← Table of contents
Cicero, Letters to Atticus, Vol. 1 of 3

Book 4 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER QUINTUS

Eric Otto Winstedt translation

I CICERO ATTICO SAL.

Scr. Menturnis III aut prid. Non. Mai. a. 703

Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. Quo magis erit tibi videndum, ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. De Annio Saturnino curasti probe. De satis dando vero te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des. Et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. De Oppio factum est, ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. Quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum, in quo me admones de sorore. Quae res se sic habet. Ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. Ex quo ego veni ad ea, quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. Nihil tam vidi mite, nihil tam placatum, quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua

337

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings