← Table of contents
Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV)

VIR ORNATISSIME, AMICE SUMME’ COLENDE.

Reading edition

Sopitum jam penès nos suscitas denuò, Vir Eruditissime, amœnum Problema, quod nostram aliàs Minervam exercuit ipso coram Serenissimo Francisco Secundo Duce quondam nostro Clementissimo, dùm convalescens adhùc à gravi morbo decumberet, ejusque curationi de more interessemus, in quam nempè causam refundenda sit Hydrargyri intrà Fistulam Torricellianam inconstans libratio, illiusve saltem vicissitudo constantior, ut nimirum sicco, & sereno Cœlo Mercurius nonnihil altiùs, humido verò, ac pluvioso demissiùs externo prementi aeri æquilibretur. Quid circà implexum Phęnomenon istud opiner, etsi pensum solutionis in me nequaquam suscipiam, eo tamen ingenuo, quo vicissim utimur, animi candore, tibi pluries id ipsum sciscitanti haud hæsitanter aperiam, ut qui non meum tandem, sed Famigeratissimi Viri Jo: Alphonsi Borelli votum præcisè sum prolaturus: neque enim (ut fatear) in disquirenda hujusce effectus ratione, si rectà velimus incedere, aliam viam calcandam censeo pręter eam, quam scientifico lumine pręvio indigitavit, & stravit idem Vir Præclarissimus.

Enim verò quid unquam lumini naturæ consentaneum magis possumus imaginari, nisi quod dum elevatur Mercurius, augeturque, ut inde patet, aeris pondus, & pressio, id fiat, quià idem aer toto tempore pluviam antecedente (estò nobis sereno) intrà suas sublimiores porositates, seu intermedia inania spatiola perennem, & disgregatam aqueorum vaporum unà cum cœteris exhalantibus particulis sursùm, ac sursùm protrusorum affluentiam, & hospitale contubernium admittit, ut fieri posse per additionem novæ materiæ, ipsoque aere præexistente nequaquam depulso, Borellus autumat lib. de Motionibus Naturalibus à gravitate pendentibus, prop. 274. his verbis: Nec à veritate omninò alienum est, ut particulæ minimæ aquæ tam minutæ sint (& loquitur hìc de crassioribus, non de vaporosis) ut possint intrà vacuas capacitates aerearum particularum, scilicet intrà tubulos illos contineri, & ideò ab aliqua vi possint ibidem insinuari; quod idem posteà expressè, & in terminis statuit prop. 259. definiens, positis licet ab eo intrà aerem vacuitatibus, Non tamen esse necessarium, ut uniuersum spatium intrà aeris particulas contentum sit prorsùs inane; possunt enim ibidem innumeræ particulæ corporeæ, ramosæ, & solutæ existere, & vagari, ut sunt exhalationes aqueæ, terreæ, igneæ, & innumeræ aliæ, quibus intrà tales vacuitates congruam sedem assignat? E’ contrà verò dum deprimitur idem Mercurius, imminuiturque, ut similitèr patet, aeris pondus, & pressio, quid paritèr verosimiliùs coniectandum occurrit, nisi quod hoc ipsum contingat, quià eadem pluviæ materia ad turgentiam antecedentèr aggesta, tempore demùm actù pluvioso ab aereis latibulis, quasi ex spongia, sensim exprimitur, cum ex eodem Borello prop. 113. Aer habeat consistentiam veluti spongiosam, unde idem aer, qui prægnans anteà, ac successivè superfætans majorem pro sui æquipondio Hydrargyri molem sustinebat, erumpente postmodùm, vel integrè excluso fœtu, aqueas illas recentèr enixus particulas, minorem quoque Mercurii molem sibi patitur contraniti, donec paulò post redeunte undecunque, pro ejusdem aeris ad propinquum aerem æquilibrio, per subsequentem serenitatem nova vaporum illuvie, prægnans denuò, denuòque ponderosior, in novam rursùs Hydrargyrum urgeat altitudinem; pręcipuè cum doceat Borellus prop. 170. indiscriminatim, & absque ulla serenitatis, vel pluviæ limitatione, aqueas particulas perpetuò intrà aerem insinuari, & paulò post subdat, quòd reverà nunquam reperiri potest Aer omninò aridus, & absque ulla admixtione aquę, sed est veluti spongia quædam, qualem nos quoque modò retulimus?

Qua equidem alterna particularum aquearum perpetuo commeatu poros aeris subeuntium inclusione, & exclusione, luculenter explicari videtur, tùm serena, tùm pluviosa constitutio, simulque in imbrifero aere imminutum pondus, auctum verò in sereno, cujus idcircò cum ad summum devenerit Athletica plenitudo, & ad summum proindè altitudo Mercurii, vix fieri potest, quin intrà modicum tēporis intervallum pluvia suboriatur, quemadmodùm ex prægnanti ventre immanitèr turgido, & gravi, parùm distare exclusionem fœtus quælibet, vel rudis, novit muliercula. Hanc ob causam longam serenitatem longa regularitèr excipit pluvia, qua etiàm perseverante, si antecedentèr pluviali materia quaqua versùm intumuerit Aer, non modò secundùm altitudinem, verùm etiàm secundùm vastissimam latitudinem, in ipso pluviæ descensu vix, ac ne vix quidem, Mercurius deprimitur; statìm verò per brevissima alternatìm sicciora intervalla, pertinacitèr iterùm attollitur, recurrente videlicèt in subsidium per copias auxiliarias à lateralibus partibus eodem aerei Cylindri aqueo pondere, usquequò depleta undequaque immodicis imbribus Atmosphœra, Cylindro tandem leviore (cui scilicèt novus non succedat desuper, hinc, & indè aqueorum vaporum affluxus) in novissimæ pluviæ finali descensu Mercurium premat, cujusmodi exemplum in proximè elapso Decembri suprà modum pluvioso palàm conspeximus, in quo insuper illud animadversione dignum extitit, quòd excussa tandèm penitùs pluvia, ac subsequente postmodùm nova plurium dierum serenitate, proindèque novis, sed modicis, imbuto vaporibus aere, nihilominùs ad tantam nunquàm pervenit Mercurius altitudinem, ad quantam ob exuberantem vaporum aggestionem pertigit non modò antè pluviam, sed & in ipsa pluvia actuali, cui longiores idcircò totius anni serenitates, quò ad elevandum Mercurium pręter morem cessere. Hùc propterea respiciēs Borellus ipse, ex solertissimis duorum an̄orum observationibus simul collatis, hunc intèr tot Anomalos Mercurii ritus stabiliorem videri cautissimè protulit in expositione prop. 113. inquiens: “Videtur deduci posse quòd multotiès” (non tamen perpetuò, ut salvet incrementum Mercurii flantibus citrà pluviæ suspicionem, ventis Septentrionalibus, aliasque excipiat, ut suo loco fatetur, supremæ Atmosphęræ agitationes) “cum imminet aliqua diuturna, & continuata pluvia in illa Regione” (& quidem diaphana non rarò apud nos adhùc vigente, non tamen diutina, serenitate) “tunc Mercurius in fistula per aliquos gradus suprà consuetam altitudinem elevatur”, quasi hic sit summæ repletionis suprà notatæ, non durabilis status, pluviam imminentem, hoc est non longè distantem prænuncians, cùm videlicèt elevatur Mercurius excessu suprà morem satis insigni, ut constat ex illius verbis, nàm in consueta circitèr, vel paulò majori altitudine constitutus, cum modicam solumodò denotet vaporum copiam, ultrò tamen etiàm augendam, congeri, licet in aere aliquod augmentum ponderis indicet, diuturnæ nihilominùs etiamnùm serenitatis potiùs, quàm pluviæ signum esse consuevit: “E’ contrà” (subjungit idem Borellus) “pluvia jam actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet”, decrescente videlicèt per excretionem pluviæ incumbentis aeris pressione, & pondere. Quarè inferiùs eadem cautione, & circumspectione adhibita concludit: “Fieri potest ob aeris pressionem suprà Mercurium stagnantem in fistula, ut ante pluviam” (ly ante pluviam, totum, serenum etiàm tempus, omnem penitùs pluviam verè antecedens connotante) “aer multò magis gravitet, & comprimat, quàm in ipso pluviæ” (etiàm vaporosæ, ut infrà) “descensu”. Neque per hoc quòd in magna Mercurii elevatione dicatur pluvia imminere, audiendus est textus de immediatissima pluviæ propinquitate, sed tantummodò de morali; quandoquidèm clarè circà hoc se ipsum explicat laudatus Auctor proposit. 115. inquiens, Quod “per aliquod tempus, antequam pluvia descendat fieri potest, ut Mercurius supremam illam altitudinem pertingat, in eaque etiam permaneat”, ex quo notabile aliquod temporis intervallum antè pluviam intelligi debere, neminem latet; usquequò enim in ea altitudine sustinetur Mercurius, potest quidem non longè distans pluvia, ut plurimùm, præmonstrari, minimè tamen potest tunc ea contingere, cum “ipsa jam actù cadente Mercurium absolutè deprimi”, nuperrimè protulerit.

Jamque duobus expositis, præviæ nempè serenitatis, & subsequentis pluviæ temporibus, nodus difficultatis coarctatur ad reliqua duo tempora, quorum unum est illud nubilum aqueis particulis abundè scatens, quòd pluviam sensibilem proximè instantem immediatè antecedit, & quo (si sensui sit danda fides) cum maior, quàm sereno appareat ex nubibus vaporum copia, Mercurius deberet altiùs attolli, cum tamèn per experientiam humiliùs subsidat: Alterum verò tempus est serenum illud, quod pluviam delapsam immediatè subsequitur, quo vice versa Mercurius attollitur, cum tamèn potiùs decrementum ejusdem deberet inducere absoluta jam penitùs aquearum particularum excretio.

Pro nodi utriusque integra solutione, distinguere oportet diversos vaporum pluviosorum in nubes proximè descensuras concrescentium modos, ac motus, juxtà quos omnes aer nubilus sereno quidem gravior dici potest, facta comparatione cum sereno subsequente, & aqueis jam particulis expurgato, sed non semper cum sereno antecedente, aqueisque vaporibus jamdudùm referto; isto enim solummodò magis gravitabit nebulosus aer, si talis evadat per supervenientiam novæ suprà jàm congestam materiæ, & insuper si talem materiam additam in se sustineat, nec ullo pacto in terram dimittat, quæ sanè duæ conditiones cum adsunt, tunc verè per nubilosum etiam tempus, experientia teste, elevatur Mercurius; ut omninò distinguendum sit tempus nubilum, quod pluviosum nullo pacto futurum est, ab eo, quod est proximè cessurum in pluviam, cum in primo casu restitantibus intrà aerem iisdem ponderosis vaporibus, nunquam deprimatur Mercurius; in secundo verò, utique: Quià ergò nubilo tempore non modò non semper attollitur, sed ut plurimùm, vel ibidem permanet, vel, quod frequentiùs est, etiàm subsidit idem Mercurius (& hæc est potissima difficultas) ideò tunc vel alterutram, vel utramque allatam conditionem deesse necesse est; quapropter in hisce casibus nubilus aer pluviam præcedens (ut istius prima ratio habeatur) non modò sereno prægresso gravior non est, sed aliquandò æquè tantummodò gravis, & aliquandò insuper positivè levior, ut mox singillatìm ostendetur; Quod æqualem sereno nubilus aer quandòque servet gravitatem, usquedùm videlicet æqualem adhùc servat Mercurius altitudinem, duplici potissimum ratione contingere posse credendum est, vel quatenùs abundè jàm saturo aqueis particulis cęruleo, fuscove aere (talis quippe color est sereni aeris altis vaporibus repleti) illi iidem vapores, qui ipsum serenum aerem disgregatìm sublimiùs imbuebant, per majorem posteà, glomerosumque contactum, & exclusionem materiæ levioris interclusæ, mutata solum textura, & situ, densiores fiunt, atque è poris aereę compagis expressi (ubi eos, ut diximus, collocavit Borellus prop. 259.) in quoddam quasi velum crassius coalescunt, & lentissimo nisu rectà paululùm descendentes, diaphaneitate deperdita, ob umbram mutuam diversimodè refracti luminis, opacum aerem reddunt, absque ullo, ut patet, novæ materię, aut aerei ponderis incremento; vel potest hujusmodi opaci, & nubilosi aeris pondus manere idem, ac anteà cùm serenus erat, quatenùs vapores sub longinquo Cœlo in nubes coagmentati, alisque ventorum transversalitèr vecti, non autem intrà poros illius ipsissimi aeris divisìm reconditi, eundem aerem præexistentem deturbant, depulsa videlicet non proprio conatu, sed per violentum ventorum impetum æquali portione, & mole ipsiusmet aeris eundem pręcisè locum, & situm antecedenter occupantis, ac proindè iisdem nubibus succedentibus æqualiter, vel ferè æqualiter ponderosi; in quo pariter secundo casu nec ullum sensibile fieri potest in aere sic permutato augmentum ponderis, opacitate nil in contrarium probante, cum cœteroqui aere nitido levior sit fumus ater, oleumque minus gravitet, ac gravitet aqua, qua tamen longè est opacius. Quòd verò sæpissimè ipsius nubilosi aeris gravitas minor adhùc positivè fiat ingruente pluvia, & paulò ante deciduas guttas, ut ideò tunc temporis deprimatur Mercurius, licet, si non tota moles, plurimæ saltem magmatis aerei particulæ concrescentes in imbrem ponderosiores fiant, facilè erit coniicere, si hoc ipsum considerare non pigeat, quòd ob illud idem, quòd plures particulæ fiunt graviores reliquis, ob id præcisè debent ab illis statim secedere, & subsidere, molemque idcircò universam allevare: idque de facto imminente proximè pluvia contingere satis constabit, si experientia duce, lubeat animum adiicere pręcoci illi ante crassiorem pluviam vaporum aqueorum præcipitationi, & dimissioni ab aere in terram, quæ apud nos nomine aeris humidioris communiter audit, & sic pluviam ipsam distinguere in sensibilem, & insensibilem; istam namque nobis, vel insciis, vel negligentibus perpetuò illi præcedere, & sarcinam aeris diminuere, quoties decrescente Mercurio aer ipse ad pluviam sensibilem proximiùs disponitur, haud ægrè sibi suadebit quisquis attendet, ipsa, quod magis est, inculpata serenitate, Rorem, & Pruinam, etsi post casum sensibiliores, inconspicuo descensu, discreto tamen, interpolato, & minimo in terram delabi: Id ipsum tamen validiùs adhùc evincit prævia illa eadem universalis humiditas, cujus causa frustrà licet sæpiùs oculis quęsita dum perpluit, acutam tamen quandòq; ipsorum aciem (quippe crassiuscula) non penitùs subterfugit; per quam proptereà, & occultè delabentem, & manifestè delapsam capilli sensibiliter humectantur, vel saltem flaccescunt; silices, & marmora madescunt lubrica superficie; sal spontè liquescit, atq; dissolvitur; lucernæ accēsę crepitant, ac si ellychnium aqua conspergeretur, & extinctæ fętent; membra incuneato intùs madore perfusa tument, ac dolent; funes, fidesq; suprà modum tēsæ, & inflatæ disrumpūtur; ligna cœteroqui siccissima novo humore quasi revirescentia, ut aquis immersa, & obruta excrescunt, in tantum ut ostia, & fenestræ intrà cōsuetos limites ægrè adaptentur; vitreæ fistulæ tenuissimæ, atq; tersissimæ aperto tunc aeri, ut & flantibus Austris expositæ, satis jucundo spectaculo paulò post aqua sensibili intùs perfusę deprehenduntur; & sexcenta hujusmodi contingunt Phœnomena, quæ, ut instantem pluviam sensibilem vel rudioribus de more pręnunciant, ità actualem insensilem accusant Philosophis; Vix enim cōcipere possumus, quod dum nubes ante pluviam sensibilem proximè secuturam, oculo judice, ad terram magis appropinquant (secùs enìm pluvia sequi non consuevit) jure pari eędem nubes secundùm aliquam inchoativè portionem sui, prævio insensili influxu terram non assequantur, & enucleatos edant effectus: Neq; enim in vapores ab humo exhalantes id potest refundi, ut qui à marmoreis saltem, & imis Urbium compitis, molaribusve Platearum lapidibus antè pluviam oculariter madescentibus exprimi nequeunt; & quotiescunque etiàm à capaci minera, & tēpore idoneo eos elevari contingat, tunc nō proprio, sed alieno potissimùm pressionis nisu protrusi, vim longè minorem possident in ascensu, ut potè ad vacuum tendētes, & omni impetu cassi, quàm ut aerem intrà funium, lignorum, fidiumve spatiola latitātem possint depellere, & multò minùs intrà talium corporum poros incuneari, eosq; ultrò etiàm distendere, adeòque culpari nequeunt ut causa talis humectationis, in solos ideò jàm cōdensatos vapores aquisito semper gravitatis impetu ab alto decidentes omninò refundendę: quippe cum istę jàm condensatæ, & deciduę Minimę particulę aquam componentes ex Borello prop. 274. minores sint particulis aerem componentibus, adeòque per corium, vasa fictilia, & ligna aeri impervia exudantes, altiùs in ista corpora, ac assurgentes vapores, & aer ipse, quem proindè trudunt, per auctum successivo descensu gravitatis impetum poterunt implantari, eorumque porositates in morem cunei violentiùs distendere, & ultrò ampliare, ut in funibus ingentia pondera sustinentibus ab aqua fieri eleganter explicuit Borellus ipse de Vi Percussionis. Quodsi crassiusculi hujusce madoris ascendentes vapores criminari quis vellet, profectò avolantibus, ut notum est, Veris tempore, & prima Æstate indesinenter à Terraqueo Globo humidiore, & vim acrioris caloris jàm persentiente copiosissimis vaporibus, necessariò cuncta assiduè madescerent, cum tamen præ siccitate incipiant ligna retrahi, & scissuras contrahere, omniaque sensui patere intensioris siccitatis inditia; Vapores etenim ascendentes, cum ad ulteriorem, ut mox explicabimus, rarefactionem tendant, semper magis redduntur ad humectanda corpora inertes; secùs verò decidentes, cum ad majorem densitatem vergant, & in aqueam simpliciter redeant naturam, humectandis iisdem corporibus aptiores fiunt. Hinc non parum labefactatur opinio alterius Borelli Gallici Chymici, quam obiter innuit Philosophia Burgundica Physicæ generalis tract. 2. cap. ultimo: Pluvio nempè tempore magnam vaporum copiam è terra ascendere, qui propter impenetrationis necessitatem, aerem graviorem altò trudentes, Atmosphœram reddant leviorem; nàm præter dicta superiùs, & præterquam quod in hac Plenistarum hypothesi videntur vel vacuitates omnes ab aere ablegari, vel supponi vapores magna vi propria (ac si daretur levitas positiva) aerem prementem repulsare, cum tamen & ipsi graves, minùs licet, ab illius pressione coacti sursùm urgeantur, ut in fumo probavit Borellus noster prop. 66.; difficile est insuper intelligere, quòd eo tempore, quo graviores vapores appropinquante saltèm, si non inchoata jàm pluvia, descensum moliuntur, immò non rarò visibilitèr etiam depluunt, imbecilliores, minusque graves ab humo copia uberiore (merè supposita) assurgant, & per motum oppositum quasi victores incumbentis aeris repercutiant pondus, cui sedem pacificam, qua data porta aufugientes, atque detrusi debent concedere, salvis etiàm quæ ab Italo Borello dicuntur prop. 168. de quibus obiter suo loco. Haud equidem inficior, aqueos vapores pro diverso eorum statu esse reliquo aere modò leviores, modò graviores; leviores quidem, dùm sursum aguntur halitus tenuioris specie; graviores verò, dùm infrà ipsum aerem suo pondere conantur delabi; sed in utroque statu semper aeris gravitatem ab iis intendi extrà dubium videtur: siquidem Ascendentes, licet aere leviores, ipsi aeri minimè deturbato intimè adiiciuntur, nec proptereà Cylindrum, quem augent, priore leviorem possunt constituere, maximè cum doceat experientia, ipsis etiàm manifestè in nubes aeri simplicitèr innatantes, non verò cadentes, vel unquam casuras, coagmentatis, Mercurium nullatenùs deprimi, cum ex opposito absentibus nubibus deprimatur ab humido tantùm Austrorum afflatu, inditio manifesto non quanlibet vaporum existentiam in aere, minorem illius gravitatem inducere (oppositum enìm vaporosa primæ æstatis serenitate observamus) sed eam solùm, quę inconspicuum saltem eorundem delapsum in terram includit; Descendentes verò vapores, etiamsi eundem aerem loco depellant, cum tamen graviores sint portione depulsa (secùs non descenderent) Cylindrum pariter per sui morulas graviorem ex parte constituunt Cylindro simpliciter aereo. Cum ergò vapores in regione infima pluviam pręcedentes de genere descendentium, vel descensum molientium esse satis constiterit, etsi ab iis etiàm supponatur aer ipse detrudi, semper tamen dicendi sunt, antequam terram irrorent, aereum pondus augere; nec alia ratione dicuntur à nobis tale pondus ab iisdem antecedenter adauctum instante tandèm proximè pluvia imminuere, & Mercurii depressionem inducere, nisi quià tunc temporis incipiunt ab aere excuti, & ab humo excipi, ac sustentari, quatenùs nempè tunc infimum istum aerem continuato defluxu quaquaversùm inebriant, & ampli, lentique invisibilis adinstar fluminis in terram delabuntur, quam dùm latenter attingunt, ejusque superficiem humectant, necessariò portio ponderis non contemnenda ab aere demitur, quod præclarè in prop. 115. expressit Borellus hoc sensu: “Si postea à qualibet causa nebula impellatur, ut terram paulatìm attingat, & eam humectet, patet illam non amplius aeris grauitatem augere, sed imminuere, &c.” ut formalibus verbis suo loco exponemus; unde eodem alleviato, nobis licet non percipientibus, aere, Mercurius paulò antè pluviam ipsam sensibilem manifestè deprimitur, nisi aliundè ex reliqua Atmosphœra nova suppeditetur materia priori æquiponderans, & Hydrargyrum ibidem sustinens, ut in diuturnis pluviis quandòque assolet, ac quemadmodùm in proximè elapso Decembri pertinaciter imbrifero observasse retulimus. Quodsi aliquādò contingat nullam prorsùs insensilem pluviam sensibili viam sternere, ut in repentinis, atque nimbosis pluviis identidèm succedit, istis nec ullum sensibile Mercurii decrementum præcedet, quemadmodùm non succedente post insensilem pluvia sensibili, ut fit non rarò propter ventorum afflatus, ipsa tunc contingens Mercurii depressio expectatæ sensibili pluviæ falsò præludit, ut ideò longè veriùs valeat statuere, eandem Mercurii depressionem actuali jàm pluviæ (saltem vaporosæ) regulariter associari, sicuti ex duorum annorum exactissimis observationibus expressè Borellus tradidit citatis verbis prop. 113. “Pluvia jàm actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet.”

Ad id verò, quod pro alio sereno tempore pluviam immediatè subsequente addebatur (& erat alter difficultatis nodus) nimirùm, quòd aere tunc per pluviam sensibilem exonerato, deberet Mercurius deprimi potiùs, quàm elevari, ipsa responsum suggerit experientia, cùm verè evacuata aqueorum vaporum saburra Mercurius ex quotidiana observatione ad aliquod tempus depressus maneat, modò quidem magìs, modò minùs, pro ut magìs, vel minùs, citiùs, vel tardiùs à Terraqueo Globo, vel à circumstante Atmosphœra, nova successivè subministratur propinquo aeri magìs inani vaporosa materia, intrà relictas vacuitates, ubi minor est resistentia, per mechanicam pressionis necessitatem subintrans in supplementum deperditæ; ex quo novum subinde Hydrargyro paulatìm redditur incrementum. Atque ità his omnibus modis sufficienter explicatos reor sensibiliores quacunque tempestate, & constitutione Mercurii motus, ipso quidem per serenum tempus tùm distante, tùm appropinquante pluvia, per gradus elevato, per nubilosum inchoata pluvia, & per pluviosum adaucta, depresso, ac per serenum rursùs delapsa jàm pluvia, subsidente nonnihil, iterumque successivè elevato: quas omnes Hydrargyri pro ratione temporum varietates allata hùcusque explicatio integrè comprehendit.

Juxtà hanc rationem à Celeberrimi Borelli Itali fundamentis resultantem satis patere arbitror nequaquam in hoc experimento hallucinatum esse ipsum Borellum, cujus dignitatem, nè minimùm quidem, lædit ejusdem experimenti simplicissima veritas, si modò cum eo doctissima illius scripta conferantur: quòd eò libentiùs me impræsentiarum pro viribus aggressurum polliceor, quò certior sum hac in re de te ipso, Vir humanissime, cui cœteroqui summè perspectam scio Borelli famam, non minùs ac de literaria Republica benemereri, si Virum Clarissimum à quacunque, vel levi, incuriæ, aut deceptionis umbra vindicaverim.

Inquit itaque laudatus Vir lib. eodem de Mot. natural. à gravitate pendentibus prop. 115. “Mercurius in fistula Torricelliana altiùs elevabitur, dum aer nebulis pluviosis imprægnatur.” At quandònam magis imprægnatur, quàm cum serenus est, totoque tempore omnem pluviam antecedente, quo pluvia ipsa, ut ità dicam, in aerem ascendit? Hìc ergò animadvertendum est sermonem procedere de Nebulis pluviosis, non de Pluviis nebulosis; immò nec de Nubibus ipsis, quarum nusquàm ulla fuit mentio, cum sint merè accidentales, & ex varia vaporum textura pendentes, adeòque tùm cum depressione, tùm cum elevatione Mercurii compossibiles, juxtà varium pondus, quod vel simpliciter innatando, vel ad terram usque descendendo, possunt intrà aerem exercere: Cum igitur de Nebulis pluviosis loquatur Borellus, audiendus est de nebulis potissimùm ascendentibus vaporis specie, quibus videlicet solis aer potest dici imprægnari, & in morem spongiæ imbui, ut eidem pariter Borello placet, cum terminus iste tendentiam sursùm importet; non verò de descendentibus ad terram usque, quibus sic prodeuntibus aer desinit impręgnari, & incipit parere. Quas nebulas ascendentes solos aqueos vapores esse per serenitatem exhalantes colligitur ex ipso Borello prop. 64. ubi nebulæ ascendentis structuram assimilat structuræ fumi, qui procul dubio vaporosus assurgit, dicens Fumum esse aggregatum ex particulis minimis ab invicem separatis, ut præclarè in nebula observatur, & in aliis aqueis vaporibus, in quo textu nebulas, & vapores aqueos sub eadem promiscuè appellatione comprehendit, & paulò post subdit: Illa nebula, quæ representabatur continuà (& loquitur semper de ascendente, quam fumo proindè comparat) apparet esse conflata ex immensa multitudine exiguorum granulorum aquæ, quæ lento quodam motu per aerem agitantur, quales pariter istas nebulas, quas in casu nostro nomine pluviosarum indigitat, adamussìm describit, & in altissimis aeris partibus reponit in contextu: Vocat autem Pluviosas, seu, ut idem explicat, aqua gravidas, nō quia actu depluant, sed quia remota cum sint pluvię materia, in pluviam tandem sunt reversuræ, ad differentiam terrestrium, siccarumq; nebularum, quæ cum latè dissipentur abeuntes in aerem, nec pondus illius notabiliter augent, nec pluviosæ queunt stricto modo appellari: “At postquàm pluvia” (sequitur Borellus) “delapsa est” (vel secundùm partem, vel secundùm totum) “denuò Mercurius in fistula deprimitur”; proportionaliter videlicet ad pondus decidens, & ante novum vaporum reditum, quibus recurrētibus, recurrit iterùm prima pars ejusdem propositionis.

Sed ne videamur ludere in verbis, jàm palàm evidentissimè fiat genuinus sensus allatæ propositionis, qui profectò non alius esse potest ab eo, quem semel, atque iterum retulit immediatè ante Borellus ipse prop. 113. ut aliàs notavimus, scilicet, quòd “appropinquante pluvia Mercurius soleat elevari, pluvia verò jam actù cadente, deprimi, & quòd aer magis gravitet ante pluviam, quam in ipso pluvię descēsu”; Quarè cohęrenter ad istos clarissimos textus, idem prorsùs terminis universalioribus, ideòque diversis, concludit in prop. 115. quam tamen, priusquam statuat, evidentissimo experimento (quod accuratissimè institutum suppono) antecedenter demonstrat in prop. 114. quæ pro transcripta ad literam integrè hìc habeatur, utpote quæ secundùm omnia sua membra 115.ę in cujus gratiam præmittitur exactè respondet. Facta itaque seria horum omnium collatione, sensus iste indubitanter ex controversa propositione resultat, nempe, quod *Dùm aqueæ particulæ intrà aerem simpliciter degunt suprà superficiem Mercurii stagnantis, idem Mercurius ab addito isto pondere elevatur, dùm verò infrà illius superficiem concidunt, & terram incipiunt attingere, ab isto dempto pondere per gradus deprimitur,* quemadmodum immerso intrà puteum oleosum Barometro, citata prop. 114. additoque insuper Vase arena, vel aqua pleno (ut adduntur in aere aqueæ nebulę) Mercurius elevatur; eodem vero revoluto Vase, quandiù arena, vel aqua descendens Mercurii superficiem non prætergreditur (ut cum nebulæ remotissimo descensu lentè deorsùm vergentes nondùm delabuntur infrà Mercurium) tandiù præcisè Mercurius ibidem sistitur; at statìm ac infrà Mercurii superficiem delapsa arena, vel aqua putei fundum perreptat (ut nebulæ ipsæ, cum terram paulatìm attingunt) Mercurius quoque proportionalitèr sensìm deprimitur. Quibus dubio procul ad mentem Borelli sic stantibus non potest ullo pacto intelligi in allata prop. 115. pro nebula pluviosa Mercurium attollente nebula perpluens, & decidens in terram, ut eam assequatur, cum “pluvia jam actu cadente”, ut vidimus, “terramque premente, ac proptereà secundum aliquam portionem sui delapsa, deprimatur Mercurius”; sed debet constantèr intelligi quilibet aeris status ante vaporum translationem in terram, sive deinde (ut crebriùs assolet) serenus sit aer, & vapores congerat, aut discretos asservet, sive nubilus, & eos opaciores citrà descensum sustineat, sive denique sit in tali dispositione, ut vel nubilus, vel leviter solùm turbatus eosdem etiam incipiat remotè (præciso semper terræ contactu) deorsum dirigere; quarum omnium varietatum respicientium Prognosim temporum, in fundando suo universali Theoremate, aeris pondus, non temperiem explicante, minimè solicitus fuit Borellus Philosophum agens, non Astronomum.

Pointing hand
Pointing hand
Pointing hand
Pointing hand

Et hùc revocanda sunt, quæ suprà firmavimus de Pluvia vaporosa, & insensili tot rationibus, & effectibus sensibilibus manifesta, qua sola ritè examinata, nulla potest esse in Borelli propositionibus, & Experimentis dubietas; siquidem ex aliàs enumeratis Phœnomenis, quæ apud omnes audiunt à sæculo pro signis futuræ pluviæ, patet, vapores aqueos terram imbuere, atque comprimere, & in aere infimo nobiscum cohabitare quandòque longè ante pluviam sensibilem, & ipsa aliquandò etiam non succedente, immò in ipsa serenitate paululùm turbida; quarè etsi motis etiam ab alto cum lenta directione ad terram vaporibus, Mercurius adhùc altus sustineatur, ante eorum contactum cum superficie Terræ, talis tamen vaporum transitoria suspensio, & brevis est, & nobis occulta, ac cum sereno tempore plerùmque confusa, eo enìm ipso, quod vel leve illius inditium nobis apparet, jàm vapores nostram infimam regionem, & terram ipsam assequuntur; quarè tempus omne descensus illorum ante contactum terræ, à prævio tempore simplicis innatationis nequit distingui, sed cum eo prorsùs coincidit, tum quò ad premendum æqualiter Mercurium, tum quò ad nullos adhùc pluviosos producendos effectus nobis sensibiles. Cardo igitur difficultatis versatur in dignoscendo præcisè tempore, quo vapores isti terram premunt, vel non; cum verè non rarò apud nos perpluant, & per quandam veluti præcipitationem quasi è spongia exprimantur, ob inexplicabiles superioris Atmosphœræ agitationes, tùnc cùm minùs videntur perpluere, quod flantibus in ipsa, qualicunque, serenitate Austris, & Euronotis est manifestum, ut ideò quotiescunque crassior quædam humiditas, & mador in infimis corporibus, puta saxis, lignis, aliisque recensitis deprehenditur, sive id per nebulosam, nubilosam, turbatam, vel etiam serenam (eo quo potest modo) tempestatem contingat, totiès infallibiliter (& aliàs etiam cum minùs sensibilis est mador iste) actualem aqueorum vaporum descensum in terram liceat statuere: Undè mirum non est, si per aliquot horas, immò per diem quandoque integrum ante pluviam sensibilem conspicua reddatur Mercurii depressio, ab imminuto per vaporosam pluviam aeris pondere, atque discerpta substantia procedens, quam proptereà depressionem falsò quis vaporibus simpliciter innatantibus, vel terram nondùm assecutis adscribet. Quamobrèm inconcussum adhùc Doctissimi Borelli stat Theorema, quod “Dum aer nebulis pluviosis impręgnatur”, & ipsis gravidus manet in quacunque sui parte (dummodò fœtus terram non premat, secùs non ampliùs prægnaret aer) “tunc Mercurius elevatur: At postquam pluvia delapsa est”, seù postquam nebulæ, & vapores illi terram attigerunt (alleviato sic, vel partialiter, vel totaliter, vel sensibiliter, vel insensibiliter aeris pondere) “Mercurius in fistula denuò deprimitur”, proportionaliter ad descensum vaporum, & antequam recentibus iterùm, quòd paulò post solet contingere, Aer imprægnetur. Atque ità quanlibet pluviosam humiditatem comprehendendo Torricelliana fistula, in qua Mercurius per siccitatem crescit, & per humiditatem decrescit, sibi non minùs (ac forte universaliùs) Hygrometri, quam Barometri nomen poterit in posterum vindicare.

His in hunc modum statutis, progreditur ad demonstrandam Propositionem suam Vir Perspicacissimus subnectens: “Ab hoc evidentissimo experimento” (videlicet in antecedente prop. 114. enunciato) “Problema nostrum solvi posse censeo, quandoquidem quid aliud sunt nebulæ pluviosæ, scilicet aqua gravidæ, quam aggregatum ex innumeris granulis minutissimis aqueis?” (quàm benè concordat hic textus cum nuperrimè allato prop. 64. nebulam ascendentem, & fumo comparatam describente!) “Et cum prædicta nebula in altissimis aeris partibus innatat” (en explicita aeris inferioris serenitas per expressam innatationem rarioris, & diaphanæ nebulæ, & per situm altissimum, in quo eadem sustinetur) “vel lentissimo motu aqueæ particulæ ejus descendunt” (en aliqua nonnunquam serenitatis turbatio, quatenùs ex eadem prop. 64. “prædicta granula aquea copiosissima vagantia per aerem non facilè visibilia sunt sigillatìm ob eorum exiguitatem, sed possunt, quandòque magìs, quandòque minùs, pro varia raritate, vel densitate, transitum luci impedire”: Cum inquam lentissimo motu descendunt aqueæ altissimarum nebularum particulæ, hoc est errabundo, & tortuoso progressu obvios aereæ texturæ mæandros cæspitanter, ac obliquè pervadunt, ibidemque immorantes, & ab ipso adhùc aere sustentatæ variè, & lentè admodùm circumaguntur ad centrum, nondùm tamen, ut infrà ex contextu, terram attingunt, eamve usque adhùc humectando assequuntur) “procùl dubio suo pondere naturali augent aeris gravitatem” (quatenùs intrà illius vacuitates, ut alibi, superadditæ reconduntur, atque nonnihil immorando vagantur) “ideòque majori nisu Globum Terraqueum comprimunt, quàm aer purus, & aqueis guttulis omninò privatus constringere eum possit; & ideò fistula Mercurialis A. B. C. in infimo prædicto aere constituta comprimitur, nedùm à pondere superstantis aeris, sed præterea à pondere totius aquæ nebulam supremam componentis” (vocādo hanc ipsam aquam nomine iterùm supremæ, & altissimæ nebulæ, nunquàm verò Nubis, ut ipsam comitem serenitatem includeret.)

Hìc autem considerat Auctor aqueam vaporum naturam, in quam sunt resolvendi, & incrementum aerei ponderis per additionem eorum, sivè ipsi innatent aeri, sivè intrà eum longè à terra descendant, ac denique ejusdem aerei ponderis decremētum per hujusmodi vaporum (non sine terreis etiàm particulis) ablegationem, & translationem in terram; juxtà quas omnes itus, & reditus vicissitudines, alterna quoque succedit secundùm diversas Atmosphœrę partes, & secūdùm diversa itidem tempora, serenitatis, & pluviæ perpetuitas. Hìnc haud difficulter potest elici coniectura excelsi, atq; mirandi vaporum ascensus, & expressionis eorundem à Globo Terraqueo; cum enìm innumeras aeris vacuitates per totum Cap. 12. abundè probatas (quas etiamsi supponamus æthere perfusas, parùm refert) hoc loco supponat Borellus, facile est intelligere ad seriem doctrinæ illius, quod ubì aer secundùm notabilem portionem sui, sive ob pluvias antecedentes, sive ob quamlibet causam vaporosis aqueis guttulis interpositis magìs privatus, atque inanis extiterit, aer reliquus circumjacens, magisque plenus, ac densus Globi Terraquei superficiem (ut ejusdem, ut suprà, Borelli verbis utar) majori nisu constringat, ac illam constringat, & comprimat antedicta portio majoribus vacuitatibus scatens, in easque proptereà vacuitates, & capacia inania spatiola, ubi nulla est resistentia, necesse erit sursùm urgeri particulas aqueas usquè ad propinqui aeris æquilibrium, quemadmodùm in Vacuo Torricelliano Aqua per hujusmodi pressionem ad trigintaduorum pedum altitudinem elevatur. Sed quià sicuti de fumo notat idē Borellus prop. 66. quòd absque exhalationibus igneis non possent ad insignem altitudinem fumi particulæ elevari, & concludit ab igneis particulis fumum rarefactum elevari posteà ab impulsu gravioris aeris ambientis per expressionem, ità & de Aqua animadvertit prop. 275. certum esse ignis particulas seu exhalationes, perpetuò discurrere, fluereque per omnia corpora tàm densa, quàm fluida, & quò major erit copia discurrentium igniculorum, eò magìs corpora inertia, ut sunt aquæ particulæ intrà aquam æquilibratæ, agitari, impellique posse, & perseverante præsertìm Aqua in statu fluido, per eam procùl dubio insignem copiam igniculorum diffundi, & agitari; & in progressu fidentiùs infert, probabile esse, ut in statu præsertìm fluiditatis magna copia igniculorum, vel exhalationum ignearum impellere possit minimas Aquæ particulas, easque insinuare intrà vacua spatia tubulorum aereorum; estò etiàm quòd per transennam in prop. 168. aqueis vaporibus non modò concesserit, præter vacuitatum repletionem, particulas ipsas aereas è suis quandòque loculis nonnihil dimovere, & eas perterebrare, ut viam sibi parent ad vacuum (non ità tamèn ut procùl abeant aereæ, sed tantummodò ut cedant in se ipsas, suasque intimas vacuitates receptę) verùm etiam eosdem vapores ab aqua hyemis tempore motu placido difflari protulerit absque adiumento ignis (intelligendo tamen defectum ignis sensibilioris, ad differentiam vaporum ferventis aquæ) aut alterius, ut inquit, rapidæ violentiæ: cujus textus, etsi occasionalis, sensum cum dogmaticis nupèr allatis potest conciliare quilibet intentionem Auctoris in diversis hisce casibus accuratiùs attendet: in quo insuper textu, ut & in aliis infrà adducendis, licet vapores aqueos, atque nebulas nil aliud esse, quam congeriem exilissimarum particularum aquæ prodiderit, attamen hoc tantummodò relatè ad potiorem partem concretum vaporis constituentem, & denominationem aquei illi tribuentem intellexit, cum cœteroqui in ipsis vaporibus inclusos perpetuò, ut suprà, simul igniculos, ubique comprehendat, atque supponat; quod una hìc pro pluribus vice admonuisse sufficiat: Quia inquam indubitanter ex Borelli mente intrà ipsam aquam (idem dico proportionaliter de terreis exhalationibus) aliqua degit subtilior materia, sive à Sole, sive ab Æthere, sive ab Ignibus subterraneis, aliove quolibet calore Terræ concentrico derivata, quæ jugi suo motu particulas ejusdem aquæ indesinenter evolvit, hinc fit, ut eædem halituosæ particulæ intrà aeris spatiola assurgentes (dato etiam, quòd simplex aqua ad extremam tenuitatem quacunque vi cum plurima superficie redacta possit se sola aeri innatare, ut ipsi aquæ auri folia supernatant) cum non nisi à susceptis igniculis queant attenuari, & dividi, ipsis idcircò intimè immixtis, vel alia qualibet leviore interclusa verosimilitèr turgeant materia (quæ propter summam tenuitatem ultrà omnia corpuscula ponderosiora, etiam, si lubeat, ob eorum pressionem superassurgit) adeòque avolantes vapores hujusmodi non sint, rigorosè loquendo, simplicissima aqua, sed adiunctam habeant tantam leviorem materiam, ut cum ea concretum quoddam rariùs, seu moleculam quandam ex majori aquę, & minimo alterius materiæ pondere conflatam constituant (ut in bullis puerilibus ex aqua, sapone, & spiritu insufflato confectis fieri observat Borellus citata prop. 259.) quæ rara, inanis, & expansa molecula sic contexta absolutè æquè solum, vel minùs etiam gravitet, ac gravitat aer data paritate molis, ac proindè suprà sortem, & Libellam Aquæ intrà Vacuum ascendentis assurgat, repletisque disgregato agmine plurimis ejusdem aeris spatiolis (quæ ex propositionibus 259, & 274. ingentia valdè sunt comparativè ad molem aeris densam) auctoque semper per sui additionem novo pondere, in ipsum etiam aerem, à quo sursùm exprimitur, nonnunquàm facescat, ut in vaporosis effluviis ab aqua fervente elevatis quotidiè cernimus. Intrà elatiorem ergò aeris regionem tandiù spatiantur moleculæ, seù, ut cum Borello loquar, Nebulæ istæ pluviosæ, donec à ventis potissimùm, vel alia de causa turmatìm agitatæ, motæ, & confusæ ulteriorem densitatem, & opacitatem acquirant, ac per majorem tandèm contactum ad invicem diffringantur, avoletque illicò in supremam regionem contentus halitus, ipsæque effętę, ac in aqueam nativam simplicitatem redeuntes, molem, & corpus reinduant pari mole subiecti aeris gravius, non alia quidem via acquisito pondere, nisi ob variatam, acquisitamve molem densiorem, & ob materię subtilioris exclusionem, ut in distillationibus artificialibus, earumque primò vaporosis nebulis, postmodùm successivis concretis imbribus palàm deprehendimus. In hac autem vaporosa metamorphosi in aquea primæva natalia iterùm redeunte, talis ut plurimùm servatur progressus, & ordo, ut antecedentèr ad pluviam sensibilem, ac successivè perseverante pluvia, exiles, & invisibiles (densiores quippè) vapores aquei paululùm graviores aere, ut suprà, redditi, prævio, & durabili influxu per insignem loci tractum, infimum ipsum aerem clandestino madore imbuant, terramque simul lentè, occultè, ac prorsùs insensibiliter conspergendo, ejusdem aeris clàm se exonerantis pondus, ac pressionem imminuant, postmodùm unitis per majorem adhùc contactum crassioribus disruptarum molecularum particulis, in guttas tandèm concrescant, pluviam sensibilem efformantes, præcipiti nisu, & festinantèr, (medio videlicèt subterfugiente, & impetum ruentis molis minimè sustinente) inferiùs reducem.

Ex his omnibus varium Atmosphęrę statum pro diversa tempestatum habitudine satìs exprimentibus, rationabilitèr colligi potest, serenum aerem, serenitate potissimùm pluviam antecedente, etsi in inferiore sui parte rutilans sit, magna tamèn vaporum copia turgere in suprema, & altissima (ut suprà verbis Borelli retulimus) ad quam cum insuper clarè non pertingat humanus oculus, qui vìx verę serenitatis est Judex competens ad modicum Atmosphœræ intervallum, atro-cœruleum longinqui aeris colorem (diaphanum quippè) serenum judicat, præcipuè cum nebulæ ibidem degentes sint in morem corpusculorum in Solis radiis conspicuorum intrà cubicula, nec proptereà aeris serenitatem rigorosè tollentes, similitudinem adducente Borello in citata prop. 64. E’ contrà quando vapores, vel nubium specie, vel turbidiore solùm influxu descendendo infimum aerem, terramque ipsam inficiunt (quod dùm insensibiliter perpluunt, solet contingere) tunc aerem, qui verè pluviosus est, nubilum, & caligantem tantummodò judicat oculus; delapso vero universo vaporum cumulo, nitidiorem satis, perspicuam, pellucidam, minusque luteam priore serenitatem intueri certiùs suademur, cœruleo colore, & glasteo (qualis ferè nubibus quandòque fulmineis per æstatem competit) in vividiorem, & splendidiorem converso; Nec prorsùs iniuria sensuum fidem videtur eludere Borelliana hæc hypothesis tot vapores sereno, & luminoso aeri tribuens, quot nubiloso, & opaco; quandoquidèm notum est plùs vaporum, & materiæ crassioris inesse candelæ accensæ, cujus è lumine lumen carpimus, quàm recèns extinctæ, cujus fumo cæcutimus. Quibus ità se habentibus, & ad regulam ponderis intrà aerem crescentis, & decrescentis, crescente quoque, & decrescente intrà fistulam Toricellianam Mercurio, cohærenter subiungit Borellus: “Itaq; per aliquod tempus, antequam pluvia descendat”, (non verò dùm Nebulæ jàm specie descendit; immò nec immediatè ante, sed per aliquod tempus antequàm pluvia, etiàm insensilis, descendat, ut serena semper magis, nec ullo pacto pluviosa innuatur constitutio) “fieri potest ut Mercurius in fistula supremam illam” (non solum modicam) “altitudinem M. pertingat, in eaque permaneat” (ut per hanc insignem elevationem permanentem, non immediatam, sed tardiusculam, & usque ad depressionem Mercurii protrahendam pluviam rursùs insinuet) “Et hoc nedùm à nebulis, sed à quacunque alia causa gravitante effici potest; Si enim terrestris pulvis à Vento, vel alia commotione sursùm impellatur” (quemadmodùm sursùm impelluntur Nebulæ pluviosę) “atque per aerem dissipetur, spargaturque” (ut illum ibidèm dispergi, & diù suspensum detineri prop. 65. notat idem Borellus) “tunc nemo dubitat aerem graviori nisu superficiem Orbis Terraquei comprimere. Si postea à qualibet causa nebula impellatur” (sermo adhùc est principalitèr de nebula insensili, seù, quod idem est, de vaporibus, & non præcisè de pluvia sensibili) “ut nimirùm terram attingat, scilicèt pluvia paulatìm” (hoc est lentè, & insensibiliter) “terram assequatur, eamque humectet” (inquit solùm humectet, non perluat, inundet, vel saturet, ut simplicem etiàm humectationem, qualem citrà pluviam sensibilem sensibiliter observari retulimus, ex vi istius textus comprehèndat) “tunc patet innumera aquæ granula terræ inniti, neq; ampliùs aeris gravitatem” (dicamus & graviditatem) “& compressionem augere” (ad differentiam lentissimi illius motus, quo descendētes aqueas nebularum particulas aeris gravitatem augere suprà dicebat idem Borellus, omnem tunc penitùs terræ contactum excludens, aeremque proptereà nebulis pluviosis adhùc prægnantem appellans; qui sanè duo textus de eadem nebula descendente, atque aeris gravitatem augente ante contactum terræ, post contactum verò minuente, ad invicem sunt conferendi, & clarè distinguendi pro nostra, & Borelli ipsius indemnitate) “Et quia à terra subiecta sustentantur, non possunt ut priùs suo naturali pondere comprimere superficiem infimam Mercurii stagnantis, & proptereà semper à minori pondere Mercurius in C. comprimitur, prout magis pluvia ad terram perducitur, & prout magis aer illo pondere alleviatur” (quę omnia Mercurii depressionem, & aeris expurgationem per gradus apprimè explicant, quià pluviam simùl insensilem sensibilis Prodromam ex antedictis supponunt) “Et propereà superficies ejus in suprema fistulæ parte sensìm deprimitur usque ad infimum situm F.” Atque hic est terminus depressionis. Post pluviæ verò delapsum, quemadmodùm per aliquod breve tempus hujusmodi depressio perdurat, sic paulò post per gradus iterùm Mercurius incipit elevari ad calculum, & mensuram novi vaporum ascensus.

Hæc de sicco, & pluvioso aere dicta, proportionaliter Ventis Septentrionalibus, & Meridionalibus possunt applicari, quatenùs Australes Venti aqueam humiditatem, qua abundè scatent, ab aere in terram asportant, vt eorum flatus sit quædam abortiva pluvia, cum eosdem, qui pluviam vaporosam comitantur, experiamur effectus, ut cuilibet obvium est; Aquilonares verò sicco flamine aerem verberantes, in ipsum aerem, quem proptereà densiorem, & strictiorem reddunt, eosdem vapores, unà cum novis terreis, quibus sunt referti, particulis magìs incuneant, adeòque per Septentrionales Ventos (per quos proindè serenitas stabilior inducitur, etsi augeatur aereum pondus) elevatur Mercurius, per Australes verò deprimitur. A’ quibus pariter Ventis Atmosphœram variè confundentibus, & nonnunquàm evertentibus contingere potest id, quod Corollarii loco opportunè monet laudatus Vir, nempè: “Licet hoc verum sit” (scilicet per excretionem pluviæ cujuslibet Mercurium deprimi) “non tamen indè elici potest conversa regula generalis, ut nimirùm quotiescunque Mercurius in fistula elevatur, debeat pluvia expectari” (nàm præterquàmquòd ad hoc pręnoscendum insignis requiritur, & non quæcunque, ut alibi diximus, Mercurii elevatio, universalior etiàm aliis nominibus regula est de pluvia actuali insensili in decremento Mercurii sensibilem proximè dispositam regulariter præmonstrante, quam de eadem sensibili futura in incremento ejusdem; quod sanè, ut ex prop. 113. cum Borello circumspectè notavimus, salvat Mercurii elevationem per ventos Septentrionales diuturnioris serenitatis auctores, & per nubes quandòque ipsas non descensuras, sed dissipandas, vel aliò transportandas inductam, ut infrà ex contextu; multòque magìs salvat, & ultrò confirmat expositionem nostram in propositionem 115. quòd nempè aliud sit aerem impręgnari nebulis pluviosis, aliud nebulas pluviosas ab aere in terram præcipitari; siquidem in elevatione Mercurii primum contingere absolutè decrevit, secundùm verò non modò actualiter non succedere, sed nec universaliter indè expectandum esse velut aliquid necessariò consequens, hoc loco, ubi de tempestatum temperie ex professo verba facit, prudenter admonet) “quandoquidèm” (immediatè subjungit) “potest hujusmodi augmentum compressionis produci ab aliqua ingenti agitatione supremæ Atmosphœræ. Et si fortè à particulis aqueis, & terreis sublevatis major gravitas aeris producitur, fieri potest, ut à violentia Ventorum alibi transportentur nebulæ, & sic pluvia alibi translata non decidat in eo loco ubi originem habuit”; (unde idem nonnunquam ventus uni regioni serenitatem, alteri pluviam adducit.) Quarè si ad normam ipsius experimenti, & cohærentèr simul ad Borelli principia, aliqua frequentiùs contingens quoad prognosim tempestatum statuenda sit observatio, hæc potissimùm esse poterit, ut in modica Mercurii altitudine Aer ut plurimùm serenus existat cum probabili duratione; in insigni, aùt immodica altitudine serenitas ipsa pluviam non longè distantem prænunciet; in depressione verò huic altitudini succedanea, pluvia actualis insensilis, & hinc sensibilis futura, vel eadem sensibilis jam præsens, aut im̄ediatè prægressa indigitetur, adeòque elevatio modica Mercurii sit serenitatis signum simpliciter diagnosticum, insignis verò sit pluviæ prognosticum, ac tandèm depressio sit ipsius pluviæ tùm insensilis, tùm sensibilis, vel præsentis, vel immediatè futuræ, vel immediatè prægressæ signum respectivè diagnosticum, atque prognosticum, salvis tamen reliquis, notante Borello, Ventorum ut suprà spirantium motionibus; In qua pariter rectè instituenda Prognosi, illud summè notandum, non esse considerandam simpliciter, vel abstrahendam ab integro anni cursu majorem indiscriminatìm, vel minorem Mercurii altitudinem, cum pro diversa anni temporum ratione Aer etiam purus, & ferè vaporibus cassus propter variam, quam tunc suapte natura sortitur, densitatem, vel raritatem, sit quoquè diversimodè ponderosus, adeòque aliqua Mercurii altitudo, quæ uno tempore serenitatis est index, altero sit index pluviæ, ut quilibet ex re ipsa potest dignoscere, sed esse considerandam diversitatem altitudinum eadem ipsissima tempestate sibi invicèm proximè succedentium, & respectivè semper, ac indispensabiliter ad constitutionem aeris immediatè antecedentem. Quæ omnia, & singula tùm cum veritate experimentali, tùm cum solidis Borelli Propositionibus, earumq; rationibus exactissimè congruunt, ut proptereà idem rationabiliter sic inferat: “Atque ex his omnibus concludi potest aerem reverà suo pondere, & vi elastica comprimere Mercurium in fistula contentum, eumque ad illam determinatam altitudinem elevare”; hoc est, ut in epilogum omnia contrahantur, *Aerem ipsum tandiù graviorem reddi, & Mercurium altiùs urgere, quandiù intrà ejusdem spatiola suspenduntur vapores aquei, quod in ipsa serenitate succedit; eundem verò aerem minùs gravitare, & Mercurium in minori altitudine sustinere, quandiù illi iidem vapores incipiunt ab aere excuti, & terræ inniti, quod in ipsa pluvia, & paulò ante pluviam sensibilem solet contingere.* In hoc autem finali Theoremate satis providè nudo, & ignavo ponderi vim insupèr aeris elasticam hùcusque semper suppositam, & prop. 122. jam luculentèr probatam explicitè adiungit, ut quæ in exercendo pressionis nisu, aucto vicissìm, & imminuto superiori ponderi justissima semper proportione respondet: Qui equidem conatus elasticus quantùm conferre possit ad variandam librationem Mercurii in fistula Torricelliana, vel ex hoc constare poterit, quòd etsi non consuescat, notante Borello, ab aeris calore, vel frigore eadem libratio notabilitèr variari, quotiès idem Aer calidus, vel frigidus cum aere sibi proximo, vel cum reliqua Atmosphœra potest æquilibrari, nihilominùs, si immisso, ut pluriès expertus sum, intrà Vas aliquod exactè clausum, & externo aeri impervium, Barometro, eminente extrà Vas sufficienti portione fistulæ, Vas idem calefiat, aerque ibidem conclusus, & rarefactus in majorem elasticitatem cieatur, statìm Mercurius Alipes celerrimè volans assurgit, iterumque refrigerato Vase spontè subsidit: quarè quid analogum fortè contingere posse in aere libero non modò per proprium pondus, sed & per aliquam vim superiorem intrà constitutos limites naturaliter detento, atque nonnihil coercito, & in sicca magis, quàm in humida constitutione quoad partes suas rigido-flexiles resilienti, & elastico (igneo quippè, terreove, non aqueo) magisque proptereà prementi (ut accideret massæ crinium crispatæ intrà cotylam per vim conclusę, & in ejusdem latera ad mensuram alternæ siccitatis, vel humiditatis vario nisu impingenti) aliquis fortè coniecturę locus esset; nec pauca suppeterent pro firmanda, ac dilucidanda hujusmodi hypothesi, quæ tamèn modò enucleare non vacat.

Pointing hand
Pointing hand
Pointing hand
Pointing hand

Ab ipso autèm absolutè prementis aeris conatu Mercurium in diversa altitudine sustineri, eodem Mercurio prætèr sui ponderis exercitium huic operi nihil præstante, facile coniicere possumus ex hoc, quod duobus assumptis Barometris, & altero eorum utrinque probè obturato, ut omne tollatur externi aeris comercium, istud ad varias alterius, ut mos est, aperti mutationes minimè alteratur; restituto verò eidem externi iterùm aeris commeatu, illicò alteri non occluso, sivè in statu elevationis, sivè depressionis existenti adamussìm æquatur; illudque insuper hac occasione non prorsùs incuriosè ommittendum, quod dùm Mercurius altiùs adigitur (quo succedente, ex altera extremitate decrescit, & è converso) superficie, qua aerem prementem, ipsumque fugantem respicit concavus est, præter morem suę superficiei; dùm verò descendens, quasi victor, aerem urget, parte eadem, qua aerem fugat, convexus est, ut vel ex hoc tantùm possit unico intuitu dignosci, an Mercurius sit in via ad ascensum, an ad descensum; quà verò spatium supremum deserit, ubi nullam sensibilem pressionem patitur, nec ullam pariter sensibilem, sivè in ascensu, sivè in descensu patitur superficiei mutationem, nisi fistula in parte superiore sit ad horizontem nonnihil inflexa, in quo casu dùm Mercurius suo tantùm pondere labitur, aliquot granula sphœrica per tubi asperitates consuevit relinquere. Quarè plurimis adhùc speculationibus occasio superest in perscrutando intimiùs hoc Mercuriali, Aereoque Phœnomeno, cujus ulteriorem indaginem citrà ullius iniuriam philosophica libertate hactenùs tentavere non pauci; nec alio nomine posthabitis omnibus, quæ crassior Minerva mea forsàn suggereret cogitatis, vulgatam Doctissimi Borelli rationem amplector ipse, nisi quià de meo curtæ supellectilis penu magìs idoneam depromere non suppetit, alienamq; sequor, meliore carēs, quam nihilominùs à perspicacissima Pallade tua juvat expectare.

Attende interìm, Vir Solertissime, cui se tota lubentèr pandit Natura, nùm quæ retuli sedulis tuis Barometricis Ephemeridibus quàm proximè cudendis consonent; sin minùs, in id animum intende, ut quidquid lima rigidiore indiguerit, priusquam publici Juris facias, amica saltem severitate castiges; idque constanter credas, fore nunquàm, ut vel istius, vel cujuspiam alterius literariæ rei mihi complaceam, nisi simùl illa eadem tibi placuerit, cui cuncta placere sum anxius, quæ summam de te existimationem meam valeāt testatam facere: hanc ipsam verò humanitati tuæ satìs acceptam rebor, si tantundèm retribuas amoris, quantùm tibi amicissimi obsequii pręstare studet

Tui semper Nominis

Mutinæ die __ Januarii 1695.

Officiosissimus Cultor Franciscus Tortus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings