← Table of contents
Robinson Crusoëus

Lēctōrī.

François Joseph Goffaux translation

Saepe animadversum est adulēscentulīs prīmum Latīnārum litterārum līmen ingressīs nōnnihil, fastīdiī rērum gravitāte afferrī. Itaque exīstimāvī, nōn parum aetātī tenerae esse prōfutūrum, sī quis susciperet aliquod ejusmodī opusculum, quod et docēret simul et oblectāret. Atque is mihi vīsus est, quī fīnem hunc assequerētur, scrīptus apud Anglōs dē Rōbinsōnis cāsibus liber, dē quō Russoeus noster : Hunc prīmum leget Aemilius.

Cum autem Rōbinsōnis Anglicī fābulāris historia multa dīgressiōne luxuriet, atque in omnibus, quae ad puerōs pertinent, satietātī fastīdiōque sit occurrendum, placuit potissimum sēligere optima ex similī dē eōdem Rōbinsōne fābulā, quam Germānicē scrīpsit Henrīcus Campe. Hunc igitur auctōrem eō libentius secūtus fuī, quod ejus nārrātiō aspersa sit sententiīs quibus juvenum animī ad pietātem, cōnstantiam et sōbrietātem īnfōrmentur.

Habēs itaque, Lēctor benevole, libellum nūllā sānē aliā laude commendandum, nisi meō dē juventūte bene merendī studiō. Quō impulsus, in id praecipuē incubuī, ut, aptātō māteriae stylō, grammaticās, quantum fierī poterat, rēgulās inculcārem ; nōn splendidā gravīque (rēs enim nōn ferēbat), sed simplicī et ad captum legentium accommodātā ōrātiōne. Quātenus scopum attigerim, jūdicābunt, quī exiguum hoc opus legere nōn dēdignābuntur ; sed ōrō meminerint mē tīrōnum grātiā scrīpsisse.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings