ERUDITISSIMO VIRO D. BERNARDINO RAMAZZINO
Reading edition
Medicinæ Publico Professori, & in Academia Cæsareo-Leopoldina C. N. Hip. III.
JO: BAPTISTA BOCCABADATUS. S. P. D.
Motiones Mercurii in Barometro, modò se attollentis, modò se deprimentis eruditissimorum Virorum Observationes advocarunt. Nescio tamen quo fato, in ipsis sensibilibus hujus experimenti Phęnomenis discrepent eruditissimi Observatores. Alii enim, inter quos Doctissimus Borellus, asserunt, Aere ad pluviam inclinante Mercurium intus sublevari, deprimi post delapsos imbres; alii deprimi pluvia imminente, deficiente attolli. Hæc est speculationis rerum naturalium conditio, ut nihil sit absque Adversario.
Hoc secundum, Vir studiosissime, apparet ex tua hujus experimenti Ephemeride, acta Anno præterito 1694, quam ad me dimisisti, imbecillitati meæ mandatis tuis decus addens, quibus petis, ut quid sentiam exponam.
Mercurium internum in Barometro elevari vi pressionis externi Aeris non est inter Neotericos qui dubitet, omnisque ratio dubitandi sublata videtur. Accidens igitur hujus aliqualis majoris, minorisve depressionis, vel elevationis Mercurii, à majori, vel minori ejusdem Aeris exterioris gravitate, vel pressione causari consentaneum est. Eodem modo videmus idem fluidum ejusdem Barometri in Valle, ubi magis gravitat Aer, ascendere, in cacumine Montis, ubi minùs, descendere. Eundem igitur Aerem, juxtà experimenti tui Phœnomena, statuendum esse leviorem, apparet pluvia se congregante, tunc enim Mercurius deprimitur, graviorem eadem cessante, tunc enim attollitur.
Nec sublato quodam sensuum præjudicio, quo Aerem Vaporibus imbutum graviorem dicimus, absonum videtur. Juxtà enim sententiam cujusdam Borelli in Burgundica Philosophia appositam (quę si non pęnitùs, saltem pro aliqua parte arridet) Vapores ex quorum coacervatione fit pluvia, cum per Aerem ascendant, statuendi videntur ipso Aere leviores in specie, quapropter idem spatium Vaporibus, & Aere plenum, levius est eodem spatio solo Aere pleno, & magis, vel minus leve, prout à majori, minorive materia Vaporum occupatur. Mercurius igitur deprimitur nimbis accedentibus, quia Aer majoribus Vaporibus imbutus minus gravitat, attollitur pluvia cessante, quia Aer Vaporibus depuratus, magis gravitat.
Paucis, & alienis satisfecissem, si hæc sententia in omnibus suis partibus satisfaceret; sed cum aliquam hæsitandi rationem relinquat, quod tenuissimum do, pęnitus emensum dare cupio.
Licet enim videatur ab ipso ascensu Vaporum per Aerem satis eorundem specifica levitas probata, in hoc tamen deficit supposita evidentia, quòd solis sensibus acquiescit, nulla ulterius suadente ratione. Quod tanto magis urget, quia graviora in specie per fluida minus gravia ascendere plurimæ Observationes ostendunt.
Omnem materiam in partibus minutissimis attritam in facillimum ascensum evadere quotidiè experimur. Terram in tenuissimum pulverem redactam, in turbines quodamodò elevari patet, non tamen eæ particulæ specificam gravitatem ammittunt, cessante enim motu Aeris, quo feruntur in inferiora subsidunt. Sal imum Vasis occupans, si superponatur aqua, dissolvitur, & minutissimæ partes ad summam humoris superficiem ascendunt; si enim eadem superficies extremo linguæ apice attingatur, salsa degustatur. Non per hoc tamen, quòd ascendant particulæ Salis, propriam specificam gravitatem ammittunt gravitate aquæ majorem: plurimæ enim experientiæ demonstrant aquam salinis partibus imbutam graviorem in specie esse pura, & simplici aqua. Ascendunt enìm per aquam, licet in specie graviores, quià juxtà sententiam Doctissimi Boyle, partes aquæ etiam quiescentis, & stagnantis, continuò agitantur, & commoventur, quod apparet ex ipsa Salium immersorum dissolutione; non enim daretur ea actio solvendi partes adhærentes, & forsan complicatas, nisi dato aliquo motu. A motu igitur partium humoris, partes Salis tam per transversum, quàm sursum aguntur, eodem modo quo partes terræ, pulvis scilicet, à motu Aeris feruntur. Hìc tamen non datur partium subsidentia, ut in casu pulveris, quia in hoc cessat, vel modificatur motus Aeris, agitationem causantis, in aquæ verò partibus semper datur idem motus. Et ecce quomodò datur partium minutissimarum ascensus, licet in specie sint graviores eo fluido, per quod ascendunt. Ex quo patet, quòd Burgundicæ sententiæ ea pars, quæ Vapores Aere in specie leviores statuit quià forsan per Aerem ascendunt, nō penitus convenit.
Placeat igitur Vaporum naturam attentius contemplari; Ex ipsis sensibus patet quòd eadem facultas, quæ sensationibus nostris calorem inducit, Vapores excitat. Ulteriùs quoad fieri potest, hæc tenebrosa, obscuraque caloris qualitas detegatur. Agnoscamus cum Neotericis Ignem nihil aliud esse, quam vehementem particularum cujuscunque materiæ combustibilis motum, & maximam agitationem, qua proximas materias eodem modo afficiens, dissolvit, quod urere dicimus. Et hinc patebit calorem eodem modo esse partium agitationem, non quidem tam vehementem, sed minus remissam, & ideò non aptam ad urendum ea, quæ attingit; semper tamen partium motionem aliquam. Secundo loco concipiatur quòd ubi datur talis particularum vehemens agitatio (idest ignis) distrahantur, & removeantur partes Aeris. Patet in Cucurbitula, ubi tenuissima flamma omnem prope Aerem excludit, & si aliquis remanet rarissimus est, quod demonstrat vis Aeris externi sua pressione, in Cucurbitula applicata cutem intrudentis. Dato igitur, extante calore, motu supradicto, ibi danda est aliqua Aeris exclusio, & rarefactio.
Vapor excitatur à calore, quinimo ab ipso calore in statu vaporis conservatur; Accedente enim summi Aeris, ad quem istis motionibus elevantur, frigiditate, in ea regione, in qua non fit ea luminum Cœlestium repercussio ad invicem se decussantium, quæ causatur ab inæqualitate terrenæ superficiei, & ideò ea circumquaque partium circumpulsio, à qua eorundem motus, scilicet calor, causatur, Vapores iterum in guttas agglomerantur.
Dato igitur calore eodem tempore quo datur Vapor, datur illa partium motio, à qua partim expellitur, partim rarefit Aer. Quapropter tunc fit Concretum levius, & ideò congregatis Vaporibus, scilicet pluvia imminente, fit levior Aer, & Mercurius descendit. Convenit hęc ratio cum usitatis experimentis; Sole enim ultrà consuetum urente, pluviam expectamus, rigente hyeme, cum frigus aliquantulum remittitur, eandem timemus. Noctes serenæ glaciem, pruinas coagulant, quod non faciunt nubilosæ. Sed non omnis tamen difficultas sublata videtur, si enim Vapor, cum sua aquæ, cujus est pars, specifica gravitate ascendit, apparet simul cum Aere componere mixtum in specie potiùs gravius, non verò levius, solo Aere; quod est contra rationem expositam. Hæc tamen difficultas tollitur ad ipsam Cucurbitulam recurrendo. Considerata enim ea parva flamma in ejus ventre accensa, patet quòd in eo statu massa Aeris, & Vaporis simul, est magis levis quam ante flammam erat massa solius Aeris ejusdem Cucurbitulæ ventrem occupantis; applicata enim Cucurbitula ante flāmam accēsam, cutis intus non intruditur à pressione Aeris externi, prout fit si immediate post flammam accensam applicetur; Motio enim illarum particularum se se ad invicem pulsantium, ac circumpulsantium (eodem modo ac si frusta ligni per Aerem agitarentur, & se se extremitatibus, vel alio modo, invicem pulsarent) efficit quòd majorem locum occupent, quam si quiescerent; & inter se ad invicem magna spatia, & magnas intercapedines constituant, quę occupantur à subtili, & tenuissima substantia, sit Cartesiana, vel alia quæcunque, modo eodem quo spatia inter frusta ligni se invicem agitantia ab Aere occuparentur. Eodem modo data ea partium, licet minori agitatione, à qua causatur calor, qui extat, extante vapore, dantur inter partes motas, & moventes, istæ intercapedines à tenuissimas substantia occupatæ. Et ideò moles tunc premens non componitur ex solo Aere, & Vapore, sed ex Aere, Vapore, ac tenuissima substantia, qua verè fit in specie levior quam eadem mole solius Aeris. Levitas enim tenuissimę materię Vaporis gravitatem non solum compensat, sed excedit.
Sed ulteriùs urget alia hujus tui Experimenti observatio; calor enim, & frigus nullam in Mercurio alterationem elevationis, depressionisve producunt; & tamen dato calore danda est eadem partium agitatio, & ideò eadem materiæ rarefactio, ex quo eodem modo resultaret eadem levitas, & successivè Mercurii depressio; quod non accidit. Cum igitur ab eadem supposita causa, in analogo casu idem non sequatur effectus, ea verè non subsistit.
Quod tolli posse apparet, si considerentur particulæ materiæ, prout sunt, diverso modo configuratæ. Dantur enim diversæ configurationes corporum, quæ mediante motu, & eorum agitatione magis, minusve eadem corpora separant, majoribus, minoribusve spatiis interpositis, ut si configurationes sint sphœricæ, angulares, oblongæ, & sic successivè.
Partes igitur simplicis Aeris, prout homogeneæ configurationis, licet agitentur, (quod, puta, producatur ab Æstatis calore diversitatem motus in Barometro non faciente) non tantum sejunguntur, ac diducuntur, ità ut spatia quæ occupant magnam ejusdem materiæ subtilis, & levis quantitatem admittant, quantum partes Aeris, & Vaporum simul, heterogeneę configurationis, quæ ideò magis diducuntur, & majorem materiæ tenuis quantitatem inter magnas intercapedines, in eodem spatio admittunt. Quodque data motione partium fiat major eorundem diductio, data heterogenea earundem partium configuratione, patet in ipsa aqua cujus partes supra dictum est, cum Boyle, semper moveri; quinimò ea calefacta intra ebullitionem, licet majorem motum acquirant, non tamen partes tantum diducuntur, quantum evenit, si aliqua portio calcis humori addatur, tunc enim usque ad ebullitionem commoventur. Et hoc evenit quia solius aquæ partes sunt homogeneæ configurationis, & ideò licet moveantur, etiam tali motu, ut sensationem caloris faciant, nō tamen tam vehementer diducuntur, & separantur, ut fit cum datur motus partium heterogeneæ configurationis, aquæ scilicet, & calcis. In primo igitur casu simplicis caloris moventis partes homogeneas Aeris, & Mercurium non alterantis, non fit tanta raritas, quæ sensibilem levitatem supra extrinsecum Mercurium producat, prout fit in secundo casu, quo attenta partium se se mutuò agitantium heterogenea configuratione, Aeris scilicet, & Vaporum, fit major raritas, & ideò levitas sensibilis, & habilis ad alterandum æquilibrium inter pressiones Aeris externi, & interni Mercurii.
Hoc tantum tenue habeo, quod mandatis tuis tribuam: Si parvi ponderis est, de levitate agitur; tenuitatem Vaporum præsefert, & ideò ad radiantia ingenii tui lumina attollitur. Vale Vir doctissime, meque tui addictissimum ut soles ama.
Dabam Mutinæ die 20. Jan. 1695.
ORNATISSIMO VIRO
Amico summè Colendo
DOMINO BERNARDINO RAMAZZINO
In Mutinensi Lyceo Publico Medicinæ Professori,
Nec Non Cæsareo-Leopoldinæ Academiæ Curiosorum Naturæ Collegæ Meritissimo.
FRANCISCUS TORTUS S. P.
