LIBER SEPTIMUS.
Reading edition
ARGUMENTUM.
Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est, cum novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum animo ac deliberatum; 1-19.
At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis verbis ornat, et ita indignationem quidem Pœni in se convertit, sed e malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.
Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.
Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Pœnus, certa victoriæ spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad certamen provocat; 96-122.
Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.
Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.
Ibi amœnissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur; 159-211.
Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare, ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec, nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam temeraria vi inpedire studeant; 212-259.
Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut occultæ proditionis fœderisque clam cum hostibus icti suspicio commoveatur; 260-267.
Sed mox Pœnus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.
Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem, Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat, quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis, custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Pœnus vero salvus ex faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra ponit; 282-376.
Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post, sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum habeat, sequatur; 377-408.
Absente eo classis Pœnorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.
Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore, bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.
Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum, inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et, Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante, jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.
Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit; 513-522.
Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.
Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit, et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet; 536-729.
Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis, patrem eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.
Interea trepidis Fabius spes unica rebus:
Ille quidem socios atque ægram vulnere præceps
Ausoniam armabat, viridique ad dura laborum
Bellator senio jam castra movebat in hostem.
5
Sed mens humana major, nec tela, nec enses,
Nec fortes spectabat equos: tot millia contra
Pœnorum invictumque ducem, tot in agmina solus
Ibat, et in sese cuncta arma virosque gerebat.
Ac ni sacra seni vis inpressumque fuisset,
10
Sistere Fortunam cunctando adversa foventem,
Ultima Dardanii transisset nominis ætas.
Ille modum Superis in Punica castra favoris
Addidit, et Libyæ finem inter prospera bella
Vincendi statuit: tumefactum cladibus ille
15
Hesperiis lento Pœnum moderamine lusit.
Summe ducum, qui regna iterum labentia Trojæ
Et fluxas Latii res, majorumque labores,
Qui Carmentis opes et sceptra Evandria servas,
Surge, age, et emerito sacrum caput insere cælo.
20
At Libyæ ductor, postquam nova nomina lecto
Dictatore vigent, raptim mutata Latinis
Imperia haud frustra reputans, cognoscere avebat,
Quæ fortuna viro, quodnam decus; ultima fessis
Ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
25
Hannibali putet esse parem: fervore carentes
Angebant anni, fraudique inaperta senectus.
Ocius adcitum captivo ex agmine poscit
Progeniem ritusque ducis dextræque labores.
Cilnius, Arretî Tyrrhenis ortus in oris,
30
Clarum nomen erat; sed læva adduxerat hora
Ticini juvenem ripis, fususque ruentis
Vulnere equi, Libycis præbebat colla catenis.
Hic ardens extrema malis, et rumpere vitam:
«Non cum Flaminio tibi res, nec fervida Gracchi
35
In manibus consulta, inquit. Tirynthia gens est;
Quam si Fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
Terrarum imperium Carthaginis arce videres.
Non ego te longa serie per singula ducam:
Hoc sat erit; nosces Fabios certamine ab uno.
40
Veientum populi violata pace negabant
Adceptare jugum, ac vicino Marte furebat
Ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
Delectus vetiti; privataque castra Penates
Herculei inplevere: domo (mirabile) ab una
45
Patricius junctis exercitus ibat in armis.
Ter centum exsiluere duces: quocumque liberet,
Uno non pavidus rexisses bella magistro.
Sed, dirum egressis omen, scelerata minaci
Stridentis sonitu tremuerunt limina portæ,
50
Maximaque Herculei mugivit numinis ara.
Invasere hostem; numerarique aspera virtus
Haud est passa viros, et plures milite cædes.
Sæpe globo densi, sæpe et per devia passim
Dispersi subiere, vicis meritique labore
55
Æquato: nulli quisquam virtute secundus,
Ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
Spes heu! fallaces oblitaque corda caducum
Mortali quodcumque datur! grex ille virorum,
Qui Fabia gente incolumi deforme putabat
60
Publica bella geri, pariter cecidere Deorum
Invidia, subitis circumvenientibus armis.
Nec tamen occisos est cur lætere: supersunt,
Quod tibi sit Libyæque satis: certaverit unus
Ter centum dextris; tam vivida membra, laborque
65
Providus, et cauta sollertia tecta quiete.
Nec vero, calidi, nunc tu, cui sanguinis ætas,
Foderis in pugna velocius ilia planta
Bellatoris equi, frenisque momorderis ora.»
Quem cernens avidum leti post talia Pœnus,
70
«Nequidquam nostras, demens, ait, elicis iras,
Et captiva paras moriendo evadere vincla.
Vivendum est: arta serventur colla catena.»
Hæc juvenis, Divisque tumens ausisque secundis.
At Patres Latiasque nurus raptabat ad aras
75
Cura Deum: mæsto subfusæ lumina vultu
Femineus matres graditur chorus; ordine longo
Junoni pallam conceptaque vota dicabant.
«Huc ades, o regina Deum, gens casta precamur;
Et ferimus, digno quæcumque est nomine, turba
80
Ausonidum, pulchrumque, et acu subtemine fulvo
Quod nostræ nevere manus, venerabile donum.
Ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, Diva,
Interea velamen erit: si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
85
Pressa tibi varia fulgebit gemma corona.»
Nec non et proprio venerantur Pallada dono,
Phœbumque, armigerumque Deum, primamque Dionen.
Tanta adeo, quum res trepidæ, reverentia Divum
Nascitur! at raræ fumant felicibus aræ.
90
Dum Roma antiquos templis indicit honores,
Jam Fabius, tacito procedens agmine, et arte
Bellandi, lento similis, præcluserat omnes
Fortunæque hostique vias: discedere signis
Haud licitum; summumque decus, quo tollis ad astra
95
Imperii, Romane, caput, parere docebat.
Verum ubi prima satis conspecta in montibus altis
Signa procul, fulsitque novis exercitus armis,
Adrectæ spes Sidoniæ, fervetque secundis
Fortunæ juvenis: vincendi sola videtur,
100
Quod nondum steterint acies, mora. «Pergite, clamat:
Ite citi, ruite ad portas, propellite vallum
Pectoribus: quantum campi distamus, ad umbras
Tantum hosti superest. Resides ad bella vocantur,
Quîs pudeat certare, senes: quodcumque videtis,
105
Hoc reliquum est, primo damnatum, ut inutile, bello.
En, ubi nunc Gracchi, atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadæ? pulsi Ausonia, non ante paventem
Dimisere fugam, quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit: profugus nunc errat uterque,
110
Nomina nostra tremens, et ripas servat Iberi.
Est etiam, cur Flaminio mihi gloria cæso
Creverit; et titulis libeat cur figere nostris
Crudum Marte viri nomen. Quot demere noster
Huic annos Fabio gladius valet! et tamen audet.
115
Audeat! haud ultra faxo spectetur in armis.»
Talia vociferans volucri rapit agmina cursu,
Ac, prævectus equo, nunc dextra provocat hostem,
Nunc voce increpitat; missa nunc eminus hasta
Fertur ovans, pugnæque agitat simulacra futuræ.
120
Ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis
Arma tulit, clipeo amplexus terramque, polumque,
Maternumque fretum, totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum spectator, et alti
Celsus colle jugi domat exsultantia corda,
125
Infractasque minas dilato Marte fatigat
Sollers cunctandi Fabius: ceu nocte sub atra
Munitis pastor stabulis per ovilia clusum
Inpavidus somni servat pecus; effera sævit,
Atque inpasta truces ululatus turba luporum
130
Exercet, morsuque quatit restantia claustra.
Inritus incepti movet inde, atque Apula tardo
Arva Libys passu legit, ac nunc valle residit
Conditus occulta, si præcipitare sequentem,
Atque inopinata detur circumdare fraude;
135
Nunc nocturna parat cæcæ celantibus umbris
Furta viæ, retroque abitum fictosque timores
Adsimulat; nunc castra citus deserta relicta
Ostentat præda, atque invitat prodigus hostem.
Qualis Mæonia passim Mæandrus in ora,
140
Quum sibi gurgitibus flexis revolutus oberrat.
Nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat,
Miscetque exacuens varia ad conamina mentem.
Sicut aquæ splendor, radiatus lampade solis,
Dissultat per tecta, vaga sub imagine vibrans
145
Luminis, et tremula laquearia verberat umbra.
Jamque dolore furens ita secum inmurmurat iræ:
«Obvia si primus nobis hic tela tulisset,
Nullane nunc Trebiæ et Trasymeni nomina? nulli
Lugerent Itali? nunquam Phaethontius amnis
150
Sanguinea pontum turbasset decolor unda?
Inventum, dum se cohibet, terimurque sedendo,
Vincendi genus; et quoties, velut obvius iret,
Discinxit ratione dolos, fraudesque resolvit!»
Hæc secum, mediam somni quum buccina noctem
155
Divideret; jamque, excubias sortitus iniquas,
Tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.
Vertit iter, Daunique retro tellure relicta,
Campanas remeat notus populator in oras.
Hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni,
160
(Dives ea, et nunquam tellus mentita colono)
Addunt frugiferis inimica incendia ramis.
Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
Quanquam magna incepta vocant: memorabere, sacri
Largitor laticis, gravidæ cui nectare vites
165
Nulli dant prælis nomen præferre Falernis.
Massica sulcabat meliore Falernus in ævo
Ensibus ignotis senior juga: pampinus umbras
Nondum uva virides nudo texebat in arvo;
Pocula nec norant succis mulcere Lyæi,
170
Fonte sitim et pura soliti defendere lympha.
Adtulit hospitio, pergentem ad litora Calpes
Extremumque diem, pes dexter et hora Lyæum;
Nec pigitum parvosque lares humilisque subire
Limina cælicolam tecti: cepere volentem
175
Fumosi postes, et ritu pauperis ævi
Ante focos mensæ: lætus nec senserat hospes
Advenisse Deum; sed enim de more parentum
Grato cursabat studio, instabatque senectæ,
Donec opes festas puris nunc poma canistris
180
Composuit, nunc inriguis citus extulit hortis
Rorantes humore dapes: tum lacte favisque
Distinxit dulces epulas, nulloque cruore
Polluta castus mensa cerealia dona
Adtulit, ac primum Vestæ decerpsit honorem
185
Undique, et in mediam jecit libamina flammam.
Deesse tuos latices, hac sedulitate senili
Captus, Iacche, vetas: subito (mirabile dictu)
Fagina pampineo spumarunt pocula succo,
Pauperis hospitii pretium; vilisque rubenti
190
Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cavata
Dulcis odoratis humor sudavit ab uvis.
«En cape, Bacchus ait, nondum tibi nota, sed olim
Viticolæ nomen pervulgatura Falerni,
Munera»: et haud ultra latuit Deus: inde nitentem
195
Lumine purpureo frontem cinxere corymbi,
Et fusæ per colla comæ, dextraque pependit
Cantharus, ac vitis, thyrso delapsa virenti,
Festas Nysæo redimivit palmite mensas.
Nec facilis læto certasse, Falerne, sapori,
200
Postquam iterata tibi sunt pocula, jam pede risum,
Jam lingua titubante moves, patrique Lyæo
Tempora quassatus grates et præmia digna
Vix intellectis conaris reddere verbis,
Donec composuit luctantia lumina Somnus,
205
Somnus, Bacche, tibi comes additus. Hic ubi primo
Ungula dispersit rores Phaethontia Phœbo,
Uviferis late florebat Massicus arvis,
Miratus nemora, et lucentes sole racemos.
Id monti decus, atque ex illo tempore dives
210
Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis,
Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.
Hæc tum vasta dabat, terrisque infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
Ludificante ducem Fabio: jamque inproba castris
215
Ausoniis vota, et pugnandi prava libido
Gliscebat; proni decurrere monte parabant.
Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina
Concessum castra, et geminos domitare furores.
«Fervida si nobis corda, abruptumque putassent
220
Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit,
Turbari facilem mentem; non ultima rerum,
Et deplorati mandassent Martis habenas.
Stat pensata diu belli sententia; vincam
Servare invitos, urgentesque ultima fata.
225
Nulli per Fabium e vobis cecidisse licebit.
Si lucis piget, et supremis esse cupido est
Nominis Ausonii, tædetque in tempore tali
Nullum clade nova, claræque fragore ruinæ
Insignem fecisse locum; revocandus ab atris
230
Flaminius vobis est sedibus: ille ruendi
Jam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
«An nondum præceps vicinaque fata videtis?
Una, ut debellet, satis est victoria Pœno.
State, viri, et sentite ducem: quum optabile tempus
235
Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta
Æquentur factis. Non est, mihi credite, non est
Arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
Omnes jam portis in campum effuderit hora.
Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes
240
Jupiter adspexit, magnum est, ex hoste reverti.
Fortunæ Libys incumbit, flatuque secundo
Fidit agens puppim: dum desinat aura, sinusque
Destituat tumidos subducto flamine ventus,
In rem cunctari fuerit. Non ulla perenni
245
Amplexu Fortuna fovet: jam copia quanto
Artior est nullo Tyriis certamine! quantum
Detritum est famæ! quin inter cetera nostra
Haud laude abfuerit, modo qui.... Sed parcere dictis
Sit melius. Jam vos acies et prælia et hostem
250
Poscitis? o maneat, Superi, fiducia talis!
Interea, exclusa majoris sorte pericli,
Me solum, quæso, toti me opponite bello.»
His dictis fractus furor, et rabida arma quierunt.
Ut, quum turbatis placidum caput extulit undis
255
Neptunus, totumque videt, totique videtur
Regnator ponto, sævi fera murmura venti
Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas;
Tum, sensim infusa tranquilla per æquora pace,
Languentes tacito lucent in litore fluctus.
260
Sensit cura sagax Pœni, fraudisque veneno
Adgreditur mentes. Pauca atque hæc ruris aviti
Jugera, nec multis Fabius vertebat aratris;
Massicus uviferis addebat nomina glebis.
Hinc pestem placitum moliri, et spargere causas
265
In castra ambiguas: ferro flammisque pepercit,
Suspectamque loco pacem dedit arte maligna,
Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.
Intellectus erat Fabio, Tyriosque videbat
Dictator sævire dolos: at non vacat ægre
270
Invidiam gladios inter lituosque timere,
Et dubia morsus famæ depellere pugna;
Donec reptantem, et nequidquam sæpe trahendo
Huc illuc castra, ac scrutantem prælia Pœnum,
Qua nemorosa juga, et scopulosi vertice colles
275
Exsurgunt, clausit sparsa ad divortia turma.
Hinc Læstrygoniæ saxoso monte premebant
A tergo rupes; undosis squalida terris
Hinc Literna palus: nec ferri aut militis usum
Poscebat regio; septos sed fraude locorum
280
Arta fames, pœnas miseræ exactura Sagunti,
Urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
Cuncta per et terras et lati stagna profundi
Condiderat somnus, positoque labore dierum,
Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
285
At non Sidonium curis flagrantia corda
Ductorem, vigilesque metus haurire sinebant
Dona soporiferæ noctis: nam membra cubili
Erigit, et fulvi circumdat pelle leonis,
Qua super instratos projectus gramine campi
290
Presserat ante toros: tunc ad tentoria fratris
Fert gressus vicina citos; nec degener ille
Belligeri ritus, taurino membra jacebat
Effultus tergo, et mulcebat tristia somno.
Haud procul hasta viri terræ defixa propinquæ,
295
Et dira e summa pendebat cuspide cassis:
At clipeus circa, loricaque, et ensis, et arcus,
Et telum Baliare simul tellure quiescunt.
Juxta lecta manus, juvenes in Marte probati;
Et sonipes strato carpebat gramina dorso.
300
Ut pepulere levem intrantis vestigia somnum,
«Heus! inquit (pariterque manus ad tela ferebat),
Quæ te cura vigil fessum, germane, fatigat?»
Ac jam constiterat, sociosque in cespite fusos
Incussa revocat castrorum ad munera planta,
305
Quum Libyæ ductor: «Fabius me noctibus ægris,
In curas Fabius nos excitat; illa senectus,
Heu! fatis quæ sola meis currentibus obstat.
Cernis ut armata circumfundare corona,
Et vallet clausos conlectus miles in orbe.
310
Verum, age, nunc quoniam res artæ, percipe porro,
Quæ meditata mihi. Latos conrepta per agros
Armenta adsueto belli de more sequuntur.
Cornibus arentes edicam innectere ramos,
Sarmentique leves fronti religare maniplos;
315
Admotus quum fervorem disperserit ignis,
Ut passim exsultent stimulante dolore juvenci,
Et vaga per colles cervice incendia jactent.
Tum terrore novo trepidus laxabit iniquas
Custos excubias, majoraque nocte timebit.
320
Si cordi consulta (moras extrema recusant),
Adcingamur, ait.» Gemino tentoria gressu
Inde petunt: ingens clipeo cervice reposta
Inter equos, interque viros, interque jacebat
Capta manu spolia et rorantia cæde Maraxes,
325
Ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens
Clamorem tum forte dabat, dextraque tremente
Arma toro et notum quærebat fervidus ensem.
Huic Mago, inversa quatiens ut dispulit hasta
Bellantem somnum: «Tenebris, fortissime ductor,
330
Iras compesce, atque in lucem prælia differ.
Ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
Nunc nocte utendum est: arentes nectere frondes
Cornibus, et latis adcensa inmittere silvis
Armenta, obpositi reserent quo claustra manipli,
335
Germanus parat, atque obsessa evellere castra.
Emergamus, et hic Fabio persuadeat astus,
Non certare dolis.» Nihil hinc cunctante, sed acris
Incepti læto juvene, ad tentoria Acherræ
Festinant, cui parca quies, minimumque soporis,
340
Nec notum somno noctes æquare: feroci
Pervigil inservibat equo, fessumque levabat
Tractando, et frenis ora exagitata fovebat.
At socii renovant tela, arentemque cruorem
Ferro detergent, et dant mucronibus iras.
345
Quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
Quænam agitent, pandunt, et cœptis ire ministrum
Haud segnem hortantur: discurrit tessera castris,
Intentique docent, quæ sint properanda, monentque
Quisque suos: instat trepidis, stimulatque ruentes
350
Navus abire timor, dum cæca silentia, dumque
Majores umbræ: rapida jam subdita peste
Virgulta, atque altis surgunt e cornibus ignes.
Hic vero ut, gliscente malo et quassantibus ægra
Armentis capita, adjutæ pinguescere flammæ
355
Cœpere, et vincens fumos erumpere vertex:
Per colles dumosque, (lues agit atra) per altos
Saxosi scopulos montis lymphata feruntur
Corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
Luctantur frustra rabidi mugire juvenci.
360
Per juga, per valles errat Vulcania pestis,
Nusquam stante malo, vicinaque litora fulgent:
Quam multa, adfixus cælo sub nocte serena,
Fluctibus e mediis sulcator navita ponti
Astra videt; quam multa videt, fervoribus atris
365
Quum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus,
Vertice Gargani residens incendia pastor.
At facie subita volitantum montibus altis
Flammarum, quîs tunc cecidit custodia sorti,
Horrere, atque ipsos nullo spargente vagari
370
Credere, et indomitos pasci sub collibus ignes.
Cælone exciderint, et magna fulmina dextra
Torserit Omnipotens, an cæcis rupta cavernis
Fuderit egestas adcenso sulfure flammas
Infelix tellus, media in formidine quærunt.
375
Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis
Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
Huc tamen usque vigil processerat arte regendi
Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi,
Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
380
Evasisse satis: quin et vestigia pulsi
Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent
Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem,
Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa
Et belli summam primasque jubebat habenas,
385
Atque his præformat dictis, fingitque monendo:
«Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba
Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt.
Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ
390
Juvere, aut densis legio conferta maniplis.
Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
Dis sine me libare dapem et solennia ferre:
Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis,
Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
395
Interea (crede experto, non fallimus) ægris
Nil movisse salus rebus: sit gloria multis,
Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
Plena tibi castra atque intactus vulnere miles
400
Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde.
Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem,
Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga,
Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem.
Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
405
Hæc monuisse satis: sed si compescere corda
Non datur oranti, magno te jure pioque
Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens
Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo
410
Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus
Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos,
Ac totus multo spumabat remige pontus;
Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri
Æquoreæ pelago simul emersere sorores,
415
Ac possessa vident infestis litora proris.
Tum magno perculsa metu Nereia turba,
Adtonitæ propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo,
Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro
420
Conditur abrupto Proteus, ac spumea late
Cautibus objectis rejectat cærula vates.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
Per varias lusit formas, et terruit atri
Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
425
Aut fremuit torvo mutatus membra leone,
«Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente
Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
Ad quæ Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: «Nosti nostros, præsage, timores.
430
Quid Tyriæ classes ereptaque litora nobis
Portendunt? num migrantur Rhœteia regna
In Libyam Superis? aut hos Sarranus habebit
Navita jam portus? patria num sede fugatæ
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?»
435
Tum sic involvens repetita exordia retro
Incipit ambiguus vates, reseratque futura:
«Laomedonteus Phrygia quum sedit in Ida
Pastor, et, errantes dumosa per avia tauros
Arguta revocans ad roscida pascua canna,
440
Audivit sacræ lentus certamina formæ:
Tum matris currus niveos agitabat olores,
Tempora sollicitus litis servasse, Cupido.
Parvulus ex humero corytos, et aureus arcus
Fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem,
445
Monstrabat gravidam telis se ferre pharentram.
Ast alius nivea comebat fronte capillos,
Purpureos alius vestis religabat amictus,
Quum sic suspirans roseo Venus ore decoros
Adloquitur natos: «Testis certissima vestræ
450
«Ecce dies pietatis adest: quis credere salvis
«Hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra
«Jam superest rerum?) certat Venus: omnia parvis
«Si mea tela dedi blando medicata veneno,
«Si vester, cælo ac terris qui fœdera sancit,
455
«Stat supplex, quum vultis, avus; victoria nostra
«Cypron Idumæas referat de Pallade palmas,
«De Junone Paphos centum mihi fumet in aris.»
«Dumque hic aligeris instat Cytherea, sonabat
Omne nemus gradiente Dea; jam bellica virgo,
460
Ægide deposita, atque adsuetum casside crinem
Involvi tum comta tamen, pacemque serenis
Condiscens oculis, ibat, lucoque ferebat
Prædicto sacræ vestigia concita plantæ.
Parte alia intrabat jussis Saturnia silvis,
465
Judicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
Post fratris latura toros: postrema nitenti
Adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa
Et nemora et penitus frondosis rupibus antra
Spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
470
Nec judex sedisse valet, fessique nitoris
Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
«Sed victæ fera bella Deæ vexere per æquor,
Atque excisa suo pariter cum judice Troja.
Tum pius Æneas, terris jactatus et undis,
475
Dardanios Itala posuit tellure Penates.
Dum cete ponto innabunt, dum sidera cælo
Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
Hic regna, et nullæ regnis per secula metæ.
At vos, o natæ, currit dum inmobile filum,
480
Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas.
Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus, et rubros inpellet in æquora fluctus;
Damnatoque Deûm quondam per carmina campo
Ætolæ rursus Teucris pugnabitis umbræ.
485
Punica Romuleos quatient mox spicula muros,
Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
Hinc ille, e furto genitus, patruique piabit
Idem ultor patrisque necem: tum litus Elissæ
Inplebit flammis, avelletque Itala Pœnum
490
Viscera torrentem, et propriis superabit in oris.
Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet.
Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget,
Et cinerem Libyæ ferat in Capitolia victor.»
Quæ dum arcana Deûm vates evolvit in antro,
495
Jam monita et Fabium bellique equitumque magister
Exuerat mentem, ac præceps tendebat in hostem.
Pascere nec Pœnus pravum ac nutrire furorem
Deerat, et, ut parvo majora ad prælia damno
Eliceret, dabat interdum simulantia terga.
500
Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
Evocat e liquidis piscem penetralibus esca,
Quumque levem summa vidit jam nare sub unda,
Ducit sinuato captivum ad litora lino.
Fama furit, versos hostes, Pœnumque salutem
505
Invenisse fuga: liceat si vincere, finem
Promitti cladum: sed enim ditione carere
Virtutem, et pœnas vincentibus esse repostas;
Clausurum jam castra ducem, rursusque referri
Vaginæ jussurum enses, reddatur in armis
510
Ut ratio, et purget miles, cur vicerit hostem.
Hæc vulgus: nec non Patrum Saturnia mentes
Invidiæ stimulo fodit et popularibus auris.
Tunc indigna fide censent optandaque Pœno,
Quæ mox haud parvo luerent damnata periclo.
515
Dividitur miles; Fabioque equitumque magistro
Imperia æquantur penitus: cernebat, et expers
Irarum senior, magnas ne penderet alti
Erroris pœnas patria inconsulta, timebat.
Ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab Urbe,
520
Partitus socias vires, vicina propinquis
Signa jugis locat, et specula sublimis ab alta
Non Romana minus servat, quam Punica castra.
Nec mora: disjecto Minucî vecordia vallo,
Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
525
Quem postquam rapidum vidit procedere castris
Hinc Libys, hinc Fabius, simul adcendere sagaces
In subitum curas: propere capere arma maniplis
Edicit, vallique tenet munimine turmas
Ausonius: torquet totas in prælia vires
530
Pœnorum ductor, propellitque agmina voce:
«Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnæ.
Non sperata diu plano certamina campo
Obfert ecce Deus: quoniam data copia, longum
Detergete situm ferro, multoque cruore
535
Exsatiate, viri, plenos rubiginis enses.»
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere valli,
Perlustrans campos oculis, tantoque periclo
Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
Cui natus, juncta arma ferens, «Dabit inprobus, inquit,
540
Quas dignum, pœnas; qui per suffragia cæca
Invasit nostros hæc ad discrimina fasces.
Insanæ spectate tribus! pro lubrica rostra,
Et vanis fora læta viris! nunc munera Martis
Æquent imperio, et solem concedere nocti
545
Sciscant inbelles! magna mercede piabunt
Erroris rabiem, et nostrum violasse parentem.»
Tum senior, quatiens hastam, lacrimisque coortis:
«Sanguine Pœnorum, juvenis, tam tristia dicta
Sunt abolenda tibi: patiarne ante ora manusque
550
Civem deleri nostras? aut vincere Pœnum,
Me spectante, sinam? nos æquavisse minori,
Solvetur culpa, si sunt mihi talia corda.
Jamque hoc (ne dubites) longævi, nate, parentis
Adcipe, et æterno fixum sub pectore serva:
555
Succensere nefas patriæ, nec fœdior ulla
Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
Sic docuere senes. Quantus qualisque fuisti,
Quum pulsus lare et extorris Capitolia curru
Intrares exsul! tibi corpora cæsa, Camille,
560
Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent
Ni consulta viro, mensque inpenetrabilis iræ,
Mutassentque solum sceptris Æneia regna,
Nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
Pone iras, o nate, meas: socia arma feramus.
565
Adceleremus opem.» Jamque intermixta sonabant
Classica, procursusque viros conliserat acer.
Primus claustra manu portæ dictator et altos
Disjecit postes, rupitque in prælia cursum.
Non graviore movent venti certamina mole,
570
Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens
Africus: obnixi quum bella furentia torquent,
Distraxere fretum, ac diversa ad litora volvunt
Æquor quisque suum; sequitur stridente procella
Nunc huc, nunc illuc, raptum mare, et intonat undis.
575
Haud prorsus daret ullus honos, tellusque subacta
Phœnicum, et Carthago ruens, injuria quantum
Orta ex invidia decoris tulit: omnia namque
Dura simul devicta viro, metus, Hannibal, iræ,
Invidia, atque una Fama et Fortuna subactæ.
580
Pœnus ab excelso rapidos decurrere vallo
Ut vidit, tremuere iræ, ceciditque repente
Cum gemitu spes haud dubiæ præsumta ruinæ:
Quippe aciem denso circumvallaverat orbe,
Hausurus clausos conjectis undique telis.
585
Atque hic Dardanius pravo certamine ductor
Jam Styga et æternas intrarat mente tenebras.
Nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat;
Quum senior, gemino complexus prælia cornu,
Ulteriore ligat Pœnorum terga corona,
590
Et modo claudentes aciem, nunc extima cingens,
Clausos ipse tenet: majorem surgere in arma,
Majoremque dedit cerni Tirynthius: altæ
Scintillant cristæ, et (mirum) velocibus ingens
Per subitum membris venit vigor: ingerit hastas,
595
Aversumque premit telorum nubibus hostem.
Qualis post juvenem, nondum subeunte senecta,
Rector erat Pylius bellis ætate secunda.
Inde ruens, Thurin, et Buten, et Narin, et Arsen
Dat leto, fisumque manus conferre Mahalcen,
600
Cui decus insigne, et quæsitum cuspide nomen.
Tum Garadum, largumque comæ prosternit Adherben,
Et geminas acies superantem vertice Thulim,
Qui summas alto prensabat in aggere pinnas.
Eminus hos: gladio Sapharum, gladioque Monæsum,
605
Et Morinum pugnas æris stridore cientem,
Dexteriore gena sedit cui letifer ictus,
Perque tubam fixæ decurrens vulnere malæ,
Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
Proximus huic jaculo Nasamonius occidit Idmon.
610
Namque super tepido lapsantem sanguine, et ægra
Lubrica nitentem nequidquam evadere planta,
Inpacto prosternit equo, trepideque levantem
Membra adflicta solo, pressa violentius hasta,
Inplicuit terræ, telumque in cæde reliquit.
615
Hæret humi cornus motu tremefacta jacentis,
Et campis servat mandatum adfixa cadaver.
Nec non exemplo laudis furiata juventus,
Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello
Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant
620
Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant
Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro
Dum rapit, et molem subducto corpore vitat
Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur;
Strage super lapsus socium, qua fibula morsus
625
Loricæ crebro laxata resolverat ictu,
Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit,
Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
Heu sortem necis! evasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
630
Occideret, telo non in sua vulnera misso.
Volvitur exanimis, turpatque decora juventa
Ora novus pallor; membris dimissa solutis
Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
635
Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat,
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
640
Laudatur Veneri, et certat majoribus astris.
Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen
Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
Hic, avidum pugnæ, et tam clarum exscindere nomen
Brutum exoptantem, varie nunc lævus in orbem,
645
Nunc dexter levibus flexo per devia gyris
Ludificatus equo, volucrem post terga sagittam
Fundit, Achæmenio detrectans prælia ritu.
Nec damnata manus, medio sed (flebile) mento
Armigeri Cascæ penetrabilis hæsit arundo,
650
Obliquumque secans subrecta cuspide vulnus
Uventi ferrum admovit tepefacta palato.
At Brutus, diro casu turbatus amici,
Ausum multa virum, et spargentem in vulnera sævos
Fraude fugæ calamos, jam nullis cursibus instat
655
Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram
Mandat atrox hastæ, telumque volatile nodo
Excutit, ac summum, qua laxa monilia crebro
Nudabant versu, tramittit cuspide pectus.
Labitur intento cornu transfossus, et una
660
Arcum læva cadens, dimisit dextra sagittam.
At non tam tristi sortitus prælia Marte
Phœbei Soractis honor Carmelus agebat:
Sanguine quippe suo jam Bagrada tinxerat ensem,
Dux rectorque Nubæ populi; jam fusus eidem
665
Zeusis, Amyclæi stirps inpacata Phalanti,
Quem tulerat mater claro Phœnissa Laconi.
Talia dum metuit, nec pugnæ fisus in hoste
Tam rapido, nec deinde fugæ, suadente pavore,
Per dumos miser in vicina cacumina quercus
670
Repserat, atque alta sese occultabat in umbra
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
Hunc longa, multa orantem, Carmelus, et altos
Mutantem saltu ramos, transverberat hasta;
Ut, qui viscatos populatur arundine lucos,
675
Dum nemoris celsi procera cacumina sensim
Substructa certat tacitus contingere meta,
Sublimem calamo sequitur crescente volucrem.
Effudit vitam, atque alte manante cruore
Membra pependerunt curvato exsanguia ramo.
680
Jamque in palantes ac versos terga feroces
Pugnabant Itali, subitus quum mole pavenda
Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
Nigra viro membra, et furvi juga celsa trahebant
Cornipedes, totusque novæ formidinis arte
685
Concolor æquabat liventia currus equorum
Terga, nec erectis similes inponere cristis
Cessarat pennas, aterque tegebat amictus.
Ceu quondam æternæ regnator noctis, ad imos
Quum fugeret thalamos, Hennæa virgine rapta,
690
Egit nigrantem Stygia caligine currum.
At Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
Quod peperere decus Circæo Tuscula dorso
Mœnia, Laertæ quondam regnata nepoti,
Quamquam tardatos turbata fronte Latinos
695
Conlegisse gradum videt, inperterritus ipse
Ferrata calce, atque effusa largus habena
Cunctantem inpellebat equum: negat obvius ire,
Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
Tum, celer in pugnam dorso delatus ab alto
700
Alipedem planta currum premit, atque volanti
Adsilit a tergo: cecidere et lora repente
Et stimuli; ferrumque super cervice tremiscens
Palluit infelix subducto sanguine Maurus.
Ora rapit gladio, præfixaque cuspide portat.
705
At sævo Mavorte ferox perrumpit anhelum
Dictator cum cæde globum: miserabile visu,
Vulneribus fessum ac multo labente cruore,
Ductorem cernit suprema ac fœda precantem.
Manavere genis lacrimæ, clipeoque paventem
710
Protegit, et natum stimulans, «Fortissime, labem
Hanc pellamus, ait; Pœnoque ob mitia facta,
Quod nullos nostris ignes disperserit arvis,
Dignum expendamus pretium.» Tunc, arte paterna
Ac stimulis gaudens, juvenis circumdata Pœnum
715
Agmina deturbat gladio, campumque relaxat,
Donec Sidonius decederet æquore ductor.
Ceu, stimulante fame, rapuit quum Martius agnum
Averso pastore lupus, fetumque trementem
Ore tenet presso; tum, si vestigia cursu
720
Auditis celeret balatibus obvia pastor,
Jam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
Rejectat prædam, et vacuo fugit æger hiatu.
Tum demum terris, quas circumfuderat atra
Tempestas, Stygiæ tandem fugere tenebræ.
725
Torpebant dextræ, et sese meruisse negabant
Servari, subitisque bonis mens ægra natabat.
Ut, qui conlapsa pressi jacuere ruina,
Eruta quum subito membra, et nox atra recessit,
Connivent, solemque pavent agnoscere visu.
730
Quîs actis, senior, numerato milite lætus,
Collis et tuto repetebat in aggere castra.
Ecce autem e media jam morte renata juventus,
Clamorem tollens ad sidera, et ordine longo
Ibat ovans, Fabiumque decus, Fabiumque salutem
735
Certatim, et magna memorabant voce Parentem.
Tum, qui partitis dissederat ante maniplis,
«Sancte, ait, o genitor, revocato ad lucis honorem
Si fas vera queri, cur nobis castra virosque
Dividere est licitum? patiens cur arma dedisti,
740
Quæ solus rexisse vales? hoc munere lapsi
Æternas multo cum sanguine vidimus umbras.
Ocius huc aquilas servataque signa referte.
Hic patria est: murique Urbis stant pectore in uno.
Tuque dolos, Pœne, atque astus tandem exue notos:
745
Cum solo tibi jam Fabio sunt bella gerenda.»
Hæc ubi dicta dedit, mille hinc (venerabile visu)
Cespite de viridi surgunt properantius aræ.
Nec prius aut epulas, aut munera grata Lyæi
Fas cuiquam tetigisse fuit, quam multa precatus
750
In mensam Fabio sacrum libavit honorem.