RESPONSIO, &c. PER ⸺ LAKES.
Reading edition
Facta est cantilena, Sed nescio quo autore; An fluxerit ex remige, An ex Fenneri ore. Sed qui legerunt, contendunt, Esse hanc tenelli Oxoniensis nescio cujus Prolem cerebelli. Nam primò Cantabrigiam Convitiis execravit, Quod vocitat Lutetiam, Et luto conspurcavit. Sed parce, precor, parcito, Nam istud nihil moror, Quum hujus academiæ Oxonia sit soror. Tunc oppidanos miseros Horrendo cornu petit, De quibus dixit, nescio quid, Et rythmum sic effecit. Sed parce, precor, parcito, Bardos Oxonienses In canticis non vicimus Jam Cantabrigienses. Jam inspicit cratera Quæ regi dono datur, Et aurum ibi positum Subripere conatur. Sed parce, precor, parcito, Nam scelus istud lues, Si fraudes sodalitia, Ad crucem cito rues. Dein pro-cancellarium Produxit equitantem, In equum valde agilem Huc et illuc saltantem: Sed parce, precor, parcito, Nam tibi vix credetur Si non sub ejus cauda, Urtica poneretur. Tunc evomit sententiam In ipsum oratorem Qui dixit Jacobissimum, Præter Latinum morem. Sed parce, precor, parcito, Orator exit talis Qui magis pollet lingua Quam ipse naso vales. Adibat ad comœdiam Et cuncta circumspexit, Actorum diocesin Completam hic detexit Sed parce, precor, parcito, Hæc cogitare mente Non valet jurisdictio Vicario absente. Fictitio equo subdidit Calcaria, sperans fore Ut eum ire cogeret Gradu submissiore: Sed parce, precor, parcito, Hoc non efficietur Si iste stabularius Habenis moderetur. Testis est Polonia, Quam sæpe is transivit, Et oneratus sarcina Eodem gradu ivit. Tam parce, precor, parcito, Et credas hoc futurum, Si Brutum regat Asinus Gradatim non iturum. Comœdiam Ignoramus Eum spectare libet, Et hujus delicatulo Structura non arridet. At parce, precor, parcito, Tum aliter versatus In faciendis canticis Fuisti occupatus. Tum pergit maledicere Cicestriensi patri, Et vestes etiam vellicat Episcopi barbati. Sed parce, precor, parcito, Et nos tu sales pone, Ne tanti patris careas Benedictione. Tum cibo se ingurgitans Abunde saginatur, Et venter cum expletus est, Danti convitiatur. Sed parce, precor, parcito, Nam illud verum erit, Quicquid ingrato infecerit Oxoniensi, perit. At ecce nos videmur Tenaces nimis esse, Gallinam unam quod spectasset Duos comedisse. O parce, precor, parcito, Hæc culpa corrigetur Cum rursus Cantabrigia Episcopo regetur. Sed novo in sacello Pedissequos aspexit, Quos nostra Academia Honoribus erexit. Sed parce, precor, parcito, Nam ipse es expertus, Effugiunt omnes protinus Cum carcer est apertus. At nobis minitatur, Si rex sit rediturus, Tunc iste (Phœbo duce) est Tela resumpturus. Sed parce, precor, parcito, Piscator ictus sapit, Fugatus namque miles iners Arma nunquam capit. Et Cantabrigiam non Lædi hinc speramus, Ex ore tam spurcidico Nil damni expectamus. O parce, ergo, parcito, Oxonia nunquam dicit, Cum Martio princeps abiens In Maio nos revisit.