← Table of contents
Cicero, Letters to Atticus, Vol. 1 of 3

Book 5 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER SEXTUS

Eric Otto Winstedt translation

I CICERO ATTICO SAL.

Scr. Laodiceae VI K. Mart a. 704

Accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, officii, diligentiae. Iis igitur respondebo |Iliad, vi, 235| non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. Recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. X Kalendas Octobres datas et scire vis, tuas ego quas acceperim. Omnes fere, quas commemoras, praeter eas, quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. Quare non οἴχεται tua industria, quod vereris, sed praeclare ponitur, si quidem id egisti, ut ego delectarer. Nam nulla re sum delectatus magis.

Quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρους litteras miserat, quod quaedam a se constituta rescinderem. Ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico, qui sibi successerit, si, quae ipse in curando constituerit, mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεως provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit, detraxerit, mihi tradiderit enectam,

415

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings