← Table of contents
Puer romanus

Exercitātiōnēs

Reading edition

Ego et vīta mea.

A (1)

Verte in ōrātiōnem oblīquam, accēdente idōneō verbō prīncipālī:—

Pater meus appellātur Sextus Cornēlius Polliō.

Ego appellor Lūcius.

Nunc dē mātre dīcam.

Frātrī praenōmen est Gāius.

Ē lectulō surrēxī.

Māter patrem salvēre iūssit.

Sorōrēs patrem salvēre iūssērunt.

Puerī nōn lūdent in lūdō.

Post lūdum domum redeō.

Sorōrēs ad lūdum mox ībunt.

B

Dē quibus rēbus nārrātūrus est Lūcius?

Quid scīs dē ipsō Lūciō?

Quōmodo appellantur pater, māter, frāter, sorōrēs?

Quid facit Lūcius cottīdiē?

Quid accidit in lūdō?

Quī erant Horātius, Vergilius, Terentius?

Quid faciunt puerī quotiēns ē lūdō exeunt?

Quot annōs nātus est Lūcius?

Quem salvēre iubet Lūcius?

Quid accidit cum puerī in lūdō lūdunt?

C

Cūius gentis est Lūcius?

Quōmodo patrem Lūcī appellābat māter?

Estne māior gente familia?

Quis poenās dat?

Quis poenās sūmit?

Quot genera sunt lūdōrum?

Quō aliō modō appellātur alter lūdus?

Quid est praenōmen tibi?

Quid est tibi nōmen?

Num habēs cōgnōmen?

A (2)

Redde ipsa verba dīcentis (vel dīcentium):—

Dīcō mē Rōmānum esse puerum.

Sciō tē īgnōrāre.

Intellegis mē nārrātūrum esse dē omnī meā vītā.

Crēdō sorōrēs mox ad lūdum itūrās esse.

Sorōrēs salvēre iubeō.

Negō licēre nōbīs in lūdō lūdere.

Dīcō magistrum poenās ā nōbīs herī sūmpsisse.

Putō nōs poenās crās datūrōs esse.

Manifestum est nōs nōn satis didicisse.

Magister dīcit puerōs esse stultōs.

A (3)

Verte in interrogātiōnem (vel exclāmātiōnem) oblīquam cum verbō praesentis temporis regente:—

Quam sevērus est magister!

Dē quibus rēbus dīcam?

Quālis sum puer?

Quot annōs nātus sum?

Frequentāsne¹ lūdum?

Vīdistīne librōs meōs?

Utrum Horātium an Vergilium māvīs?

Frēgistīne hanc fenestram annōn²?

Quis recitātūrus est?

Didicitne pēnsum suum annōn?

¹ ‘ne’ in interrogātiōne obliquā fit ‘num’.

² ‘annōn’ in interrogātiōne oblīquā fit ‘necne’.

A (4)

Verte eāsdem sententiās cum verbō temporis perfectī regente.

A (5)

Verte in interrogātiōnem rēctam:—

Rogāvit mē quotā hōrā ē lectulō surrēxissem.

Sciō quot sorōrēs habeās.

Dīxī eī quid in lūdō facerēmus.

Nescit quis hoc fēcerit.

Certiōrem eum fēcī quando abitūrus essem.

Certiōrēs nōs faciunt quis adventūrus sit.

Certior fīō quālis fuerit Vergilius.

Certiōres factī sunt quot annōs nātus essem.

Rogāvērunt mē num fēlix essem.

Rogat nōs utrum lūdum frequentēmus necne.

B (2)

Cūr est pater Lūcī Brundisīnus?

Cūr summō est honōre apud cīvēs Brundisīnōs?

Quid et ubi est Brundisium?

Ubi est domus nostra?

Per quid domum intrās?

Quis est iānitor?

Iānuā apertā quō īmus?

Quid est ātrium?

Quid mediō est in ātriō?

Ubi cēnāmus?

B (3)

Scrībe quidquid didicistī dē domō Rōmānā.

C (2)

Quid facit magistrātus?

Quid est oriēns? Cūr ita nōminātur?

Quid est occidēns? Cūr ita nōminātur?

Quid est merīdiēs? Cūr ita nōminātur?

Quid est septentriō? Cūr ita nōminātur?

Cūr ita nōminātur impluvium?

Quid est compluvium?

Quid sīgnificat vocābulum Larēs?

Quid est tablīnum?

Quid est peristȳlium?

A (6)

Cūr intrāmus triclīnium?

Cūr sedēbat iānitor in cellā?

Cūr super impluvium erat nūllum tēctum?

Cūr lūdum frequentās?

Cūr iānuam pultāmus?

Cūr habēbant Rōmānī impluvium in ātriō?

Cūr ante portās cellārum dormiunt servī?

Cūr in lūdō numquam lūdō?

Cūr edimus?

Cūr discimus?

A (7)

Rescrībe hās sententiās in tempore perfectō vel imperfectō:—

Tēctum est super domum nē pluviae in nōs cadant.

In lūdō taceō nē magister poenās sūmat.

Magister puerum mīttit qui sellam quaerat.

Magister nōs docet quō sapientiōrēs fīāmus.

Intrō tablīnum ut patrem inveniam.

In peristȳliō lateō nē quis mē invenīre possit.

Simulō mē intellegere nē magister stultum mē esse putet.

Cibum capiō nē frāter edat.

Ē lectulō surgō nē sērus ad lūdum eam.

Librō inhiō quō dīligentiōrem mē esse putet magister.

A (8)

Rescrībe hās sententiās in tempore praesentī:—

Amīcus advēnit ut apud nōs cēnāret.

Ante lūcem surrēxī ut sōlem orientem vidērem.

Ientāculum ēdī nē iēiūnus fierem.

Manūs lāvī nē sordidae essent.

Corpus exercēbāmus nē pinguēs essēmus.

Ad lectulōs īvērunt ut dormīrent.

Pater tablīnum intrāvit ut epistulam scrīberet.

Prīvātum habēbat conclāve nē nōs molestī eī essēmus.

Māter mīsit servum quī ātrium purgāret.

Magister mē laudāvit quō magis discere cuperem.

Lūdus.

B

Quid est lūdus lītterārius?

Quālēs aliī sunt lūdī?

Quid gerimus cum lūdum frequentāmus?

Quis nōs comitātur?

Quid extrā lūdum fēcit scelerātus ille puer?

Quid nōs facere iūssit magister?

Cūr ego tacēbam?

Cūr appellāvit Horātius magistrum suum ‘plāgōsum’?

Ubi stant capsae? quid continent?

Quālēs scrīptōrēs recitāmus in lūdō?

C

Quālis est paedagōgus?

Quālis sella est cathedra?

Quālis tabula est tabula cērāta?

Quālis homo ratiōnēs dūcit?

Quid docet grammaticus?

Quid docet rhētor?

Quālis scrīptor versiculōs scrībit?

Quālis scrīptor historiās scrībit?

Quae pars corporis est umerus?

Quid est virga?

Dē mīlite fortissimō sed īgnōtō.

B (1)

Quis prior locōs idōneōs occupat? Quando?

Quālem ad locum pergunt Rōmānī?

Quid ostendit tribūnus?

Quis dūcit quadringentōs?

Num periit tribūnus?

Scīsne nōmen tribūnī?

Quid cōnsulī dīxit tribūnus? Verte per ōrātiōnem oblīquam.

Quōmodo mortem effūgērunt Rōmānī?

Quāle monumentum habet tribūnus?

C (1)

Quid sīgnificat tribūnus?

Aliter exprime sīgnum.

Cēna.

B (2)

Quando adveniunt vocātī?

Quī dēdūcunt eōs?

Quō dēdūcunt?

Quibus parantur cēnae?

Quid prōmīsit pater?

Quō cōnsiliō posteā adfuī?

Ēnumerā fercula.

Quando secundae appōnuntur mēnsae?

Quō animō servum sequor?

Quid vīdī triclīnium ingrēssus?

B (3)

Quō ōrdine dispositī sunt lectī?

Salūtātīs convīvīs quid faciō?

Cūius carmen dēclāmō?

Quantō opere amābat passerem Lesbia?

Quid faciēbat passer?

Quō abiit passer?

Cūr rubent puellae oculī?

Quōmodo carmen dēclāmāvī?

Cūius carmen posteā recitō?

Quis erat Issa?

B (4)

Quālis erat Issa?

Quid putābis sī queritur Issa?

Quō cōnsiliō pictā tabellā Pūblius Issam exprimit?

Quid rogant convīvae?

Quāle praemium accipiō?

Expōne quō ōrdine edenda appōnantur.

Dēscrībe triclīnium et lectōs.

Dēscrībe Lesbiae passerem.

Quōmodo cōgnōscere possumus Issae similem esse tabellam?

C (2)

Quid facere solēmus in triclīniō? Quid in ātriō?

Cūr secundae mēnsae ita appellantur?

Quis erat Orcus?

Quid sīgnificat catella?

Iter.

B (1)

Brundisiō relictō ubi habitāmus?

Quid dīcit Horātius dē eīs quī iter faciunt?

Cūr Rōmam profectī sumus?

Quōmodo portāvimus impedīmenta?

Quantum dīstat Brundisium Rōmā?

Quō dēvertēbāmus sub noctem?

Quālis erat prīma pars itineris nostrī?

Quid igitur nōbīs accidit?

Quālis est pānis Canusiī?

Quid pretiō vēnit eō in oppidō cūius nōmen memoriā excidit?

B (2)

Quid ego hīc fēcī?

Quid fēcērunt pater et māter?

Cūr ita nōminātur Beneventum?

Quid hīc fēcit hospes?

Quid attulērunt servī ad flammās exstinguendās?

Quōmodo ego et frāter Capuae lūsimus?

Quōmodo accidit ut sanguis ē nāsō meō efflūxerit?

Dē quō nārrābat pater in itinere?

Quōmodo rem pūblicam restituit Fabius Māximus?

Dēscrībe lūsum quem digitīs micantēs lūdimus.

A (1)

Scrībe persōnāliter:—

Turbātur per domum.

Clāmātur.

Ululātur.

Concursum est ad dēversōrium.

Pūgnātum est ācriter.

Scrībe aliter:—

Servī aquam attullērunt ad flammās exstinguendās.

Lūsum eō.

Pater et māter dormītum iērunt.

Cubitum ībimus.

Impedīmenta colligimus ad iter faciendum.

A (2)

Rescrībe hās sententiās cum cōniūnctiōne ‘cum’ in locō vocābulī ‘quia‘:—

Tablīnum intrāvī quia patrem invenīre volēbam.

Togam praetextam gerēbat quia speciem praetōris prae sē ferre volēbat.

Discessimus quia satis ēderāmus.

Tacuī quia magistrum vīderam.

Ad dēversōrium dēvertimus quia itineris nōs taedēbat.

In lūdō hiābam quia nōn satis dormieram.

Quia fessus eram mātrem ōrāvī ut mihi cubitum īre licēret.

Abiī quam celerrimē quia māter mihi veniam dederat.

Magistrum timēbam quia librum meum āmīseram.

Tabernam petiit quia iēiūnus erat.

B (3)

Quis Fundīs nōs excēpit?

Quālis erat hīc praefectus?

Quid māter nōbīs nārrābat dum Fundīs discēdimus?

Cūr iūssit Iūppiter omnēs avēs convenīre?

Quālem creātūrus erat rēgem?

Quid igitur fēcit grāculus?

Quālem speciem prae sē ferēbat?

Quid factūrus erat Iūppiter?

Quid fēcērunt cēterae avēs?

Et quid grāculō accidit?

C (1)

Quid sīgnifīcat vocābulum clītellae?

Cūr ita nōminātur dēversōrium?

Quid est culīna?

Quā in rē vehimur in itinere?

Cūr ita nōminātus est Q. Fabius Māximus Cūnctātor?

Quid facit praetor?

Quālī habitū amicītur?

Cūr favendum est linguīs apud sacrificium?

Quid est conventus hominum?

Quid facit caupō?

Iūppiter rēgem avium creāre voluit.

A (3)

Hīs in sententiīs īnsere verbum omīssum:—

Accidit ut Iūppiter rēgem avium creāre…

In eō erat ut Iūppiter rēgem avium…

Nūllō modō fierī potest ut Iūppiter rēgem avium…

Iūppiter nōn efficere potuit ut rēgem avium…

Quōmodo fīēbat ut Iūppiter rēgem avium…?

Avium interest ut Iūppiter rēgem avium…

Restat ut Iūppiter rēgem avium…

Accidit ut Iūppiter grāculum rēgem factūrus…

Nūllō modō fierī poterat ut Iūppiter grāculum rēgem…

Accidit ut cēterae avēs propriam singulae plūmam grāculō…

B (4)

Fābulā dē grāculō nārrātā, quid rogāvit frāter meus?

Quid deinde ego rogāvī?

Quid māter respondit?

Quid dēmōnstrāvit fābula?

Cūr ego et frāter fābulam reprehendimus?

Quāle oppidum erat Ānxur?

Quōmodo inde iter fēcimus?

Cūr dormīre nōn poterāmus?

Quid māne experrēctī sēnsimus?

Quid igitur fēcit pater?

A (4)

Cōniunge in ūnum hās bīnās sententiās additō prōnōmina relātīvō:—

Praemium tibi dabō; putō tē esse praemiō dīgnum.

Iūppiter grāculum avium rēgem factūrus erat; putābat eum dīgnissimum esse.

Magister reprehendit puerum; putāvit eum nōn attentō esse animō.

Mendīcō cibum dedī; putāvī eum ēsurīre.

Praefectum irrīdēbāmus; putābāmus eum esse glōriōsum.

Magistrum timēmus; putāmus eum esse īrācundum.

Magister mē laudat; putat mē bene fēcisse pēnsum meum.

Magister mē laudāvit; putāvit mē bene fēcisse pēnsum meum.

Magister īrascēbātur; putābat discipulōs lūdere.

Magister ā frātre meō poenās sūmit; putat eum esse īgnāvum.

A (5)

Fenestra mihi aperienda est.

vel Oportet mē aperīre fenestram.

Omnibus est dēscendendum.

vel Oportet omnēs dēscendere.

Scrībe aliter:—

Iānua mihi claudenda est.

In lūdō nōbīs est discendum, nōn lūdendum.

Iter nōbīs faciendum erat.

Rōmānīs puerīs prīmā lūce ad lūdum eundum erat.

Oportet mē clārā vōce loquī.

Oportet tē pēnsum tuum facere.

Oportuit nōs tacēre.

Oportuit eōs pecūniam solvere.

Festīnandum erat omnibus.

Hic liber omnibus puerīs est recitandus.

B (5)

Estne Rōma similis Brundisiō?

Ad portam Capēnam quid oportuit omnēs facere?

Quando per viās urbis licet equīs vehī?

Cūr nōbīs tamen diē licuit?

Ubi vīllam habēbat patris meī amīcus?

Cūr in hortōs cēnātī exiimus?

Quālia dīxit Mārtiālis pauca sua iūgera esse?

Quid vidēre potuimus ex hōc locō?

Cūr in tacente essedō vehitur gestātor Flāminiae?

Cūr cupiēbāmus ōtiō nostrō fruī?

C (2)

Quōmodo sunt culicēs nōbīs incommodō?

Quālis est homo vīnō madidus?

Cūr stertunt nōnnūllī hominēs dum dormiunt?

Quid fert quercus?

Quālibus vehiculīs ūtimur in itinere faciendō?

Quid faciunt helciāriī?

Quālis est hospes cōmis?

Quando ōtium agimus?

Quando negōtium agimus?

Quid propriē sīgnificat carīna?

Rōma.

B (1)

Ubi situm est forum Rōmānum?

Ubi est Iāniculum?

Quid est in forō?

Cūr in lacum dēsiluit Curtius?

Cūr vehuntur ducēs per Viam Sacram in Capitōlium?

Ubi aguntur cursūs equōrum?

Ubi nōs lavāmus?

Quō in locō pūgnant gladiātōrēs?

Cūr ita nōminātur forum boārium?

Ubi spectāmus lūdōs scaēnicōs?

A

Scrībe cum tempore perfectō verbī prīncipālis:—

Vereor nē taedeat tē Rōmae.

Timeō nē fessus sīs.

Nōs discipulī verēmur nē magister īrascātur.

Timent nē gladiātōrēs sē laedant.

Timet nē in balneīs summergātur.

Scrībe cum tempore praesentī:—

Timēbāmus ut possēmus emere holera.

Timēbam nē ōrātiōnem habēret.

Verēbar nē in colle āscendendō lāberētur rēda.

Verēbāmur ut possēmus rānam in palūde invenīre.

Veritī sunt omnēs nē multitūdō hominum lintrem dēmergeret.

B (2)

Quid rogāvī eum quī rīdēbat dum ego titulum frontī domūs affīxum perlegō?

Quid mihi dīxit ille dē domō?

Quāle dīxit esse simulācrum?

Quid dīxī cum audiissem philosophum hanc domum condūxisse?

Quid postrīdiē putābam cum fūnus vidērem?

Cūr poposcit philosophus cērās, stilum, lūmen?

Quid audīvit mediā nocte?

Quid faciēbat effigiēs?

Postquam philosophus locum, quem dēmōnstrāverat effigiēs, effōdit, quid invēnit?

Quid deinde fēcit?

C

Quid fit ex rostrīs?

Quid accidit in Basilicīs?

Quid faciunt negōtiātōrēs?

Ubi est Subūra? Quālēs hīc habitant?

Quid est forum holitōrium?

Quis locat domum?

Quid est contrārium verbī ‘locō‘?

Cūr prōscrībimus domōs?

Quid est nēnia?

Quando exsequiās īmus?

Nocturna Lemūria.

B (1)

Cūr nōn putat pater et apud nōs esse mānēs?

Cūr celebrat Nocturna Lemūria?

Cūr ōrāvī mātrem ut ad mediam noctem mihi licēret pervigilāre?

Quid fēcit māter?

Quando surrēxit pater?

Cūr faciēbat sīgnum sacrum dum per domum ambulat?

Quōmodo faciēbat hoc sīgnum?

Quid deinde fēcit?

Quid dīcēbat dum fabās suprā umerum iacit?

Quid putant hominēs hīs fabīs accidere?

B (2)

Dēscrībe Nocturna Lemūria.

C

Cūr ita nōminātur mēnsis Māius?

Quid est digitus salūtāris?

Quōmodo appellantur cēterī digitī?

Cūr lūrida est umbra?

Quid propriē sīgnificat fulcrum?

Ad quid hominēs efferimus?

Quid est sāga?

Quō aliō modō appellantur lemurēs?

Quālis est claudus?

Quid est cyathus?

Dē mānibus.

B

Cūr putat Propertius mānēs esse?

Quālis eī vidēbātur Cynthia?

Cūr nōnnumquam condiscipulī mē irrīdent?

Quālis erat patris amīcus quī rūrī habitābat?

Quis eum vesperī vīsit?

Cūr nōn poterat cyathum quaerere?

Quid rogāvit advena?

Quid respondit alter?

Quid deinde dīxit advena?

Quid praecipuē imperāvit eī ut faceret?

Dē somniīs.

B

Num omnia sunt somnia vēra?

Utrā ex portā vērae veniunt umbrae?

Quālis est porta altera?

Quid hāc exit?

Somnium vērum.

Quid fēcērunt duo Arcades?

Quō dēvertērunt?

Quid deinde fēcērunt?

Cūr alter alterum ōrāvit ut sibi subvenīret?

Num alter alterī subvēnit?

Cūr recubuit?

B (2)

Quid alter alterum ōrāvit ubi iterum cubiculum vīsus est intrāre?

Quid sibi accidisse nārrāvit?

Quid ex alterō petiit?

Quid māne fēcit alter?

Quid ē bubulcō quaesīvit?

Quid fēcit bubulcus?

Quid mortuō hominī accidit?

Quid deinde accidit?

Hāc nārrātā fābulā quid dīxit frāter meus?

Quōmodo potuit pater prōverbium frātrī meō expōnere?

B (3)

Scrībe sine librō fābulam dē somniō vērō.

Trium somniantium fābula facēta.

B (1)

Cūr ad templum profectī sunt comitēs?

Quid eīs prōgredientibus accidit?

Quantam ad inopiam redāctī sunt?

Quāle cōnsilium iniērunt urbānī?

Cūr posuērunt pānem prope īgnem?

Quid deinde prōposuērunt?

Cūr ex īgnī pānem sēmicoctum extrāxit rūsticus?

Quid deinde fēcit?

Quid fēcit alter negōtiātor?

Quid alterī dīxit?

B (2)

Quid respondit alter negōtiātor?

Quibus audītīs, quid fēcit rūsticus?

Cūr eum excitāvērunt urbānī?

Quid rogāvit rūsticus?

Quid respondērunt urbānī?

Quid deinde rogāvit rūsticus?

Quid respondērunt urbānī?

Deinde quid nārrāvit rūsticus?

Hāc audītā fābulā quid dīxit frāter meus?

Quālis est fābula?

B (3)

Scrībe sine librō dē tribus somniantibus fābulam.

C

Quid est viāticum?

Quid est contrārium verbōrum dēficere? inopia?

Quālis est negōtiātor?

Quālis fābula est fābula facēta?

Quid est fār?

Quālis puer praemium accipit?

Quid interest inter Ēlysium atque Tartarum?

Quid est dolus?

Unde negant poētae quemquam redīre?

Quis est redux?

Causae somniōrum.

B

Quid dē somniīs apud Tullium in lūdō recitābāmus?

Quibus audītīs quid ego fēcī?

Quid respondit magister?

Quid mihi faciendum dedit?

Quid accidit vēnātōrī somniantī?

Quid iūdicibus?

Et aurīgae?

Et poētae?

Cōnsentitne magister poētae?

Quid putāvit Lūcius dē magistrō suō?

Magister laqueō suō captus.

B

Quid causidicī videntur in somniīs agere?

Quid imperātōrēs videntur in somniīs agere?

Quid nautae videntur in somniīs agere?

Quando saepenumerō discere taedet puerōs Rōmānōs?

Quōmodo et discipulīs prōdest magistrī admīrātiō poētārum?

Quando ē lectulō puerō Rōmānō est surgendum?

Quid sēcum portābant puerī Rōmānī cum lūdum peterent?

Quā rē dēcolōrēs fīunt librī?

Quid Lūcius rogāvit magistrum māne lūdum intrantem?

Quid deinde fēcit Lūcius?

C

Quid est mēta?

Quis est causidicus?

Quid est fūlīgō?

Quid facit calculātor?

Quid facit notārius?

Quae sunt scēptra paedagōgōrum?

Quando ardet Sīrius?

Quis erat Marsyas?

Quid accidit Idibus Octōbribus?

Quid sīgnificat prōverbium ‘cornīcum oculōs cōnfīgere’?

Colloquium cum patre.

B (1)

Cūr iterum quaesīvī patrem meum?

Quid eum rogāvī?

Quid mē rogāvit pater?

Quid ego respondī?

Cūr nōn poterat pater dē somniīs loquī?

Quid prōmīsit pater sē factūrum esse?

Intereā quid fēcī?

Quid timēbat Suētōnius Tranquillus?

Quid ōrāvit patrem meum?

In somniīs interpretandīs quid māximē rēfert?

B (2)

Quāle somnium percēpit pater meus?

Quālī in iūdiciō erat āctūrus?

Sed quōmodo cessit āctiō?

Quid est cautissimī cūiusque praeceptum?

Quid interest inter iūdicium centumvirāle atque iūdicium quod Suētōnius Tranquillus agēbat?

C

Quid est tablīnum?

Quid continent forulī?

Cūr nōnnumquam petunt hominēs ut āctiō differātur?

Quōmodo appellātur socrūs marītus?

B

Hāc epistulā recitātā, quid dīxī mē velle scīre?

Quā rē addūctus est pater ut crēderet esse phantasmata?

Quid accidit Curtiō Rūfō dum in porticū spatiātur?

Quid dīxit sē esse haec figūra?

Quid de Curtiō Rūfō dīxit?

Quid accidit eī dum ē nāve ēgreditur?

Cūr implicitus morbō omnem spem dēposuit?

Māter mente turbāta irruit.

B (1)

Quid rogāvit māter mea ubi patrem interpellāvit?

Quis erat Dāvus?

Cūr nōn facere potuit māter quīn Dāvō crēderet?

B (2)

Nārrā quid Curtiō Rūfō acciderit.

A

Verte in tempus perfectum:—

Nōn facere possum quīn eī crēdam.

Nēmo dubitat quīn dīligēns sim.

Nōn dubium est quīn īrācundus sit magister.

Magister nōn obstat nōbīs quīn lūsum eāmus.

Magister nōbīs obstat quōminus lūsum eāmus.

Et in tempus praesēns:—

Nōn facere potuit discipulus quīn rīdēret.

Nēmo dubitāvit quīn vēra nārrāret Dāvus.

Nōn dubium erat quīn glōriōsus esset praefectus.

Nēmo mē impedīvit quīn domum redīrem.

Quis mē impedīvit quōminus domum redīrem?

B (3)

Quid sibi vīsus est cernere Dāvus dum in lectulō iacet?

Quid effēcit ut somniō crēderet?

Prīmā lūce quid vīdit?

Quid mihi accidit cum haec audiissem?

Cūr simulāvī mē summō terrōre esse affectum?

Potesne expōnere quid rē vērā Dāvō acciderit?

Laqueō meō captus.

B (1)

Quid mēcum reputābam dum in lectulō iaceō?

Quid cōnstituī facere?

Quid prōmīsit Mārcus sē factūrum esse?

Quid imperāvit nōbīs circum sepulcrum saltantibus?

B (2)

Nārrā quid Dāvō acciderit.

B (3)

Nārrā quōmodo cōnātī sīmus Marcō persuādēre esse mānēs.

Fābula dē Gabiēnō.

B

Quis erat Gabiēnus?

Quid eī accidit?

Cum advesperasceret quid fēcit?

Cūr Pompēium vidēre voluit?

Quid amīcīs Pompēiī nārrāvit Gabiēnus?

Alia fābula inter cēnam nārrāta.

B (1)

Quid Corfidiō accidit?

Tēstāmentō apertō quid fēcit frāter ēius?

Quid dīxit alter, plangentium sonitū concitus?

Quid ōrāvit?

Quid nūntiāvērunt domesticī?

B (2)

Hāc nārrātā fābulā quid facere pater servōs iūssit?

Quōmodo rēgnum vīnī sortīmur?

Quid contigit patrī meō tālōs iacientī?

Quis arbiter bibendī est creātus?

Quid servīs imperāvit ut facerent?

Quid avum meum rogāvērunt servī?

Quā ratiōne vīnum bibimus?

Patruus meus aliquid nārrat.

B (1)

Cūr putāvit patruus meus sordidum et sumptuōsum esse Lupercum?

Cūr aliud genus vīnī amīcīs, aliud lībertīs, appōnēbat Lupercus?

Quōmodo sine māgnō pretiō Sīlius omnibus eadem appōnere potuit?

B (2)

Nārrā quid patruō meō acciderit apud Lupercum cēnantī.

A (1)

Rescrībe hās sententiās antepositō aut nōn multum abest aut haud multum aberat in locō adverbiī paene.

Paene in flūmen cecidit.

Fenestram paene frēgimus.

Paene adest.

Paene adsunt fēriae.

Hominem paene interfēcit.

Magister paene īrascitur.

Paene perfēcī.

Rōmam paene pervēnimus.

Hōra paene praeteriit.

Crūs paene fractum est.

A (2)

Scrībe in tempore perfectō:—

Magister discipulīs persuādet ut attentō sint animō.

Magister facile persuādet puerīs ut domum redeant.

Nēmo mihi persuādēre potest ut mentiar.

Quis īgnāvō persuādēre potest ut operī incumbat?

Quis avārō persuādēre potest ut pecūniam largiātur?

Scrībe in tempore praesentī:—

Nōbīs persuāsum est ut abīremus.

Persuāsit mihi ut redīrem.

Nēmo eī persuādēre potuit ut pecūniam redderet.

Mārcō persuāsimus ut in sepulcrō dormīret.

Illīs persuāsī ut mihi crēderent.

C

Quis suō captus est laqueō?

Quālis est classiārius?

Quantum patrimōniī accipit hērēs ex asse?

Quid iacimus ē fritillō?

Quōmodo fūlīgine tēcta fit vīnī amphora?

Cūr pice adstringēbātur cortex?

Quantum interest inter cyathum et amphoram?

Quid est crātēra?

Quis est lībertus?

Quāle est dictum facētum?

Fābula dē Thrasyllō.

Cūr nōn poterat Thrasyllus Charitae persuādēre ut sibi nūberet?

Quid igitur facere cōnstituit?

Quālēs ferās numquam patiēbātur Charitē marītum suum vēnārī?

Cūr ūnā profectī sunt Thrasyllus et Tlēpolemus?

Quid ē mediā silvā exsurrēxit?

Quālis erat fera?

Quōmodo canēs interfēcit?

Quōmodo deinde effūgit?

Quōmodo Tlēpolemum allocūtus est Thrasyllus?

Quid deinde fēcit uterque?

B (2)

Aprum cōnsecūtus quid fēcit Thrasyllus?

Quid equō accidit?

Deinde aper quid fēcit?

Quid ōrāvit Tlēpolemus?

Sed Thrasyllus quid fēcit?

Tlēpolemō interfectō quid fēcērunt servī ēius?

Intereā quid simulābat Thrasyllus?

Quid fēcit Charitē cum audīvisset Tlēpolemum esse mortuum?

Quōmodo servī eam domum reportāvērunt?

Posteā quid frustrā cōnābātur Thrasyllus facere?

B (3)

Fūnere dūctō quid ēgit Charitē?

Quid dē eā crēderēs?

Cūr hoc crēderēs?

Quid tandem eī persuāsit Thrasyllus?

Sed quid deinde eam flāgitābat?

Cum ab hōc prōpositō abhorrēret Charitē quid facere cōnābātur?

Quid eī accidit tālia recordantī?

Quid dīxit umbra?

Hīs dictīs quid cōnstituit Charitē facere?

Quid igitur Thrasyllum iūssit facere?

B (4)

Quid dedit eī cubiculum ingrēssō?

Deinde quid fēcit Charitē?

Nūdō arreptō gladiō quō sē prōripuit?

Quid apud sepulcrum fēcit?

Hīs rēbus cōgnitīs quid putābat Thrasyllus?

Quid igitur fēcit?

Quid clāmābat?

Quōmodo mortem sibi cōnscīvit?

Hāc nārrātā fābulā quid dīxit alius convīva?

Quid omnēs reliquī flāgitābant?

C

Quam pater tuus in mātrimōnium dūxit?

Cūr nūpsit māter?

Quālēs sunt canēs vēnāticī?

Quid facimus in latebrīs?

Simōnidēs poēta.

B

Quid fēcit Simōnidēs in lītore?

Quid eum monuit umbra?

Cūr hoc eum monuit?

Itaque quid fēcit Simōnidēs?

Quid accidit eīs quī iam solverant?

Cūr gāvīsus est Simōnides?

Quōmodo grātiās ēgit prō tam praeclārō beneficiō?

Quid ego dē hāc fābulā dīxī?

Quid respondit fābulae dē Thrasyllō auctor?

Cuī quid dīxit is quī dē Simōnide nārrāverat?

Comitēs Ulixis.

B

Ēversō iam Īliō ubi appulsus est Ulixēs?

Quid Temessae accidit ūnī ex comitibus Ulixis?

Num Ulixēs cōnsilium iniit ut mortem ēius ulcīscerētur?

Quid posteā Temessēnsibus accidit?

Cūr Delphōs mīsērunt nūntium?

Quid respondit Apollō?

Quando Temessam vēnit Euthȳmus?

Quid ōrāvit Euthȳmus cum dē virgine sacrificandā audiisset?

Quid in templō accidit?

Cūr adeō illūstrēs erant Euthȳmī nūptiae?

Caesar Rubicōnem trānsit.

B

Quid dubitāvit Caesar?

Quid post sōlis occāsum fēcit?

Lūminibus vehiculī exstīnctīs quid eī accidit?

Quōmodo sub lūcem pedibus ēvāsit?

Deinde quō contendit?

Cum reputāret quantum mōlīrētur quid adstantibus dīxit?

Quid repente appāruit?

Cūr cōncurrērunt omnēs?

Quid deinde imāgō fēcit?

Quid dīxit Caesar?

Cubitum eō.

B

Quid timēbam dum fābulae nārrantur?

Dum pater nārrat cūius reī mihi cōnscius eram?

Quis erat Valerius?

Quid vīdī eum facere?

Cūr hiāre incēpī?

Quid mihi dīxit pater?

Cūr plērumque cubitum īre nōlō?

Cūr illō tempore nōn aegrē ferēbam mē dīmīttī?

Quālis numquam potest serēnus esse?

Quid dīcit Horātius dē tālibus?

Dionȳsius et Dāmoclēs.

B

Quis erat Dionȳsius?

Quid in sermōne commemorāvit Dāmoclēs?

Quid eum rogāvit Dionȳsius?

Quid deinde iūssit servōs suōs facere?

Quālēs iūssit ad mēnsam cōnsistere?

Quid oportuit hōs facere?

Dēscribe cēnam tōtumque apparātum.

Mediam inter cēnam quid accidit?

Quae cum Dāmoclēs vidēret quōmodo sē gerēbat?

Quid dēnique ōrāvit tyrannum?

C

Quid interest inter iūrgium et rīxam?

Quid in pistrīnō facimus?

Quālis via est trāmes?

Quid sīgnificat harundō? Sīgnificatne alia?

Quōmodo āleā lūdimus?

Quid interest inter avunculum et patruum?

Quid faciunt assentātōrēs?

Quāle est aurum caelātum?

Quid est lacūnar?

Quid est strāgulum textile?

Fūnus.

B (1)

Cūr pater nōs iūssit vestēs mūtāre?

Quālis erat avus meus?

Quid faciēbat quotiēns eum vīsēbam?

Quando mortem obiit?

Marītō mortuō quid prīmum fēcit avia mea?

Quī sunt pollīnctōrēs?

Quid fēcērunt hī postquam cadāver humī dēposuērunt?

Quae cum gererentur quid faciēbat uxor?

Deinde cum mūnera sua cūrāvissent quid fēcērunt pollīnctōrēs?

Quibus factīs quid fēcērunt necessāriī?

B (2)

Cūr trientem ōrī cadāveris imposuērunt?

Quid postrēmō est factum?

Cūr ita nōminantur vespillōnēs?

Quis pompam ōrdinābat?

Cūr aderant praeficae?

Quid faciēbat archimīmus?

Ut quid putāret frāterculus effēcit archimīmus?

Quālis erat rogus exstrūctus?

Cadāvere rogō impositō quid fēcērunt necessāriī?

Et quid fēcit vātēs?

Tēstāmentum et līs inde orta.

B (1)

Tēstāmentō apertō quid invēnimus?

Quid erat patris hērēditās?

Cūr molestiae initium nōbīs erat?

Quid prīmum cōnātus est pater facere?

Quid fēcit pater cum Libanus in iūs īre recūsāvisset?

Quid deinde fēcit Libanus nē in iūs īret?

Quid igitur fēcit pater?

Cūr dēnique Libanus domō est ēgrēssus?

Cum ad forum perventum est quid accidit?

Quid ōrāvit Libanus?

B (2)

Cūr lēgulēium arcessīvit pater?

Cūr vadēs poposcit?

Quid prōmīsit pater sē factūrum esse sī fundus sibi redditus esset?

Posterō diē quid putāvit cum nōndum adesset Libanus?

Cūr postulāvit ut Libanus satisdaret?

Quid spopondit uterque?

Quid dīxit māter inter cēnam?

Quōmodo iūrāvērunt iūdicēs?

Quālī habitū amictus est praetor?

Quibus verbīs fundum patrī addīxit?

Rūs ītur.

B

Posterō diē quid dīxit pater?

Cūr grātum mihi vidēbātur esse rūs?

Quālia incommoda Iuvenālis dīcit urbī inesse?

Quid nōbīs accidit dum per vīcōs vehimur?

Cūr dīcit Horātius rūsticōs esse beātōs?

Quando ad fundum nostrum pervēnimus?

Quis nōs excēpit?

Prānsus quid fēcī?

Cūr beātus mihi vidēbātur esse vīlicus?

Quōmodo intellēxī eum multum errāvisse?

C

Cūr ita nōminātur diēs fāstus?

Quī erant recuperātōrēs?

Quid est sella curūlis?

Quid est metrēta?

Quid gūtō inest?

Quid faciēbant Rōmānī strigilibus?

Quid est pōmērium?

Quid est faenus?

Quid edēbant Pȳthagorēī?

Quid propriē sīgnificat lacerta?

Dē gruibus.

B

Cūr abeunt gruēs ex Aegyptō?

Quōmodo per āëra vehuntur?

Cūr flūctuant in āëre?

Cūr in ōre tenent lapidem?

Dē cervīs.

B

Cūr Rhēgium trānsmīttunt cervae ex Siciliā?

Cūr accidit ut dēficiant?

Quāle igitur remedium excōgitant?

Quid faciunt cum prīma cerva dēfatīgātur?

Cūr simulāvī mē vīlicō crēdere?

Quid posterō diē fēcī?

Dolus piscātōrum.

B

Cūr Syrācūsās sē contulit Canius?

Cūr voluit hortōs emere?

Quis erat Pȳthius?

Quid fēcit cum audiisset Canium velle hortōs emere?

Cūr ad sē vocāvit piscātōrēs?

Quid postrīdiē vīdit Canius in hortīs?

Quid igitur voluit facere?

Quantī ēmit hortōs?

Quid posterō diē fēcit?

Deinde quid accidit?

Ludī magister scelerātissimus.

B

Quid solēbant Falīscī facere dē puerīs ēducandīs?

Quis ērudiēbat prīncipum līberōs?

Cūr solēbat puerōs ante urbem prōdūcere?

Quōmodo inter hostium statiōnēs prōgrēssus est?

Quid Camillō dīxit?

Quid respondit Camillus?

Quid puerīs dedit?

Cūr hās rēs puerīs dedit?

Quālis societās erat inter Rōmānōs et Falīscōs?

Adversus quōs habēbant Rōmānī arma?

Physiōgnōmōn.

B

Quid facere potest physiōgnōmōn?

Quid magistrum nostrum ōrāvit Zōpyrus?

Quid nōbīs imperāvit magister?

Cūr nōn facere potuit magister quīn Zōpyrō grātulārētur?

Quid deinde Zōpyrus magistrō persuāsit?

Cūr nōn potuī audīre quid dīceret dum caput magistrī pertractat?

Quid igitur fēcī?

Cūr nōn invēnī quid dīxisset?

Quid deinde fēcit magister?

Quid semper rogābāmus magistrum quotiēns molestiam eī volēbāmus afferre?

C

Quid facit argentārius?

Quid est cymba?

Quālēs sunt hortī īnstrūctī?

Quid sīgnificat nōmina faciō?

Cūr opus est scalmīs in cymbā?

Quid agimus fēriīs?

Cūr nautīs opus est saburrā?

Quid sīgnificat macte?

Quālis est physiōgnōmōn?

Quālis est trīstis magister?

Advena.

B

Cum ad vīllam rediissem quid invēnī?

Cūr vēnerat advena?

Quālis erat ille?

Quid ōlim fēcit cum nōn multum abesset quīn commīlitō quīdam interficerētur?

Cūr voluī esse mīles?

Quid post cēnam rogāvī patrem?

Quid respondit pater?

Cūr bella longinqua gerere cōguntur nostrī?

Cūr Britannōs oppūgnāvit C. Iūlius Caesar?

Quid māximē reī pūblicae interest?

Pyrrhī medicus.

B

Cūr grātiās advenae ēgī?

Cūr omnēs postrīdiē convēnimus?

Quae cum vīdisset quid dīxit Sulpicius?

Cuī quid respondit frāter meus?

Quid ōlim fēcit Pyrrhus?

Cūr Apollinem cōnsuluit?

Quid respondit Apollō?

Quō respōnsō audītō quid fēcit Pyrrhus?

Inter quōs erat dē summō imperiō certāmen?

Quid prōmīsit perfuga?

Mārcus Atilius Rēgulus.

B (1)

Quālis erat M. Atilius Rēgulus?

Contrā quōs pūgnāvit?

Ā quō victus est?

Cūr Rōmam mīssus est?

Quid prōmīsit sē factūrum esse sī nihil perfēcisset?

Quid Rōmānīs persuāsit?

Quid dē Carthāginiēnsibus dīxit?

Quid dē sē ipsō?

Quid eī cōnātī sunt Rōmānī suādēre?

Quid respondit? Quid posteā eī accidit?

B (2)

Cūr dissēnsit Rēgulus condiciōnibus?

Quid dīxit sē vīdisse in dēlūbrīs Pūnicīs?

Quando erit ille fortis quī sē hostibus perfidīs crēdidit?

Cūr ab sē nātōs parvōs remōvit Rēgulus?

Cum ut exsul properāret Carthāginem quid sciēbat?

C

Quid est fūcus?

Quibus rēbus cervās capimus?

Quid facit tortor?

Quae sunt clientum negōtia?

Quis lītem dīiūdicat?

Theātrum.

B (1)

Ubi sēdimus in theātrō?

Quibus licet hīs in ōrdinibus sedēre?

Quid facit dēsīgnātor?

Quālis erat Nannēius?

Cūr timēbat dēsīgnātōrem?

Cūr dē eō carmen scrīpsit Mārtiālis?

Cum ad ultimam sēdem perventum esset quid fēcit Nannēius?

Cūr hoc fēcit?

Ita mihi rīsum mōvit ut quid facere cuperem?

Cūr putō vōs quoque carmen velle audīre?

B (2)

Quid in theātrō agēbātur?

Quōmodo intellēxī tragoediam nōn placēre spectātōribus?

Quid poposcērunt spectātōrēs?

Quid trāns scaenam cucurrit?

Quid mihi accidit omnia haec spectantī?

Quid aulaeō erat intextum?

Quid putāvī dum aulaeum tollitur?

Quōmodo invēnī gigantas nōn esse vīvōs?

Quid est cucullus?

Quis erat Lēitus?

Dē alcibus.

B (1)

Adde vocābula lacūnīs idōnea:—

Tanta erat animālium varietās ut ego — (mīrārī).

Alcēs prō cubīlibus ūtuntur — (arborēs).

Vēnātor animadvertit quō alcēs — (sē recipere).

Īnfīrmae tantō pondere afflīguntur arborēs ut — (dēcidere).

B (2)

Dēscrībe alcēs.

C

Expōne quid sīgnificent vēnātor, cubīle, pellis.

Circus Māximus.

B (1)

Dēscrībe Circum.

Quid facere cōnātur aurīga?

Quid factum est antequam cursus fieret?

Quid prīmum erat certāmen?

Quot factiōnēs erant?

Date factiōnum nōmina.

Quis vīcit?

B (2)

Quid dē aurīgīs dīcit Horātius?

Dēscrībe curruum certāmen.

C

Expōne tuīs verbīs quid sīgnificent quadrīga, aurīga, factiō, ferre palmam.

Leō in arēnā.

B (1)

Quālēs erant bēstiāriī?

Quālis erat leō māximus?

Quid Androclō vīsō facit leō?

Cūr servus animum recipit?

Quid rogat Caesar?

Quō cōnsiliō Androclus in arēnārum sōlitūdinēs concessit?

Quālem spēluncam vīdit?

Quid prō leōne facit Androclus?

Quamdiū simul vīxērunt?

Quid prō Androclō faciēbat leō?

Quō cōnsiliō profectus est leō?

Quid intellegit Androclus?

Quid dīcēbant hominēs Androclō et leōne vīsīs?

B (2)

Finge tē esse Androclum. Dēscrībe quid in arēnā acciderit.

Quālis cibus in sōlitūdinibus reperīrī potest?

Quōmodo grātiās leō agit?

C

Dēscrībe vēnātiōnem.

Quī virī erant cōnsulārēs?

Quae erant leōnis blandīmenta?

Quid sīgnificat grātulābundus?

In latebrīs quid faciunt hominēs?

Spēlunca quid sīgnificat?

Pugilēs.

B (1)

Dēscribe pugilēs.

Quid fēcit Entellus?

Quālēs caestūs gerēbat?

Quid prīmō fēcērunt Entellus et Darēs?

Quid faciunt servī?

Cōnfer Darēta cum Entellō.

Quid fēcērunt spectātōrēs cum Entellus prōcubuisset?

Quālis rediit Entellus?

Quālis erat Darēs post pūgnam?

B (2)

Dēscrībe pugilum pūgnam.

Cūr vīcit Entellus?

Finge tē esse Entellum et pūgnam cum Darēte dēscrībe.

C

Quid sīgnificat caestus?

Ēnumerā et dēscrībe corporis partēs.

Gladiātōrēs.

B (1)

Quae verba ante pūgnam solēbant clāmāre gladiātōrēs?

Post illa verba quid fīēbat?

Quid gerēbat rētiārius? Quid mirmillō?

Cuī favēbant spectātōrēs?

Quid mortis sīgnum erat?

Quis interfectus est?

Quid factum est mirmillōne interfectō?

B (2)

Verte in ōrātiōnem oblīquam:— Moritūrī tē salūtant. Quid mē fugis, Galle? Piscārī volō.

Cum spectātōrēs gladiātōrem interficī vellent, quid faciēbat imperātor?

C

Cūr gladiātōrēs, rētiāriī, mirmillōnēs ita appellābantur?

Ubi pūgnābant gladiātōrēs?

Spectāculum cūr ita appellātur?

Dē puerīs in Senātū.

B (1)

Quid puerīs nōn licet?

Licēbatne anteā?

Quōmodo vestītī introībant?

Quid rogāvit puerum māter?

Quid respondit ille? Dā ipsa verba.

Quōmodo animum mātris puer excitat?

Quāle cōnsilium capit?

Recitā senātūs cōnsultum.

Quōmodo sē gessit māter ubi cōnsultum audīvit?

Cēterae mātrōnae quid ōrant?

Cūr mīrābantur senātōrēs?

Exposuitne rem bene Papīrius?

Quid placuit?

Quam ob rem cōgnōmen Praetextātī puerō est datum?

B (2)

Quid faciēbat senātus Rōmānus?

Scīsne cūr puerī cum patribus in cūriam introīre solitī sint?

Quālis puer erat Papīrius?

Nārrā quid in cūriā factum sit.

C

Quid sīgnificat cūria? Quid in cūriā faciēbant senātōrēs?

Expōne quid sit mendācium.

Quando est puer praetextātus?

Lūcius patrī suō salūtem dat.

B (1)

Quando Athēnās pervēnī?

Quālis erat cursus? Quālēs erant ventī? Quāle est mare?

Quid videō in cursū? Quid aliud?

Quōmodo Athēnās Pīraeō iter fēcī?

Quōmodo sē habent amita et cōnsobrīnī?

Quālis est urbs ipsa?

Quālēs Rōmae sunt Graecī? Quālēs Athēnīs?

Quid Athēnīs faciam?

Cūr ita faciam?

Quid Propertius Athēnīs fēcit?

B (2)

Dēscrībe tuīs verbīs iter Lūcī Pīraeum factum.

Cūr prīscī admīrandī erant Graecī?

Quālī vītā Athēnīs fruitur Lūcius?

Cūr minus placent Graecī cum Rōmae habitant?

Cūr ad patrem scrībit Lūcius?

Quid dē Platōne, Dēmosthene, Menandrō scīs?

C

Quando est ventus secundus?

Quid facit nauseam?

Quid sīgnificant vocābula amita, cōnsobrīnī, patruus?

Aliter verte studiīs perfectīs.

Fīnis.

B (1)

Quid adest?

Quid mē oportet facere?

Quid vōbīs, quid mihi, est faciendum?

Ubi iam discam?

Quid discam?

B (2)

Quid dēbēs facere cum ad fīnem librī pervēneris?

Quālēs puerī dē Puerō Rōmānō discunt?

Cūr Athēnīs potissimum discenda est ars ōrātōria?

Quid imperat Anglicīs puerīs puer Rōmānus?

C

Quid sīgnificant vocābula nārrātiō, pueritia, ars ōrātōria?

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings