PARS PRIOR. PRIAPEIA VETERUM.
Reading edition
JOSEPHUS SCALIGER.
Scripserunt hujus argumenti poematia plures veterum, Catullus, Tibullus, Ovidius, Petronius Arbiter, alii. Itaque ex eorum epigrammatis totus hic liber concinnatus est, et conflatus ab eo qui epigramma illud libro præposuit: Carminis incompti, etc. Argumentum varium est: modò enim vel poeta, vel puella, vel viator, vel villicus Priapum adloquitur. Interdùm ipse Priapus furibus masculini et fœminini sexûs stuprum suadet, vel minatur. Sortem suam miseratur de tentigine suâ, de furibus, de puellis lascivis super inguina Priapi de nocte molentibus conqueritur, et alia plurima, etc.
AD LECTOREM.
Carminis incompti lusus lecture procaces, conveniens Tatio pone supercilium. Non soror hoc habitat Phœbi, non Vesta sacello, nec quæ de patrio vertice nata Dea est: sed ruber hortorum custos, membrosior æquo, qui tectum nullis vestibus inguen habet. Aut igitur tunicam parti prætende tegendæ, aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege.
CARMEN I. AD PRIAPUM.
Ludens hæc ego teste te, Priape, horto carmina digna, non libello, scripsi non nimiùm laboriosè. Nec Musas tamen, ut solent Poetæ ad non virgineum locum vocavi. Nam sensus mihi cor que defuisset, castas, Pieridum chorum, sorores auso ducere mentulam ad Priapi. Ergò, quidquid id est, quod otiosus templi parietibus tui notavi, in partem accipias bonam rogamus.
II. PRIAPUS.
Obscurè poteram tibi dicere, da mihi, quod tu des licet assiduè, nil tamen indè perit. Da mihi quod cupies frustrà dare forsitan olim, cum tenet obsessas invida barba genas: quod que Jovi dederat, qui raptus ab alite sacrâ, miscet amatori pocula grata suo: quod virgo primâ cupido dat nocte marito, dum timet alterius vulnus inepta loci. Simplicius multò est, da pædicare, latinè dicere, quid faciam? Crassa Minerva mea est.
III. AD PRIAPUM.
Obscœnis rigido Deo tabellas ducens ex Elephantidos libellis dat donum Lalage, rogat que tentes, si pictas opus edat ad figuras.
IV. DE PRIAPO.
Quam puero legem fertur dixisse Priapus, versibus hìc infrà scripta duobus erit: quod meus hortus habet, sumas impunè licebit, si dederit nobis quod tuus hortus habet.
V. PRIAPUS.
Quòd sum ligneus, ut vides, Priapus, et falx lignea, ligneus que penis, prendam te tamen, et tenebo prensam: totam que hanc sinè fraude, quantacumque est, tormento citharâ que tensiorem, ad costam tibi septimam recondam.
VI. PRIAPUS.
Cum loquor, una mihi peccatur littera, nàm PRÆ, PÆ dico semper, blæsa que lingua mihi est.
VII. PRIAPUS.
Matronæ, procul hìnc abite, castæ: turpe est vos legere impudica verba. Non assis faciunt: eunt que rectà: nimirùm sapiunt, vident que magnam matronæ quoque mentulam libenter.
VIII. PRIAPUS.
Cur obscœna mihi pars sit sine veste requiris: quæro, tegat nullus cur sua signa deus? Fulmen habet mundi dominus, tenet illud apertè: nec datur æquoreo fuscina tecta Deo. Nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem. Nec latet in tepido Palladis hasta sinu. Nùm pudet auratas Phœbum portare sagittas? Clàm ve solet pharetram ferre Diana suam? Nùm tegit Alcides nodosæ robora clavæ? Sub tunicâ virgam nùm Deus Ales habet? Quis Bacchum gracili vestem prætendere thyrso? Quis te celatâ cum face vidit, Amor? Nec mihi sit crimen, quòd mentula semper aperta est; hoc mihi si telum desit, inermis ero.
IX. PRIAPUS.
Insulsissima, quid, puella, rides? Non me Praxiteles Scopas ve fecit: nec sum Phidiacà manu politus: sed lignum rude villicus dolavit: Et dixit mihi, tu Priapus esto. Spectas me tamen, et subindè rides. Nimirùm tibi salsa res videtur, adstans inguinibus columna nostris.
X. PRIAPUS.
Ne prensêre, cave: prenso nec fuste nocebo: sæva nec incurvâ vulnera falce dabo. Trajectus conto sic extendêre pedali, ut culum rugas non habuisse putes.
XI. PRIAPUS.
Quædam senior Hectoris parente, Cumææ soror, ut puto, Sibyllæ, æqualis tibi, quam domum revertens Theseus repperit in rogo jacentem, infirmo solet hùc gradu venire, rugosas que manus ad astra tollens, ne desit sibi, mentulam rogare. Hesternâ quoque luce, dum precatur, dentem de tribus excreavit unum. Tolle, inquam, procul, ac jube latere scissâ sub tunicâ, stolâque rasâ, ut semper solet, et timere lucem, qui tanto patet indecens hiatu, barbato macer eminente naso, ut credas Epicuron oscitari.
XII. PRIAPUS.
Pædicêre, puer, moneo; futuêre, puella: barbatum furem tertia pœna manet.
XIII. PRIAPUS.
Huc huc, quisquis es, in Dei salacis diverti grave ne puta sacellum: et si nocte fuit puella tecum, hâc re quod metuas adire, non est; istuc cœlitibus datur severis. Nos vappæ sumus, et pusilla culti ruris numina: nos pudore pulso stamus sub Jove coleis apertis. Ergò quilibet huc licebit intret, nigrâ fornicis oblitus favillâ.
XIV. PRIAPUS.
Commisso mihi non satis modestas quicumque attulerit manus agello: is me sentiet esse non spadonem. Hic inter frutices loco remoto dicat forsitan hæc sibi ipse: nemo præcisum sciet esse me. Sed errat: magnis testibus ista res agetur.
XV. AD PRIAPUM.
Qualibus Hippomenes cepit Scheneïda pomis: qualibus Hesperidum nobilis hortus erat: qualia credibile est spatiantem rure paterno Nausicaam pleno sæpè tulisse sinu: quale fuit malum quod littera pinxit Aconti, quâ lectâ, cupido pacta puella viro est: Talia cumque puer dominus florentis agelli imposuit mensæ, nude Priape, tuæ.
XVI. PRIAPUS.
Quid mecum tibi, circitor moleste? Ad me quid prohibes venire furem? Accedat sine: laxior redibit.
XVII. PRIAPUS.
Commoditas hæc est in nostro maxima pene, laxa quòd esse mihi fœmina nulla potest.
XVIII. AD PRIAPUM.
Ecquandò Telethusa circulatrix, quæ clunem, tunicâ tegente nullâ extis aptiùs, altiùs que motat, crissabit tibi, fluctuante lumbo: sic ut non modò te, Priape, posset, privignum quoque sed movere Phædræ.
XIX. PRIAPUS.
Fulmina sub Jove sunt: Neptuni fuscina telum: ense potens Mars est: hasta, Minerva, tua est. Sutilibus Liber committit prælia thyrsis: fertur Apollineâ missa sagitta manu. Herculis armata est invictâ dextera clavâ. At me terribilem mentula tensa facit.
XX. AD PRIAPUM.
Copia me perdit: tu suffragare rogatus, indicio nec me prode, Priape, tuo; hæc quæcumque tibi posui vernacula poma, de sacrâ nullî dixeris esse viâ.
XXI. PRIAPUS.
Fœmina si furtum faciet mihi, vir que, puer que: hæc cunnum, caput hic præbeat, ille nates.
XXII. PRIAPUS.
Quicumque hìc violam, rosam ve carpet, furtivum ve olus, aut inempta poma, defectus puero que, fœminâ que, hâc tentigine, quam videtis in me, rumpatur precor usque, mentulâ que nequidquam sibi pulset umbilicum.
XXIII. PRIAPUS.
Hìc me custodem fœcundi villicus horti mandati curam jussit habere loci. Fur habeas pœnam, licet indignêre, feram que propter olus, dicas, hoc ego? propter olus.
XXIV. PRIAPUS.
Hoc sceptrum, quod ab arbore ut recisum est, nullâ jam poterit virere fronde: sceptrum, quod pathicæ petunt puellæ: quod quidam cupiant tenere reges: cui dant oscula nobiles cinædi: intrà viscera furis ibit usque ad pubem, capulum que coleorum.
XXV. PRIAPUS.
Porrò (nam quis erit modus, Quirites?) Aut præcidite seminale membrum, quod totis mihi noctibus fatigant vicinæ sinè fine prurientes, vernis passeribus salaciores: aut rumpar, nec habebitis Priapum. Ipsi cernitis, exfututus ut sim, confectus que, macer que, pallidus que, qui quondàm ruber et valens solebam fures cædere, quàmlibet valentes. Defecit latus, et periculosam cum tussi miser expuo salivam.
XXVI. AD PRIAPUM.
Deliciæ populi, magno notissima Circo Quinctia, vibratas docta movere nates, cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo ponit, et adductâ tympana pulsa manu. Pro quibus ut semper placeat spectantibus, orat, tenta que ad exemplum sit sua turba Dei.
XXVII. PRIAPUS.
Tu qui non benè cogitas, et ægrè carpendo tibi temperas ab horto, pædicabere fascino pedali. Quòd si tam gravis, et molesta pœna non profecerit, altiora tangam.
XXVIII. AD PRIAPUM.
Obscœnis, peream, Priape, si non uti me pudet, improbis que verbis: sed cum tu posito, Deus, pudore ostendas mihi coleos patentes, cum cunno mihi mentula est vocanda.
XXIX. AD PRIAPUM.
VIATOR. Falce minax et parte tuî majore, Priape, ad fontem, quæso, dic mihi quà sit iter. PRIAPUS. Vade per has vites; sed si quam carpseris uvam, quas aliter sumas, hospes, habebis aquas.
XXX. PRIAPUS.
Donec protervâ nil mihi manu carpes, licebit ipsa sis pudicior Vestâ: sin, hæc mei te ventris arma laxabunt, exire ut ipsa de tuo queas culo.
XXXI. PRIAPUS.
Uvis aridior puella passis, buxo pallidior, novâ que cerâ, collatas sibi quæ suis que membris formicas facit altiles videri: cujus viscera non aperta Tuscus per pellem poterit videre Haruspex. Quæ succo caret, atque petra pumex, nemo viderit hanc ut expuentem: quam pro sanguine pulverem, scobem que in venis medici putant habere: ad me nocte solet venire: et affert pallorem maciem que larvialem. Ductor ferreus insularis, æquè laternæ videor fricare cornu.
XXXII. PRIAPUS.
Naïadas antiqui, Dryadas que habuêre Priapi: et quò tenta Dei vena subiret, erat. Nunc adeò nihil est, adeò mea plena libido; ut nymphas omnes interiisse putem. Turpe quidem fatu, sed, ne tentigine rumpar, falce manu positâ, fiet amica manus.
XXXIII. AD PRIAPUM.
Cum sacrum fieret Deo salaci, conducta est pretio puella parvo, communis satis omnibus futura, quæ quot nocte viros peregit unâ, tot verpas tibi dedicat salignas.
XXXIV. PRIAPUS.
Pædicabere fur semel, sed idem si prensus fueris bis, irrumabo. Quòd si tertia furta molieris, ut pœnam patiare hanc et illam, pædicaberis, irrumaberis que.
XXXV. PRIAPUS.
Notas habemus quisque corporis formas. Phœbus comosus: Hercules lacertosus: trahit que Bacchus virginis tener formam: Minerva flavo lumine est, Venus pæto: frontem cruentos Arcadas vides Faunos. Habet decentes Nuntius deûm plantas. Tutela Lemni dispares movet gressus: intonsa semper Æsculapio barba est: nemo est feroci pectorosior Marte: quod si quis inter hæc locus mihi restat, deus Priapo mentulatior non est.
XXXVI. VOTI SOLUTIO.
Cur pictum memori sit in tabellâ membrum, quæritis, undè procreamur; cum penis mihi fortè læsus esset, chirurgi que manum miser timerem, Diis me legitimis nimis que magnis, ut Phœbo, puta, filio que Phœbi curatum dare mentulam verebar. Huic, dixi, fer opem, Priape, parti, cujus tu pater ipse par videris: quâ salvâ, sine sectione, factâ; ponetur tibi picta, quam levâris compar, consimilis que, concolor que. Promisit fore, mentulam que movit pro nutu Deus, et rogata fecit.
XXXVII. PRIAPUS.
Simpliciter tibi me, quodcumque est, dicere oportet: natura est quoniam semper aperta mihi. Pædicare volo: tu vis decerpere poma. Quod peto, si dederis, quod petis, accipies.
XXXVIII. PRIAPUS.
Formâ Mercurius potest placere: formâ conspiciendus est Apollo, formosus quoque pingitur Lyæus: formosissimus omnium est Cupido. Me pulchrâ fateor carere formâ: verùm mentula luculenta nostra est: hanc mavult sibi, quàm Deos priores, si qua est non fatui puella cunni.
XXXIX. AD PRIAPUM.
Nota Suburranas inter Telethusa puellas, quæ, puto, de quæstu libera facta suo est, cingit inauratâ penem tibi, sancte, coronâ: hunc pathicæ summi numinis instar habent.
XL. PRIAPUS.
Quisquis venerit hùc, poeta fiat, et versus mihi dedicet jocosos. Qui non fecerit, inter eruditos ficosissimus ambulet poetas.
XLI. AD PRIAPUM.
Lætus Aristagoras natis benè villicus uvis de cerâ facta dat tibi poma, Deus. At tu sacrati contentus imagine pomi, fac veros fructus ille, Priape, ferat.
XLII. PRIAPUS.
Nolite omnia quæ loquor, putare per lusum mihi, per jocum que dici. Deprensos ergò ter quater que fures omnes, ne dubitetis, irrumabo.
XLIII. PRIAPUS.
Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam: oscula dat medio si qua puella mihi? Augure non opus est: in me, mihi credite, dixit, utetur veris usibus hasta rudis.
XLIV. PRIAPUS.
Cum quemdam rigidus Deus videret ferventi caput ustulare ferro, ut Mauræ similis foret puellæ: heus, inquit, tibi dicimus, cinæde, uras te licet usque, torqueas que: nùm tandem prior est puella, quæso, quàm sunt, mentula quos habet, capilli?
XLV. PRIAPUS.
O non candidior puella Mauro: o sed mollior omnibus cinædis, pygmæo brevior gruem timenti, ursis asperior, pilosior que, Medis laxior, Indicis que braccis, mandes hîc licet, ut libenter ires. Nam quamvis videar satis paratus, erucarum opus est decem maniplis, fossas inguinis ut teram, dolem que cunni vermiculos scaturienteis.
XLVI. PRIAPUS.
Quicumque vestrûm qui venitis ad cœnam, libare nullos sustinet mihi versus: illius uxor, aut amica, rivalem lasciviendo languidum, precor, reddat, et ipse longâ nocte dormiat solus, libidinosis incitatus erucis.
XLVII. PRIAPUS.
Quòd partem madidam meî videtis, per quam significor Priapus esse: non ros est, mihi crede, nec pruina: sed quòd sponte suâ solet remitti, cum mens est pathicæ memor puellæ.
XLVIII. PRIAPUS.
Tu quicumque vides circà tectoria nostra non nimiùm casti carmina plena joci, versibus obscœnis offendi desine: non est mentula subducti nostra supercilii.
XLIX. AD PRIAPUM.
Quædam, si placet hoc tibi, Priape, ficosissima me puella ludit: et non dat mihi, nec negat daturam: causas que invenit usque differendi. Quæ si contigerit fruenda nobis, totam cum paribus, Priape, nostris cingemus tibi mentulam coronis.
L. PRIAPUS.
Quid hoc negotî est, quâ ve suspicer causâ venire in hortum plurimos meum fures, cum quisquis in nos incidit, luat pœnas, et usque curvos excavetur ad lumbos? Non ficus hîc est præferenda vicinæ, uvæ que, quales flava legit Arete: non mala truncis asserenda Picenis. Pyrum ve tanto quod periculo captes; magis que cerâ luteum novâ prunum, sorbum ve ventres lubricos moraturum: præsigne rami nec mei ferunt morum, nucem ve longam, quam vocant Avellanam, amygdalum ve flore purpureo fulgens. Non brassicarum fero gulosior caules, betas ve, quantas hortus educat nullus, crescens ve semper in suum caput porrum: nec seminosas ad cucurbitas quemquam, ad ocymum ve, cucumeres ve humi fusos, venire credo, sessiles ve lactucas. Nec ut salaces nocte tollat erucas, mentam que olentem, cum salubribus rutis: acres que cæpas, allium que fibratum. Quæ cuncta nostro ut ambiamus in septo, non pauciora proximi ferunt horti, quibus relictis, in mei laboratum locum venitis, improbissimi fures: nimirùm apertam convolatis ad pœnam; et vos hoc ipsum, quod minamur, invitat.
LI. PRIAPUS.
Heus tu non benè, qui manum rapacem mandato mihi contines ab horto: jam primùm stator hic libidinosus, alternis ineundo et exeundo, portâ te faciet patentiorem. Accedunt duo qui latus tuentur, pulchrè pensilibus peculiati, qui cum te malè foderint jacentem, ad partem veniet salax asellus, nihilo deteriùs mutoniatus: quare, qui sapiet, malum cavebit, cum tantùm hìc sciet esse mentularum.
LII. AD PRIAPUM.
Contentus modico Bacchus solet esse racemo: cum capiant alti vix sua musta lacus. Magna que fœcundis cum mensibus area desit, in Cereris crines una corona datur. Tu quoque, Dive minor, majorum exempla secutus, quamvis pauca damus, consule poma boni.
LIII. PRIAPUS.
E, D, si scribas, temonem que insuper addas, qui medium vult D scindere, pictus erit.
LIV. PRIAPUS.
Credere quis posset, falcem quoque turpe fateri, de digitis fures surripuisse meis? Nec movet amissi tàm me jactura pudor que, quàm præbent justos altera tela metus. Quæ si perdidero, patriâ mulctabor, et olim ille tuus civis, Lampsace, Gallus erit.
LV. PRIAPUS.
Derides quoque, fur, et impudicum ostendis digitum mihi minanti. Eheu! me miserum quòd ista lignum est, quæ me terribilem facit videri. Mandabo domino tamen salaci, ut pro me velit irrumare fures.
LVI. PRIAPUS.
Cornix, et caries, vetus que bustum, turbâ et putrida facta sæculorum, quæ forsan potuisset esse nutrix Tithoni, Priami que, Nestoris que, illis in pueris anus fuisset, ne desit sibi me rogat fututor. Quid si nunc roget ut puella fiat? Si nummos tamen hæc habet, puella est.
LVII. PRIAPUS.
Quicumque fur fefellerit fidem nostram, effœminato marceat procul culo. Quæ que hæc protervâ carpserit manu poma puella, nullum inveniat fututorem.
LVIII. PRIAPUS.
Prædictum tibi ne negare possis, si fur veneris, impudicus ibis.
LIX. AD PRIAPUM.
Si quot habes versus, tot haberes poma, Priape, esses antiquo ditior Alcinoo.
LX. AD PRIAPUM.
Quid frustrà quereris, colone, mecum, quòd quondàm benè fructuosa malus autumnis sterilis duobus adstem? Non me prægravat, ut putas, senectus, nec sum grandine verberata durâ, nec gemmas modò germine exeunteis seri frigoris ustulavit aura, nec venti, pluviæ ve, siccitas ve, quod de se quererer, malum dederunt. Non sturnus mihi, graculus ve raptor, aut cornix anus, aut aquosus anser, aut corvus nocuit siticulosus: sed quòd carmina pessimi poetæ ramis sustineo laboriosis.
LXI. PRIAPUS.
Securi dormite canes; custodiet hortum cum sibi dilectâ Seirius Erigone.
LXII. PRIAPUS.
Parùm est, amici, fixerim quòd hìc sedem, agente terrâ per caniculam rimas, siticulosam sustinens diù æstatem. Parùm quòd imi perfluunt sinus imbres: et in capillos grandines cadunt nostros: riget que cruda barba vincta crystallo. Parùm quòd actâ sub laboribus luce, parem diebus pervigil traho noctem. Huc adde quòd me terribilem Deum fuste manus sinè arte rusticæ dolaverunt, inter que cunctos vilius deos numen cucurbitarum ligneus vocor custos. Accedit istis impudentiæ signum, libidinoso tenta pyramis nervo: ad hanc puella (penè nomen adjeci) solet venire cum suo fututore: quo tot figuras, quot Philænis invenit, non admovente, pruriosa discedit.
LXIII. PRIAPUS.
Quidam mollior anseris medullâ furatum venit hùc amore pœnæ: furetur licet, usque non videbo.
LXIV. AD PRIAPUM.
Hic tibi qui rostro crescentia lilia mersit, cæditur è tepidâ victima porcus harâ. Ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape, horti sit facies janua clausa tui.
LXV. PRIAPUS.
Tu quæ, ne videas notam virilem, hìnc averteris, ut decet pudicam: nimirùm, nisi quod times videre, intrà viscera habere concupiscis.
LXVI. PRIAPUS.
PEnelopes primam DIdonis prima sequatur, et primam CAni syllaba prima REmi, quod que fit ex illis, mihi tu deprensus in horto, fur, dabis: hâc pœnâ culpa luenda tua est.
LXVII. PRIAPUS.
Rusticus indoctè si quid dixisse videbor, da veniam; libros non lego, poma lego. Sed rudis hìc dominum toties audire legentem institi, Homeriacas edidici que notas. Psoleon ille vocat quod nos Psoloenta vocamus: id quod nos culum, culeon ille vocat. Smerdaleos certè nisi res non munda vocatur, et pædiconum mentula Smerdalea est.
LXVIII. PRIAPUS.
Quid? nisi Tænario placuisset Troica cunno mentula, quod caneret, non habuisset opus. Mentula Tantalidæ benè si non nota fuisset, nil, senior Chryses quod quereretur, erat. Hæc eadem socium tenerâ spoliavit amicâ, quæ que erat Æacidæ maluit esse suam. Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen ad citharam, citharâ tensior ipse suâ. Nobilis hinc natâ nempè incipit Ilias irâ: principium sacri carminis illa fuit. Altera materia est error fallentis Ulyssei; si verum quæras, hunc quoque movit amor. Hìnc legitur radix de quâ flos aureus exit: quem cum moly vocat, mentula moly fuit. Hìnc legimus Circen, Atlantiadem que Calypso grandia Dulichii jussa tulisse viri. Hujus et Alcinoi mirata est filia membrum frondenti ramo vix potuisse tegi. Ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis mens erat in cunno, Penelopeia, tuo. Quæ sic casta manes, ut jam convivia visas: ut que fututorum sit tua plena domus. E quibus ut scires quicumque valentior esset, hæc es ad arrectos verba locuta procos: «Nemo meo meliùs nervum tendebat Ulysse, sive illi laterum, seu fuit artis opus. Qui quoniàm periit, modò vos intendite, qualem esse virum sciero, vir sit ut ille meus.» Hâc ego, Penelope, potui tibi lege placere: illo sed nondùm tempore factus eram.
LXIX. PRIAPUS.
Cum fici tibi suavitas subibit, et jam porrigere hùc manum libebit: ad me respice, fur, et æstimato quot pondo tibi mentula est cacanda.
LXX. PRIAPUS.
Illusit mihi pauper inquilinus, qui libum dederat, molam que fusam, quarè partibus additis in ignem sacro protinùs hinc abit peracto. Vicini canis hùc subindè venit, nidorem, puto, prosecuta fumi: quæ libamine mentulæ comeso, tota nocte mihi litat rigendo. At vos ampliùs hoc loco cavete quidquam ponere, ne famelicorum ad me turba velit canum venire: ne, dùm me colitis, meum que numen, custodes habeatis irrumatos.
LXXI. PRIAPUS.
Si commissa meæ carpes pomaria curæ, dulcia quid doleam perdere, doctus eris.
LXXII. AD PRIAPUM.
Pomarii tutela diligens, rubro, Priape, furibus minare mutino.
LXXIII. PRIAPUS.
Quòd movear non est; quià, si furaberis ipse grandia mala, tibi μαχρὰ βραχεῖα dabo.
LXXIV. PRIAPUS.
Obliquis, pathicæ, quid me spectatis ocellis? Non stat in inguinibus mentula tenta meis. Quæ tamen exanimis nunc est et inutile lignum, utilis hæc, aram si dederitis, erit.
LXXV. PRIAPUS.
Per medios ibit pueros, medias que puellas mentula; barbatis non nisi summa petet.
LXXVI. AD PRIAPUM.
Dodona est tibi, Jupiter, sacrata; Junoni Samos, et Mycena Diti; undæ Tænaros æquoris que Regi. Pallas Cecropias tuetur arces: Delphos Pythius orbis umbilicum: Creten Delia Cynthios que colles: Faunus Mænalon, Arcadum que sylvas. Est tutela Rhodos beata Solis: Gades Herculis, humidum que Tibur: Cyllene celeris Dei nivosa: Tardo gratior æstuosa Lemnos: Eunææ Cererem nurus frequentant: raptam Cyzicos ostreosa Divam: formosam Venerem Cnidus, Paphos que: mortales tibi Lampsacum dicârunt.
LXXVII. PRIAPUS.
Quòd sim jàm senior, meum que canis cum barbâ caput albicet capillis: deprensos ego perforare possum Tithonum, Priamum que, Nestorem que. Immanem stomachum mihi videtis, qui densam facitis subindè sepem, et fures prohibetis hùc adire. Hoc est lædere, dùm juvatis; hoc est non admittere ad aucupem volucres. Obstructa est via: nec licet jacenti jacturâ natis expiare culpam. Ergò qui priùs usque et usque et usque furum scindere podices solebam, per noctes aliquot, dies que cesso. Pœnas do quoque, quod satis super que est, in semen que abeo, salax que quondam non vitam perago. Quis hoc putaret, ut lusu citharædus abstineret? At vos, ne peream situ senili, quæso, desinite esse diligentes, ne ve imponite fibulam Priapo.
LXXVIII. PRIAPUS.
At Dii Deæ que dentibus tuis escas negent amicas, cunnilinge vicine, per quem puella fortis antè, nec mendax, et quæ solebat impigro celer passu ad nos venire: nunc misella labdace vix posse jurat ambulare præ fossis.
LXXIX. AD PRIAPUM.
Priape, quòd sis fascino gravis tento, quod exprobravit hic tibi suo versu poeta noster, erubescere hoc noli. Non es poetâ fascinosior nostro.
LXXX. AD PRIAPUM.
At non longa satis, non stat benè mentula crassa, et quam, si tractes, crescere posse putes. Me miserum! cupidas fallit mensura puellas. Non habet hæc aliud mentula majus eo. Utilior Tydeus, qui, si quid credis Homero, ingenio pugnax, corpore parvus erat. Sed potuit damno nobis novitas que pudor que esse: repellendus sæpiùs iste mihi.
LXXXI. AD PRIAPUM.
Dum vivis, sperare decet: tu, rustice custos, hùc ades, et, nervis tente Priape, fave.
LXXXII. AD PRIAPUM.
Villicus ærarî quondàm, nunc cultor agelli, hæc tibi Perspectus templa, Priape, dico. Pro quibus officiis si fas est, sancte, paciscor, assiduus custos ruris ut esse velis: improbus ut si quis nostrum violârit agellum, hunc tu … sed taceo. Scis, puto, quod sequitur. Albius Tibullus.
LXXXIII. AD PRIAPUM.
Quid hoc novi est? Quid ira nuntiat Deûm? Silente nocte candidus mihi puer tepente cum jaceret abditus sinu, Venus fuit quieta, nec viriliter iners senile penis extulit caput. Placet, Priape, qui sub arboris comâ soles sacrum revincte pampino caput ruber sedere cum rubente fascino. At, ô Tripalle, sæpè floribus novis tuas sinè arte deligavimus comas: abegimus que voce sæpè, cum tibi senex ve corvus, impiger ve gracculus sacrum feriret ore corneo caput. Vale, Priape: debeo tibi nihil. Vale, nefande destitutor inguinum, jacebis inter arva pallidus situ, canis que sævus usque minget, aut tibi aper fricabit oblitum latus luto. Sceleste penis, ô cui meum malum gravi piâ que lege noxiam lues! Licet querare, nec tibi tener puer patebit ullus, ingemente qui toro juvante verset arte mobilem natem. Puella nec jocosa te levi manu fovebit, apprimet ve lubricum femur. Bidens amica Romuli senis memor paratur: inter atra cujus inguina, vagâ que pelle tectus inguinum gelu araneosus obsidet fores situs. Tibi hæc paratur: ut tuum ter et quater voret profunda fossa lubricum caput. Licebit æger, aut languentior cubes, terêris usque, donec ah miser, miser, triplex que quadruplex que compleas specum. Superbia ista proderit nihil: simul vagum sonante merseris caput luto. Quid est, iners? piget ne lentitudinis? Licebit hoc inultus auferas semel. Sed ille cum redibit aureus puer, simul sonanti senserit iter pede, repentè nervos excitet libidine, et inquietus inguina arrigat tumor, neque incitare cesset, usque dùm mihi Venus jocosa molle ruperit latus. Albius Tibullus.
LXXXIV. AD PRIAPUM.
Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, ne capiti soles, ne noceant que nives. Quæ tua formosos cepit solertia? certè non tibi barba nitet, non tibi culta coma est. Nudus et hibernæ producis frigora brumæ, nudus et æstivi tempora sicca canis. Sic ego. Tùm Bacchi respondit rustica proles, armatus curvâ sic mihi falce Deus: Tu, puero quodcumque tuo tentare libebit, cedas. Obsequio plurima vincit amor. Sed ne te capiant, primò si fortè negabit, tædia, paulatìm sub juga colla dabit. Longa dies homini docuit parere leones; longa dies molli saxa peredit aquâ. Annus in apricis maturat collibus uvas, annus agit certâ lucida signa vice. Nec jurare time: Veneris perjuria venti irrita per terras, et freta summa ferunt. Gratia magna Jovi. Vetuit pater ipse valere, jurâsset cupidè quicquid ineptus amor. Per que suas impunè sinit Dictynna sagittas affirmes, crines per que Minerva suos. At si tardus eris, errabis. Transiet ætas; quàm citò non segnis stat remeat que dies! quàm citò purpureos deperdit terra colores! quàm citò formosas populus antè comas! Quàm jacet, infirmæ venêre ubi fata senectæ, qui prior Elæo est carcere missus equus! Vidi jàm juvenem, premeret quum serior ætas, mœrentem stultos præteriisse dies. Crudeles divi! serpens novus exuit annos, formæ non ullam fata dedêre moram; solis æterna est Phœbo, Baccho que juventa: nam decet intonsus crinis utrumque deum. Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur, et canis arenti torreat arva siti. Quamvis prætexens pictâ ferrugine cœlum venturam admittat imbrifer arcus aquam. Vel si cœruleas puppi volet ire per undas, ipse levem remo per freta pelle ratem. Nec te pœniteat duros subiisse labores, aut operi insuetas adteruisse manus. Nec, velit insidiis altas si claudere valles, dum placeas, humeri retia ferre negent. Si volet arma, levi tentabis ludere dextrâ, sæpè dabis nudum, vincat ut ille, latus. Tunc tibi mitis erit, rapias tùm cara licebit oscula; pugnabit, sed tamen apta dabit. Rapta dabit primò; post offeret ipse volenti, post etiàm collo se implicuisse volet. Heu! malè nunc artes miseras hæc sæcula tractant. Jam tener assuevit munera velle puer. Jam tua, qui venerem docuisti vendere primus, quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. Pieridas, pueri, doctos et amate poetas; aurea nec superent munera Pieridas. Carmine purpurea est Nisi coma; carmina ni sint, ex humero Pelopis non nituisset ebur. Quem referent Musæ, vivet: dùm robora tellus, dùm cœlum stellas, dùm vehet amnis aquas. At qui non audit Musas, qui vendit amorem, Idææ currus ille sequatur Opis: et ter centenas erroribus expleat urbes: et secet ad Phrygios vilia membra modos. Blanditis vult esse locum Venus ipsa querelis; supplicibus miseris flentibus illa favet. Hæc mihi, quæ canerem Titio, Deus edidit ore; sed Titium conjux hæc meminisse vetat. «O! fuge te teneræ puerorum credere turbæ: nam caussam justi semper amoris habent. Hic placet, angustis quòd equum compescit habenis, hic placidam niveo pectore pellit aquam. Hic, quià fortis adest audacia, cepit; at illi virgineus teneras stat pudor antè genas.» Pareat ille suæ. Vos me celebrate magistrum, quos malè habet multâ callidus arte puer. Gloria cuique sua est. Me, qui spernentur amantes, consultent. Cunctis janua nostra patet. Tempus erit, quùm me Veneris præcepta ferentem deducat juvenum sedula turba senem. Eheu quam Marathus lento me torquet amore! deficiunt artes, deficiunt que doli. Parce, puer, quæso, ne turbis fabula fiam: quùm mea ridebunt vana magisteria. Albius Tibullus.
LXXXV. PRIAPUS.
Hunc ego, juvenes, locum villulam que palustrem, tectam vimine junceo, caricis que maniplis, quercus arida, rusticâ conformata securi, nutrivi: magis et magis ut beata quotannis. Hujus nam domini colunt me, Deum que salutant, pauperis tugurii pater, filius que: alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba dumosa, aspera que à meo sit remota sacello: alter parva ferens manu semper munera largâ; florido mihi ponitur picta vere corolla primitu, et tenerâ virens spica mollis aristâ: luteæ violæ mihi, luteum que papaver, pallentes que cucurbitæ, et suave olentia mala; uva pampineâ rubens educata sub umbrâ. Sanguine hanc etiam mihi (sed jacebitis) aram barbatus linit hirculus, cornipes que capella, pro queis omnia honoribus hæc necesse Priapo præstare, et domini hortulum, vineam que tueri. Quare hìnc, ô pueri, malas abstinete rapinas. Vicinus propè dives est, negligens que Priapus. Indè sumite, semita hæc deindè vos feret ipsa. Catullus.
LXXXVI. PRIAPUS.
Ego hæc, ego arte fabricata rusticâ, ego arida, ô viator, ecce populus agellulum hunc sinistra, tute quem vides, heri que villulam hortum que pauperis tueor, malas que furis arceo manus. Mihi corolla picta vere ponitur: mihi rubens arista sole fervido: mihi virente dulcis uva pampino: mihi que glauca duro oliva frigore. Meis capella delicata pascuis in urbem adulta lacte portat ubera: meis que pinguis agnus ex ovilibus gravem domum remittit ære dexteram: tener que, matre mugiente, vaccula deûm profundit antè templa sanguinem. Proin, viator, hunc Deum vereberis, manum que sorsùm habebis. Hoc tibi expedit. Parata nam que crux, sinè arte mentula. Velim pol! inquis: at pol! ecce villicus venit, valente cui revulsa brachio fit ista mentula apta clava dexteræ. Catullus.
LXXXVII. AD PRIAPUM.
Carminis Ityphallici fragmentum.
Hunc lucum tibi dedico consecro que, Priape, quæ domus tua Lampsaci est, quæ que sylva, Priape. Nam te præcipuè in suis urbibus colit ora Hellespontia, cæteris ostreosior oris. Idem.
LXXXVIII. PRIAPUS.
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum, maluit esse Deum; Deus indè ego furum, avium que maxima formido: nam fures dextra coercet, obscœno que ruber porrectus ab inguine palus: ast importunas volucres in vertice arundo terret fixa, vetat que novis considere in hortis. Hùc priùs angustis ejecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arcâ. Hoc miseræ plebi stabat commune sepulchrum, Pantolabo scurræ, Nomentano que nepoti. Mille pedes in fronte, trecentos Cippus in agrum hic dabat, hæredes monumentum ne sequerentur. Nunc licet Æsquiliis habitare salubribus, atque aggere in aprico spatiari: quomodò tristes albis informem spectabant ossibus agrum. Cum mihi non tantùm fures que, feræ que suetæ hunc vexare locum curæ sunt atque labori, quantùm carminibus quæ versant atque venenis humanos animos, has nullo perdere possum, nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum protulit os, quin ossa legant, herbas que nocentes. Vidi egomet nigrâ succinctam vadere pallâ Canidiam pedibus nudis, passo que capillo, cum Saganâ majore ululantem. Pallor utrasque fecerat horrendas aspectu: scalpere terram unguibus, et pullam divellere mordicùs agnam cœperunt: cruor in fossam confusus, ut indè Manes elicerent animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea: major lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem. Cerea suppliciter stabat servilibus, ut que jàm peritura, modis. Hecaten vocat altera, sævam altera Tysiphonen. Serpentes, atque videres infernas errare canes, Lunam que rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulchra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius, et fragilis Pedatia, fur que Voranus. Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes umbræ cum Saganâ resonarent triste et acutum? Ut que lupi barbam variæ cum dente colubræ abdiderint furtim terris, et imagine cereâ largior arserit ignis, et ut non testis inultus horruerim voces furiarum et facta duarum. Nam displosa sonat quantùm vesica, pepedi diffissâ nate ficus: at illæ currere in urbem; Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum excidere, atque herbas, atque incantata lacertis vincula; cum magno risu que joco que videres. Q. Horatius.
LXXXIX. PRIAPUS INERS.
At non formosa est, at non benè culta puella, at, puto, non votis sæpè petita meis! Hanc tamen in nullos tenui malè languidus usus, sed jacui pigro crimen onus que toro. Nec potui cupiens, pariter cupiente puellâ, inguinis effœti parte juvante frui. Illa quidem nostro subjecit eburnea collo brachia Sithoniâ candidiora nive; oscula que inseruit cupidæ luctantia linguæ; lascivum femori supposuit que femur; et mihi blanditias dixit, dominum que vocavit: et quæ prætereà publica verba juvant. Tacta tamen veluti gelidâ mea membra cicutâ, segnia propositum destituêre suum. Truncus iners jacui, species et inutile pondus: nec satis exactum est pondus an umbra forem. Quæ mihi ventura est (si quidem ventura) senectus, cum desit numeris ipsa juventa suis? Ah! pudet annorum; quo me juvenem que virum que, nec juvenem, nec me sensit amica virum. Sic flammas aditura pias æterna sacerdos surgit, et à caro fratre verenda soror. At nuper bis flava Chloe, ter candida Pitho, ter Libas officio continuata meo. Exigere à nobis angustâ nocte Corinnam, me memini numeros sustinuisse novem. Nùm mea Thessalico languent devota veneno corpora? nùm misero carmen et herba nocent? Saga ve Pœniceâ defixit nomina cerâ, et medium tenues in jecur egit acus? Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam: deficiunt læsi carmine fontis aquæ. Ilicibus glandes, cantata que vitibus uva decidit, et nullo poma movente fluunt. Quid vetat et nervos magicas torpere per artes? Forsitan impatiens sit latus indè meum. Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat: ille fuit vitii caussa secunda mei. At qualem vidi tantùm tetigi que puellam! sic etiàm tunicâ tangitur ipsa suâ. Illius ad tactum Pylius juvenescere possit, Tithonus que annis fortior esse suis. Hæc mihi contigerat; sed vir non contigit illi. Quas nunc concipiam per nova vota preces? Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati pœnituisse Deos. Optabam certè recipi; sum nempè receptus: oscula ferre; tuli: proximus esse; fui. Quò mihi fortunæ tantùm? Quò regna sinè usu? Quid nisi possedi, dives avarus, opes? Sic aret mediis taciti vulgator in undis; poma que, quæ nullo tempore tangat, habet. A tenerâ quisquam sic surgit manè puellâ, Protinùs ut sanctos possit adire Deos. Sed non blanda, puto, non optima perdidit in me oscula: non omni sollicitavit ope. Illa graves potuit quercus, adamanta que durum, surda que blanditiis saxa movere suis. Digna movere fuit certè vivos que viros que; sed neque tum vixi, nec vir, ut antè, fui. Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures? Quid miserum Thamyran picta tabella juvet? At quæ non tacitâ formavi gaudia mente! Quos ego non finxi disposui que modos! Nostra tamen jacuêre, velut præmortua, membra turpiter, hesternâ languidiora rosâ, quæ nunc eccè rigent intempestiva, valent que; nunc opus exposcunt militiam que suam. Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostrî; sic sum pollicitis captus et antè tuis. Tu dominam fallis: per te deprensus, inermis, tristia cum magno damna pudore tuli. Hanc etiàm non est mea dedignata puella molliter admotâ sollicitare manu. Sed postquàm nullas consurgere posse per artes, immemorem que suî procubuisse videt, quid me ludis, ait? quis te, malè sane, jubebat invitum nostro ponere membra toro? Aut te trajectis Ææa venefica lanis devovet; aut alio lassus amore venis. Nec mora: desiluit tunicâ velata recinctâ; et decuit nudos proripuisse pedes. Ne ve suæ possent intactam scire ministræ, dedecus hoc sumptâ dissimulavit aquâ. Publ. Ovidius Naso. Amorum Lib. III. Elegia 7.
XC. PRIAPUS AB ASELLO PRODITUS.
Festa corymbiferi celebrabat Græcia Bacchi, tertia quæ solito tempore bruma refert. Dî quoque cultores in idem venêre Lyæi, et quicumque jocis non alienus erat. Panes, et in venerem Satyrorum prona juventus, quæ que colunt amnes sola que rura Deæ. Venerat et senior pando Silenus Asello, qui que rubro pavidas inguine terret aves. Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti, gramine vestitis accubuêre toris. Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam. Miscendas parcè rivus agebat aquas. Naïdes, effusis aliæ sinè pectinis usu, pars aderant positis arte manu que comis. Illa super suras tunicam collecta ministrat: altera dissuto pectus aperta sinu. Exerit hæc humerum: vestem trahit illa per herbas; impediunt teneros vincula nulla pedes. Hìnc aliæ Satyris incendia mitia præbent: pars tibi, qui pinu tempora nexa geris. Te quoque inextinctæ, Silene, libidinis, urunt. Nequitia est, quæ te non sinit esse senem. At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat. Hanc cupit, hanc optat, solâ suspirat in illâ: signa que dat nutu, sollicitat que notis. Fastus inest pulchris, sequitur que superbia formam: irrisum vultu despicit illa suo. Nox erat, et vino somnum faciente, jacebant corpora diversis victa sopore locis. Lotis in herbosâ sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo. Surgit amans, animam que tenens, vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu. Ut tetigit niveæ secreta cubilia Nymphæ, ipsa sui flatûs ne sonet aura, cavet. Et jam finitimâ corpus librabat in herbâ: illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet, et à pedibus tracto velamine, vota ad sua felici cœperat ire viâ. Eccè rudens rauco Sileni vector Asellus intempestivos edidit ore sonos. Territa consurgit Nymphe; manibus que Priapum rejicit, et fugiens concitat omne nemus. At Deus obscœnâ nimiùm quoque parte paratus, omnibus ad Lunæ lumina risus erat. Morte dedit pœnas autor clamoris, et hæc est Hellespontiaco victima grata Deo. Publ. Ovidius Naso. Fastorum Lib. I.
XCI. FAUNI ERROR.
… Cur præcipuè fugiat velamina Faunus traditur antiqui Fabula plena joci. Fortè comes dominæ juvenis Tyrinthius ibat: vidit ab excelso Faunus utrumque jugo. Vidit et incaluit, montana que Numina, dixit, nil mihi vobiscum est: hæc meus ardor erit. Ibat odoratis humeros perfusa capillis Mæonis, aurato conspicienda sinu. Aurea pellebant rapidos umbracula soles, Quæ tamen Herculeæ sustinuêre manus. Jam que nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebant: Hesperus et fusco roscidus ibat equo. Antra subit tofis laqueata que pumice vivo. Garrulus in primo limine rivus erat. Dum que parant epulas potanda que vina ministri; cultibus Alciden instruit illa suis. Dat tenues tunicas Gætulo murice tinctas, dat teretem zonam, quâ modò cincta fuit. Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat, ut possit magnas exeruisse manus. Fregerat armillas non illa ad brachia factas: stringebant magnos vincula parva pedes. Ipsa capit clavam que gravem, spolium que leonis, condita que in pharetrâ tela minora suâ. Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno, et positis juxtà secubuêre toris. Caussa, repertori vitis pia sacra parabant, quæ facerent purè, cum foret orta dies. Noctis erat medium: (quid non amor improbus audet?) Roscida per tenebras Faunus ad antra venit. Ut que videt comites somno vino que solutos; spem capit in dominis esse soporis idem. Intrat, et hùc illùc temerarius errat adulter, et præfert cautas subsequitur que manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti, et primâ felix sorte futurus erat. Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis vellera, pertimuit, sustinuit que manum. Attonitus que metu rediit, ut sæpè viator turbatum viso rettulit angue pedem. Indè tori, qui junctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipitur que notâ. Adscendit: spondâ que sibi propiore recumbit: (et rigidum cornu durius inguen erat.) Intereà tunicas orâ subducit ab imâ: (horrebant densis aspera crura pilis.) Cætera tentantem cubito Tirynthius heros reppulit: è summo decidit ille toro. Fit sonus: inclamant comites, et lumina poscit Mæonis. Illatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto: membra que de durâ vix sua ponit humo. Ridet et Alcides, et qui vidêre jacentem: ridet Amatorem Lyda puella suum. Veste Deus lusus, fallentes lumina vestes non amat, et nudos ad sua sacra vocat. Publ. Ovidius Naso. Fast. Lib. II.
XCII. PRIAPI DEDECUS.
Præteream, referam ne tuum, rubicunde Priape, dedecus? est multi Fabula parva joci. Turrigerâ frontem Cybele redimita coronâ, convocat æternos ad sua festa Deos. Convocat et Satyros et rustica Numina, Nymphas. Silenus, quamvis nemo vocârat, adest. Nec libet, et longum est, epulas narrare Deorum: in multo nox est pervigilata mero. Hi temerè errabant in opacæ vallibus Idæ; pars jacet, et molli gramine membra levat. Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit, et viridem celeri ter pede pulsat humum. Vesta jacet, placidam que capit secura quietem, sicut erat positum cespite fulta caput. At ruber hortorum custos Nymphas que Deas que captat, et errantes fert que refert que pedes. Adspicit et Vestam. Dubium Nympham ne putârit; an scierit Vestam: scîsse sed ipse negat. Spem capit obscœnam, furtìm que accedere tentat, et fert suspensos, corde micante, gradus. Fortè senex quo vectus erat Silenus, Asellum liquerat ad ripas lenè sonantis aquæ. Ibat ut inciperet longi Deus Hellesponti, intempestivo cum rudit ille sono. Territa voce gravi surgit Dea. Convolat omnis Turba. Per infestas effugit ille manus. Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: apta Asini flammis indicis exta damus. Publ. Ovidius Naso. Fast. Lib. VI.
XCIII. IN FULVIAM.
Quòd futuit Glaphyren Antonius, hanc mihi pœnam Fulvia constituit, se quoque uti futuam. Fulviam ego ut futuam? Quid si me Manius oret pædicem? Faciam? Non, puto, si sapiam. Aut futue, aut pugnemus, ait.—Quid si mihi vitâ charior est ipsâ mentula? … Signa canant. C. Cæsar Octavianus Augustus.
XCIV. AMANTIS A MENTULA PRODITI FUROR IRRITUS.
Ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi tepente thyrso, ferrum timui, quod trepido malè dabat usum. Nec jam poteram quod modò conficere libebat. Namque illa metu frigidior rigente brumâ confugerat in viscera mille operta rugis. Ità non potui supplicio caput aperire: sed furciferæ mortifero timore lusus, ad verba, magis quæ poterant nocere, fugi. Petronii Satyricon, Cap. 92.
XCV. INVOCATIO AD PRIAPUM.
Nympharum, Bacchi que comes, quem pulchra Dione divitibus sylvis numen dedit, inclyta paret cui Lesbos, viridis que Thasos, quem Lydus adorat vestifluus, templum que tuis imponit hypæpis: Huc ades, ô Bacchi tutor, Dryadum que voluptas, et timidas admitte preces: non sanguine tristi perfusus venio; non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenus adtritis, facinus non toto pectore feci. Quisquis peccat inops, minor est reus. Hâc prece, quæso, exonera mentem, culpæ que ignosce minori. Et quandoque mihi fortunæ adriserit hora, non sinè honore tuum patiar decus: ibit ad aras, sancte, tuas hircus, pecoris pater ibit ad aras corniger, et querulæ fœtus suis, hostia lactens; spumabit pateris hornus liquor: et ter ovantem circà delubrum gressum feret ebria pubes. Petronii Satyricon, Cap. 92.
XCVI. PRIAPUS.
Vere rosa, Autumno pomis, Æstate frequentor spicis: una mihi est horrida pestis Hyems. Nam frigus metuo, et vereor ne ligneus ignem hâc Deus ignavis præbeat articulis.
XCVII. PROMETHEUS.
Rogavit alter, Tribadas et molles mares quæ ratio procreâsset: exposuit senex: idem Prometheus, auctor vulgi fictilis, qui, simul offendit ad fortunam, frangitur, naturæ partes, veste quas celat pudor, quùm separatim toto finxisset die, aptare mox ut posset corporibus suis, ad cœnam est invitatus subitò à Libero; ubi irrigatus multo venas nectare, sero domum est reversus titubanti pede: tum semisomno corde, et errore ebrio, adplicuit virginale generi masculo, et masculina membra adplicuit fœminis. Ità nunc libido pravo fruitur gaudio. Phædri Fabul. L. IV, f. 14.
XCVIII. AD CORNELIUM.
Versus scribere me parùm severos, nec quos prælegat in scholâ magister, Cornelî, quereris: sed hi libelli, tanquàm conjugibus suis mariti, non possunt sinè mentulâ placere. Quid si me jubeas Thalassionem verbis dicere non Thalassionis? Quis Floralia vestit, et stolatum permittit meretricibus pudorem? Lex hæc carminibus data est jocosis, ne possint, nisi pruriant, juvare. Quare, depositâ severitate, parcas lusibus et jocis, rogamus: nec castrare velis meos libellos. Gallo turpius est nihil Priapo. M. Valerius Martialis, Lib. I, Epig. 36.
XCIX. AD MATRONAM PUDICAM.
Hùc est usque tibi scriptus, Matrona, libellus. Cui sint scripta rogas interiora? mihi. Gymnasium, Thermæ, stadium est hâc parte, recede. Exuimur, nudos parce videre viros. Hìnc jam, deposito post vina rosas que pudore quid dicat, nescit saucia Terpsichore. Schemate nec dubio, sed apertè nominat illam, quam recipit sexto mense superba Venus. Custodem medio statuit quam villicus horto; oppositâ spectat quam proba virgo manu. Si benè te novi, longum jam lassa libellum ponebas; totum nunc studiosa leges. M. Valerius Martialis, Lib. III, Epig. 68.
C. AD PRIAPUM.
Tu qui pene viros terres, et falce cinædos, jugera sepositi pauca tuêre loci. Sed tua non intrent vetuli pomaria fures, sed puer, aut longis pulchra puella comis. Idem. Lib. VI, Epig. 16.
CI. PRIAPUS.
Non sum de fragili dolatus ulmo, nec, quæ stat rigidâ supina venâ, de ligno mihi quolibet columna est, sed vivâ generata de cupresso: quæ nec sæcula centies peracta, nec longæ cariem timet senectæ. Hanc tu, quisquis es, ô malus, timeto: nam si vel minimos manu rapaci hoc de palmite læseris racemos; nascetur, licet hoc velis negare, insertâ tibi ficus à cupresso. M. Valerius Martialis, Lib. VI, Epig. 49.
CII. PRIAPI FURTUM.
Fur notæ nimiùm rapacitatis compilare Cilix volebat hortum: ingenti sed erat, Fabulle, in horto, præter marmoreum nihil Priapum. Dum non vult vacuâ manu redire, ipsum surripuit Cilix Priapum. Idem. Lib. VI, Epig. 72.
CIII. PRIAPUS.
Non rudis indoctâ fecit me falce colonus: dispensatoris nobile cernis opus. Nam Ceretani cultor ditissimus agri hos Hilarus colles et juga læta tenet. Adspice, quàm certo videar non ligneus ore, nec devota focis inguinis arma geram. Sed mihi perpetuâ nunquàm moritura cupresso Phidiacâ rigeat mentula digna manu. Vicini, moneo. Sanctum celebrate Priapum, et bis septenis parcite jugeribus. M. Valerius Martialis, Lib. VI, Epig. 73.
CIV. AD JUVENALEM.
De nostro, facunde, tibi, Juvenalis, agello Saturnalitias mittimus eccè nuces. Cætera lascivis donavit poma puellis mentula custodis luxuriosa Dei. Idem. Lib. VII, Epig. 90.
CV. AD PRIAPUM.
Non horti, neque palmitis beati, sed rari nemoris, Priape, custos, ex quo natus es, et potes renasci, furaces, moneo, manus repellas, et sylvam domini focis reserves. Si defecerit hæc, et ipse lignum es. M. Valerius Martialis, Lib. VIII, Epig. 40.
CVI. FRAGMENTUM MARTIALIS.
Idem, postquàm rus exiguum descripsit, addit:
Et cum stet sine falce mentulâ que, non est dimidio locus Priapo. Idem. Lib. XI, Epig. 17, v. 21, 22.
CVII. PRIAPUS SILIGINEUS.
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum, ipsa licet rodas inguina, purus eris. Idem. Lib. XIV, Epig. 69.
CVIII. FRAGMENTUM.
Columella, dùm præcepta rei Hortensis metris includit, Virgilii vestigiis insistens, et Rapini nostri perelegans antesignanus, rusticum horti dominum vetat signa molliter spirantia et Polycletis aut Phidiæ manu exculpta hirtis sepibus inserere, sic prosecutus:
Arte laboretur sed truncum fortè dolatum arboris antiquæ: numen venerare Ityphalli terribilis membri, medio qui semper in horto inguinibus puero prædoni falce minetur. Lucii Junii Moderati Columellæ, de cultu hortorum Carmen, v. 31.
CIX. AMOR SINE PRIAPO.
Amare liceat, si potiri non licet. Fruantur alii: non moror, non sum invidus. Nam sese excruciat qui beatis invidet. Quos Venus amavit, fecit amoris compotes: nobis Cupido velle dat, posse abnegat. Olli purpurea delibantes oscula, clemente morsu rosea labella vellicent; candentes dentes effigient suavio; malas adorent ore, et ingenuas genas, et pupularum nitidas geminas gemmulas. Quin et cum tenera membra molli lectulo compectorata adhærent Veneris glutino: libido cum lascivo instinctu suscitat sinuare ad Veneris usum femina; fœminæ inter gannitus et subantis voculas, carpant papillas, atque amplexus intiment, arent que sulcos molles arvo venereo, thyrsum que pangant hortulo in Cupidinis, dum crebros ictus connivente lumine, trepeditante cursu, venere et animâ fessulâ, ejaculent tepidum rorem niveis laticibus. Hæc illi faciant, queis Venus non invidet. At nobis casso saltem delectamine amare liceat, si potiri non licet. Apuleius.
CX. CENTO NUPTIALIS.
Accipite hæc animis: lætas que advertite mentes, ambo animis, ambo insignes præstantibus armis: ambo florentes, genus insuperabile bello: Tu que prior: nam te majoribus ire per altum auspiciis, manifesta fides. Quo justior alter nec pietate fuit, nec bello major et armis. Tu que, puer que tuus, magnæ spes altera Romæ, flos veterum, virtus que virûm, mea maxima cura, nomine avum referens, animo, manibus que parentem. Non injussa cano. Sua cuique exorsa laborem, fortunam que ferent. Mihi jussa capessere fas est. CŒNA NUPTIALIS. Expectata dies aderat. Dignis que hymenæis matres atque viri, juvenes que antè ora parentûm conveniunt: strato que super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, onerant que canistris dona laboratæ Cereris; pinguis que ferinæ viscera tosta ferunt. Series longissima rerum: alituum, pecudum que genus, capreæ que sequaces non absunt illis, nec oves, hœdi que petulci, et genus æquoreum, damæ, cervi que fugaces. Antè oculos, inter que manus sunt mitia poma. Postquàm exempta fames, et amor compressus edendi: crateras magnos statuunt, Bacchum que ministrant. Sacra canunt. Plaudunt choreas, et carmina dicunt. Nec non Threïcius longâ cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum. At parte ex aliâ, biforem dat tibia cantum: omnibus una quies operum; cunctique relictis consurgunt mensis. Per limina læta frequentes discurrunt, variant que vices populus que patres que, matronæ, pueri, vocem que per ampla volutant atria, dependent lychni laquearibus aureis. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSÆ. Tandem progreditur Veneris justissima cura, jam matura viro, jam plenis nubilis annis: virginis os, habitum que gerens. Cui plurimus ignem subjecit rubor; et calefacta per ora cucurrit, intentos volvens oculos: urit que videndo. Illam omnis tectis, agris que effusa juventus, turba que miratur matrum, vestigia primi alba pedis. Dederat que comam diffundere ventis. Fert picturatas auri subtegmine vestes, ornatus Argivæ Helenæ: qualis que videri Cœlicolis, et quanta solet Venus aurea contrà: talis erat species. Talem se læta ferebat ad soceros; solio que altè subnixa resedit. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSI. At parte ex aliâ foribus sese intulit altis ora puer primâ signans intonsa juventâ, pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circùm purpura Mæandro duplici Melibæa cucurrit, et tunicam molli mater quam neverat auro: os, humeros que deo similis, lumen que juventæ, qualis ubi Oceani perfusus Lucifer undâ extulit os sacrum cœlo, sic ora ferebat, sic oculos, cursu que amens ad limina tendit. Illum turbat amor, figit que in virgine vultus. Oscula libavit. Dextram que amplexus inhæsit. OBLATIO MUNERUM. Incedunt pueri, pariter que antè ora parentûm dona ferunt, pallam signis, auro que rigentem, munera portantes, auri que eboris que talenta, et sellam, et pictum croceo velamen acantho. Ingens argentum mensis, collo que monile baccatum, et duplicem gemmis auro que coronam. Olli serva datur, gemini que sub ubere nati. Quattuor huic juvenes, totidem innuptæ que puellæ: omnibus in morem tonsa coma. Pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri. EPITHALAMIUM UTRIQUE. Tum studio effusæ matres ad limina ducunt. At chorus æqualis, pueri innuptæ que puellæ versibus incomptis ludunt, et carmina dicunt: «O digno conjuncta viro, gratissima conjux, sis felix, primos Lucinæ experta dolores: et mater: cape Mæonii carchesia Bacchi. Sparge, marite, nuces. Cinge hæc altaria vittâ, flos veterum, virtus que virûm. Tibi ducitur uxor, omnes ut tecum meritis pro talibus annos exigat: et pulchrâ faciat te prole parentem. Fortunati ambo! Si quid pia numina possunt, vivite felices, dixerunt, currite, fusis, concordes stabili fatorum numine Parcæ». INGRESSUS IN CUBICULUM. Postquàm est in thalami pendentia pumice tecta perventum, licito tandem sermone fruuntur. Congressi jungunt dextras; stratis que reponunt. At Cytherea novas artes, et pronuba Juno sollicitat: suadet que ignota lacessere bella. Ille ubi complexu molli fovet, atque repentè accepit solitam flammam, lectum que jugalem: ô virgo, nova mî facies, gratissima conjux; venisti tandem, mea sola et sera voluptas. O dulcis conjux, non hæc sinè numine divûm proveniunt. Placito ne etiàm pugnabis amori? Talia dicentem jamdudùm aversa tuetur, cunctatur que metu: telum que instare tremiscit, spem que metum que inter. Fundit que has ore loquelas: per te, per, qui te talem genuêre, parentes, ô formose puer, noctem non ampliùs unam hanc tu, oro, solare inopem, et miserere precantis. Succidimus. Non lingua valet, non corpore notæ sufficiunt vires; nec vox aut verba sequuntur. Ille autem, causas necquicquàm nectis inanes; præcipitat que moras omnes, solvit que pudorem. IMMINUTIO. Postquàm congressi solâ sub nocte per umbram, et mentem Venus ipsa dedit, nova prælia tentant. Tollit se arrectum; conantem plurima frustrà occupat, os, faciem que, pedem pede fervidus urget, perfidus, alta petens, ramum qui veste latebat, sanguineis ebuli baccis, minio que rubentem, nudato capite, et pedibus per mutua nexis, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum, eripit à femore, et trepidanti fervidus instat. Est in secessu, tenuis quò semita ducit, ignea rima micans: exhalat opaca mephitim; nulli fas casto sceleratum insistere limen. Hìc specus horrendum. Talis sese halitus atris faucibus effundens, nares contingit odore. Hùc juvenis notâ fertur regione viarum, et super incumbens nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus viribus hastam. Hæsit, virgineum que altè bibit acta cruorem. Insonuêre cavæ, gemitum que dedêre cavernæ. Illa manu moriens telum trahit: ossa sed inter altiùs ad vivum persedit vulnere mucro. Ter sese attollens, cubito que innixa levavit. Ter revoluta toro est. Manet imperterritus ille. Nec mora, nec requies. Clavum que affixus, et hærens nusquàm amittebat: oculos que sub astra tenebat. It que, redit que viam toties. Utero que recusso transadigit costas, et pectine pulsat eburno. Jam que ferè spatio extremo, fessi que, sub ipsam finem adventabant. Tum creber anhelitus artus arida que ora quatit. Sudor fluit undique rivis; labitur exsanguis, destillat ab inguine virus. D. Magnus Ausonius.
CXI. AD PYTHAGORAM, DE MARCO.
Pythagora Euphorbi, reparas qui semina rerum, corporibus que novis das reduces animas; dic, quid erit Marcus, jam fata novissima functus, si redeat vitam rursùs in aeriam? Quis Marcus? feles nuper pullaria dictus, corrupit totum qui puerile secus, perversæ Veneris postico vulnere fossor, Lucilî vatis subula pulliprema. Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus, non caper, aut aries, sed scarabæus erit. Idem. Ep 70.
CXII. SUBSCRIPTUM PICTURÆ CRISPÆ MULIERIS IMPUDICÆ.
Præter legitimi genitalia fœdera cœtûs, repperit obscœnas veneres vitiosa libido: Herculis hæredi quam Lemnia suasit egestas, quam toga facundi scenis agitavit Afranî; et quam Nolanis capitalis luxus inussit. Crispa tamen cunctas exercet corpore in uno, deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam: ne quid inexpertum frustrà moritura relinquat. D. Magnus Ausonius, Ep. 71.
CXII. AD ZOILUM DE UXORE MŒCHA
Semivir uxorem duxisti, Zoïle, mœcham; ô quantus fiet questus utrinque domi! quùm dabit uxori molitor tuus, et tibi adulter, quantùm deprensi damna pudoris ement! Sed modò quæ vobis lucrosa libido videtur, jacturam, senio mox subeunte, feret; incipient operas conducti vendere mœchi, quos modò munificos lena juventa dabat. Idem. Ep. 90.
CXIII. DE TRIBUS INCESTIS.
Tres uno in lecto: stuprum duo perpetiuntur, et duo committunt: quattuor esse reor. Falleris: extremis da singula crimina; et illum bis numeres medium, qui facit et patitur. Idem. Ep. 119.
CXIV. IN CASTOREM.
Lambere quùm vellet mediorum membra virorum Castor, nec posset vulgus habere domi, repperit, ut nullum fellator perderet inguen: uxoris cœpit lingere membra suæ. D. Magnus Ausonius, Ep. 120.
CXV. IN EUNUM LIGURITOREM.
Eune, quòd uxoris gravidæ putria inguina lambis, festinas glossas non natis tradere natis. Idem. Ep. 127.
CXVI. IN QUENDAM QUI LEVIA SIBI INGUINA FACIEBAT.
Inguina, quòd calido levas tibi dropace, causa est. Irritant volsas levia membra lupas. Sed quòd et elixo plantaria podice vellis, et teris incusas pumice Clazomenas: causa latet: bimarem nisi quòd patientia morbum appetit: et tergo fœmina, pube vir es. Idem. Ep. 131.
CXVII. FESCENNINA In nuptias Honorii Augusti et Mariæ.
ALCAICUM. Princeps corusco sidere pulchrior, Parthis sagittas tendere certior, eques Gelonis imperiosior, quæ digna mentis laus erit arduæ? Quæ digna formæ laus erit igneæ? Te Leda mallet, quàm dare Castorem; præfert Achilli te proprio Thetis, victum fatetur Delos Apollinem. Credit minorem Lydia Liberum. Tu cum per altas impiger ilices prædâ citatum cornipedem reges, ludent que ventis instabiles comæ; telis jacebunt spontè tuis feræ, gaudens que sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior. Venus reversum spernit Adonidem, damnat reductum Cynthia Virbium. Cum post labores sub platani voles virentis umbrâ, vel gelido specu torrentiorem fallere Syrium, et membra somno fessa resolveris: ô quantus uret tum Dryadas calor! quot æstuantes ancipiti gradu furtiva carpent oscula Naïades! Quis verò acerbis horridior Scythis? Quis belluarum corde furentior? Quis, cum micantem te propè viderit, non optet ultrò servitium pati? Quis non catenas arripiat libens, collo que poscat vincula libero? Tu si nivalis per juga Caucasi sævas petîsses pulcer Amazonas, peltata pugnas desereret cohors, sexu recepto: patris et immemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret, et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellum que solus conficeret decor. Beata, quæ te mox faciet virum, primis que sese junget amoribus! Age, cuncta nuptiali redimita vere Tellus, celebra toros heriles. Omne nemus cum fluviis, omne canat profundum. Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitis que se rosetis vestiat Alpinus apex, et rubeant pruinæ. Athesis strepat choreis, calamis que flexuosus leve Mincius susurret, et Padus electriferis admoduletur alnis. Epulis que jam repleto resonet Quirite Tibris, domini que læta votis aurea septem geminas Roma coronet arces. Procul audiant Iberi, fuit undè semen aulæ: ubi plena laurearum imperio fœta domus, vix numerat triumphos. Habet hìnc patrem maritus, habet hìnc puella matrem, geminâ que parte ductum Cæsareum Flamineo stemma recurrit ortu. Decorent vireta Betim; Tagus intumescat auro, generis que procreator sub vitreis Oceanus luxurietur undis. Oriens que regna fratrum, simul Occidens que plaudat. Placidæ lætentur urbes, quæ que novo, quæ que nitent deficiente Phœbo. Aquiloniæ procellæ, rapidi tacete Cori; taceat sonorus Auster: solus ovantem Zephyrus per dominetur annum. Solitas galeâ fulgere comas, Stilico, molli necte coronâ. Cessent litui, sævum que procul Martem felix tæda releget: tractus ab aulâ rursùs in aulam redeat sanguis patris officiis. Junge potenti pignora dextrâ. Gener Augusti pridem fueras, nunc rursùs eris socer Augusti. Quæ jam rabies livoris erit? Vel quis dabitur color invidiæ? Stilico socer est, pater est Stilico. Attollens thalamis Idalium jubar, dilectus Veneri nascitur Hesperus. Jam nuptæ trepidat sollicitus pudor, jam produnt lacrymas flammea simplices: ne cessa, juvenis, cominùs aggredi, impacata licet sæviat unguibus. Non quisquam fruitur veris odoribus, Hyblæos latebris nec spoliat favos, si fronti caveat, si timeat rubos. Armat spina rosas, mella tegunt apes. Crescunt difficili gaudia jurgio, accendit que magis, quæ refugit, Venus. Quod flenti tuleris, plus sapit osculum. Dices: ô quoties hoc mihi dulcius, quàm flavos decies vincere Sarmatas! adspirate novam pectoribus fidem, mansuram que facem tradite sensibus. Tam junctis manibus nectite vincula, quàm frondens hederâ stringitur æsculus, quàm lento premitur palmite populus; et murmur querulâ blandius alite linguis assiduè reddite mutuis. Et, labris animum conciliantibus, alternum rapiat somnus anhelitum. Amplexu caleat purpura regio, et vestes Tyrio sanguine fulgidas alter virgineus nobilitet cruor. Tum victor madido prosilias toro, nocturni referens vulnera prælii. Ducant pervigiles carmina tibiæ, permissis que jocis turba licentior exsultet tetricis libera legibus. Passim cum ducibus ludite, milites, passim cum pueris ludite virgines. Hæc vox ætheriis insonet axibus, hæc vox per populos, per mare transeat: formosus Mariam ducit Honorius. Cl. Claudianus.
CVIII. IN MARTIUM CINÆDUM.
Quid prodest Martis te vel de nomine dictum, pruriat infami cum tibi clune Venus? Fors fuerat potius, Cypridos ut nomen haberes, et natura daret Martia membra tibi. Nunc utroque carens, ignoti fabula sexûs, fœmina cum non sis, vir tamen esse nequis. Burmanni Anthologia latina.
CIX. DE EUNUCHO.
Quem natura marem dederat, fit fœmina ferro; nam tener impubes viribus exsuitur. Hìnc juvenem cernis tanto sub robore mollem, et dubii pulcher corporis errat homo. Conjugibus cautis placita est monstrosa voluptas; fidus enim est custos, qui sinè teste datur. Idem.
CX. DE EQUA PHILAGRI ADVOCATI.
Caussidicus pauper mediâ sub nocte lucubrans, cornipedis voluit terga fricare suæ. Sed cum corpus equæ, dextrâ famulante, titillat, invasit juvenem prodigiosa Venus. Nam quà longa solet quadrupia carpere sessor, subducens duræ pendula crura viæ: hanc fovet amplexus, blanditur, dum que caballæ adterit assiduo pene fututor hebes. Concubitus Cressa legitur quæsîsse juvenci, quam gravis ira Deæ jussit amare pecus. Par crimen flammis nostris fors intulit annis, Pasiphæ tauro, Philager arsit equâ. Burmanni Anthologia latina.
CXI. AD LAIDEM.
Formosissima, Laï, fœminarum, dum noctis pretium tuæ requiro, magnum continuò petis talentum: tanti non emo, Laï, pœnitere. Idem.
CXII. AD LYDIAM.
Lydia, bella puella, candida, quæ benè superas lac et lilium, albam que simul rosam rubidam, aut expolitum ebur indicum. Pande, puella, pande capillulos, flavos, lucentes ut aurum nitidum. Pande, puella, collum candidum, productum benè candidis humeris. Pande, puella, stellatos oculos, flexaque super nigra cilia. Pande, puella, genas roseas, perfusas rubro purpuræ Tyriæ. Porrige labra, labra corallina, da columbatìm mitia basia: sugis amentis partem animi: cor mihi penetrant hæc tua basia. Quid mihi sugis vivum sanguinem? Conde papillas, conde gemipomas compresso lacte quæ modò pullulant. Sinus expansa profert cinnama: undique surgunt ex te deliciæ; conde papillas, quæ me sauciant candore, et luxu nivei pectoris. Sæva, non cernis, quòd ego langueo? Sic me destituis jam semimortuum? Burmanni Anthologia latina.
CXIII. DE PUERI AMORE.
Quid sævis, Sybari? domiti modò terga juvenci quid premis et tenerum currere cogis equum? Dum stupet, ac novus est, et adhuc non novit amorem, parce: premendus erit, cum veteranus erit. Idem.
CXIV. PRIAPUS.
Quidnam, quid rapis, ô puella furax? ne ramos traheres, tibi hæc ferebam; sed posthàc caveas, feras quid horto; obduxi licet arma, sum Priapus.
CXV. PRIAPUS.
Quod meus hortus habet gratanti suscipe mente: sic fruar et lætus, quod tuus hortus habet.
CXVI. AD PRIAPUM.
Dum tua pomiferum custodia proteget hortum, terror et infestis furibus inguen erit, Lampsacios melior non imbuet hostia cultros, quàm veniet nostrâ victima cæsa manu.
CXVII. PRIAPI HORTUS.
Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis nostræ cultior hortus est puellæ. Mirari, ô bone, desinas, Sabelle; hortorum Deus ipse nam Priapus cunctis hunc fodit et rigat diebus.
CXVIII. PRIAPUS SENIOR.
Utilis es nulli, cunctis ingrata, senectus. Te Stygio peperit cana Megæra Deo. Nil adeò firmum est quod non tua robora frangant, arma, stilos, chartas, saxa, metalla, Deos. Carmina vivaci membranis illita succo annorum serie debilitata cadunt. —Ipsa mihi pugnans quæ flectere mille solebat, æqualeis inter maxima dicta suas, nunquàm sueta nisi jugulato cedere ab hoste, in que imis mortes quærere visceribus, virgineis ambita choris, adamata puellis, quam que hostes etiàm charam habuêre sui; illa caput roseum florenti sandice cincta, languida cæruleo mentula victa situ est.
CXIX. GENIO. NUMINIS. PRIAPI. POTENTIS. POLLENTIS. INVICTI. JUL. AGATHEMERUS AUG. LIB. A. CURA. AMICORUM. SOMNO. MONITUS.
Salve, Sancte Pater, Priape, rerum, salve, da mihi floridam juventam; da mihi, ut pueris et ut puellis fascino placeam bonus procaci, lusibus que frequentibus jocis que dissipem curas animo nocentes, nec gravem timeam nimis senectam, angar haud miseræ pavore mortis, quæ ad domus trahet invidas Averni, fabulas manes ubi rex coercet, undè Fata negant redire quemquam; salve, Sancte Pater, Priape, salve. Convenite simul quot estis omnes, quæ sacrum colitis nemus, puellæ, quæ sacras colitis aquas, puellæ, convenite, quot estis, atque bello voce dicite blandulâ Priapo: Salve, Sancte Pater, Priape, rerum; inguini oscula figite, indè mille fascinum benè olentibus coronis cingite illi, iterùm que dicite omnes: Salve, Sancte Pater, Priape, rerum. Nam malos arcens homines cruentos, ire per silüas dat ille vobis, per que opaca silentia incruenta: ille fontibus arcet et scelestos, improbo pede qui sacros liquores transeunt, faciunt que turbulentos: qui lavant que manus, nec antè multâ invocant prece vos, Deæ puellæ. O Priape, fave, alme, dicite omnes, salve, Sancte Pater, Priape, salve. O Priape, potens amice, salve, seu cupis genitor vocari, et auctor orbis, aut Physis ipsa, Pan que, salve. Namque concipitur tuo vigore, quod solum replet, æthera, atque pontum. Ergò salve, Priape, salve, sancte. Sæva Jupiter ipse, te volente, ultrò fulmina ponit, atque sedes lucidas cupidus suas relinquit. Te Venus bona, fervidus Cupido, Gratia, et geminæ colunt sorores, atque lætitiæ dator Lyæus. Namque te sinè, nec Venus placens est, Gratiæ illepidæ, Cupido, Bacchus. O Priape, potens amice, salve. Te vocant prece virgines pudicæ, zonulam ut solüas diù ligatam, te que nupta vocat, sit ut marito nervus sæpè rigens potens que semper: salve, Sancte Pater, Priape, salve.
CXX. IN ADVOCATUM EFFŒMINATUM.
Exsecti species viri, naturæ grave dedecus, usu fœmineo Paris, feræ cura libidinis, cum sis ore facundior, cur causas steriles agis, aut corrupta negotia, et perdenda magis locas? agnovi, ut video, tuo ori quid benè credier non vis, sed puto podici. Luxorius.
CXXI. IN MEDICO-LENONEM.
Quòd te pallidulum, Marine noster, cuncti post totidem dies salutant, credebam, medicum velut peritum, curam febribus et manum pudicam de factis logicæ parare sectæ, aut de methodicis probare libris. At tu fornici turpiùs vacabas, exercens aliis quod ipse possis lenatis meliùs tibi puellis scortandi solito labore ferre. Novi quid libeat tuum, chirurge, conspectos animum videre cunnos; vis ostendere te minùs virum esse, arrectos satis est mares videre. Idem.
CXXII. IN SACERDOTEM
Qui multa scorta domi asservabat.
Zelotypus plures incurvas clune puellas; sed nulla est, quæ te sentiat esse virum. Custodis clausas, tanquàm sis omnibus aptus; est tamen internus Jupiter ex famulis. Si nihil ergò vales, vacuâ cur arrigis arte, et facis ignavus mentis adulterium? Luxorius.
CXXIII. IN PUELLAM HERMAPHRODITAM.
Monstrum fœminei bimembre sexûs, quam coacta virum facit libido, quæ gaudes futui furente cunno, quùm te ceperit impotens voluptas, non das quod pateris, facis que cunnum. Illam, quâ mulier probâris esse, partem cum dederis, puella tunc sis. Idem.
CXXVI. IN CAUSSIDICUM.
Esset caussidici si par facundia nervo, impleret cuncti viscera negotii. At tamen invigilat caussis, quæ crimina pandunt, dum Veneris famulum jure Priapus agit. Luxorius.
CXXIV. IN PHILOSOPHUM HIRSUTUM ET IMPUDICUM.
Hispidus totâ facie atque membris, crine non tonso capitis verendi omnibus clares Stoïcus magister: te viris tantùm simulas modestum, nec die quæris coïtum patrare, ne capi possis lateas que semper; fervidus sed cum petulante lumbo nocte formosas subigis puellas, Incubus fies subitò per actus, qui Cato dudùm fueras per artes. Idem.
CXXV. DE MULIERE MARINA VOCABULO.
Quidam concubitu futuit fervente Marinam; fluctibus in salsis fecit adulterium. Non hic culpandus, potiùs sed laude ferendus, qui memor est Veneris, quòd mare nata foret. Idem.
CXXVI. EX ANTHOLOGIA.
Philippi Viator et Priapus.
V. Maturas video ficus; an carpere paucas das mihi?—P. De cunctis non datur una tibi.— V. Dura, Priape, nimis loqueris: P. sed inanis abibis? V. Jam, rogo te, sodes, da quid:—P. et ipse rogo.— V. Est ne in quo tibi me sit opus?—P. Jus illud ubique est: da, cape.—V. Quid de me poscis? an æra, Deus?— P. Quam peto, res alia est.—V. Ecquæ, precor?—P. accipe nostro ex horto; sed da, quod tuus hortus habet. Transt. Hugo Grotius.
CXXVII. ALITER.
P. Maturas servo ficus.—V. Num carpere poma, alme Priape, licet?—P. Tu tetigisse cave.— V. Iracundior es.—P. Sed et hinc jejunus abito.— V. Da mihi, da, quæso, namque mihi his opus est.— P. Si quid de nostro petis, hæc justissima norma est; des mihi et accipies.—V. Tu, Deus, æris eges?— P. Quæro longè aliud.—V. Quid?—P. Si vis, ô bone, ficus esse meas, tibi quæ ponè tument, mihi da. Editor.
CXXVIII. ANTISTII PRIAPUS.
Divite sum custos positus Phriconis in agro, ut tugurî servem culmen, et ista sata. Quisquis es, edico, mea cum benè riseris arma, continuò via te quò tua transit, abi. Sin quà non licitum est transis, nihil ista juvabit te tua barba: via est invia nulla mihi. Transt. Hugo Grotius.
CXXIX. ALITER.
Agrorum custos Deus hìc sto in ditibus agris, Phryconis frutices parva que tecta tuens, hæc cuicumque minans: ubi virgam riseris hanc tu rectam, in vicinas deindè recede vias. Sin furax vetitum manus adpetat, haud tibi prosit barba, cave: cunctos nam terebrare scio. Editor.
CXXX. LEONIDÆ PRIAPUS.
Hortus hic absque ullo ne sit custode, Priapum Dinomenes posuit me sua septa super. Aspice, fur, quantâ tentigine rumpar.—Et istud ob tam pauca olera hæc?—Dicis: ob hæc olera. Transt. Hugo Grotius.
CXXXI. ERYCIUS AD PRIAPUM.
Quàm grave, quàm rigidum defundis ab inguine telum! pars ad opus certè est ista parata suum. Fœminei sexûs sitis est tibi magna, Priape: atque aliquod quærit turgida vena cavum. Quin potiùs nimiùm crescens hoc contrahe membrum, et roseâ tectum veste latere sine. Non vasti te montis habent juga, sed sacra sedes Lampsacos est Helles adsita littoribus. Idem.
CXXXII. ALITER.
Quàm benè dura tibi, quàm mentula tenta bilibri testiculo nudis surgit ab inguinibus, stricta, parata, minax! te te premit, ô bone, cunni aspra sitis, nec non ulcus in omne tumes. Sed leni tumidas iras, phallum que rigentem, hunc et florigeris vestibus usque tegas. Non desertus enim tibi mons habitatur; at oram Helles Lampsaciæ littora sacra colis. Editor.
CXXXIII. TYMNÆI PRIAPUS.
Cuncta Priapizo: vetulus licet, haud fugit ullus, quisquis furacem hùc ferre manum ausus erit. Hoc olerum causâ numquid te dicere oportet? (Objiciet quisquam forsan) oportet: aio. Editor.
CXXXIV. LUCIANI PRIAPUS.
Hîc posuit vacuo dominus me providus horto custodem arentis palmitis Eutychides. Fossam hanc ingentem si quis fur transilit audax, nil nisi præter me podice subripiet. Idem.
CXXXV. EJUSDEM PRIAPUS.
Non pedibus stantem me jussit adesse Priapum, sed nixum genibus jussit Anaxagoras. Finxit Phyromachus: quæ stat propè Gratia, cum sat contemplatus eris, ne pete, cur cecidi. Idem.
CXXXVI. MARC. ARGENTARII PRIAPUS ET VIATOR.
V. O tempestivas ficus!—P. Tu, parce, viator, laudibus, et ramos ne tueare nimis. Namque adsto cernens hìc cuncta Priapus acutùm, ut par est, custos ficubus impositus. Si ficum audebis tetigisse, æquissima lex est; podicis, admoneo, tu dabis ipse ficos. Editor.
CXXXVII. PRIAPUS.
Strenuus exculti dominus quidam fuit agri, hortorum que opibus memorabilis. Hic tamen idem scortator nimius, multâ que libidine suetus rusticulas vexare lupas, inter que salicta et densas sæpes obscœna cubilia inire; indomitum intendens animum, semper que paratum ad facinus, nunquàm calidis dabat otia venis. Hic Deus è patrio prænobilis Hellesponto venit adusque Italos sacris cum turpibus hortos: sinum lactis, et hæc votorum liba quotannis accipit, ac ruris servat vineta Sabini, turpiter adfixo pudeat quem visere ramo. Aurel. Prudentii cont. Symmachum Lib. I.
HIC EXPLICIT PARS PRIOR.
PARS ALTERA. PRIAPEIA RECENTIORUM.
