ILLUSTRISSIME PRÆSES·
Reading edition

Literatis Viris, imò Literatorum Principibus, Studiorum meorum conatus devovere mihi solenne est, non quòd putem scribere me Varo, vel Consule digna, sed ut Virtuti famæ celebritate conspicuæ id quod possum obsequii genus exhibeam, & simul aliquod Operæ pretium adsciscam. Cum itaque binas Dissertationes meas de Constitutionibus Annorum 1690, & 91 duobus Celeberrimis Viris inscriptas jam ediderim, priorem quidem D. Malliabequio, alteram verò D. Leibnitio, reliquas trium sequentium Annorum Tibi, Præses Sapientissime, animo jam dudum voveram, sed variis occupationibus implicitus, id quod fueram meditatus ad Umbilicum deducere non potui; modò igitur has Observationes meas de Mercurii Motionibus, in Barometro sub Tui Nominis auspicio prodire volui, Vir Doctissime, verè, & extra omnem assentationis aleam, Literatorum Princeps, qui dignus habitus, ut in S.R.I. Cæsareo-Leopoldina Academia Naturæ Curiosorum Præsidis locum pro Celeberrimo Volkamero vita functo occupares. Novi equidem quàm tenue sit id quod Amplitudini Nominis Tui sistere audeo, sed animo voluens qualis sim Debitor, dum succurrit Te Literis Tuis humanissimis me prorsus immeritum, & nil tale cogitantem ad Nobilissimam Academiam istam invitasse, ac postmodum honorifico Diplomate decorasse, non potui quin aliquod grati animi Specimen palàm proferrem. Qua soles igitur humanitate meum hoc Opusculum excipe, ac Tuo favore prosequere, ob id etenim forsan legetur. Vale tam celebris Academiæ, & totius Literariæ Reipublicæ Ornamentum.
Mutinæ Idibus Jan. 1695.
Illustrissimi, ac Amplissimi Nominis Tui
Studiosissimus, & Observantissimus Cultor Bernardinus Ramazzinus.

IMPRIMATUR
Inquisitor Generalis Mutinæ.

VIDIT
Joannes Gallianus de Coccapanis.



Neminem ferè ex Rerum Naturalium Professoribus hac nostrâ Ætate, & Sæculo tàm erudito esse video qui duo illa famosa Instrumenta, Barometrum scilicet, ac Thermometrum ad varias Aeris vicissitudines dignoscendas, ac si lubet etiàm dimetiendas, in suo Musæo non servet, perpaucos tamen adhuc fuisse existimo qui ad quotidianas Observationes circà hæc Instrumenta animum intenderint, vel illas, quòd sciam, ediderint; ex quo forsan non levia Errata, & falsas Suppositiones irrepsisse (saltem circà Motiones quæ in Barometro fiunt) quin & Doctissimos Viros hisce hallucinationibus ansam præbuisse meritò suspicari licet. Iisdem erroribus aliorum Scripta me quoque per aliquod tempus transversum egisse fateri non pudet; Ratiocinio enim Celeberrimi Viri Jo: Alphonsi Borelli in Opere tam commēdato de Motionibus Naturalibus à Gravitate pēdentibus nimis fidens putabam, imò cum tanto Præceptore jurassem quòd nebuloso Cœlo, & impendente pluviâ ob auctam (saltem probabiliter) Aeris gravitatem altiùs in fistulâ debuisset elevari Mercurius, sicuti post pluviam, Aere repurgato, & redeunte Serenitate, deprimi; verùm ex Observationibus singulis diebus in hac Urbe per integrum Annum accuratè mihi habitis deprehendi me non leviter deceptum, ac toto Cœlo errasse; constanter enim post diuturnam Serenitatem, Cœlo nubibus obducto, ac imminente pluviâ, cum Aerem quilibet graviorem crederet, Mercurium in fistula descendere observavi, attolli autem post pluviarum descensum Aere serenato. Validissima equidem sunt rationum momenta quibus Vir Clarissimus statuminare satagit Propositionem suam 515. quæ sic habet. Mercurius in fistula Torricelliana altiùs elevatur dum Aer nebulis pluviosis impręgnatur, at postquam pluvia delapsa est, denuò Mercurius in fistula deprimitur. Ast in contrarium ìpsa reclamat Experientia, quę Ratiociniis nostris persæpè illudit, & ingeniosè conficta, sed falsis fundamentis superstructa, facillimè diruît.
Mirabitur forsan quispiam quòd duorum Annorum Observationibus, quas Pisis Vir Clarissimus An̄is 1657, & 58 Serenissimi Ferdinandi Secundi M. Hetruriæ Ducis jussu fecisse ait, unius Anni Observationes tam audacter opponam; is tamen sciat me dubium aliquandiu hæsisse, num ipsius Borelli sensum rectè attigissem, vel locorum distantia, sivè Instrumētorum diversitas incongruentiam hanc, & Observationum diversitatem parere potuisset; verùm Propositionis verba satis perspicua, & appositas figuras observās in quibus de simplici Barometro Borellum intellexisse satis liquet, unàque nuperas Doctissimorum Virorum Observationes, qui in remotissimis Regionibus de Barometro, vel ex professo, vel datâ opportunitate scripsere, perpendens, illorumque Observationibus meis in hac Civitate factis valdè conformibus compertis, de veritate Borellianę Propositionis cœpi non parum hæsitare. Prodiit sex ab hinc Annis Libellus Auctoris Anonymi, cui titulus. Traittez des Baromètres, Thermomètres, & Notiomètres. Par M.D. A Amsterdam Chez Henry Vvestein. Hic Auctor diversas Barometrorum formas, & varias regulas ipsos cōstruendi tradit, quod autem ad id de quo ambigitur spectat, apertè asserit, quòd cum supra quendam limitem in fistulâ Mercurius assurgit, Serenitas significatur, & cum infrà ipsum descendit, pluviosa Tempestas prænunciatur; lubet autem ejusdem verba hic apponere. Il est certaen, que lors qu’il montera au dessus des vingtsept pouces, & un quart il marquera le beau temps sera serain, calme, & confirmè au beau; & ne changera pas que le vif-argent n’ait descendu au dessous des 27 pouces, & un quart. S’il descend lentement, & peu a peu le mauvàis temps viendra lentement, & par degrèz; mais s’il descend subitement le temps changera tout à coup du beau au vilain.
Haud secus sentit Vallemontius, Vir rerum naturalium Sagacissimus Explorator in Opere suo curiosissimo Anno elapso Parisiis impresso, cui titulus. La Physique occulte, ou Traitè de la Baguette Divinatoire. Par M. L. L. de Vallemont Prètre, & Docteur en Theologie; nam cap. 11. hęc habet verba. Lors que le temps est calme, & qu’il semble que il va pluvoir le Mercure decende ordinairement. Quand il fait beau temps, & qu’ l’air est serein le Mercure est ordinairement assez haut; & paulò post cujusdam Machinæ constructionem ex inventione Othonis Guerichii describens, quam ipse Inventor Hominem Anemoscopium, seu Prophetam Physicum appellat, qui nihil aliud est quam homunculus ligneus qui in tubo vitreo Mercurio incumbens modò erigitur, modò deprimitur prout gravior, vel levior est Aer, hæc habet verba. C’est un petit homme de bois, qui monte dans un tuyau de verre à misure que l’air devient plus pesant, & qui dècend à proportion que l’air se decharge comme il arrive lorsqu’il pleut.
Hoc idem se Bononiæ observasse mihi non semel asservit Vir Clarissimus, & Doctissimus Jo: Galeatius Manzius in Bononiensi Archigymnasio Medicinæ, & Chirurgiæ Professor, quin plurium Mensium Observationes, quas penès me servo, humanitèr ad me transmisit, quas meis Observationibus eodem tempore Mutinæ factis valdè conformes deprehendi. Typum itaque motionum Mercurii in Barometro singulis diebus hujus Anni hic apposui, ubi videre est in quo gradu, quolibet die Mercurius steterit, qui dies pluvii fuerint, qui sereni, qui Venti perflarint, Naturalium rerum Scrutatores interim adhortans, ac præcipuè Academiæ Naturæ Curiosorum Venerandos Collegas, ut iis in locis ubi degunt laborem hunc non injucundum suscipiant; sic enim forsan collatis Experimentis, & Observationibus aliquid certi in re ancipiti haberi poterit, & genuina ratio hujus Phęnomeni clariùs innotescet.
Si tamèn plures rerum Naturaliū Studiosi erudito commercio inter se ità convenirent, suasor essem ut Barometris uterētur eodem modo quātùm fieri posset, fabrefactis, & eodem Mercurio oppletis, quandò constat Mercurium Officinarum non ubique ejusdem esse puritatis, & specificę gravitatis; quamvis enìm credibile videatur vulgarem Mercurium substantiam esse homogeneam, cum omnia, Auro dempto, illi supernatent, multis tamen impuritatibus scatere satis patet. Barometros itaq; Uniformes in hanc rem valdè laudarem; propterea nunquam satis commendanda Industria Doctissimi Viri D. Salomonis Reiselii Archiatri Vvurtēbergensis, qui, ut constat ex Ephemeridibus Germanicis hoc Anno editis, modum proponit Thermometrum Correspōdentem fabricandi, ut variis in locis diversitas in calore, & frigore haberi queat, quod idem per Barometros Correspondentes ad diversam Aeris gravitatem secundum locorum diversitatem explorandam mutuâ Amicorum communicatione obtineri posset.
Cum autem penes eos qui de Barometro scripsere variæ extent Mensuræ totius altitudinis quam Mercurius in fistulâ suspensus obtinet, itaut nonnulli ad pollices 27, & 28 extendant, alii etiam ad 29, quidam ad cubitum unum, & quadrantem, aliqui ad Pedes duos Romanos antiquos cum unciis quinque, & aliquot minutiis, ac reverà una, & eadē mensura universalis statui nequeat, tum ob locorum diversitatem, tum ob variam Mercurii conditionem, prout purior, vel impurior esse potest, & alia accidentia, quæ in ipso Experimento, dum Vacuum fit, possunt contingere, proptereà totam altitudinem perpendicularem, quam hoc Anno Mercurius in meo Barometro obtinuit, in 30 partes, seu pollices suppono divisam; & quia meus Barometer ad altitudinem pollicum 28 ad latus inflectitur, & brachium exporrigit à plano horizontali mediocriter assurgens, in quo Mercurius vagatur, ut magis sensibiliter illius motiones dignoscātur, reliquos duos pollices altitudinis perpendicularis, qui per latus inflexum fistulæ longiori tractu sunt distributi, in 90 lineas placuit esse divisos.

Typus Motionum Mercurii in Barometro singulis diebus Anni 1694. Numeri indicabunt gradus altitudinis ipsius Mercurii; littera P. Pluviam significabit; N. nebulosum Tempus sine pluvia; S. Serenitatem. Littera B. Ventum Borealem; A. Australem Ventum designabit, qui duo Venti majores alterationes in Barometro pariunt quàm reliqui. Litteræ or. & oc. Ventum Orientalem, & Occidentalem denotabunt.
Ian. Feb. Mar. Ap. Ma. Iun. Iul. Au. Sep. Oct. No. De.
1 87 SB 85 S 88 SB 84 S 83 S 81 P 84 S 84 S 84 S 82 S 83 S 88 P
2 86 N 85 S 88 S 84 S 83 SB 78 NA 84 S 84 S 84 S 87 SB 88 SB 85 P.oc.
3 82 NA 85 S 88 S 84 S 83 SB 78 N.or. 84 S 83 A 84 S 87 SB 88 SB 84 P.oc.
4 80 NA 84 N 86 S 84 S 83 P 78 S 84 S 85 SB 84 S 87 NB 88 S 84 P.oc.
5 83 SB 87 SB 85 N 83 S 83 PB 80 SB 85 S 87 S 84 SB 87 SB 88 N 87 N
6 84 SB 87 S 86 S 78 A 82 P 80 S 84 S 87 S 84 S 90 SB 86 S 87 P
7 82 NA 87 SB 85 N 80 SB 83 S 80 S 84 S 87 S 84 S 90 S 86 S 90 SB
8 83 SA 88 S 85 N 82 PB 80 PA 81 S 85 S 87 S 84 S 90 S 86 S 90 PB
9 83 S 87 SB 85 N 83 SB 79 P.or. 81 S 84 S 86 S 84 N 90 P 86 S 90 PB
10 84 S 87 S 85 NB 80 P 79 P 82 S 84 PB 85 S 86 S 90 S 86 S 89 N
11 84 S 85 S 85 P 82 S 78 P 81 S 82 PB 85 S 86 P 90 S 86 S 89 N
12 83 S 84 N 86 S 82 SB 78 P.or. 81 S 80 N 85 S 87 S 82 P.oc. 86 N 89 N
13 84 S 85 S 86 S 82 S 78 P 82 S 80 N 84 N 87 S 84 P.oc. 85 N 89 PB
14 83 N 84 N 83 P 78 P.or. 77 P 80 N 84 S 84 S 87 S 86 PB 85 PA 89 PB
15 83 N 84 S 80 P.or. 76 N 76 P 80 P 85 S 83 N 87 S 86 PB 79 PA 89 PB
16 82 N 84 S 83 S 80 S 76 P 80 S 85 S 85 S 86 S 83 P.oc. 80 N 90 SB
17 83 S 84 N 84 S 80 S 80 N 79 P 85 S 85 S 85 P.or. 84 S.oc. 84 S 90 SB
18 83 S 84 S 82 P 81 S 80 P 83 N 85 S 85 S 83 P 85 N 85 S 90 SB
19 85 S 81 N 80 P 80 N 80 P.or. 83 N 84 S 85 S 84 P.or. 84 P 82 N.or. 90 NB
20 84 S 81 N 82 PA 82 PB 80 P 82 NA 84 N 84 NA 83 SA 88 S 78 PA 90 N
21 76 N.or. 85 SB 81 PA 83 S 80 P 83 S 84 N 84 S 86 NB 88 S 84 SB 89 N
22 81 S 85 S 81 P 83 S 80 P 84.86 S 84 N 87 SB 83 NA 88 S 84 N 88 N
23 83 S 85 S 81 P 83 S 80 S 85 S 85 S 87 S 85 SB 83 N 84 SB 81 Nix
24 84 N 82 NA 80 P 83 S 80 P 85 S 87 S 84 N.oc. 86 S.or. 83 PB 82 P.oc. 84 NB
25 82 N 84 SB 81 PA 83 SB 80 P 86 N 87 S 85 S 85 S 84 SB 81 P 82 B ni.
26 83 S 84 SB 81 P 84 S 81 S 84 P 87 S 85 S 85 N 87 S 84 SB 81 B ni.
27 84 SB 84 S 82 S 83 S 83 S 84 N 86 S 84 S 84 S 89 S 85 S 81 B ni.
28 87 S 85 SB 82 S 83 S 83 S 84 N 86 S 84 S 84 N 88 N 88 S 83 NB
29 87 S 83 SB 83 S 80 S 84 P 86 S 84 N 82 S.oc. 88 S 90 S 83 Nix
30 86 N 83 P 84 SB 80 S 84 SB 84 P 87 S 83 S.oc. 83 P 90 S 83 Nix
31 85 N 84 S 82 S 84 S 85 S 80 N.or. 83 Nix

Hoc Anno quidem per totam Cispadanam, & Transpadanam Regionem, quin per universam Italiam magnâ siccitate laboratum est, ut passim ad impetrandam pluviam publicę decretę fuerint Supplicationes, ne fruges, & fructus penitus exarescerent, quarè non tam obviæ, & tam frequentes esse potuerunt circa pluviosa tempora Observationes; quoties tamen signum aliquod pluviæ apparuit, ac postmodum cecidere imbres semper deprimi Mercurium observavi, elevari autem post delapsos imbres succedente serenitate; sic per totum ferè Majum, in quo Mense largiores, & crebriores fuerunt pluviæ, Mercurius semper depressior visus est, & iis diebus quibus pluviæ cecidere infrà 80 lineam compertus est; per totam verò Hyemem, quæ præter Regionis morem sicca, & pulverulenta extitit, sublimiorem gradum Mercurius semper obtinuit, nisi quando spirarent Australes Venti, ad quorū ęstuosos flatus Mercurius deliquium quodammodo videtur pati, è sua sublimitate decidens, sicuti ad Septentrionales Ventos recreatur, ac erigitur; sic die primâ Januarii in altitudine lineę 87 apparuit, quæ dies præ cęteris serena, ac nitidissima, flante Boreâ, visa est, at die tertiâ ejusdem Mensis desedit Mercurius ad lineam 82, quæ dies fuit satis nimbosa Austro validè spirante, die verò quintâ redeunte serenitate, ac reflante Boreâ elevatus est Mercurius ad lineam 83, & subsequēti die ad lineam 84, die porrò septimâ nebuloso, ac turbido Cœlo, dein sub Vesperas modicâ nive delapsâ depressus est ad lineam 82. Die pariter 20 ejusdem Mensis cum Mercurius in altitudine lineæ 84 suspensus extaret sub Solis occasum depressus est ad lineam 80, & alterâ die ad lineam 76 desedit, ac postmodum pauca nive obtectum est solum. Haud secus cœteris Januarii diebus, Cœlo modò sereno, modò nebuloso, licet sine pluviis, Mercurium semper in editiori statione annotavi cum sereni dies, ac perspicui laberentur quàm cum turbidi, & nimbosi, quod pariter cœteris mensibus animadverti, ut ex Typo videre est, & præcipuè à die sexta Octobris usque ad 12, quo tempore cum perfectissimâ, & imperturbatâ serenitate 90 lineam Mercurius constantèr tenuit, veluti in suo Apogæo constitutus. Huic verò legi alterni descensus, ac ascensus, quotiescumque à sereno Aeris statu ad perturbatum, & vice versâ, fieret permutatio, tam promptè Mercurium auscultantem comperi, ut illum nunquam reluctantem viderim.
Fateri tamē ęquum est Mercurium sub finem Anni aliquantum exorbitasse, etenim cum postremis Nouembris diebus, 90 lineam obtineret unà cum inculpatâ serenitate, mox primâ die Decembris, quæ dies valdè nebulosa extitit, ad lineam 88, secunda die ad 85, tertia ad 84 subsedisset, & solito tenore subsecutæ fuissent pluviæ, porrò iisdem pluviis usque ferè ad Mensis medietatem persistentibus, cœpit Mercurius paulatim attolli, donec metam penè extremam, in qua major unquam serenitas hoc Anno visa fuerit, assequeretur, in quâ statione posteà ad plures dies immotus hæsit, quod mihi non parvæ admirationi fuit, cum in continuatis pluviis, quæ Mense Majo campos innundarunt, infrà 80 lineam Mercurius semper steterit, imò demissior apparuerit quò densiores pluviæ ingruerent, adeò ut quintadecimâ Mai ad lineam 76 descenderit, quâ die immensam vim aquarum è Cœlo vidimus ruere; in hac tamen nebulosâ, & humidâ Constitutione è Boreali plagâ semper flatus aliqui spirarunt; ut ut verò hanc anomalîam deprehenderim, & intrà serenitatis limites non modicæ pluviæ descenderint, attamen die 16 ejusdem Mensis discussis nebulis, & serenato Aere ad duas ferè lineas Mercurius efferri visus est.
Observatione quoq; dignum existimavi, num in Pleniluniis, & Noviluniis insignis aliqua variatio in Barometro appareret, verisimilitèr ratus, quòd sicuti in Oceano hujusmodi tēporibus majores æstus quàm cœteris diebus Lunaris Mensis Nautæ conspiciunt, ob dominatum quem supra Mare creditur habere Lunare Sydus, itaut Cartesius tales ęstus majori pressioni quâ Luna Aerem comprimit adscribat, ità quoque in Atmosphęrâ notabilitèr aliqua alteratio in gravitate apparere debeat, sed revera nihil effatu dignum annotare licuit, nam in Noviluniis, & Pleniluniis cunctorum Mensium nullum ferè discrimen in Mercurii altitudine respectu præcedentium, & subsequentium dierum compertum est, sicuti neque silente Lunâ, quicquam memoratu dignum observavi.
Circa Æquinoctia, & in ipsis Æquinoctiis insignes variationes, ac præcipuè in Æquinoctio Autumnali inspexi, eadem die ad plures lineas modò ascendente, modò descendente Mercurio; in Solstitio æstivo eandem altitudinem quam diebus præcedentibus habebat prorsus servavit, sicuti pariter in hyemali Solstitio.
Lunarium Eclypsium vim nullam sensisse visus est Mercurius in eodem gradu, ut anteà persistens, in Solari verò Eclypsi, quæ in diem 22 Juni incidit, non mediocrem alterationem perpessus est, nam cum ante Solis defectum in lineâ 84 quiesceret, in ipso defectu ad duas lineas se se extulit, in alterâ verò Eclypsi nobis inconspicuâ in suâ statione immotus perstitit.
Ad ascensum, vel descensum Mercurii nullum ferè momentum addere caloris, vel frigoris excessum observavi; siquidem Kalendis Januarii, & 29 ejusdem Mensis, qui dies prę cęteris summè algentes fuere ex mei Barometri testimonio, in lineâ 87 Mercurium signavi, & die septima Augusti eandem altitudinem annotavi, quæ dies si non fuit omnium æstuosissima, insignitèr tamen fervens extitit, in Thermometro liquore ad 80 gradum observato; revera tamen elatior ut plurimum esse solet Mercurius, cum Aer minus calet, quàm cum impensè æstuat, & quò magis in Thermometro liquor attollitur Mercurius in Barometro deprimitur; Hyeme quoque majores, & crebriores motiones in Barometro observantur quàm Æstate, Mensibus enim æstivis nisi subitæ procellæ ingruant Mercurius in eadem ferè altitudine pensilis visitur, ut Augusto Mense, ac Septembri, in quibus ob perpetuam serenitatem Mercurius ut plurimum Stationarius fuit; hanc ob causam sub Zonâ torridâ exiguas, & raras fieri in Barometro alterationes, magnas autem sub Zonâ frigidâ refert citatus Auctor Anonymus.
Nihil porrò Mercurium à sua quiete promptiùs dimovere posse quàm vim subitam Ventorum, tam frequens observatio est, ut nihil magis; mirum est autem quomodò Australes Venti Mercurium deprimant, Boreales verò attollant. Multæ quidem apud Auctorem Anonymum satis curiosæ observationes extant de Mercurii motionibus ex Ventorum ad invicem successione, at in maritimis locis ubi degebat Auctor perfacilè fuit talia observare, non ità verò nobis in amplâ planitie positis inter Appenninum, & Alpes Rhœtias, ubi Venti nec tam crebri, nec tam vehementer perflant. Ego certè fateri possum me in alternâ Ventorum successione, & concursu magnas anomalias deprehendisse, ut ex ipso Typo apparet, constanter tamen ad Austrinos flatus Mercurii depressionem annotavi, non sic verò ejusdem elevationem ad Boreales Ventos. Nomine autem Borealium, & Australium Ventorum hìc eos accipio qui ex Septentrionali, & Meridionali plagâ perflant, quod idem intelligendum volo de Ventis qui in Typo sub Austri, & Boreę nomine designantur, cum non magis Mercurium elevet Septentrionalis Ventus quàm Aquilo, & Corus, nec eundem Auster plus deprimat, quàm Eurus, & Africus.
Exper. Physic. Mecha. Exp. 18.
Memoratu quoque dignum est, quòd aliquandò licet placidum Ventis stet Mare Aereum insigniter tamen augeatur Aeris pondus, elevato Mercurio, nullâ tam subitæ mutationis se prodente causâ neque in ipso Aere, nec in Terræ superficie, ut die 30 Augusti, cum enim summo mane Mercurium observassem in linea 72 circa Meridiem ipsum notavi in linea 87 constante perfecta serenitate, quod idem à se pariter observatum refert Experientissimus Ro. Boylæus; ut plurimùm tamen quotiescunque subita Mercurii depressio contingit, prænunciari possunt sine ulla hæsitatione, sive Ventorum concursus, & pręlia, sive ingentes pluvias ingruere; sic Mercurius cū à die sexta Octobris, usque ad 11 lineam 90 constanter tenuisset, & dies nitidissimi fluxissent, die 12 paucarum horarum spatio ad 82 lineas descēdit, & satis liberaliter circa Vesperas subsequutæ sunt pluviæ; eadem ratione subita Mercurii emersio Iridis ad instar proximam serenitatem denunciat; paulatim verò Mercurio ascendente, vel descendēte paulatim quoque subsequuntur temporum, vel in placidum, vel turbidum conversiones.
Totum spatium, quod hoc Anno Mercurius in meo Barometro alterno ascensu, ac descensu potuit percurrere tertiam partem unius pollicis non excessit: omnes verò Menses, dempto Aprili, & Majo, extremos penè fines altitudinis in fistulâ tetigere. Aprilis enim ad lineam 84, & Majus ad 83 vix devenere; major autem depressio iisdem Mensibus observata in lineis 75, & 76 comperta est.
Statuit Auctor Anonymus in suo Barometro limitem quendam, ac veluti confinium inter pluviosum, ac serenum tempus, quem limitem esse ait 27 pollices, & quadrantem, ita ut supra dictam altitudinem consistente Mercurio habeatur serenitas, & quò ille altior assurgat hæc magis confirmetur; sic infrà hunc limitem hospitante Mercurio ait nonnisi pluviosa tēpora expectanda, & magnos Ventorum concursus; ut verum fatear in meo Barometro hujusmodi legem non observavi, nam pluries, & præcipuè ad multos Decembris dies etiam propè extremos fines serenitatis æstivæ consistente Mercurio, humidam, & pluviosam constitutionem experti fuimus.
Cum in ea parte hyemis quæ in hujus Anni principium incidit nullæ ferè Nives præter Regionis morem decidissent, anxius diu fui, ut scirem quamnam alterationem pariant in Barometro Nives, cum adeò densæ defluunt, ut Aerem totum impediant, & Campanæ obsurdescant, ac tandem circa Anni finem Voti compos sum factus, nam à die 22 Decembris, usque ad Anni finem tam copiosæ delapsæ sunt Nives, ut tota Cispadana, & Transpadana Regio non Nivibus obsessa, sed sepulta videretur, quarè satis commodè observare licuit, quod diu optaram. Nivoso Cœlo itaque, & actu labente Nive notabilitèr in fistulâ Mercurium desidere observavi, itaut à lineâ 88, in quâ prius visebatur, ad lineam 81 paucarum horarum spatio descenderit, ac demissior exinde fuerit; quaproptèr ad Nives defluas, ac ad pluviarum descensum idem prorsus contingere in Barometro observavi.
Atque hęc sunt, quæ per integrum Annum ex quotidianâ inspectione Barometri eidem loco semper affixi colligere licuit, & quæ præ cœteris memoratu digna existimavi, quorum equidem veram, ac genuinam rationem reddere, si tam in promptu esset, ut facilis fuit illorum Observatio, cum unum non vulgare ingenii acumen, alterum solam patientiam desideret, jam Voti compotē me crederem; at cum nō nisi levium coniecturarum supellex, satisque curta mihi sit, & alio Vindice digni sint hujusmodi nodi, fungar potius vice Cotis, & alios acuere contendam, ut potissimùm veram rationem, & causam exquirant, quare, cum Aer pluviosis nebulis saturatus est Mercurius in summitate fistulæ deprimatur, pluviis verò delapsis attollatur, quandò perpauci, quòd sciam, hujus Problematis verè Archimedęi, ut dici solet, exactum examen instituere.
Supposito igitur pro re acceptissimâ, quam Academia Experimentalis Medicea, & Celeberrimus Boylęus iam satis demonstrarint, scilicet in fistulâ Torricellianâ ab Aeris externi pressione sustineri Mercurium ad altitudinem Cubiti unius, & quadrātis, ea ratione ut inter Cylindrum aereum, & Mercurium in fistulâ suspensum fiat æquilibrium, & eo modo quo crescat, vel decrescat aerei Cylindri momentum, sic in fistulâ elevetur, vel deprimatur Mercurius; videndum itaque num Aer pluvioso tempore, & Cœlo nubibus obducto re vera sit levior, ut Mercurii depressio testatur, quod meherclè durum videtur, ac veluti paradoxum, gravior autem aqueo pondere excusso, & subsequente serenitate, quemadmodum ejusdem Mercurii elevatio videtur evincere.
1. Metaph.
3. Aph. 5.
De The. ad Pis. cap. 11.
Profectò pronunciare velle, leviorem esse Aerem imminente pluviâ, vel dum actu ruunt imbres densissimi, graviorem vero serenitate restitutâ, idem prorsus videtur ac asserere Mulierem post editum fœtum graviorem esse quàm cum prægnans esset. Nullus certè Philosophorum, antequam ad streperum Barometri nomen personarent Scholæ, ne somniasset quidem, nedum suspicioni locum præbuisset, Aerem minus gravem esse quandò caliginosus est, pluvioque madescit ab Austro, ut ait Poeta, quo tempore conqueruntur omnes de gravitate quadam quam in se ipsis persentiunt. Inter noxas quas Austros nostris Corporibus inferre scripsit Hippocrates, hanc pręcipuam recenset, quòd Caput gravent, quam Capitis gravitatem inferre nequeunt nisi Cerebrum aqueis superfluitatibus onerando; Caput verò præ cœteris corporis partibus humidissimum ab Austrinis flatibus qui ejusdem sunt naturæ gravem noxam facilè persentiscit; sic refert Galenus, quendam ex suis Sodalibus in lecto cubātem solitū divinare quis Ventus spiraret, nam quoties gravari sibi caput sentiebat, statim dignoscebat flantem Austrum esse.
Mirum est autem quomodo Auster præ cœteris Ventis passim malè audiat, ac presertim apud Poetas qui tot probrosis Epithetis illum sugillarunt, ut jam infamem reddiderint; notatu verò dignū est quare Horatius Ventum hunc plumbeum appellarit.
l. 2. Sat. 6.
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
inquit ille; non hic curiosiùs immorabor in recēsendis variis Expositorum Commentis; mihi solum rationi consonum videtur Venusinum Poetam Australis Venti proprietatem hoc significanti epitheto exprimere voluisse, quòd nimirùm Aerem nimia humiditate infarciens illum nobis onerosum, ac veluti plumbeum efficiat; cum enim Poeta, ut ipse narrat, ab Urbe secessisset in Montes ubi Aer tenuior est, ac purior, se tutum credidit à fastu, & ambitione quæ gentem Urbanam inflat, & ab Austro Romanæ Urbi maximè infenso.
Cum ergo in Austrinâ, & pluviali Constitutione tantâ humiditate, ut patet ad sensum, Aer difluat, ut Marmora ipsa illachryment, Æraque sudent, nulla apparet ratio quare Aer in hujusmodi statu minus ponderosus censendus sit quàm sicco, & sudo Cęlo. Alterâ ex parte stat Mercurius in Barometro tanquam Judex Sententiam proferens pro Aeris minori ponderositate in Austrinâ, & quacumque pluviosâ Constitutione, nullamque suę Sententiæ rationem suggerit.
Quìd ergo sentiendum? statuendum ne minus gravitare Aerem in humidâ, & pluviali Constitutione, reluctante sensu, & ingeniosissimo Borelli ratiocinio, qui in citatæ Propositionis expositione nequiit concipere materiam im̄inentis pluviæ, vel in Aere innatantem, vel descendentem, quin suo naturali pondere naturalem Aeris gravitatem augere debeat, an asserendum graviorem quidem tūc temporis esse Aerem, sed ob aliquam causam in abdito positam gravitatem suam exercere non posse? Leviorem quidem esse Aerem pluviis impendentibus, & actu labentibus, pronunciat citatus Auctor Anonymus, sed nulla solidâ ratione, ut reor, appositâ, ni potius Aerem graviorem ostendat. La raison, inquit ille, pour la quelle le vif-argent du Baromètre marque qu’il doit pluvoir lors qu’il baisse est que l’air ètant alors plus lèger, il ne peut plus soutenir les Vapeurs d’ov’ il arrive, que les plus hautes tombant sur les plus baisses, elles s’y unissent, & forment des nuvès qui etant devenuues tres pesantes, & tres epaissès par l’augmentation des novelles vapeurs qui s’y joignent, tombent enfin en pluvie; paulò post tamen aliud agens rationem aliquam tradit quæ specimen aliquod probabilitatis præfert; ait enim quibusdam temporibus, velut Hyeme, postquam Terra diutius gelu concreta steterit, ad primos repētes flatus solutâ glacie multa vaporosa effluvia elevari, quę Aerem sursum protrudant, & sic leviorem reddant, ut stagnantis Mercurii superficies hoc pacto minus comprimatur; en illius verba. Ces vapeurs sortant en abondance de la Terre, & des eaux donnent par leur mouvement une forte impression à l’air, qu’elles recontrent, & le soulevant, le rendent plus lèger c’est à dir lui diminuent la force, auec la quelle pressoit sur la superficie du vif-argent; c’est pourquoi allors le Barometre aissè.
Exper. 18.
Vim aliquam ipse quoque Robertus Boyle in suis Experimētis Physico-Mathematicis hisce effluviis è Terrâ sursum promissis tribuisse visus est, ut variationem altitudinum Mercurii in Barometro explicaret; quamvis enim Quęstionem hāc, quòd sciam, ex professo non tetigerit, attamen cum alternos hos motus Hydrargyri in summitate fistulæ observasset, scripsit fumos istos quandoque tanta cum celeritate sursum ferri, ut quantumvis inspissetur Aer, tantùm absit ut gravitationem illius promoveant, ut diminuant potius, cum illorum ascensu suo velocitas impedimento sit non solum ne ipsi gravitent, sed plurimis etiam aereis Corpusculis, quæ fumis istius modi sursum nitentibus occurrunt, ne illi deorsum ferantur.
De Mot. Nat. à Grav. pend.
Verùm huic ingenioso Excogitato multa sunt quæ possunt obtrudi, ac præsertim Clarissimi Borelli Propositio 36, ubi ait, quòd licet Aqua in ipsa aqua quomodolibet convolvatur, agiteturque nihilominus perpetuò retinet propriam gravitatem, eamque perpetuò exercet; quod demonstrat ad sensum suspēso in extremitate Librę Vase aquâ pleno, & in alterâ extremitate pondere aliquo, ut fiat æquilibrium, quod ad commotionem aquæ non tollitur; Sicut ergò motus aquæ vertiginosus in Vase nihil diminuit de propriâ illius gravitate quin Vasis fundum premat ut prius, & æquilibrium servet cum pondere opposito, sic neque Vaporum ascensus urgens partes superiores Aeris, & alias ad descensum compellens, ejusdem Aeris gravitationem super substrata corpora nihil prorsus infirmabit. Prætereà si Vaporibus è solo elatis eam vim largiri placeat, ut Aerem in sublime propellendo eundem leviorem reddant, cum post delapsos imbres, & restitutam serenitatem pateat ad sensum ab humenti Terrâ, & à Sole excalefactâ multos Vapores sursum efferri, tunc temporis necesse foret multò leviorem esse Aerem, quem tamen graviorem esse Mercurii in fistulâ ascēsus revincit; imò per Æstatem quò ferventiores sunt Solares radii, copiosiora crediderim fieri è globo Terraqueo effluvia, Terrâ passim rimas agente, cujus rei satis luculentum testimonium suggerit nobis Appennibus noster, nam in Vertice editissimi Montis Mutinensis Ditionis, quem Indigenæ Cimonem vocant, Mensibus Majo, & Junio, Mare Superum, & Inferum manifestè conspicitur, Julio vero, & Augusto haud quaquam, ob turbidum Aerem, & nebulis occupatum.
To: 4. Trac. 2.
Æquè ingeniosa, & elegans ratio (sed quæ tamen non plenè satisfacit pro hujus Phęnomeni solutione) penes Philoso. Burgundicam extat, ac talis ratiocinij Auctor Borellus dicitur (quem tamen ab Italo nostro alium reor) nimirùm pluvio tempore magnam Vaporum copiam è Terrâ elevari, qui cum Aere leviores sint, eumque ob corporum impenetrabilitatem aliò protrudant, Atmosphœram leviorem reddant quàm si hujusmodi Vaporibus careret; at non adeò certum est, ni potius precarium videatur, nebuloso tempore fieri hujusmodi Vaporum elevationem, nam verosimilius est dispositionem ad pluviam fieri potiùs per Vaporum ex alto præcipitationem, quàm per subitam eorundem exaltationem; siquidem cum diuturnis siccitatibus ingentes, & continuatæ pluviæ succedunt, fas est arbitrari sensim collectam fuisse illarum materiam, ac pręsertim per Æstatem quo tempore videmus Lacus decrescere, & Flumina exsiccari, Vapores autem per magna illa spatia dispersos à Ventis colligi, ac densari, ut tandem in imbres solvantur; sicuti neque certum est ea Corpora quæ in altum elevantur, & in Corpus aliud fluidum se insinuant eodem esse leviora, adeòut quę è globo Terraqueo cōtinuò ascendunt sint minus gravia quàm ipse Aer; cum enim videmus pulverulento solo pede concusso pulverem elevari, imò per Æstatem juxtà populosas Urbes totū Aerem pulvereis particulis obnubilari, non apparet ratio quare pulvis ille per Aera discurrens ipso Aere sit minus gravis; sic Auri scobes, cui Aqua Regia affusa fuerit, ascendit, & intra poros aquæ se recondit, nec proptereà Auri particulæ, quæ propriam naturam nunquam exuunt, dum pendent suspensæ aquâ illâ leviores censendæ; ipse quoque Mercurius ad ignis torturam positus pedibus talaria nectit, & citissimè in auras evolat; quomodo autem illius particulæ adeò ponderosæ temporis momento Aere leviores fiant ego non satis concipio; facilè quidem mihi concipere est quomodo quædam Corpora in motum adeò concitatum compelli possint ut vis quâ moventur illorum gravitati pręvaleat, & in sublime ascendant, non quia ab alio Corpore superiori, & graviori, putà ab Aere, è sua sede protrudantur, sed quia à vi inferiori sursum propellātur. Haud dispari ratione Vapores, multòq; magis Exhalationes, quæ terrenam indolem nunquam exuūt, ut ut in partes tenuissimas redactæ, vel ob centralem calorem Terræ possunt sursùm eructari, vel ob Cœlestis materiæ agitationem per Aera circumvolui, donec ab aliqua vi pręcipites deiiciantur, nec proptereà dici posse Aere leviores, ita ut ex Vaporibus & ipso Aere fiat novum Concretum in specie levius quàm sit simplex Aer.
Physic. Occult. c. 11.
Prop. 20.
Prop. 21.
Contrariâ prorsùs viâ procedit M. Comiers pęnès Vallemontium; asserit enim Vapores dum actu descendunt Aerem leviorem reddere, verùm qua ratione id fiat non explicat; hæc autem sunt illius verba. Il est bien facile de comprendre la construction de ce petit homme, qui monte plus haut quand l’air divient plus pesant, & s’abaisse, & dècende quand’ il pleut, & mème avant que la pluye commence parce que les Vapeurs diminuent la pesanteur de l’Air en decendant. Rationem quidem, ut dixi, nullam affert quare Vapores descendendo Aerem leviorem efficiant, sed hujusmodi rationem, eamque non parvi ponderis ex Borellianis Fontibus hauriri posse arbitror, ut non infimum locum inter cœteras quæ ad Problematis solutionem afferri possunt mereatur. Hic itaque Vir Celeberrimus in Opere tam commendato de Motibus à Naturali Gravitate pendentibus ait tam falsum esse quòd Corpora terrena quiescentia super alia non gravitent, ut potiùs verum sit oppositum quòd Corpora cum descendunt gravitatem non exerceant, quod licet paradoxum videatur egregiè tamen demonstrat exemplo allato de duobus Lanæ involucris, quorum unum alteri superimpositum in descensu nullam pressionem super illud exercet; hęc enim duo involucra cum æquales habeant velocitatis gradus, supremum inferius nequaquam comprimet, sed tantùm exosculabitur; cum verò quiescent tunc superius involucrum supra Lanam subiectam gravitatem exercebit, ac illius pilos inflectet; deindè expressè subdit, Aquam cum descendit per Aerem nullam gravitatem habere, & eam solumodò exercere cum quiescit, quod eodem ratiocinio demonstrat, concipiendo aqueum Cylindrum per Aera descendentem in partes æquales horizonti æquidistantes divisum, quæ partes cum sint æquè graves, pars suprema erit æquè velox, ac inferior, proptereà nullo pacto illam urgebit, ac premet, sicuti Sagitta nūquam signum feriet, quod ab ipsa pari velocitate recedat.
Ex his itaque deduci posset mirum non esse si in pluviam solutis Vaporibus deprimatur Mercurius; siquidem Aereo Cylindro, qui Mercurium anteà premebat, & altius attollebat, ab aqueo Cylindro per Aera descendente ex parte occupato, totus Cylindrus Mercurio superincumbens conflatus esset ex unâ parte Aeris, qui gravitaret, & altera parte aquei Cylīdri, qui in descensu nullam præstaret gravitatem, ac propterea super Mercurium stagnantem minorem pressionem exerceret, cui postea consectaria esset Mercurii depressio; imbribus porrò delapsis, ac serenitate redeunte Cylindrus aereus purus, ac putus, totis suis viribus super Mercurium stagnātem gravitaret, ac ipsum in summitate fistulæ attolleret.
Plausibilis quidem est hujusmodi ratio, verùm & ipsa magnis difficultatibus stipatur; sit enim quòd aqua descendens non gravitet super aliam aquam descendentem, non tamen certum est quòd super Aerem, cujus resistentiam superare debet, non gravitet; prætereà in permutatione à sereno Aeris statu ad nebulosum notabiles Mercurii depressiones observantur, licet nullæ interdum subsequantur pluviæ, nisi dicamus in dispositione ad pluviam aqueos Vapores lento motu ab alto descendere, & eadem ratione, ut de actuali pluviâ diximus, Aerei Cylindri pressionem interturbare, & infringere, nec semper in pluvias solvi debere, cum à Ventis, sicuti nubes, aliò deferri possint. Ulterius constans observatio est, quòd major Mercurii depressio contingat pluvioso tempore, quam dum ruunt imbres copiosi, ac præcipuè in continuatis pluviis, quales per totum ferè Decembrem vidimus, in quibus Mercurium notabiliter assurgere observavi; quando ex superiùs dictis, actu pluviâ descendente, deberet magis subsidere.
de Fon. & Flum. Origine.
Porrò si Aerem cum Vaporibus prægnans est, ut conceptam pluviam amplius sustinere nequeat, graviorem supponere velimus, ut ad sensus, & rationis quoq; Criterium proclive esset asserere, nulla, mihi saltem, suppetit coniectura, quare gravitationem suam, ac pressionem supra stagnantis Hydrargyri superficiem exercere non debeat, & illum altiùs attollere. Profectò non parvi momenti esse pondus quod interdum in magnis pluviis paucarum horarum spatio ab Aere excutitur fateri necesse est ex aquis passim exundantibus; imò si lubeat, aquei humoris ante pluviam in aereo Cylindro qui Mercurio incumbit contenti pondus, & mensura sciri potest, si in Vase Cœlo libero exposito pluvialis aqua excipiatur, & quanta est aquæ delapsæ altitudo, tantundem in vitreâ fistulâ, (quę æqualis sit amplitudinis ac Mercurialis Cylindrus) reponatur, exemplo insignis Gallorum Mathematici Mariotte, qui, ut refert G. Bartholinus, hoc modo per integrum Annum exceptis aquis pluvialibus, observavit illas ad altitudinem pollicum 17 devenisse, adeò ut ex illius calculo solæ pluviæ sine recursu ad aquas subterraneas è Mari deductas Sequanæ flumini aquas suppeditare potuerint.
Dubitari forsan posset num vis Aeris Elastica impedimento esse posset quin Aer licet absolutè ponderosior, minus premeret; si tamen res attentè perpendatur patebit tantùm abesse, ut Aeris vis Elastica pressioni officiat, ut potius verum sit illam non parùm conferre. Multa equidem de Aeris Elatere egregiè scripta extant, & Cathedræ nihil magis quàm hanc Aeris Elasticitatem crepant, non leves tamen in hac re hallucinationes contingere observo; concipiunt enim persępè nōnulli hanc vim Elasticam tanquam Principium à pondere diversum, ut unum sursum, aliud deorsum vim suam exerat, cum tamen ambo hæc Principia junctis viribus ad pressionem concurrant; hæc enìm Corporis elastici, quandò ab aliquo externo Agente comprimitur, proprietas est, ut expansionem sibi debitam quaqua versùm urgendo procuret, nec unam viam potiùs quàm aliam affectet, nisi ubi minorem reperit resistentiam. Aer igitur in pluvioso statu, si re vera esset gravior quàm aliàs, proprio pondere, & unà cum sua elasticitate Hydrargyrum premere deberet, & illum sursum protrudere, cum tamen oppositum observetur.
Possem hìc equidem multa Doctissimorum Virorum, quibus Quæstionem hanc paradoxam communicavi Excogitata recēsere, sed ne prolixior sim duorum tantum Amicorum meorum, quorum Sapientiam, ac Judicium magni facio, Epistolas huic Tractatui meo adieci, priorem quidem Excellentissimi D. Joannis Baptistę Boccabadati J. U. D. & Serenissimi Ducis nostri Mathematici, alteram verò Excellentissimi D. Francisci Torti in hoc Mutinensi Liceo Publici Medicinæ Professoris, qui in suâ ingeniosissimâ Epistolâ Interpretis munere suscepto, in id potissimum incumbit ut nebulas discutiat quæ Borellianæ Propositioni obscuritatem aliquam possent offundere, adeò ut ex illius sententiâ Borellus à communi observatione, quâ constat imminente pluviâ Mercurium in fistulâ deprimi, elevari autem post delapsos imbres, & restitutam serenitatem haud quaquam discrepet, quod mihi pergratum fuit, ne quis tam Celebris Viri manibus infensum me fortè existimaret.
Barometro igitur apertis notis attestanti Aerem leviorem esse, seu minus gravem nebuloso, ac pluvio Cœlo quàm perspicuo, & sereno fides non est deroganda, & quando ex tot Experimentis constat, non ab aliâ causâ quàm ab Aeris pressione Mercurii librationem in Torricellianâ fistulâ 30 pollices pendere (sicuti pariter ejusdem variam altitudinem juxta diversam Aeris conditionem, modò magis, modò minus ponderosi) hujus Phænomeni ratio pro viribus est disquirenda; quòd si non dabitur adeò probabilem afferre, ut expectationem impleat, id forsan aliis incitamento erit ut probabiliores afferant, quando in rebus dubiis, & magnis difficultatibus involutis plures causas proferre non incongruum est, donec ex multis una habeatur, cui Mens Veritatis avida acquiescat; nam ut rectè Lucretius.
l. 6.
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam Non satis est, verùm plures, unde una tamen sit.
Fateor equidem, quòd ut cohęrenter procederem necesse foret, ut hìc non pauca ex Doctrinâ Meteorologicâ perpenderem, veluti de naturâ Aeris, Ventorum, Pluviarum, Nebularum, multarumque aliarum rerum, de quibus licet passim Philosophi tot, ac tanta prodiderint, adhuc tamen sunt materiæ involutissimæ, & mille Disputationum ambagibus implicitæ, verùm in nimiam molem Tractatulus hic meus turgesceret, proptereà quædam solumodò præmittam quæ magis verosimilia credidi, & meis Coniecturis congruentia.
C. de Nit.
Suppono itaq; è Globo Terraqueo non solum Vapores, qui sunt Pluviarum materia, sed multas Exhalationes diversę indolis continuò, plus, vel minus, protrudi, & Aeri commisceri, ut particulas Sulphureas, Aluminosas, Vitriolicas, Mercuriales, aliasque omnigenas, ac præsertim Montanis in locis ubi sunt Metallorum Fodinæ, adeò ut aliquibus in locis, veluti in Hungariâ reperta sint Arborum folia aureo colore obducta ab Auri Fodinarum exhalationibus; Aerem verò Nitrosis particulis potissimùm refertum esse omnes, cum Philosophi, tum Medici unanimiter tradunt, ut Junchen in sua Chymiâ Experimentali Nitri Mineram non in Terræ sinu, sed in ipso Aere constituerit, nec secùs sentiat Celeberrimus Vir Jo: Mayouu, qui integrum Tractatum de Salnitro Aereo conscripsit. Partium enim nitrosarum necessitatem ad Ignem, tum Elementalem, tum Vitalem sustentandum providentissima Natura intelligens illius ingentem copiam esse voluit, & Condum in Aere, sicut Salis in Oceano constituit.
His. Na. l. 31. c. 7.
Non est hujus loci, nec ad rem de quâ agitur, Nitri naturam rimari, & quare ad Respirationis munus tanta sit Aeris nitrosi necessitas, de quo cōsulendi Vvillisius, Sylvius, Trusthonus, & alii; mihi satis sit Aerem multum nitrosæ materiæ continere, ac præsertim Hyeme flante Boreâ, qui nitrosæ Annonæ veluti Dispensator est, sicuti Auster Liguritor, quod forsan Plinius innuere voluit, cum tradidit flatus Aquilonares Salem copiosum facere, non sic Australes. Nitri autem efflorescentiam super muros antiquos ex calce, & lateribus constructos, Hyeme præsertim, & cum Aquilonares Venti dominatum obtinent passim videre est, & Nitri Collectores tunc temporis toti sunt in verrendis muris, quin uberiorem nitrosæ materiæ copiam è muris qui Boream spectāt quàm qui Austrum, congerere se ajunt; sic Glauberus qui de Nitro egregiè scripsit ait, Aquam quæ cum Vento Aquilonari decidit optimam esse ad parandum lixivium pro Nitri extractione. A’ perito Nitri Coctore accepi imprudens opus esse Muros antiquos, ubi flos petræ nascitur, diruere ad Nitrum extrahendum, majorem enim Nitri copiam ab iisdem impetrari si sępiùs verrantur mihi asseruit, cum tales Muri sint veluti Matrices quę ab Aere gravidatæ uberiorem Nitri fœturam præstent. Ab eodem quoque rem satis curiosam didici, nimirùm magnam Nitri copiam in Stabulis colligi ex muris, in quos halitum efflant Boves, in alterâ tamen Muri parte extrà Stabulum, & quæ Aeri exposita est. Inesse quoque Aeri cœteras minerales Exhalationes, quarum habita est mentio, argumento sunt Colcothar Vitrioli, quod Aeri expositum novo, ac genuino Vitriolo imprægnatur, Terræ Metallorum, Medicamenta Mercurialia, Stibium Diaphoreticum, quod nisi ab Aere externo rite munitum asservetur, ab eodem vim emeticam resorbet, cui fato quoq; obnoxius est Mercurius dulcis, qui incustoditus vim corrosivam adsciscit.
l. 4. Quæ. Nat. c. 10.
Altiùs autem attolli Vapores, & quæcumque majorem cum Aere cognationem habent, quàm terreas Exhalationes satis probabiliter existimo; non ex hoc tantùm quòd Vapores aquei terrestribus Exhalationibus leviores sint, nam oleosæ Substantiæ licet Aquâ leviores segniùs ascendunt quam Aqua ipsa, sed etiam quia Vaporum magis laxa compages est quàm terrenarum Exhalationum; sic in Destillationibus videmus partes tenuiores è Corporibus destillatis priores assurgere, deinde crassiores. Quamvis autem Exhalationes unà cum Vaporibus in Aerem prosurgant, facili tamen negotio postmodùm sejunguntur, vel ut Oleum ab Aqua, vel vi Ventorum, adeò ut in sublimiori parte Atmosphœræ Vapores, & tenuiores Substantiæ consistant, in humiliori Exhalationes, & crassiores particulæ resideant; nam ut egregiè Seneca: Aer quò proprior est Terris hòc crassior; quemadmodum in aqua, & in omni humore fęx ima est, ità in Aere spississima quæque desidunt.
Meteo. c. 5.
l. 8. Hist. Anat. Quæ. 30.
De Aer. Aq. & Lo. n. 19.
Supponere item satis probabiliter licet Vapores coactos, ac dēsatos Nubes, ac Nebulas effingere; Vapores autem per magna illa spatia diffusos colligi, ac densari à Ventis contrariis hinc, & illinc prementibus, donec in Corpora illa visibilia transeant quæ Nubes appellantur, tradit Cartesius, quamvis ab Hippocrate videatur id pęnitùs desumpsisse; quare mirari subit quomodo Philosophi tum antiquiores tum recentiores, cum tot, ac tanta ab Hippocrate decerpserint, tam rarò illius meminerint, quam ob causam Laurentius ingratissimū Aristotelem appellavit; lubet autem Divini Pręceptoris verba ipsa hìc apponere, cum Nubium, & Pluviarum generationem nemo forsan ingeniosiùs descripserit. Quamdiu igitur Nebula dispersa fuerit, & nondum congregata fertur sublimis. Ubi verò coacervata fuerit, ac simul congregata de repente à Ventis inter se adversariis, tunc deorsum prorumpit qua parte plurima collecta fuerit; tunc enim magis verisimile est quum Nebulas à Vento stabilitatem non habente concitatas de repente Ventus contrarius, ac aliæ Nebulæ reliserint; atque tunc quidem prima ipsius pars congregatur, quæ verò à posteriori parte sunt insuper accedunt, & sic crassescunt, & nigrescunt, ac simul congregantur, & præ gravitate deorsum prorumpunt, & pluviæ fiunt.
l. 2. His. Nat. c. 38.
In Susp. de Aer. lat. Qual.
Part. 4. Princip. Philos.
Adverto denique suspicari saltem licere, si non supponere, Aerem, qui Cœlum cum Terrâ nectit dum separat, non solùm terrena, sed etiam cœlestia effluvia in sinum suum recipere; ultrò, citròque commeante Natura, & quadam veluti pugna, ut terrena in Cœlum tendentia deprimat Syderum vis, ut ait Plinius; hujusmodi autem emanationum in hæc inferiora non cōtemnendam coniecturam desumpsit Ingeniosissimus Rob. Boyle ex Solarium macularum subitâ dissolutione, quod idem quoque de Cometarum evanescentiâ dici posset, adeò ut Sol præter lumen (cujus actionem Cartesius in pressione quadam secundum lineas rectas factâ constituit) aliâ ratione, cœlestis materiæ projectione nimirùm, Atmosphœram nostram in gravitate quandòque possit alterare. Ac profectò si in pestilenti Constitutione culpantur à Medicis, nec temerè, anonymę Qualitates Aeri à Sydereis afflatibus potiùs, quàm à terrenis Exhalationibus impressæ, non prorsùs à ratione alienum erit suspicari, posse aliquandò aliunde quàm à terrestri Exhalatione Aeris gravitatem augeri.
Hisce itaque pręhabitis rationem aliquam hujus paradoxæ Quęstionis reddi posse arbitror, coniectando nimirùm, quòd Vapores vi Ventorum prementium collecti, ac in Nubes, & Nebulas coacti, Aeremq; humectantes ex superiori Atmosphœræ parte terreas Exhalationes quę infrà subsistunt, & nitrosas particulas præcipuè quibus Aer abundat ad imum deturbent, ac ad solum usque præcipitent, non secùs ac Metalla soluta in Aquis fortibus per additionem Olei Tartari in Vasis fundum sub forma Calcis decidunt, & hoc pacto ob harum partium mineralium, & alterius generis præcipitationem, & exclusionem ab Aeris poris Aer ipse reddatur levior, ac Cylindrus Aereus qui Mercurio incubat, minùs eundem Mercurium premat, ac proptereà in pluviosâ tempestate Mercurius in fistulâ descendat. Haud secùs discussis per effusos imbres nebulis, ac Vaporibus, seù per Ventos aliò delatis, & serenitate restitutâ, fas est arbitrari terreas illas, & minerales particulas, quę imminente pluviâ, & actu delabente, præcipites è roranti Aere deciderant denuò exaltari, Ventosq; Boreales nitrosam materiam convehendo novam Aeri gravitatem largiri, & hoc pacto Mercurium paulatìm ad priorem stationem per gradus emergere.
Nec mirum videatur, quòd Vapores anteà dispersi, mox in unum collecti Aerem leviorem reddant, nam majus est pondus quod per hujusmodi præcipitationem, licet insensibilem, ab Aere secedit, quàm quod eidem successivè accedit, non secus ac Aqua Regia, in quâ dissolutum est Aurum, levior fit, Auro ad fundum præcipitato, & ab eâ separato, quamvis illi Oleum Tartari addatur. Aquam verò & ipsam vim habere pręcipitandi variorum Corporum solutiones, & Metallorum quoq; experimenta Chymica satis ostendunt. Hanc itaque causam esse reor descensus Mercurii in Torricellianâ fistulâ, pluvioso tempore impendente, & ascensus subsequente serenitate; nonnisi autem terreę particulæ excogitari possunt quæ ab Aere nebulis pluviosis imprægnato, ut ait Borellus, quoquo modo secedant ubi pluviæ imminent, siquidem Aeris Columna, quæ Mercurio superincumbit, & illum in fistulâ suspensum detinet, in transitu à serenitate ad statum pluviosum specificam gravitatem mutare nequit, ac fieri levior, nisi particulæ graviores excludantur, & leviores subeant.
Hujusmodi autem præcipitationis partium mineralium, & alterius generis in humidâ tempestate non leves coniecturas afferre possem ex variis Observationibus, ut v. g. quòd quando Chymici Sulphuris Spiritum per campanam elicere volunt pluviosum tempus, & valdè caliginosum expectant, tunc enim largiorem Spiritus copiam è Sulphure obtinent, aqueis nempè Vaporibus quibus Aer oppletus est fumos è Sulphure exhalantes ad imum deturbantibus, ut faciliùs in Stagma illud acidum cogantur, quod Sulphuris Spiritum appellant; haud secus Terras metallicas è Fodinis erutas, & Aeri expositas hujusmodi tempore partes sibi congeneres ab Aere avidiùs combibere ajunt, quàm cum siccum, & sudum est Cœlum. Prætereà Agricolationis Studiosi nunquam magis fœcundari agros prædicant quàm in nebulosis Constitutionibus, iisque continuatis, quòd non aliam ob causam fieri censendum, quàm quòd hujusmodi temporibus magna fiat ex Aere partium nitrosarum, licet insensibilis præcipitatio, quandò nihil est quod majorem Terræ feracitatem, & Seminibus robur largiatur quàm Nitrum; sic enim Poetarum Princeps.
Geo. 1.
Semina vidi equidem multos medicare serentes Et Nitro prius, & nigra perfundere amurca, Grandior ut fœtus siliquis fallacibus esset.
Appēd. ad Chy. Scept.
Aliquandò tamen suspicatus sum, num præter externi Aeris actionem Mercurius ipse jus aliquod haberet in hujusmodi descensu cum pluviæ imminent, vel decidunt, factus nempè gravior, vel aqueos Vapores combibendo, vel Mercuriales, & nitrosas particulas ab Aere per hujusmodi præcipitationem, ut diximus absorbendo. Reverà Mercurio aliquam portionem aquæ ex ejusdem naturali constitutione inesse à perito Chymico didici, qui mihi modum communicavit eliciendi aquam simplicem è Mercurio, quæ quidem in satis modicâ quantitate obtinetur, ità ut è duabus unciis Mercurii vix aquæ dracma impetretur, quamvis referat Rob. Boyle, sibi ab ingenioso Medico relatum ex librâ Mercurii quatuor uncias aquæ aliquandò elicitas fuisse; quòd tamen aquei Vapores in Mercurii substantiam adeò densam insinuare se valeant vix concipi potest quandò omnia corpora, præter Aurum illi supernatant; sic neque per novas particulas mercuriales, aut salinas ab Aere absorptas credibile est Mercurium majorem gravitatem specificam acquirere; videmus enim per novi Mercurii additionem in pyxide ubi immersa est vitrea fistula, Mercurium altiùs proportionaliter in summitate tubi elevari, sicuti etiam ex cujuscumque liquoris affusione, perstite tamen eadem semper altitudine 30 pollicum à superficie infusi liquoris mensurandâ.
Appēd. ad Chym. Scep.
Posse tamen Mercurium fieri in specie graviorem quàm sit vulgaris Officinarum Mercurius, cum nimirùm corporaliter ab Auro imprægnatur, vel ab eodem spiritualiter animatur tradit Ingeniosissimus Boyle, sicuti pariter cum destillatur fit non parum gravior, si cum vulgari Mercurio hydrostaticè examinetur; cum igitur ex particularum Auri imprægnatione potissimùm majorem gravitatem possit Mercurius adsciscere, nec tam ingens hujusmodi partium volatilium copia in Aere extet (saltem apud nos, ubi Aurum aliò evolat) nullus suspicioni est locus, quòd in casu nostro Mercurius stagnans in pyxide ubi Mercurialis Cylindrus immersus est possit ab Auri particulis volatilibus ab Aere pluvio deciduis alterationem aliquam intrinsecam pati, ac fieri in specie gravior, ut hanc ob causam in sum̄itate fistulæ debeat descendere. Quare sicuti Aeris externi pressio potissima est causa quare Mercurius in Torricellianâ fistulâ facto vacuo in dictâ altitudine perstet, ità ad ejusdem Aeris modò majorem, modò minorem pressionem referenda est in Mercuriali Cylindro hujusmodi motionum vicissitudo.
Hoc modo itaque, prout ingenii mei tenuitati datum, exposito Mercurii descensu in Torricellianâ fistulâ in permutatione à sereno Aeris statu ad nebulosum, & perturbatum, & ejusdem ascensu à perturbato ad serenum, reliqua Phœnomena quæ superiùs memoravi supersunt explicanda, quod fundamentis à me jactis præstiturum me confido. Aliquandò insignes alterationes in Barometro fieri annotavi, notabiliter elevato Mercurio, nullâ apparente in his inferioribus tam subitæ mutationis causâ; hujus itaque Phœnomeni causam ad effluvia è Corporibus Cœlestibus in hæc inferiora projecta referri posse rationabiliter putarim; cum enim Ventis silentibus, sereno, ac perspicuo Cœlo, & Aereo Oceano in summâ malaciâ constituto id contingat, non aliunde quàm à superiori causâ tam subitæ alterationes in Barometro videntur peti posse. Sicuti enim (ut ex eorum Relationibus habemus, qui in Machinis fundum Maris perlustrarunt, & ex Unionum Piscatoribus) magna est in Maris fundo tranquillitas, dum in summo ingens sævit tempestas, quod ipsis Urinatoribus non parvæ fuit admirationi, ita & nos in Maris Aerei fundo positi licet hìc pacata omnia videamus, divinare non possumus, quid in summitate Atmosphœrę, ac Ætheris fiat, & quales motus, ac alterationes ibi excitentur.
Hoc idem crediderim affirmari posse de Mercurii elevatione in Solari Eclypsi observatâ, dum in ipso Solis defectu die 22. Junii ad duas lineas se se extulit; nullâ enim nec ante Eclypsim, neque post ipsam, factâ notabili Aeris alteratione, credibile est intercepto Solarium radiorum influxu, & illorum directâ projectione usque in Terram, Atmosphœram in superiori parte, ac ipsum Ætherem insignem aliquam alterationem, ac pressionem perpessum fuisse, quæ usque ad Mercurium pertingeret. Haud secus rationem reddi posse existimo de Mercurii exorbitantiâ observata ad multos Decembris dies cum in nebulosâ, ac præhumidâ Constitutione paulatìm ità se se extulit, ut extremos penè serenitatis limites tetigerit, dum per totum Annum constanter in pluvioso Aeris statu in infimis subseliis stetisset; cœlesti nempè materiâ è Sydereis Corporibus diffusâ, & supra Atmosphœram gravitante, adeò ut non obstante suppositâ partium nitrosarum præcipitatione, qualem in nebulosâ Constitutione fieri diximus, Aer ob talem causam insignem gravitatem acquisiverit.
Cap. X.
de Aer. Aq. & lo. num. 30.
In Æquinoctiis magnas observari in Mercurio motiones superiùs annotavi, ut paucarum horarum interuallo ascendat, ac descendat, cujus causam rimari, ac assequi perdifficile est; Magnas fieri tam in Macrocosmo, quàm in Microcosmo mutationes vetus Observatio est; etenìm ut ex Nautarum Relatione, & Observationibus Geographicis, & Astronomicis Regię Academię Parisiensis habemus, nunquam aliàs tam magni ęstus in Oceano excitantur quàm in ipsis Æquinoctiis, & Novilunia quæ illis sunt proximiora majores æstus pariunt, quàm reliqua quæ magis distant. Haud secus in humanis Corporibus hujusmodi tempore insignes fiunt perturbationes, nec immeritò monuit Hippocrates, magnas Tēporum mutationes esse observandas, ut neque Medicamenta in illis libenter exhibeamus, neque uramus, neque secemus; quales autem sint hæ magnæ Temporum mutationes exposuit subdens, Puncta Solstitialia, & Æquinoctialia esse periculosa; lubet ergo coniicere, Sole sub ęquinoctiali Circulo utrumque Polum parili radiorum influxu respiciente, varia utrinque effluvia suscitari, ità ut in Atmosphœrâ fiant veluti fluxus, & refluxus, & hoc pacto modò ascendere, modò descendere Mercurium, quandò Australes flatus ipsum deprimunt, Aquilonares attollunt.
l. 17. c. 2.
Exer. 54.2.
Barth. Cent. 3. Ep. 97.
Nivoso Cœlo, & actu cadente Nive, Mercurium in infimam stationem se recipere, constans observatio est ut diximus, cujus quidem rei eadem est ratio ac de nebuloso Cęlo, & actuali pluviâ; imò ex hac observatione Assertum meum de Nitro aereo, & illius præcipitatione in humidâ Costitutione, magis stabiliri posse crediderim, quandò Nivem copioso Nitro refertam esse non leves coniecturę, & experimēta comprobant. Non exiguam agris fœcunditatem suboriri cum nix alta jacet, communis saltem apud nostrates Agricolas est opinio, ac re verà nunquam major Nivium parcitas observata est quàm hisce quatuor Annis elapsis, quibus non parva rei Annonariæ angustia nos pressit. Nivem aquarum cœlestium spumam esse, & ex illâ Terram fermentescere scripsit Plinius, & Scaliger Nivem pingue humidum continere, & ex illâ fimum confici quocunque alio efficaciorem tradidit. Feracitatem autem hanc, quam Solo Nivem impertiri probabile est, non ex caloris in Terram repercussu gigni censendum, ut credidit Cardanus, adversus quem more suo Scaliger, sed quià Nix multo Nitro abundet, ut ejusdem figura Stellaris ostendit, qualem quoque possidet Nitrum. Licet autem Olaus Borrichius in Epistolâ quadam ad Tho: Bartholinum scripserit commentitium esse reperiri Nitrum in Nive, fatetur tamen se in Nive Batavâ deprehendisse, illam Sulphure inflammabili, & Sale cubico non carere.
Sciendi cupidus num re ipsâ Nivibus Nitrum insit sciscitatus sum à perito Chymico, num ipse modum calleret Nitrum è Nive extrahendi, responditque se quidem nunquam hujus rei periculum fecisse, nullam tamen diligentiam om̄issurum, ut votis meis satisfaceret; sic paucos post dies mihi Nitrum è Nive extractum exhibuit, quod hoc Tentamine assequutum se fuisse affirmavit. Duas libras aquæ accepit è soluta Nive purissimâ, & recenter delapsâ, ac in illis dissolvit libram unam Nitri purgatissimi; pariter in duabus libris aquæ fontis purissimi tantundem ejusdem Nitri infudit, quo peracto Aquam utramque ad Ignem posuit, & sensìm ad cuticulam restrinxit; ex his postmodùm Aeri frigido expositis cępit Nitrum crystallizatum colligere; sic eâdem operatione ad plures vices repetitâ, tandem plus Nitri ex Aquâ Nivis, quàm ex Aquâ Fontis se collegisse observavit; posito itaque ad Bilancis examen utroque Nitro, deprehendit Nitrum è Nive extractum, reliquum superasse trium unciarum pondo, certo argumento, tantundem Nitri in libris duabus Nivis extitisse, quod Nitro dissoluto ob affinitatem socium se adiūxerit. Observatione verò dignum est discrimen quo hæc duo Nitrorum genera distinguuntur; Nitrum enìm è Nive collectum fusci coloris est, saporem valdè acrem ad gustum præfert, & flammam edit vivacissimam, & fulgurantem, alterum verò lucidum est, minoris acredinis, & flammam reddit languidiorem. Cum itaque, ut superiùs annotatum, nivoso Cœlo, & ad actualem Nivium descensum ad infimam stationem descendat Mercurius, credibile est magnam tunc temporis fieri partium nitrosarum, ab Aere in Terram præcipitationem, & consequenter aerei Cylindri super stagnantem Mercurium minorem esse gravitationem.
de Mor. Sac. n. 15.
Iob. c. 28.
Sec. 26. Prob. 21.
Non minùs quoque curiosum est, ac disquisitione dignum quam ob causam ad Australes flatus Mercurius in Barometro se submittat, ad Aquilonares prosurgat, seu, quod idem est, cur in Austrinâ Constitutione Aer sit minùs ponderosus quàm in Boreali. Austrum, & Boream Ventos esse præ cœteris fortissimos, & inter se tum statione, tum viribus contrariissimos, tradit Hippocrates, quare si ex iisdem contrarii effectus prodeant haud quaquam miror; quomodò verò ab Austro (quem Notum Græci appellant ab humiditate quam secum defert, undè Notiometri, Instrumenta ad Aeris humiditatem mensurandam) Aer fiat levior, ab Aquilone verò sudo, & sicco gravior reddatur, ego certè demiror, & genuinam causam ignorare me fateor, quàm fortè non novit nisi Qui fecit Ventis pondus. Effectum hunc ad contrariam hujusmodi Ventorum temperiem referre, quòd nimirùm Australes Venti calidi sint, ideòque Aeris tonum laxent, & rarefaciant, undè Aer levior evadat, Aquilonares verò, ut potè frigidi Aerem densando eundem ponderosiorem efficiant, non planè satisfacit, calida enim vim habere rarefaciendi, & densandi, sicut & frigida ex variis experimentis satis liquet, ac ne aliunde quæramus exempla, Austrini flatus Nivem jàm delapsam densant antequàm ulla liquoris guttula effluat, quemadmodum & Aquilonares eandem Nivem rarefaciunt, ac attollunt, ut vulgus dicat Nivem ex nimio frigore augeri. Ipse quoque Aristoteles ab Austris vim densandi non reiicit, quærens enim cur Auster non incipiens, sed desinens imbrem inferat, ait id posse fieri, quòd Aerem cogat è longinquo, quo coacto Aqua exprimatur. In hanc rem egregiè Poetarum Princeps.
l. 1. Geo.
Verùm ubi tempestas, & Cœli mobilis humor Mutavere vias, & Juppiter humidus Austris Denset erant quæ rara modò, & quæ densa relaxat.
Cap. 10. Art. 4.
Prætereà in casu nostro ad asserendam majorem, vel minorem Aeris gravitatem vim frigoris densantis, vel caloris rarefacientis causari non possumus, quandòquidem ex factis Observationibus ad Mercurii ascensum, vel descensum non magnum momentum addunt calor, & frigus licet in insigni gradu, cum in eadem altitudine tam in sum̄is algoribus, quàm in summo æstu non semel mihi compertus fuerit Mercurius, & sub Zonâ torridâ eadem penè altitudo Mercurii in Barometro, ac in Zonis temperatis observetur, ut ex superius citatis Observationibus Astronomicis, & Geographicis D. Cassinæ.
To. 4. Tra. 2.
Meteo. c. 4.
l. 2. H. N. c. 47.
An fortè igitur id fiet, ut putat Auctor Philosophiæ Burgundicæ, quòd Venti Aquilonares deorsum ruant, idest ab editiori loco perflent, & hoc pacto Aerem ad inferiora propellant, Australes verò ab imo ad summum spirent, sicque Aerem sursum efferentes multum de illius gravitatione detrahant? Australes Ventos ex humiliori loco in sublimia eniti scripsit pariter Cartesius, quin & ingeniosissimas rationes addidit, hoc idem quoque visus est sensisse Plinius, qui tradidit, Austrum majores fluctus edere, quàm Aquilonem, quoniàm ille infernus ex imo magis spirat, hic summo; quòd carmine eleganter expressit Pontanus.
l. Meteo. de Ven.
A’ summo Boreas, Notus imo spirat Olympo.
Vera sint hæc omnia, & Auster ex imo Polo alis primò siccis, deindè madidis huc advolet (de quo tam longo itinere cum Doctissimis Viris meritò dubitare licet) his tamen obstant ea quę superiùs ex Clarissimi Borelli doctrinâ attuli de substantiis fluidis, quę susque, deque agitatæ eandem exercent gravitatem super corpora quibus incumbunt, ac dum quiescunt.
V. Lang. li. 1. Ep. 19.
Cæl. Rhod. l. 8. An. Lec. c. 28.
l. 2. de Diæta. n. 3.
Hypothesi meæ igitur inhærendo crediderim potiùs id fieri, quià Auster, quem D. Hieronymus Pluviarum Pincernam elegantèr dixit, dum pelagus transit (ut ipsius Hippocratis verbis utar) tanquam calidus, & rarus existens multa humiditate regionem in quam illabitur implet; Aere autem humectato, & illius compage laxatâ, fas est arbitrari partium nitrosarum, & Salium diversæ indolis præcipitationem in solum subsequi, hancque ob causam, Aere leviori facto ob pondus excussum, Mercurium in fistulâ subsidere; sicuti opinari licet Aquilonem, (quem idem Ecclesiasticus Scriptor Scoparium appellavit) Vapores, ac Nubes detergendo, unàque partes nitrosas ex Septentrionali plagâ convehendo, additâ insuper recenti exhalationum è Terrâ exaltatione ab hujusmodi præcipitatione anteà repercussâ, novam Aeri gravitatem impertiri, ut exindè Mercurius cogatur ascendere.
Quamvis autem aliquandò Septentrionales Ventos ingentes pluviæ comitentur, ut præcipuè die 14, & 15. Octobris, id fieri crediderim, quòd Nubes, ac Vapores à Ventis Australibus ad nos delati, & à Ventis Septentrionalibus propulsi in retrocessu, ac fugâ solvantur in pluvias.
l. 5. Qu. N. nu. 18.
Lib. 3. Aph. 5.
In hanc rem egregiè profectò Seneca inter Providentiæ Opera hanc recensuit, quòd Venti modò Nubes adducant, modò deducant, ut per totum Orbem pluviæ dividi possint, nàm in Italiam, ait ille, Auster impellit, Aquilo in Africam reiicit; non eosdem tamen effectus ubique locorum edere hos Ventos putandum est, nàm ut ait Plinius, cum situ naturam mutant, Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus; sicuti Neapolim incolentibus idem Auster humidissimus est, ac nimbosus, Apulis verò serenitatis Parens est, ut Lucas Tozzius, Vir Celeberrimus, (quem Innocentius XII. P. M. ut ad nos fama detulit, suę Valetudinis Custodem designavit) in doctissimis suis Commentariis in Hippocratis Aphorismos refert; scitu proptereà dignum existimarem num in Apuliâ, flante Austro, ibi serenitatis Auctore, Mercurius in Barometro attollatur, quandò in sereno Aeris statu elatior solet esse Mercurius, demissior verò in turbido, ac nimboso.
C. 12.
de Sac. Phil. c. 85.
In hanc rem insignem locum apud D. Lucam silentio præterire nequeo, ex quo satis apparet, quàm varia sit, ac diversa juxtà regionum, & locorum diversitatem Ventorum conditio; arguens ergò Hypocritas Redemptor noster, Cum videritis, inquit, Nubem orientem ab Occasu, statim dicitis imber venit, & ità fit, & cum Austrum flantem, dicitis quià æstus erit, & fit. Austri ergò in Palestinâ ęstum excitant non pluvias, quæ potiùs à Nubibus, & Ventis ab Occasu flantibus ibi prænuntiantur. Vallesii hunc locum egregiè interpretantis verba hìc lubet adiicere. Palæstina ad Occasum habet Mare; censebatur ergò, ut existimo in illa regione pluviæ signum Nubes ex Occasu ascendens, quia cum ad Occasum haberent Mare inde ascendebant, eratque id signum illi regioni proprium. Nobis verò Hispanis, quibus Mare æquè ad Occasum, & Meridiem, & Septentrionem est, æquè ex his omnibus partibus ascendunt Nubes nimborum nuntiæ. Britannis ascendunt undique, ut qui Mari undique cinguntur.
Obs. Astro., & Geo.
De Tens. & Pres.
Progy. de Cog. Aer. & Aq.
Phar. Rat. P. 2. Se. 1. c. 6.
Cum itaque flante Austro usque ad extremos fines Mercurius in Barometro descendat, hinc rationem reddi posse crediderim quarè ad Austrinos flatus adeò difficilis sit respiratio, ut de quadam veluti suffocatione conquerantur omnes; siquidem sicuti substantię fluidę in Machinâ pneumaticâ positę post Aeris exsuctionem in bullas attolluntur, subtracto nimirum Aeris pondere, quo veluti in officio continebantur, ità eodem modo Sanguis in Vasis Pulmonum ob minorem Aeris pressionem, quæ ad Austrinos flatus consequitur, magis spumescit, & ebullit, ut nō tàm expeditè circulum suum absolvat; neque aliam ob causam in editissimis Montibus gravem duci anhelitum credendum est, nisi quòd inibi minor sit Aeris pressio quàm in imis Vallibus, ut palàm faciunt Experimenta à variis Solertissimis Viris facta, ac præcipuè à Celeberrimo nostri ævi Mathematico D. Cassina. Refert quoque P. Bartholus è S. J. observatum, Vesicam Suillam mediocritèr inflatam, & ad verticem Montis altissimi translatam tumidiorem apparuisse; adeò facilè est inflari ea, quæ in sublime efferuntur; mirum itaque non est si Pulmonares Vesicæ ob Austrinos halitus inflentur, ut potè ab Aere minus compressæ, & hanc ob causam difficilior sit anhelitus; nec pręter rationem, quamvis paradoxum videatur, scripsit Thomas Cornelius Aerem crassis Vaporibus refertum aptiorem esse ad Vitalia munera obeunda, quàm Aerem tenviorem; quod paritèr monitum est Celeberrimi Tho. Vvillis, qui in Phtisi Pulmonari magis commendat fumosas Urbes, qualis est Londinum, quàm Villas omnes propè eandem Urbem, quę Aere claro, & perflato gaudent.
Lib. 2. Die. Gen. c. 21.
Hinc lumen aliquod mutuari licet ad illustrandam historiam famosi illius Urinatoris Siculi, quem Colam Piscem appellabant, quòd plus in aquis, quàm in Terris degeret. Diu equidem hoc prodigium Doctissimos Viros exercuit, ut videre est apud Salomonem Sprangerum, qui de Enydrobiis, h.e. de hominibus sub aquâ viventibus elegantissimum Tractatum nuper edidit; ego verò persuasum habeo hominem illum amphibium ad plures horas sub aquis cōmorantem talem à Naturâ Sanguinis, ac partium spiritalium constitutionem sortitum fuisse, ut Sanguis, & Pulmonares Vesiculæ majori compressione indigerent, quàm quæ ab Aere solo pręstari posset; refert enìm Alexander ab Alexandro Urinatorem illum solitum dicere, quòd si ab aquis abesset diù quasi respirare, & vitam ducere nequiret.
Hæc sunt quæ in re tam abstrusâ, ac involutâ, qualis est motionum Mercurii in Barometro vicissitudo, comminisci lubuit. Multas equidem nec parvi ponderis difficultates hisce meis Excogitatis obtrudi posse, & scio, & fateor; verùm si cuncta quæ possunt obiici recensere vellem, ac diluere, in nimiam molem Opusculum hoc meum excresceret; interim his meis coniecturis hærere placet, donec Lynceus aliquis ostendat strinxisse me, ut dici solet,
pro Junone Nubem.
