis non sentiret, id excitarunt, quique, secundum deos utique, regem repulerunt. (7) Neque eos oracula terribilia Delphis advenientia, ingentemque incutientia metum, movere potuerunt ut Græciam desererent: sed permanentes sustinuerunt invadentem fines suos hostem.

CXL. Missis enim Delphos legatis consulere oraculum Athenienses voluerant. Qui legati postquam, peractis circa templum legitimis cærimoniis, ædem erant ingressi consederantque,[TR15] hoc eis Pythia, cui nomen erat Aristonica, oraculum ediderat:

O miseri, quid sedetis? fugite ad extrema terrarum, relictis ædibus et summis collibus in-orbem-conditæ urbis. Nec enim caput firmum manebit, nec corpus, nec extremi pedes, neque manus, nec de media quidquam supererit, sed pernicies advenit. Disturbabit enim illam et ignis, et acer Mavors, Syriacum agens currum. Multaque etiam alia munita perdet loca, non modo tuum: multaque Immortalium templa rabido dabit igni, quæ jam nunc passim stant sudore fluentia, metuque trementia: et de summis tectis sanguis ater defluit, inevitabilium prænuncius malorum. Sed excedite hoc penetrali, et animi robur opponite malis.

CXLI. His auditis, Atheniensium legati gravissimo luctu erant adfecti. Qui quum ob nunciatam calamitatem prorsus abjecissent animum, Timon Androbuli filius, civis Delphensis, spectatus in primis inter suos, consuluit eis, ut sumpto oleæ ramo iterum intrarent, et supplicum habitu denuo peterent oraculum. (2) Qui quum illi obsecuti essent, dixissentque:[TR16] «O rex Apollo, melius nobis oraculum de patria ede, hos supplicum ramos respiciens, quos tibi ferimus, aut ex hoc penetrali non discedimus, sed hic manebimus usque dum vita excedamus:» hæc ubi dixerunt, alterum illis oraculum Pythia edidit hujusmodi:

Non potest Pallas Jovem Olympium flectere, multis illum verbis precata prudentique consilio. Tibi vero hoc rursus verbum edico, adamantis simile firmitate. Quando cætera omnia capientur, quæ intra Cecropis fines et sacri Cithæronis latebras sunt comprehensa; Tritoniæ hoc dat late-cernens Juppiter, ut ligneus murus solus inexpugnabilis sit, qui te tuosque liberos servet. Neque tu equitum mane peditumque invadentem a continente numerosum exercitum tranquillus; sed recipite te, terga vertens. Erit tempus, quum tu etiam contra stabis. O divina Salamis! perdes tu filios mulierum sive passim disseminata Cerere, sive collecta.

CXLII. Quæ quum mitiora ipsis essent esseque viderentur quam prius editum oraculum, scripto hæc consignarunt, et redierunt Athenas. Id ipsum vero responsum postquam reversi legati ad populum retulere, et aliæ multæ dicebantur sententiæ ab his qui in mentem oraculi inquirebant, et hæ duæ maxime inter se conflictantes. (2) Dicebant seniorum nonnulli, videri sibi deum significare superfuturam esse arcem. Erat enim olim arx Athenarum septo munita: hi igitur, id septum cogitantes, hunc esse ligneum illum murum conjectabantur. (3) Alii contra, naves, aiebant, a deo significari; hasque parandas esse atque instruendas, omissis aliis rebus omnibus, contendebant. Hi vero ipsi, qui naves esse dicebant ligneum murum, in duobus postremis Pythiæ versibus illis hæsitabant:

O divina Salamis! perdes tu filios mulierum, sive passim disseminata Cerere, sive collecta.

(4) Quæ ob verba conturbabantur animi eorum qui naves interpretabantur ligneum murum. Nam interpretes oraculi in hanc sententiam verba hæc accipiebant, quasi ad Salaminem essent cladem accepturi, si ad navalem pugnam sese comparassent.

CXLIII. Erat autem Athenis vir quidam, nuper inter primarios cives locum consecutus, cui erat nomen Themistocles, vulgo vero Neoclis filius adpellabatur. (2) Hic vir, negans recte ista accipi ab oraculorum interpretibus, in hanc sententiam disseruit: Si vere ad Athenienses spectaret istud dictum, non adeo miti verbo usurum fuisse, ait, deum, sed «O misera Salamis» dicturum fuisse, non «O divina Salamis;» si quidem circa eam perituri essent incolæ. (3) Sed enim in hostes valere dei responsum, si quid illud recte intelligat, non in Athenienses. Itaque suasit civibus, ut ad navalem pugnam sese compararent; hunc enim esse ligneum murum. (4) Hanc in partem quum sententiam Themistocles dixisset, censuerunt Athenienses potiorem esse hanc rationem, quam illam quæ erat ab oraculorum interpretibus proposita: qui, adparatum navalis pugnæ dissuadentes, summam rei in eo verti contendebant, ut ne manus quidem contra invadentes hostes tollerent, sed, relicta prorsus Attica, in alia terra novas sedes quærerent.

CXLIV. Alia vero etiam ante hanc ejusdem Themistoclis sententia opportune vicerat. Quum ingentes fuissent in Atheniensium ærario pecuniæ, quæ ex metallis a Laureo redierant, in eoque res esset, ut ea pecunia viritim a civibus divideretur, et unusquisque decem acciperet drachmas; (2) tunc Themistocles persuaserat civibus, ut, omissa illa distributione, naves ex hac pecunia ducentas ædificarent ad bellum, bellum cum Æginetis intelligens. Hoc enim bellum, tunc conflatum, Græciæ fuit saluti, eo quod Athenienses mari dare operam coegit. (3) Sed naves hæ, ad quem comparatæ fuerant usum, in eum quidem non sunt adhibitæ: at ita tamen opportuno tempore in promptu fuere Græciæ. Has igitur naves, ante comparatas, tunc habuere Athenienses; præterque eas aliæ erant ædificandæ. (4) Et post acceptum oraculi responsum habita deliberatione decreverunt, deo obsequentes cum omnibus copiis naves conscendere, et mari, una cum eis ex Græcis qui ita vellent, excipere barbarum Græciam invadentem. Ista igitur, quæ dixi, oracula Athiensibus evenerant.

CXLV. Postquam vero in unum locum convenere quicumque ex Græcis Græciam incolentibus meliora sentiebant, ibi tum collatis inter se sermonibus, fideque data, de communi consilio placuit, primum rerum omnium componere inimicitias et mutua bella, quæ inter ipsos obtinerent. Erant autem et contra alios suscepta bella; maximum vero obtinebat inter Athenienses et Æginetas. (2) Deinde vero, quum rescivissent Sardibus cum exercitu esse Xerxem, placuit speculatores mittere in Asiam, qui res regis explorarent; tum et Argos mittere legatos, societatem adversus Persas conciliaturos; item alios in Siciliam mittere ad Gelonem Dinomenis filium, et in Corcyram, qui auxilia Græcis mittenda postularent; denique alios in Cretam: hoc consilio, ut, si fieri posset, in unum coalesceret Græcum omne genus, cunctique concordes junctis agerent viribus; quippe cunctis pariter Græcis imminente periculo. Dicebantur autem permagnæ esse res Gelonis, multo ampliores quam ullius populi Græci.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings