Lectori.
François Joseph Goffaux translation
Sæpè animadversum est adolescentulis primum Latinarum litterarum limen ingressis nonnihil, fastidii rerum gravitate afferri. Itaque existimavi, non parùm ætati teneræ esse profuturum, si quis susciperet aliquod ejusmodi opusculum, quod et doceret simul et oblectaret. Atque is mihi visus est, qui finem hunc assequeretur, scriptus apud Anglos de Robinsonis casibus liber, de quo Russœus noster : Hunc primum leget Æmilius.
Cùm autem Robinsonis Anglici fabularis historia multâ digressione luxuriet, atque in omnibus, quæ ad pueros pertinent, satietati fastidioque sit occurrendum, placuit potissimùm seligere optima ex simili de eodem Robinsone fabulâ, quam Germanicè scripsit Henricus Campe. Hunc igitur auctorem eò lubentiùs secutus fui, quòd ejus narratio aspersa sit sententiis quibus juvenum animi ad pietatem, constantiam et sobrietatem informentur.
Habes itaque, Lector benevole, libellum nulla sanè aliâ laude commendandum, nisi meo de juventute benè merendi studio. Quo impulsus, in id præcipuè incubui, ut, aptato materiæ stylo, grammaticas, quantùm fieri poterat, regulas inculcarem ; non splendidâ gravique (res enim non ferebat), sed simplici et ad captum legentium accommodatâ oratione. Quatenùs scopum attigerim, judicabunt, qui exiguum hoc opus legere non dedignabuntur ; sed oro meminerint me tironum gratiâ scripsisse.