← Table of contents
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy

II.

Edward Kennard Rand translation

[Greek: Pant' ephoran kai pant' epakouein][168] Puro clarum lumine Phoebum Melliflui canit oris Homerus: Qui tamen intima uiscera terrae Non ualet aut pelagi radiorum 5 Infirma perrumpere luce. Haud sic magni conditor orbis; Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terrae mole resistunt, Non nox atris nubibus obstat. 10 Quae sint, quae fuerint ueniantque Vno mentis cernit in ictu; Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem."

[168] disponit [Greek: Pant' ephoron kai pant' epakogon] sic Peiper et similiter editores priores. Versum in rectum locum Engelbrecht restituit, quam quidem emendationem noster interpres uidetur praesensisse.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings