← Table of contents
Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum

NATALIS COMITIS PRIAPUS.

Reading edition

Priapus, quem hortorum deum esse antiqui crediderunt, è quibus parentibus ortus fuerit non convenit inter scriptores: si quidem alii Naïadis nymphæ ac Dionysi filium fuisse tradiderunt, ut ait Strabo, lib. 13. Alii non Naïadis, sed Chiones fuisse dicunt. Hunc natum fuisse in Lampsaco, ibi que civitatem sui nominis condidisse memorant. Apollonius Venerem cum Baccho congressam fuisse scribit: deindè quùm is ad Indicam expeditionem exivisset, cum Adonide sæpiùs congressa, Priapum concepit. Cum verò Dionysus reverteretur, illi obviàm cum coronâ processit, illum que coronans sequi quidem noluit, quià puderet, quòd nupsisset: at in Lampsacum recedens ibi parere decrevit. Tùm Juno capta zelotypiâ, simulans se opem ferre, manu veneficâ uterum attigit, fecit que puerum deformem, et præ cæteris incredibilem membri pudendi magnitudinem habentem pareret, quem Priapum nominavit. Id cum vidisset Venus, noluit illum capere ob membri magnitudinem, sed in Lampsaco, urbe maris Hellesponti, reliquit. Hujus deformitatem ità complexus est Archias in his carminibus:

Littora parvus ego hìc habito saxosa Priapus, nulla que cum mergis bella cruenta gero. Distortus vultus, pes nullus: falce dolando piscator talem finxerit, aut meliùs.

Deindè, cum adolevisset, pergratus que foret Lampsacenis mulieribus, Lampsacenorum decreto, ex agro Lampsaceno exulavit.

Fabulati sunt antiqui Lotidem nympham, Priapi libidinem fugientem, in Loton fuisse mutatam.

Memoriæ prodidit Eusebius, in libro de falsâ religione, Priapum aliquandò cum uno ex illis asellis, qui Bacchum in Indicam expeditionem proficiscentem trans quemdam fluvium transvexêre, de membri magnitudine decertâsse, (fuit autem tantum Asellorum beneficium creditum, ut illi sint idcircò inter sydera relati, et alteri eorum concessum est, ut loqui posset) qui cum victus fuisset, victorem, ob invidiam, occidit. Mansit deindè ea consuetudo in sacris, ut asinus Priapo, tanquàm invisum et invidiosum animal, immolaretur.

Scripsit Ovidius libro 1 fastorum, per solemnitatem matris deorum, ad quam omnes dii convenerant, post epulas lautissimas, Priapum fuisse pudicitiæ Vestæ insidiatum. Nàm cum dii cæteri lusibus indulgerent, Vesta que in molli herbâ somnum caperet, ab asino Sileni excitata fuit, ne vim Priapi pateretur: tum verò deterritus fuit ab incæptis Priapus, omnes que conciderunt insidiæ, et asinus ex eo tempore Priapo mactatus fuit in sacrificiis.

Memoriæ proditum est ab antiquis rerum Ægyptiarum scriptoribus, quòd Titanes insidiati Osiridi illum trucidârunt, atque partem suam quisque clàm è domo abstulerunt: sola autem pudenda in fluvium projecerunt, cum nemo vellet illa auferre. Isim resumpsisse membra de captis Titanibus memorant, hominem que formâsse, ac dedisse sacerdotibus sepeliendum. Solum virile membrum non potuisse inveniri, quod imperatum est tanquàm deum coli, quod non modò divinos honores ità fuit consecutum, sed etiam custodem hortorum ac vinearum et omnium fructiferarum arborum putârunt, ultorem que ac vindicem fascinantium.

Fuit portus Priapi nomine propè Dardaniam, et urbs ad mare sita, quibus in locis eximiè Priapus colebatur.

Fuerunt qui memoriæ prodiderint Priapum fuisse virum Lampsacenum, qui, cum haberet ingens instrumentum et facilè paratum plantandis civibus, gratissimus fuerit mulieribus Lampsacenis. Ea causa postmodò fuisse dicitur, ut Lampsacenorum omnium cæterorum invidiam in se converterit, ac demùm ejectus fuerit ex ipsâ insulâ. At illud facinus ægerrimè ferentibus mulieribus, et pro se deos precantibus, cum post nonnullis interjectis temporibus Lampsacenos gravissimus pudendorum membrorum morbus invasisset, Dodonæum oraculum adeuntes percunctati sunt, an ullum esset ejus morbi remedium. His responsum est morbum non priùs cessaturum, quàm Priapum in patriam revocâssent: quod cum fecissent, templa et sacrificia illi statuerunt, Priapum que hortorum deum esse decreverunt.

Atque tot sunt de Priapo ab antiquis memoriæ prodita. Priapus Naïadis et Dionysi filius dicitur, quià pro semine rerum naturalium capitur. Dionysus enim sol est, aut calor, at Naïs humor, ut dictum est, è quibus semina concipiuntur rerum naturalium. Quidam Chiones filium putârunt, quià album sit, et lacti vel nivi simile rerum propè omnium semen: nam Græci chiona nivem vocârunt. Qui Veneris et Adonidis filium esse crediderunt, in idem denique relabuntur, solis que differunt nominibus. Alii Priapum Bacchi ac Veneris filium fuisse crediderunt, quià vinum propter calorem excitet libidinem, ac deum putârunt Lampsaci ob fertilitatem et bonitatem vinorum, quæ ibi nascerentur. Illius imago sinistrâ manu mentulam, dextrâ falcem tenebat, quòd omnium nascentium temporis certi et cuique concessi certa sit meta, quâ vitam abscindi necesse est. Fuerunt tamen nonnulli, qui Priapum nullum esse alium quàm Pana putaverint. Verùm vel nominis ipsius etymologia indicat Priapum esse semen. Quòd Venus ipsum ob deformitatem in Lampsaco reliquit, nihil aliud significat, nisi res multas naturæ esse necessarias, quas tamen ob turpitudinem natura occultavit: sic pudenda hominum villis occultantur, et sunt in parte corporis occultiore: sic anum modò intrà nates occuluit, modò sub caudarum integumento locavit, modò ità fecit occultum, ut in nonnullis eum dignoscere haud facile sit, ut in piscibus modò non apparet omninò, ut in genere conchyliorum, et testâ intectorum. Nam cum deformia sint, et ab ipsâ naturâ consultò abscondita illa membra, tum turpia sunt illorum officia, quamvis necessaria. Idcircò et nos aliquandò rei venereæ obscœnitatem ità breviter expressimus:

Nil amor est aliud, Veneris quàm parva voluptas, quæ simul expleta est, inficit ora rubor.

Deformis igitur et obscœnus Priapus jure optimo fingitur, quià turpis est illa naturæ actio: et quam nemo prorsùs appeteret, nisi illam cæcâ suavitate natura respersisset.

Mythologiæ lib. V. Cap. XV.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings