PART II (continued 3)
Reading edition
"Ego uero pro incolumitate tua et regni statu, quod strenuitati tue, O anime mee dimidium, iam commisi, preces quales mea, sci[t][364] simplicitas et potest imbecillitas, Deo fundam indefessas. Sed quia tempus perbreue amodo mihi restat, et corpori meo solum superest sepulchrum, aurem benignam meis accomoda salutaribus consiliis, et cor credulum meis monitis inclina magnificis. Uerum ipsos qui nobiscum contra hostes publicos, Riganum videlicet et Mitunnum Fol. 5 a | et eorum complices emulos nostros fideliter steterunt, et periculoso discrimini pro nobis se opposuerunt, paterno amore tibi commendo, diligendos, honorandos, promouendos. Eos autem qui decrepite senectutis mee membra[365] debilia contemptui habere ausi sunt, asserentes uerba mea et regalia precepta esse sinilia deliramenta, presumentes temere apice regali me priuato te exheredare, suspectos habe et contemptibiles, si qui sint elapsi ab hoc bello, et a tuo gladio deuorante, eciam cum eorum posteritate: ne cum in ramusculos uirus pullulet, a radice aliquid consimile tibi generetur in posterum. Non enim recolo me talem eorum promeruisse, qui me et te filium meum gratis oderunt, persecucionem. Similiter eos, quos dicti proditores pro eo quod nobis fideliter adheserant, exulare coegerunt, uel qui impotentes rabiem eorum fugiendo resistere, ad horam declinauerunt, cum omni mansuetudine studeas reuocare, et honores eorum cum possessionibus ex innata tibi regali munificentia, gracius ampliare. Laus industrie tue et fame preconia, et strenuitatis tue titulus, que adolescenciam tuam diuinitus illustrarunt, in posterum de te maiora promittunt. Desideranti animo sicienter affecto, ipsumque Deum, qui te tibi, sua mera gracia reddidit et restaurauit, deprecor affectuose, vt has iuuentutis tue primicias, hoc inopinato triumpho subarratas, melior semper ac splendidior operum gloria subsequatur. Et procul dubio post mortem meam (que non longe abest, iubente Domino) fame tue magnitudo per orbem uniuersum dilatabitur, et felix suscipiet incrementum. Et que Deo placita sunt, opere felici consumabis, que diuinitus prosperabuntur."
Hec autem filius deuotus et mansuetus, licet magnificus triumphator exaudisset et intenta aure intellexisset, flexis genibus et iunctis manibus, et exundantibus oculis, patri suo grates[366] rettulit accumulatas. Rex itaque per fines Anglie missis nunciis expeditissimis, qui mandata regia detulerunt, tocius dicionis sue conuocat nobilitatem. Que conuocata ex regis precepto, et persuasione, Offano filio suo unigenito ligiam fecerunt fidelitatem et homagium in patris presencia. Quod et omnes, animo uolenti, immo gaudenti, communiter perfecerunt.
Rex igitur quem pocius prona voluntas, quam uigor prouexit corporalis, per climata regni sui proficiscitur securus et letabundus, nullo contradicente, uel impediente, ut regni municiones et varias possessiones, diu per inimicos suos alienatas et iniuste ac uiolenter possessas, ad sue dicionis reacciperet iure potestatem. Que omnia sibi sunt sine difficultate uel more dispendio restituta. Statimque pater filium eorum possessionibus corporaliter inuestiuit; et paterno contulit affectu ac gratuito, proceribus Fol. 5 b congauden|tibus super hoc uniuersis. Post hec autem, Rex filio suo Offano erarium suum adaperiens, aurum suum et argentum, uasa concupiscibilia, gemmas, oloserica omnia, sue subdidit potestati. Sicque subactis et subtractis hostibus[367] cunctis, aliquandiu per uniuersum regnum uiguit pax et securitas diu desiderabilis.
Rex igitur filii sui prosperitate gauisus, qui eciam diatim de bono in melius gradatim ascendit, aliquo tempore uite sue metas distulit naturales: iubilus quoque in corde senis conceptus languores seniles plurimum mitigauit. Tandem Rex plenus dierum, cum benediccione omnium, qui ipsum eciam a remotis[368] partibus per famam cognouerunt[369], nature debita persoluens decessit. Et decedens, filio suo apicem regni sui pacatum et quietum reliquit: Offanus autem oculos patris sui pie claudens, lamentaciones mensurnas cum magnis eiulatibus, lacrimis et specialibus planctibus (prout moris tunc erat principibus magnificis) lugubriter pro tanto funere continuauit. Obsequiisque cum exequiis, magnifice tam in ecclesia quam in locis forinsecis conpletis, apparatu regio et loco celeberrimo et nominatissimo.
regibus condigno, videlicet in eminenciori ecclesia penes Glouerniam urbem egregiam, eidem exhiberi iubet sepulturam. Offanus autem cum moribus omnibus foret redimitus, elegans corpore, armis strenuus, munificus et benignus, post obitum patris sui magnifici Warmundi[370], cuius mores tractatus exigit speciales, plenarie omnium principum Regni dominium suscipit, et debitum cum omni deuocione, et mera uoluntate, famulatum. Cum igitur cuiusdam solempnitatis arrideret serenitas, Offanus cum sollempni tripudio omnibus applaudentibus et faustum omen acclamantibus, Anglie diademate feliciter est insignitus.
Adquiescens igitur seniorum consiliis et sapientum persuasionibus, cepit tocius regni irreprehensibiliter, immo laudabiliter, habenas[371] modernanter et sapienter gubernare. Sic igitur, subactis hostibus regni uniuersis, uiguit pax secura et firmata in finibus Anglorum, per tempora longa; precipue tamen per spacium temporis quinquennale. Erat autem iam triginta quatuor annos etatis attingens, annis prospere pubescentibus.
Et cum Rex, more iuuenili, venatus gracia per nemora frequenter, cum suis ad hoc conuocatis uenatoribus et canibus sagacibus, expeditus peragrasset, contigit die quadam quod aere turbato, longe a suorum caterua semotus, solus per nemoris opaca penitus ipsorum locorum, necnon et fortune ignarus, casu deambulabat. Dum autem sic per ignota diuerticula incaucius oberraret, et per inuia, uocem lacrimabilem et miserabiliter querulam haut longe a se audiuit. Cuius sonitum secutus, inter densos frutices Fol. 6 a | virginem singularis forme et regii apparatus, sed decore uenustissimam, ex insperato repperit. Rex uero rei euentum admirans, que ibi ageret et querele causas, eam blande alloquens, cepit sciscitari. Que ex imo pectoris flebilia trahens suspiria, regi respondit (nequaquam in auctorem sed in seipsam reatum retorquens): "Peccatis meis" inquit "exigentibus infortunii huius calamitas mihi accidit." Erat autem reguli cuiusdam filia qui Eboracensibus preerat. Huius incomparabilis pulchritudinis singularem eminentiam pater admirans, amatorio demone seductus, cepit eam incestu libidinoso concupiscere, et ad amorem illicitum sepe sollicitare ipsam puellam, minis, pollicitis, blanditiis, atque muneribus adolescentule temptans emollire constantiam. Illa autem operi nephario nullatenus adquiescens, cum pater tamen minas minis exaggeraret[372], et promissa promissis accumularet, munera muneribus adaugeret, iuxta illud poeticum:
Imperium, promissa, preces, confudit in unum:
elegit magis incidere in manus hominum, et eciam ferarum qualiumcunque, vel gladii subire sententiam, quam Dei offensam incurrere, pro tam graui culpa manifestam. Pater itaque ipsam sibi parere constanter renuentem, euocatis quibusdam maligne mentis hominibus quos ad hoc elegerat, precepit eam in desertum solitudinis remote duci, uel pocius trahi, et crudelissima morte condempnatam, bestiis ibidem derelinqui. Qui cum in locum horroris et vaste solitudinis peruenissent, trahentes eam seductores illi, Deo ut creditur inspirante, miserti pulchritudinis[373] illius eam ibidem sine trucidacione et membrorum mutilacione, uiuam, sed tamen sine aliquorum uictualium alimento (exceptis talibus qui de radicibus et frondibus uel herbis colligi, urgente ultima fame, possunt) dimiserunt.
Cum hac rex aliquandiu habens sermonem, comitem itineris sui illam habuit, donec solitarii cuiusdam habitacionem reperissent, ubi nocte superueniente quiescentes pernoctauerunt. In crastinum autem solitarius ille uiarum et semitarum peritus, regem cum comite sua usque ad fines domesticos, et loca regi non ignota[374] conduxit. Ad suos itaque rex rediens, desolate illius quam nuper inuenerat curam gerens, familiaribus et domesticis generis sui sub diligenti custodia commisit.
Post hec aliquot annis elapsis, cum rex celibem agens uitam, mente castus et corpore perseueraret, proceres dicionis sue, non solum de tunc presenti, sed de futuro sibi periculo precauentes, et nimirum multum solliciti, dominum suum de uxore ducenda unanimiter conuenerunt: ne sibi et regno successorem et heredem non habens, post obitum ipsius iminens periculum generaret. Etatis enim iuuenilis pubertas, morum maturitas, et urgens regni necessitas, necnon et honoris dignitas, itidem postularunt. Fol. 6 b | Et cum super hoc negocio, sepius regem sollicitarentur, et alloquerentur, ipse multociens ioculando, et talia uerba asserendo interludia fuisse uanitatis, procerum suorum constantiam dissimulando differendoque delusit. Quod quidam aduertentes, communicato cum aliis consilio, regem ad nubendum incuntabiliter urgere ceperunt. Rex uero more optimi principis, cuius primordia iam bene subarrauerat, nolens uoluntati magnatum suorum resistere, diu secum de thori socia, libra profunde rationis, studiose cepit deliberare. Cumque hoc in mente sua sollicicius tractaret, uenit forte in mentem suam illius iuuencule memoria, quam dudum inter uenandum inuenit uagabundam, solam, feris et predonibus miserabiliter expositam: quam ad tuciora ducens, familiaribus generis sui commiserat alendam, ac carius custodiendam. Que, ut rex audiuit, moribus laudabiliter redimita, decoris existens expectabilis, omnibus sibi cognitis amabilem exhibuit et laudabilem; hec igitur sola, relictis multis, eciam regalis stematis sibi oblatis, complacuit; illamque solam in matrimonium sibi adoptauit.
Cum autem eam duxisset in uxorem, non interueniente multa mora, elegantissime forme utriusque sexus liberos ex eadem procreauit. Itaque cum prius esset rex propria seueritate subditis suis formidabilis, magnates eius, necnon et populus eius uniuersus, heredum et successorum apparentia animati, regni robur et leticiam geminarunt. Rex quoque ab uniuersis suis, et non solum prope positis, immo alienigenis et remotis, extitit honori, ueneracioni, ac dileccioni. Et cum inter se in Britannia, (que tunc temporis in plurima regna multiphariam diuisa fuisset) reguli sibi finitimi hostiliter se impeterent, solus Rex Offa pace regni sui potitus feliciter, se sibique subditos in pace regebat et libertate. Unde et adiacencium prouinciarum reges eius mendicabant auxilium, et in neccessitatis articulo, consilium.
Rex itaque Northamhimbrorum, a barbara Scotorum gente, et eciam aliquibus suorum, grauiter et usque ferme ad internecionem percussus, et proprie defensionis auxilio destitutus, ad Offam regem potentem legatos destinat; et pacificum supplicans, ut presidii eius solacio contra hostes suos roboretur. Tali mediante condicione, ut Offe filiam sibi matrimonio copularet, et non se proprii regni, sed Offam, primarium ac principem preferret, et se cum suis omnibus ipsi subiugaret. Nichil itaque dotis cum Offe filia rogitauit, hoc sane contentus premio, ut a regni sui finibus barbaros illos potenter et frequenter experta fugaret strenuitate.
Cum autem legatorum uerba rex Offa succepisset, consilio suorum fretus Fol. 7 a sup|plicantis uoluntati ac precibus adquieuit si tamen rex ille pactum huiusmodi, tactis sacrosanctis euuangeliis[375], et obsidum tradicione, fideliter tenendum confirmaret. Sic igitur Rex Offa, super hiis condicionibus sub certa forma confirmatus, et ad plenum certificatus, in partes illas cum equitum numerosa multitudine proficiscitur. Cum autem illuc peruenisset, timore eius consternata pars aduersa cessit, fuge presidio se saluando. Quam tamen rex Offa audacter prosecutus, non prius destitit fugare fugientem, donec eam ex integro contriuisset; sed nec eo contentus, ulterius progreditur, barbaros expugnaturus. Interea ad patriam suam nuncium imperitum destinauit, ad primates et precipuos regni sui, quibus tocius dicionis sue regimen commendauerat, et literas regii sigilli sui munimine consignatas[376], eidem nuncio commisit, deferendas. Qui autem destinatus fuit, iter arripiens uersus Offe regnum, ut casu accidit inter eundum, hospitandi gracia aulam regiam introiuit illius regis, cuius filiam Offa sibi matrimonio copulauerat. Rex autem ille, cum de statu et causa itineris sui subdole requirendo cognouisset, uultus sui serenitate animi uersuciam mentitus, specie tenus illum amantissime suscepit: et uelamen sceleris sui querens, a conspectu publico sub quodam dileccionis pretexu, ad regii thalami secreta penetralia ipsum nuncium nichil sinistri suspicantem introduxit: magnoque studio elaborauit, ut ipsum, uino estuanti madentem, redderet temulentum, et ipso nuncio uel dormiente uel aliquo alio modo ignorante, mandata domini sui regis Offe tacitus ac subdolus apertis et explicatis literis perscrutabatur; cepitque perniciose immutare et peruertere sub Offe nomine sigillum adulterans, fallacesque et perniciosas literas loco inuentarum occultauit. Forma autem adulterinarum [literarum][377] hec est que subscribitur[378]:
[379]"Rex Offa, maioribus et precipuis regni sui, salutis et prosperitatis augmentum. Uniuersitati uestre notum facio, in itinere quod arripui infortunia et aduersa plurima tam michi quam subditis meis accidisse, et maiores excercitus mei, non ignauia propria, uel hostium oppugnantium uirtute, set pocius peccatis nostris iusto Dei iudicio interisse. Ego autem instantis periculi causam pertractans, et consciencie mee intima perscrutatus, in memetipso nichil aliud conicio altissimo displicere, nisi quod perditam et maleficam illam absque meorum consensu uxorem imperito et infelici duxi matrimonio. Ut ergo de malefica memorata, uoluntati uestre ad plenum quam temere offendi satisfiat, asportetur cum liberis ex ea genitis ad loca deserta, hominibus incognita[380], Fol. 7 b | feris et auibus aut siluestribus predonibus frequentata: ubi cum pueris suis puerpera, truncata manus et pedes, exemplo pereat inaudito."
Nuncius autem mane facto, uino quo maduerat digesto, compos iam sui effectus, discessit: et post aliquot dies perueniens ad propria, magnatibus qui regno regis Offe preerant literas domini sui sigillo signatas exposuit. In quarum auditu perlecta mandati serie, in stuporem et uehementissimam admiracionem uniuersi, plus quam dici possit, rapiuntur. Et super hiis, aliquot diebus communicato cum magnatibus consilio deliberantes, periculosum ducebant[381] mandatis ac iussionibus regiis non obtemperare. Misera igitur seducta, deducta est in remotissimum et inhabitabilem locum horroris et uaste solitudinis: cum qua eciam liberi eius miseri et miserabiles queruli et uagientes, absque misericordia, ut cum ea traherentur occidendi, iudicium acceperunt.
Nec mora, memorati apparitores matrem cum pignoribus suis in desertum uastissimum trahebant. Matri uero propter eius formam admirabilem parcentes, liberos eius, nec forme, nec sexui, etati uel condicioni parcentes, detruncarunt menbratim, immo pocius frustatim[382] crudeliter in bestialem feritatem seuientes. Completaque tam crudeli sentencia, cruenti apparitores ocius reuertuntur. Nec mora, solitarius quidam uitam in omni sanctitate, uigiliis assiduis, ieiuniis crebris, et continuis orationibus, ducens heremiticam, circa noctis crepusculum eo pertransiens, mulieris cuiusdam luctus lacrimabiles et querelas usque ad intima cordis et ossuum[383] medullas penetratiuas, quas Dominus ex mortuorum corporibus licet laceratis elicuit, audiuit. Infantulorumque uagitus lugubres nimis cum doloris ululatibus quasi in materno sinu audiendo similiter annotauit. Misericordia autem sanctus Dei motus, usque ad lacrimarum aduberem effusionem, quo ipsa uox ipsum uocabat, Domino ducente peruenit. Et cum illuc peruenisset, nec aliud quam corpora humana in frusta detruncata reperisset, cognouit[384] in spiritu ipsa alicuius innocentis corpus, uel aliquorum innocentium corpuscula extitisse, que tam inhumanam sentenciam subierunt. Nec sine martirii palma, ipsos quorum hee fuerunt exuuie, ab hoc[385] seculo transmigrasse suspicabatur. Auxilium tamen pro Dei amore et caritatis intuitu postulatum non denegans, se pro illorum reparacione prostrauit in deuotissimam cum lacrimis oracionem, maxime propter uocem celitus emissam, quam profecto cognouit[384] per Deum linguas cadauerum protulisse. Piis igitur sanctus commotus uisceribus, igneque succensus caritatis, ex cognicione[386] eius, quam, ut iam dictum, dudum uiderat, habuit, factus hilarior, pro ipsis Fol. 8 a | flexis genibus, inundantibus oculis, iunctisque palmis orauit, dicens: "Domine Jesu Christe, qui Lazarum quatriduanum ac fetidum resuscitasti, immo qui omnium nostrorum corpora in extremo examine suscitabis, uestram oro misericordiam, ut non habens ad me peccatorem, sed ad horum innocentum pressuras respectum piissimum, corpuscula hec iubeas resuscitari, ad laudem et gloriam tuam in sempiternum, vt omnes qui mortis horum causam et formam audierint, te glorificent Deum et Dominum mundi Saluatorem."
Sic igitur sanctus iste, Domini de fidei sue[387] uirtute in Domino presumens et confidens, inter orandum, membra precisa recolligens, et sibi particulas adaptans et coniungens, et in quantum potuit redintegrans, in parcium quamplurimum, set in integritatem pocius delectatus, Domino rei consummacionem qui mortificat et uiuificat commendauit. Coniuncta igitur corpora, signo crucis triumphali consignauit. Mira fidei uirtus et efficacia, signo crucis uiuifice et orationis ac fidei serui Dei uirtute, non solum matris orbate animus reparatur, sed et filiorum corpuscula in pristinum et integrum nature sunt reformata decorem, necnon et anime mortuorum ad sua pristina domicilia sunt reuerse. Ad mansiuncule igitur sue septa (a qua elongatus fuerat, gracia lignorum ad pulmentaria dequoquenda colligendorum) ipse senex: qui prius detruncati fuerant, Domino iubente integri uiui et alacres sunt reuersi, ducem sanctum suum sequentes pedetentim. Ubi more patris, ipsam desolatam cum liberis sibi ipsis restitutis, alimentis quibus potuit, et que ad manum habuit, pie ac misericorditer confouebat.
Nesciens ergo quo migraret regina, cum suis infantulis intra uastissimam heremum cum memorato solitario, diu moram ibidem orationibus, uigiliis, ac aliis sanctis operibus eius intenta et iamiam conuenienter informata, et edulio siluestri sustentata, continuabat. Post duorum uero mensium curricula, Rex Offa uictoriosissimus domum letus remeauit, spolia deuictorum suis magnatibus regali munificentia gloriose distribuendo; ueruntamen, ne lacrime gaudia regis, et eorum qui cum eo aduenerant, miserabiliter interrumperent, consiliarii regii que de regina et liberis eius acciderant, diu sub silencio caute dissimulando, et causas absencie eius fictas annectendo, concelabant. Tandem cum rex uehementer admiraretur ubinam regina delituisset, que ipsi regi ab ancipiti bello reuertenti occurrisse gaudenter teneretur, et in osculis et amplexibus ceteris gaudentius triumphatorem aduentantem suscepisse, sciscitabatur instantius, et toruius et proteruius, quid de ipsa fieret uel euenisset. Suspicabatur enim eam morbo detentam, ipsamque cum liberis Fol. 8 b | suis, regis et aliorum hominum, ut quieti uacaret, frequentiam declinasse. Tandem cum iratus nullatenus se uelle amplius ignorare, cum iuramento, quid de uxore sua et liberis euenisset, uultu toruo asseruisset, unus ex edituis omnia que acciderant, de tirannico eius mandato, et mandati plenaria execucione, seriatim enarrauit.
Hiis auditis, risus in luctum, gaudium in lamenta, iubilus in singultus flebiliter conuertuntur, totaque regia ululatibus personuit et meroribus. Lugensque rex diu tam immane infortunium, induit se sacco cilicino, aspersum cinere, ac multipliciter deformatum. Tandem monitu suorum, qui dicebant non uirorum magnificorum sed pocius effeminatorum, dolorem interiecto solacio nolle temperare[388], esse proprium et consuetudinem, rex cepit respirare, et dolori modum imponere. Consilio igitur peritorum, qui nouerant regem libenter in tempore prospero in studio uenatico plurimum delectari, conuocantur uenatores, ut rex spaciaturus uenando, dolorem suum diminueret et luctum solacio demulceret. Qui inter uenandum dum per siluarum abdita, Deo misericordiarum et tocius consolac[i]onis ducente, feliciter solus per inuia oberrauit, et tandem ad heremitorium memorati heremite directe peruenit, eiusque exiguum domicilium subintrans, humaniss[im]e et cum summo gaudio receptus est. Et cum humili residens sedili, membra[389] fatigata quieti daret ad horam, recolens qualiter uxorem suam ibidem quondam diuinitus reperisset, et feliciter educasset, et educatam duxisset in uxorem, et quam elegantem ex ea prolem protulisset, eruperunt lacrime cum gemitibus, et in querelas lugubres ora resoluens, hospiti suo sinistrum de uxore sua qui[390] infausto sidere nuper euenerat quam et ipse quondam viderat, enarrauit. At senex sereno uultu, factus ex intrinsecus concepto gaudio alacrior, consolatus est regem, et in uocem exultacionis eminus prorumpens: "Eia domine mi rex, eia, ait; uere Deus misericordiarum, Dominus, famulos suos quasi pater filios in omni tribulacione post pressuras consolatur, percutit et medetur, deicit ut gloriosius eleuet pregrauatum. Uiuit uxor tua, cum liberis tuis in omni sospitate restauratis: non meis meritis, sed pocius tuis, integritati, sanitati et leticie plenius qui trucidabantur restituuntur. Recognosce[391] quanta fecit tibi Dominus, et in laudes et graciarum acciones totus exurge." Tunc prosiliens sanctus pre gaudio, euocauit reginam, que in interiori diuerticulo, pueros suos balneo micius materno studio confouebat. Que cum ad regem introisset, uix se Fol. 9 a | gaudio capiens, pedibus mariti sui prouoluta, in lacrimis exultacionis inundauit. In cuius amplexus desideratissimos ruens rex, ipsam in maius quam dici possit gaudium suscepit. Interim senex, pueros elegantissimos et ex ablucione elegantiores, uestit, comit, et paterno more et affectu componit, et ad presentiam patris et matris introducit. Quos pater intra brachia suscipiens, et ad pectus arctioribus amplexibus applicans, roseis uultibus infantum oscula imprimit multiplicata; quos tamen rore lacrimarum, pre nimia mentis exultacione, madefecit. Et cum diucius eorum colloquiis pasceretur, conuersus rex ad senem, ait: "O pater sancte, pater dulcissime[392], mentis mee reparator, et gaudii cordis mei restaurator, qua merita uestra, caritatis officia, pietatisque beneficia, prosequar remunerac[i]one? Accipe ergo, licet multo maiora exigant merita tua, quicquid erarium meum ualet effundere; me, meos, et mea, tue expono uoluntati." At sanctus, "Domine mi rex, non decet me peccatorem conuersum ad Dominum, ad insanias quas reliqui falsas respicere. Tu uero pocius pro animabus patris tui et matris tue, quibus quandoque carus fueram ac familiaris, et tua, et uxoris tue, et liberorum tuorum corporali sanitate, et salute spirituali, regni tui soliditate, et successorum tuorum prosperitate, Deo gratus, qui tot in te congessit beneficia, cenobium quoddam fundare, uel aliquod dirutum studeas restaurare: in quo digne et laudabiliter Deo in perpetuum seruiatur; et tui memoria cum precibus ad Dominum fusis, cum benediccionibus semper recenter recolatur." Et conuersus ad reginam, ait, "Et tu, filia, quamuis mulier, non tamen muliebriter, ad hoc regem accendas et admoneas diligenter, filiosque tuos instrui facias, ut[393] et Dominum Deum, qui eos uite reparauit, studeant gratanter honorare, et eidem fideliter famulando fundandi cenobii possessiones ampliare, et tueri libertates."
Descensus ad secundum Offam.
Sanctus autem ad cellam reuersus, post paucum temporis ab incolatu huius mundi migrauit ad Dominum, mercedem eternam pro labore temporali recepturus. Rex autem, cito monita ipsius salubria dans obliuioni et incurie, ex tunc ocio ac paci uacauit: prolemque copiosam utriusque sexus expectabilis pulchritudinis procreauit. Unde semen regium a latere et descensu felix suscepit incrementum. Qui completo vite sue tempore, post etatem bonam quieuit in pace, et regaliter sepultus, appositus est ad patres suos; in eo multum redarguendus, quod cenobium[394] uotiuo affectu repromissum, thesauris parcendo non construxit. Post uictorias enim a Domino[395] sibi collatas, amplexibus et ignauie necnon auaricie plus equo indulsit. Prosperitas enim secularis, animos, licet Fol. 9 b uir|iles, solet frequenter effeminare. Ueruntamen hoc onus humeris filii sui moriturus apposuit: qui cum deuota assercione, illud sibi suscepit. Sed nec ipse Deo auerso pollicita, prout patri suo promiserat, compleuit; set filio suo huius uoti obligacionem in fine uite sue dereliquit. Et sic memorati uoti uinculum, sine efficacia complementi de patre in filium descendens, usque ad tempora Pineredi filii Tuinfreth suspendebatur. Quibus pro pena negligentie, tale euenit infortunium, ut omnes principes, quos Offa magnificus edomuerat, a subieccione ipsius Offe et posteritatis sue procaciter recesserunt, et ipsum morientem despexerunt. Quia ut predictum est, ad mortem uergens, deliciis et senii ualitudine marcuit eneruatus.
De ortu secundi Offe.
Natus est igitur memorato Tuinfred[o][396] (et qui de stemate regum fuit) filius, videlicet Pineredus, usque ad annos adolescentie inutilis, poplitibus contractis, qui nec oculorum uel aurium plene officio naturali fungeretur. Unde patri suo Tuinfredo et matri sue Marcelline, oneri fuit non honori, confusioni et non exultacioni. Et licet unicus eis fuisset, mallent prole caruisse, quam talem habuisse. Ueruntamen memorie reducentes euentum Offe magni, qui in tenera etate penitus erat inutilis, et postea, Deo propicio, penitus sibi restitutus, mirabili strenuitate omnes suos edomuit aduersarios, et bello prepotens, gloriose multociens de magnis hostibus triumphauit: spem conceperunt, quod eodem medico medente (Christo uidelicet, qui eciam mortuos suscitat, propiciatus) posset similiter uisitari et sibi restitui. Pater igitur eius et mater ipsum puerum inito salubri consilio, in templo presentarunt Domino, votiua deuocione firmiter promittentes: "Ut si ipsum Deus restauraret, quod parentes eius negligenter omiserunt, ipse puer cum se facultas offerret fideliter adimpleret": videlicet de cenobio[397], cuius mencio prelibata est, honorifice construendo: uel de diruto restaurando. Et cum hec tam puer quam pater et mater deuotissime postularent, exaudita est oratio eorum a Deo, qui se nunquam difficilem exhibet precibus iustis supplicantium, hoc modo.
Quomodo prosperabatur.
Erat in eadem regione (Merciorum uidelicet) quidam tirannus, pocius destruens et dissipans regni nobilitatem, quam regens, nomine Beormredus[398]. Hic generosos, quos regius sanguis preclaros [fecerat][399], usque ad internecionem subdole persequebatur, relegauit, et occulta nece perdidit iugulandos. Sciebat enim, quod uniuersis de regno merito extitit odiosus; et ne aliquis loco ipsius subrogaretur (et presertim de sanguine regio propagatus) uehementer formidabat. Tetendit insuper laqueos Tuinfredo et uxori eius, ut ipsos de terra expelleret, uel pocius perderet trucidatos. Fol. 10 a | Puerum autem Pinefredum[400] spreuit, nec ipsum querere ad perdendum dignabatur; reputans eum inutilem et ualitudinarium. Fugientes igitur memoratus Tuinfredus et uxor eius et familia a facie persequentis, sese in locis tucioribus receperunt, ne generali calumpnie inuoluerentur. Quod comperiens Pinefredus adolescens, quasi a graui sompno expergefactus, erexit se: et compagibus neruorum laxatis, et miraculose protensis, sese de longa desidia redarguens, fecit alices, brachia, crura, pedes, extendendo. Et aliquociens oscitans, cum loqui conaretur, solutum est uinculum lingue eius, et loquebatur recte, uerba proferens ore facundo prompcius articulata. Quid plura? de contracto, muto, et ceco, fit elegans corpore, eloquens sermone, acie perspicax oculorum. Qui tempore modico in tantam floruit ac uiguit strenuitatem, ut nullus in regno Merciorum, ipsi in moribus et probitate multiplici ualuit comparari, unde ipsi Mercii, secundum Offam, et non Pinefredum, iam nominantes (quia a Deo respectus et electus fuisset, eodem modo quo et rex Offa filius regis Warmundi) ceperunt ipsi quasi Domino uniuersaliter adherere; ipsumque iam factum militem, contra regem Beormredum et eius insidias, potenter ac prudenter protegere, dantes ei dextras, et fedus cum ipso, prestitis iuramentis, ineuntes. Quod audiens Beormredus, doluit, et dolens timuit sibi vehementer. Penituitque eum amarissime, ipsum Pinefredum[400] (qui iam Offa nominabatur) cum ceteris fraudulenter non interemisse....
Fol. 11 a
Qualiter Offa rex uxorem duxerit.
Diebus itaque sub eisdem, regnante in Francia Karolo rege magno ac uictoriosissimo, quedam puella, facie uenusta, sed mente nimis inhonesta, ipsi regi consanguinea, pro quodam quod patrauerat crimine flagiciosissimo, addicta est iudicialiter morti ignominiose; uerum, ob regie dignitatis reuerentiam, igni uel ferro tradenda non iudicatur, sed in nauicula armamentis carente, apposito uictu tenui, uentis et mari, eorumque ambiguis casibus exponitur condempnata. Que diu uariis[401] procellis exagitata, tandem fortuna trahente, litori Britonum est appulsa, et cum in terra subiecta potestati regis Offe memorata cimba applicuisset, conspectui regis protinus presentatur. Interogata autem quenam esset, respondens, patria lingua affirmauit, se Karolo regi Francorum fuisse consanguinitate propinquam, Dridamque nominatam, sed per tirannidem Fol. 11 b | quorundam ignobilium (quorum nuptias ne degeneraret, spreuit) tali fuisse discrimini adiudicatam, abortisque lacrimis addidit dicens, "Deus autem qui innocentes a laqueis insidiantium liberat, me captiuam ad alas tue protecionis, o regum serenissime, feliciter transmisit, vt meum infortunium, in auspicium fortunatum transmutetur, et beatior in exilio quam in natali patria, ab omni predicer posteritate."
Rex autem uerborum suorum ornatum et eloquentiam, et corporis puellaris cultum et elegantiam considerans[402], motus pietate, precepit ut ad comitissam Marcellin[am][403] matrem suam tucius duceretur alenda, ac mitius sub tam honeste matrone custodia, donec regium mandatum audiret, confouenda. Puelle igitur infra paucos dies, macie et pallore per alimenta depulsis, rediit decor pristinus, ita ut mulierum pulcherima censeretur. Sed cito in uerba iactantie et elacionis (secundum patrie sue consuetudinem) prorumpens, domine sue comitisse, que materno affectu eam dulciter educauerat, molesta nimis fuit, ipsam procaciter contempnendo. Sed comitissa, pro amore filii sui regis, omnia pacienter tolerauit: licet et ipsa dicta puella, inter comitem et comitissam uerba discordie seminasset. Una igitur dierum, cum rex ipsam causa uisitacionis adiens, uerbis consolatoriis alloqueretur, incidit in retia amoris illius; erat enim iam species illius concupiscibilis. Clandestino igitur ac repentino matrimonio ipsam sibi, inconsultis patre et matre, necnon et magnatibus suis uniuersis, copulauit. Unde uterque parentum, dolore ac tedio in etate senili contabescens, dies uite abreuiando, sue mortis horam lugubriter anticiparunt; sciebant enim ipsam mulierculam fuisse et regalibus amplexibus prorsus indignam; perpendebantque iamiam ueracissime, non sine causa exilio lacrimabili, ipsam, ut predictum est, fuisse conde[m]pnatam. Cum autem annos longeue senectutis vixisset[404] comes Tuinfredus, et pre senectute caligassent oculi eius, data filio suo regi benedicione, nature debita persoluit; cuius corpus magnifice, prout decuit, tradidit sepulture. Anno quoque sub eodem uxor eius comitissa Marcellina, mater uidelicet regis, valedicens filio, ab huius incolatu seculi feliciter transmigrauit....
Fol. 19a
De sancto Ælberto[405] cui tercia filia regis Offe tradenda fuit nuptui.
Erat quoque quidam iuuenis, cui rex Offa regnum Orientalium Anglorum, quod eum iure sanguinis contingebat, concesserat, nomine Ælbertus. De cuius virtutibus[406] quidam uersificator, solitus regum laudes et gesta describere, eleganter ait;
Ælbertus iuuenis fuerat rex, fortis ad arma, Pace pius, pulcher corpore, mente sagax.
Cumque Humbertus Archiepiscopus Lichefeldensis, et Vnwona Episcopus Legrecestrensis, uiri sancti et discreti, et de nobili stirpe Merciorum oriundi, speciales essent regis consiliarii, et semper que honesta erant et iusta atque utilia, regi Offe suggessissent, inuidebat eis regina uxor Offe, que prius Drida, postea uero Quendrida, id est regina Drida, quia regi ex insperato nupsit, est appellata: sicut in precedentibus plenius enarratur. Mulier auara et subdola, superbiens, eo quod ex stirpe Karoli originem duxerat, et inexorabili odio uiros memoratos persequebatur, tendens eis muscipulas muliebres. Porro cum ipsi reges supradictos regi Offe in spiritu consilii salubriter reconciliassent, et ut eidem regi federe matrimoniali specialius coniungerentur, diligenter et efficaciter procurassent, ipsa mulier facta eorum nitebatur in irritum reuocare, nec poterat, quibus acriter inuidebat. Ipsas enim puellas filias suas, ultramarinis, alienigenis, in regis supplantacionem et regni Merciorum perniciem, credidit tradidisse maritandas. Cuius rei prescii dicti Episcopi, muliebre consilium prudencie repagulis impediebant. Uerum et adhuc tercia filia regis Offe in thalamo regine remansit maritanda, Ælfleda nomine. Procurantibus igitur supradictis episcopis, inclinatum est[407] cor regis ad consensum, licet contradiceret regina, ut et[408] hec regi Ælberto nuptui traderetur: ut et sic specialius regi Offe teneretur in fidelitate dilecionis obligatus. Uocatus igitur rex Ælbertus, a rege Offa, ut filiam suam desponsaret, affuit festiuus Fol. 19b | et gaudens, ob honorem sibi a tanto rege oblatum. Cui amicabiliter rex occurrens aduentanti, recepit ipsum in osculo et paterno amplexu, dicens: "Prospere ueneris fili et gener, ex hoc, iuuenis amantissime, te in filium adopto specialem." Sed hec postquam efferate regine plenius innotuerit[409], plus accensa est liuore ac furore, dolens eum pietatis in manu[410] regis et suorum fidelium prosperari. Vidensque sue nequicie argumenta minime preualere, nec hanc saltem terciam filiam suam, ad uoluntatem suam alicui transmarino amico suo, in regni subuersionem (quod certissime sperauerat) dare nuptui, cum non preualuisset in dictos episcopos huius rei auctores eminus malignari, in Ælbertum regem uirus sue malicie truculenter euomuit, hoc modo.
Fraus muliebris crudelissima.
Rex huius rei ignarus tantam latitasse fraudem non credebat, immo pocius credebat hec ipsi omnia placitura. Cum igitur rex piissimus ipsam super premissis[411] secrecius conueniret, consilium querens qualiter et quando forent complenda, hec respondit: "Ecce tradidit Deus hodie inimicum tuum, tibi caute, si sapis, trucidandum, qui sub specie superficiali, uenenum prodicionis in te et regnum tuum exercende, nequiter, ut fertur, occultauit. Et te cupit iam senescentem, cum sit iuuenis et elegans, de regno supplantando precipitare; et posterum suorum, immo et multorum, ut iactitat, quos regnis et possessionibus uiolenter et iniuste spoliasti, iniurias uindicare. In cuius rei fidem, michi a meis amicis significatum est, quod regis Karoli multis muneribus et nunciis ocultis intermeantibus, implorat ad hoc patrocinium: se spondens ei fore tributarium. Illo igitur, dum se tibi fortuna prebet fauorabilem, extincto latenter, regnum eius in ius tuum et successorum tuorum transeat in eternum."
Cui rex mente nimium perturbatus, et de uerbis quibus credidit inesse ueraciter falsitatem et fraudem, cum indignacione ipsam increpando, respondit: "Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Absit a me, absit, tam detestabile factum! Quo perpetrato, mihi meisque successoribus foret obprobrium sempiternum, et peccatum in genus meum cum graui uindicta diucius propagabile." Et hiis dictis, rex iratus ab ea recessit; detestans tantos ac tales occultos laqueos in muliere latitasse.
Interea mentis perturbacione paulatim deposita, et hiis ciuiliter dissimulatis, reges consederunt ad mensam pransuri: ubi regalibus esculentis et poculentis refecti, in timpanis, citharis, et choris, diem totum in ingenti gaudio expleuerunt. Sed regina malefica, interim a ferali proposito non recedens, iussit in dolo thalamum more regio pallis sericis et auleis sollempniter adornari, in quo rex Ælbertus nocturnum caperet sompnum; iuxta stratum quoque regium sedile preparari fecit, cultu nobilissimo extructum, et cortinis undique redimitum. Sub quo eciam fossam preparari fecit profundam, Fol. 20a | ut nephandum propositum perduceret ad effectum.
De martirio Sancti Ælberti, regis innocentissimi.
Regina uero uultu sereno conceptum scelus pallians, intrauit in palatium, ut tam regem Offanum quam regem Ælbertum exhilararet. Et inter iocandum, conuersa ad Ælbertum, nihil sinistri[412] suspicantem, ait, "Fili, ueni uisendi causa puellam tibi nuptu copulandam, te in thalamo meo sicienter expectantem, ut sermonibus gratissimis amores subarres profuturos." Surgens igitur rex Ælbertus, secutus est reginam in thalamum ingredientem: rege Offano remanente, qui nil mali formidabat. Ingresso igitur rege Ælberto cum regina, exclusi sunt omnes qui eundem e uestigio sequebantur sui commilitones. Et cum puellam expectasset, ait regina: "Sede fili dum ueniat aduocata."
Et cum in memorato sedili residisset, cum ipsa sella in fosse corruit profunditatem. In qua, subito a lictoribus quos regina non procul absconderat, rex innocens suffocatus expirauit. Nam ilico cum corruisset, proiecerunt super eum regina et sui complices nephandissimi puluinaria cum uestibus et cortinis, ne clamans ab aliquibus audiretur. Et sic elegantissimus iuuenis rex et martir Ælbertus, innocenter et sine noxa extinctus, accepit coronam uite, [quam][413] ad instar Johannis Baptiste mulieris laqueis irretitus, meruit optinere.
Puella uero regis filia Ælfleda uirguncula uenustissima, cum hec audisset, non tantum matris detestata facinora, sed tocius seculi pompam relinquens, habitum suscepit religionis, ut uirgo martiris uestigia sequeretur. [P]orro[414] ad augmentum[415] muliebris tirannidis[416], decollatum est corpusculum exanime quia adhuc palpitans uidebatur. Clam igitur delatum est corpus cum capite, usque ad partes remociores ad occultandum sub profundo terre, et dum spiculator cruentus ista ferret, caput obiter amissum est feliciter: nox enim erat, et festinabat lictor, et aperto ore sacci, caput cecidit euolutum, ignorante hoc portitore. Corpus autem ab ipso carnifice sine aliquo teste conscio ignobiliter est humatum. Contigit autem, Deo sic disponente, ut quidam cecus eadem via graderetur, baculo semitam pretemptante. Habens autem caput memoratum pro pedum offendiculo, mirabatur quidnam esset: erat enim pes eius irretitus in cincinnis capitis flauis et prolixis. Et palpans cercius cognouit[417] esse caput hominis decollati. Et datum est ei in spiritu intelligere, quod alicuius sancti caput esset, ac iuuenis. Et cum maduissent manus eius sanguine, apposuit et sanguinem faciei sue: et loco ubi quandoque oculi eius extiterant, et ilico restitutus est ei uisus; et quod habuerat pro pedum offendiculo, factum est ei felix luminis restitucio. Sed et in eodem loco quo caput sanctum iacuerat, fons erupit lucidissimus. Quod cum celebriter[418] fuerat diuulgatum, compertum est hoc fuisse caput sancti adolescentis Ælberti, quem regina in thalamo nequiter fecit sugillari ac decollari. Corpus autem ubinam locorum occultatum fuerat, penitus ignoratur. Hoc cum constaret Humberto Archiepiscopo, facta capside ex auro et argento, illud iussit in tesauro recondi precioso in Ecclesia Herefordensi.

Drida (Thryth) entraps Albertus (Æthelberht) of East Anglia, and causes him to be slain
From MS Cotton Nero D. I, fol. 19 b.
hraþe seoþðan wæs æfter mund-ȝripe mēce ȝepinȝed. (Beowulf, ll. 1937-8.)
De predicti facinoris ulcione.
Cuius tandem detestabilis sceleris a regina perpetrati, ad commilitonum beati regis et Martiris aures cum[419] peruenisset, fama celerius ante lucem aurore diei sequentis clanculo recesserunt, ne de ipsis simile fieret iudicium metuentes. Unde dolens regina, in thalamo ficta infirmitate decubans, quasi uulpecula latitabat.
Rex uero Offa cum de commisso facinore certitudinem comperisset, sese lugens, in cenaculo interiori recludens, pe[r][420] tres dies cibum penitus non gustauit, animam suam lacrimis, lamentacionibus, et ieiunio uehementer affligens. Et execrans mulieris impietatem, eam iussit omnibus uite sue diebus inclusam in loco remotam secreciori peccata sua deplorare, si forte sibi celitus collata gracia, penitendo tanti commissi facinoris maculam posset abolere. Rex autem ipsam postea ut sociam lateris in lecto suo dormire quasi suspectam non permisit[421].
De morte illius facinorose regine.
In loco igitur sibi deputato, commorante regina annis aliquot, insidiis latronum preuenta, auro et argento quo multum habundabat spoliata[422], in puteo suo proprio precipitata, spiritum exalauit; iusto dei iudicio sic condempnata, ut sicut regem Ælbertum innocentem in foueam fecit precipitari, et precipitatum suffocari, sic in putei profunditate submersa, uitam miseram terminaret.
O. Widsith, ll. 18, 24-49
18. Ætla, wēold Hūnum, Eormanrīc Ȝotum, * * * * * * Þēodrīc wēold Froncum, þyle Rondinȝum, 25. Breoca Brondinȝum, Billinȝ Wernum. Ōswine wēold Ēowum ond Ȳtum Ȝefwulf, Fin Folcwaldinȝ Frēsna cynne. Siȝehere lenȝest Sǣ-Denum wēold, Hnæf Hōcinȝum, Helm Wulfinȝum, 30. Wald Wōinȝum, Wōd Þyrinȝum, Sǣferð Sycȝum, Swēom Onȝendþēow, Sceafthere Ymbrum, Scēafa Lonȝ-Beardum, Hūn Hætwerum, ond Holen Wrosnum. Hrinȝweald wæs hāten Herefarena cyning. 35. Offa wēold Ongle, Alewīh Denum: sē wæs þāra manna mōdȝast ealra; nōhwæþre hē ofer Offan eorlscype fremede, ac Offa ȝeslōȝ ǣrest monna cniht wesende cynerīca mǣst; 40. nǣniȝ efen-eald him eorlscipe māran on ōrette āne sweorde: merce ȝemǣrde wið Myrȝinȝum bī Fīfeldore; hēoldon forð siþþan Enȝle ond Swǣfe, swā hit Offa ȝeslōȝ. 45. Hrōþwulf ond Hrōðȝār hēoldon lenȝest sibbe ætsomne suhtorfædran, siþþan hȳ forwrǣcon wīcinȝa cynn ond Inȝeldes ord forbīȝdan, forhēowan æt Heorote Heaðo-Beardna þrym.