← Table of contents
Cicero, Letters to Atticus, Vol. 1 of 3

Book 1 — M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER SECUNDUS

Eric Otto Winstedt translation

I CICERO ATTICO SAL.

Scr. Romae m. Iun. a. 694

Kal. Iuniis eunti mihi Antium, et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti, venit obviam tuus puer. Is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. In quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferundum dedisse, nam, si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. Quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso, quod ornamenta neglexerant, et ut mulieres ideo bene olere, quia nihil olebant, videbantur. Meus autem liber totum Isocratis myrothecium atque omnes eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. Quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. Quem tibi ego non essem ausus mittere, nisi eum lente ac fastidiose probavissem. Quamquam ad me scripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum, ut ornatius de isdem rebus scriberet, miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum, sed etiam plane deterritum. Quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. Ita, vulgo qui instabant, ut darem sibi, quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. Tu, si tibi placuerit

101

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings