Volume 49 — XXXII. Observationes de Corallinis, iisque insidentibus Polypis, aliisque Animalculis Marinis: Quas Regiæ Societati Londinensi offert Job Baster, Med. Doct. Acad. Cæsar. Reg. Societ. Lond. & Scient. Holland. Socius.
Reading edition
Read May 19, 1757.
Domicilium meum mari propinquum[141] occasionem præbet, in nondum satis cognitam quorundam animalium, in mare degentium, generationem et œconomiam inquirendi. Quæ observavi Regiæ Societati temporis successu offerre animus est; sed in hac prima dissertatione tantum observationes quasdam de corallinis, iisque insidentibus polypis, et aliis animalculis marinis, exhibere in animum induxi.
Paucis abhinc annis, inter doctos viros dissensio fuit, utrum corallia, corallinæ, et kerato-phyta veræ essent plantæ, quæ crescunt, et vegetant, in quibus insecta marina nidificant; an vero horum ipsorum essent opus et fabrica. Multi et sagacissimi historiæ naturalis scrutatores ultimam complexi sunt sententiam; sed nemini contradicere studens, simpliciter tantum et fideliter illa referam, quæ variis temporibus in corallinis observavi, et quæ lectorem benevolum, ut spero, convincent, corallinas non magis a polypis fabrefieri, quam diversa fungorum genera ab illis fabricantur animalculis, quibus, æstivo tempore, quasi repleta inveniuntur.
Dura corallia, quæ recenter ex mari extracta, et in rotundum animalculis obsita reperiebantur, primam ansam dedere suspicandi, hæc ab illis esse fabrefacta.
Cum omnia juniora conchylia tenerrimæ et viscosæ substantiæ reperiantur, ex analogia conclusum fuit, parva et tenera animalcula, quæ coralliis insident, æque hæc fabricare potuisse, ac illa durissimas suas conchas et buccina. Sed in historia naturali non tuto ex analogia licet concludere.
Verun quidem est, quod recens natum conchylium tam tenerum est, quam parvus ille corallio insidens polypus; sed tunc concha ejus vel buccinum etiam erit tenerrimum, et quo magis in eo contentum crescit animal, eo major, durior et firmior fit concha: et interior conchæ superficies semper est lævissima et glaberrima, ne tenerrimum animalculi corpus aliquo modo lædi posset, ut in ostreis, mytulis, solenibus, et quibuscunque conchis et buccinis, hoc videre est.
Sed an hoc in coralliis invenitur? Nunquam polypi in ipsa coralliorum substantiâ habitant, sed semper intra hanc et circumdatam corticem. Cavitates, quas in coralliis invenies, non glabræ aut læves sunt, sed asperæ et acutæ. Parvus corallii ramulus nec tener est nec mollis, sed æque durus habita magnitudinis proportione ac maximum: nec minores illi insident polypi quam ramis majoribus.
Cum vero hic, in Zelandia, necdum ulla dura corallia recenter ex mare extracta explorare licuit, me tantum ad corallinas determinare debui, ubique sere prope littora reperiundas, et quibus simillimi, qui coralliis, insident polypi.
Animadvertam tantum mihi videri, animalcula, quæ summas coralliorum extremitates inhabitant, et Nobilissimo Marsiglio flores visa sunt, ad genus etiam polyporum referri debere, et in his extremitatibus non nata esse, sed irrepsisse, dum illas vacuas et domicilio aptas invenerint: eodem certe modo, quo cancelli, quos Bernard l'hermite vocant Galli, vacua irreptant buccina. Et hi cancelli, ut observant piscatores, non casu aut temerarie id faciunt, sed quasi ex consulto. Si sex vel septem cancelli vivi prudenter ex suis buccinis extrahantur, et hæc inter se permixta iis iterum exhibeantur, quisque cancellus in proprium suum, nunquam in alterius buccinum irrepit, et hoc ablatum undique quæritat, quod jucundum visu est.
Necesse mihi fuit quasdam sed paucas corallinarum et polyporum figuras addere: si vero quis plura desideret, elaboratum opus sagacissimi Domini Ellis adeat, in quo quamplurimas et accuratissimas corallinarum et polyporum delineationes inveniet[142].
De Plantis Marinis generatim.
Plantæ marinæ a terrestribus in plurimis differunt, nam hæ in raro aëre excrescentes, nutrimentum suum radicum ope, in terra proserpentium, hauriunt: du millæ plerumque nec radices nec folia habent, sed ex trunco et ramis consistunt. Illa plantæ marinæ pars, qua substantiæ, cui increscit, adhæret, radicis nomen non meretur, nisi quatenus plantam uni semper loco tenet adfixam: sed quod primarium radicis munus est, nutrimentum ei non adfert: ipsa planta per truncum et ramos ex medio, cui semper immersa est, incrementum suum acquirit. Neque maris sundus radicibus recipiendis aptus esset, nam plerumque inconstans et volubile sabulum est, quod continuo fluctuum motu de loco in locum dimovetur, ita ut uno temporis momento radices nudæ, altero sub arena forent sepultae.
Sed quamdiu vera vegetatio marinarum erit ignota, non bene explicari poterit, quare corallia et kerato-phyta, licet ab imo ad summum undique animalculorum cellulis obsessa, læte tamen crescant, ut hoc in plurimis, non tamen in omnibus, observare est. Nam Nobilissimus Marsigli kerato-phyta invenit, quæ nulla cortice, aut quæ uno loco cortice erant obducta, altero non: et corticem hanc non nisi polyporum cellulas fuisse clare ex ejus verbis patet[143].
At rogare mihi liceat, an vera vegetatio plantarum terrestrium, quæ semper nobis ante oculos sunt, bene cognita et perspecta sit? an quidem novimus, quæ vera sit radicum functio, et quomodo hanc exerceant? Nonne plurimæ inveniuntur plantæ, quæ paucissimis instructæ radicibus in altum crescunt, maxime ergo foliorum ope, quæ succos nutritios ex vaporibus in aëre natantibus hauriunt, plantam alunt, et sic radicum defectum supplent. Sed liceat mihi, accuratissimi Bonneti verba adferre; “Plantæ, dicit hic sagacissimus naturæ scrutator, semper sunt sugentes, et in statu suctionis, interdiu radicum ope nutriuntur, noctu foliorum[144]. Sed optandum est[145], quod arte quadam exacte posset determinari, et tunc inter se comparari hanc nutrimenti copiam, quam plantæ radicum ope acquirunt, cum illâ, quæ folia adferunt. Examen hoc forsan nos doceret, quod Aër non minus quam Terra ad plantarum nutritionem et incrementum contribuat.”
Si ergo medium tam rarum et tenue, ut aër (ut ex Celi. Halæi et Boneti experimentis certum est) tantum ad plantarum nutritionem adferat, mirum non est, quod nunquam quiescens et quam maxime heterogenea aqua maris plantas marinas, licet expansis radicibus destitutas, ad tantam magnitudinem, altitudinem et duritiem faciat excrescere. Sed nonne similiter crescunt plurima fungorum genera? Quas radices habent quercubus aliisque lignis increscentes agarici? Quas phallus, elvela, et plura, quæ in Methodo suo fungorum describit J. G. Gledisch.
Hæc de plantis marinis præmittere volui, ut evincam corallinas, licet radicibus careant, crescere, vegetare, et plantas esse posse, ut aliæ terrestres et fungi, quæ similiter aut minimas habent radices, aut plane iis destituuntur.
Cætera, quæ de vegetatione, floribus et seminibus plantarum marinarim observavi, alio tempore indicabo.
De Corallinis.
Corallinæ omnes habent proprietates, quas in genere de plantis marinis indicavimus: Sed præterea, quod præcipuum est hujus dissertationis propositum, omni fere corallinæ, si rami ejus ad justam magnitudinem et firmitatem creverint, tam hyeme quam ætate, animalcula insident, quæ a multitudine brachiorum, et similitudine, quam cum polypis, in aqua fossarum dulci, reperiundis, habent, etiam polypi vocantur.
Si quis corallinæ plantam, eique insidentes polypos, rite examinare studet, non incipiat parvam tenuis ramuli partem in vitro concavo jacentem microscopio inspicere; sed totam corallinæ plantam recenter ex mare extractam in vitrum pellucidum, aqua marina repletum, prudenter inserat: aut talem plantam orbi porcellano concavo in fundo coloris profunde cærulei imponat, et addita sufficiente aquæ marinæ pellucidæ quantitate, ejus ramos prudenter expandat; tunc post quadrantis horæ quietem, illos lente amplificante intueatur, et sic distinctissime in hac unica planta polypos diversi generis, et plerumque mira alia videbit insecta; quæ microscopio dein ad libitum ulterius examinari possunt.
Corallinæ, quæ [146]capillares et filamentosos habent ramulos, aut quæ [147]juniores et tenuiores adhuc sunt, ut
Quae navibus post longum iter;
Aut quæ doliis istis coniformibus, quæ ad littora vel fluminum majorum exitum in mare ad nautarum securitatem ponuntur;
Aut januis emissariorum aquæ marinæ in his regionibus, accreverint, raro vel nunquam habent polypos.
Sed si eadem corallinæ species jam ad sufficientem magnitudinem et firmitatem, et præsertim supra ostrea, saxa, silices, aliaque in fundo maris quiete jacentia corpora, increverit, polypis scatet. Perspicaci suo judicio decidat lector B.
An hoc efficitur, quia polyporum semen, ova, vel nata progenies gravitate sua fundum petat?
Vel quia animalculis his perpetuus navium aut doliorum motus obstet, ut hæc non satis tuta credant, et ideo in fundo maris semper immota eligant corpora, quibus ovula sua confidant?
Vel quia pix et colophonia, quibus naves, dolia, et emissariorum januæ illuminuntur, corallinis, quæ illis increscunt, noxiam vel polypis ingratam qualitatem communicent? Hoc saltem semper obvenit, me numquam tot polypos invenisse in corallinis, quas a navibus, doliis aut emissariorum januis abraseram, quam in illis, quæ ostreis, mytulis et silicibus in fundo maris erant innatæ.
Hoc primum mihi argumentum est, corallinas a polypis non formatas esse; nam tunc plantæ juniores et minores æque suos haberent polypos, ac maximæ.
Secundum argumentum, quod polypi vel casu vel instinctu quodam sese corallinis affigant, sed veram plantæ partem non constituant, est, quod polypi non omnes majoris plantæ ramos æqualiter obsident; hic ramus vel hujus rami tantum pars polypis obsessa erit quam plurimis, altera nullis. Corallinam habeo, [148]cujus truncum plurimi inhabitant polypi, dum nullos in ramulis poteram detegere, licet armato oculo. Et sic algæ[149] vel quercui sic dictæ marinæ sæpius corallinæ increscunt, in quibus nunquam polypos inveni. Hoc fieri non deberet, si corallinæ polyporum essent opus. Omnes corallinæ semper suos deberent habere, et ramis suis æqualiter et proportionaliter insidentes polypos; et nunquam sine his essent reperiundæ, ut tamen sæpius sit. Cel. Jussieu[150] quasi mirabundus dicit, se semel alcyonium et spongiam ramosam sine polypis invenisse, licet recenter a rupe essent abstractæ.
Tertium argumentum erit, quod fere semper una eademque[151] corallinæ planta diversi generis alat polypis: in una eademque[152] corallinæ tubulariæ planta quinque diversas polyporum species inveni[153].
Liceat jam mihi rogare, quibusnam horum quinque hæc corallina ortum suum debeat? Certe non primæ aut secundæ, ut videtur, magnitudinis, nam hi summis tantum insident corallinæ extremitatibus, et microscopium clare ostendit locum, ubi corpus polypi minus pellucidum et superficiei rudioris glabræ huic corallinæ adhæret. Nec fabricavit corallinam tertia species, quæ extrema corporis parte, quasi caudâ, corallinæ est affixa: et minus adhuc quarta, nam clare videre est, horum cellulas corallinæ circumdatas, ut examen apum arboris ramum circumcludit: et si hæ polyporum cellulæ non nimis densæ sunt, ipsius corallinæ color translucet.
Si hæ quatuor polyporum species hanc corallinam non fabricaverint, non fecit certe quinta.[154]Mirabilissima et minima hæc animalcula ad genus polyporum certe pertinent, et omnibus fere corallinis, algis, aliisque plantis marinis incredibili sæpe insident copia. Jucundissimum est videre, quomodo se expandunt, et mox mira agilitate, capta prædâ, se subito contrahunt, quod bis vel ter in minuto horæ repetunt.
Æque jam, ut in una eademque corallinæ planta diversos invenis polypos, sic in diversis corallinæ speciebus videbis similes et eosdem polypos:[155] quod etiam illi obstat sententiæ corallinas polyporom esse opus aut fabricam. Polypi dum operantur, ut cætera animalia, instinctu innato operantur: ergo, una eademque polyporum species semper easdem fubricaret corallinas: sic semper similes et uniformes apes faciunt favos, vespæ nidos, araneæ tela. Hic vero contrarium eveniret; iidem polypi uno tempore hanc, alio tempore illam fabricarent corallinam: quod rationi contrarium est, et mihi quartum argumentum. Sed hoc verum est, quod eadem polyporum species non diversas corallinas, sed in diversis corallinis easdem et uniformes semper sibi construant cellulas.
Quinto, si corallinæ a polypis essent fabrefactæ, nunquam polypi et eorum cellulæ etiam vivis animalibus, aliisque corporibus, essent adfixæ. Polypos inveni in ostreorum[156] conchis, cancri[157] arachnoideæ pedibus, animali[158], quod emissariorum januis et navibus quietis sæpius adhæret et anus (aars-gat) vocatur, et aliis plurimis, sine minimo corallinæ vestigio. Et animalia illa, quæ piscatores nostri[159] klap-konten vocant, et majorum polyporum species esse videntur, nunquam teneris insident corallinis, sed semper hæc supra ostreorum conchas et lapides inveni, et quamvis illorum progressum ipse non viderim, tamen de loco in locum sese transmovisse, expertus sum.
Sexto: Hæ corallinæ non solum polypis, sed cochleis, buccinis[160] aliisque plurimis insectis marinis conveniunt, ut illis ova vel progeniem confidant. Hoc præcipue mensibus Februario et Martio videre est: accepi tunc diversas corallinas diversis cochleis et buccinis plenas, et sæpe inter hæc quosdam cancellos ova sua jamjam excludentes. Mater cochlea ovula sua supra vel juxta corallinas deposuit; pulli exclusi contra has ascenderunt, ne illis innixi fluctuum motu eluerentur, vel ut adversus hostes suos tuto se absconderent.
Quantum omnibus animalibus divina prospexerit prudentia, animus nunquam satis assequi quacunque industria potest. Deus, ut jam animadvertit Rex[161] Psalmista, plantavit arbores cedros Libani, ubi aviculæ nidificent, et abietes domicilia ciconiæ: Montes excelsissimos rupicaprarum, petras murium montanorum perfugium. Sic corallinæ domicilia et perfugium sunt polypis aliisque minoribus insectis marinis. Et præsertim hoc censeo, quia tempore hyemali, mensibus Decembri et Januario, corallinarum ramos plurimis vesiculis, operculo vel valvula tectis, obsessos inveni: quare has vesiculas habeo pro ovis ab aliis insectis his corallinis impositis.
Omnes, qui nunquam satis laudanda incomparabilis Reaumurii scripta legerunt, sciunt, quam miris et differentibus modis insecta quædam sua ova opponunt, vel in [162]gyrum, vel in [163]lineam spiralem, vel [164]singula ova a filis libere in aere pendentia, vel, ut hic fere casus est, per [165]paria lignosæ substantiæ ramorum imposita. Quam mira quam varia est etiam ipsorum [166]ovorum figura! Culicum[167] autem ova, quoad externam figuram, quam maxime his corallinæ vesiculis similia sunt.
Omnia vero insectorum ova inter se et cum his vesiculis in eo conveniunt, quod[168] operculum vel valvulum habent eo in loco, ubi eruca vel vermis exitum invenire debet; permittente quidem hac valvulâ exitum extrorsum, omnem vero introitum aëris vel aquæ prorsus negante. Sed præter hanc cum aliorum insectorum ovis convenientiam, ipsæ vesiculæ mihi vera ova videntur, quia recenter ex mare extractæ erant perspicuæ, in spiritu frumenti vero statim fiebant opacæ, albæ, cum puncto flavo[169]. Secundo, quia hyeme plures vesiculæ in corallinis reperiuntur, perpaucæ vero æstate; nam tum illorum pulli exclusi sunt, et corallinæ cochleis parvis, forsan ex his ovis progenitis, magis sunt obsessæ.
Nam hæ vesiculæ mihi ipsorum polyporum ova esse non videntur, licet sæpius [170]polypos in illis invenire contigit: et ideo crederem hos polypos in vesiculis repertos, quoniam licet adulti tamen vesiculis multo minores sint, post veri pulli exclusionem in vacua illa ova irrepsisse; cum jam antea observavimus cancellos in vacua irrepere buccina, et ipsos polypos vacuis corallinæ tubulariæ summitatibus sese adfigere. Sed quam maxime has vesiculas non polyporum, sed aliorum animalculorum ova esse censeo, quia perspicacissimus Reaumurius initio hyemis in oris Galliæ provinciæ Pictaviensis (Poitou) ova cochlearum marinarum invenerit, quæ quamvis his vesiculis paulum majora, erant tamen simillima[171]. Licet corallinæ speciosam habeant verisimilitudinem, ut quasi animalium opus appareant, aliæ tamen sunt plantæ marinæ, præsertim alcyonium digitatem molle, quas adhuc magis a polypis fabrefactas diceres; sed si accuratione indagine observantur, pro veris plantis erunt agnoscendæ, ut in posterum, quando profusius agam de plantis marinis, demonstrare spero. Alia vero alcyonia, ut vesicaria marina Bauhini, &c. vera animalium opera, namque eorum sunt ovaria. Plantæ marinæ unicæ non sunt, quæ pro insectorum opere sunt habitæ. Liceat mihi locum adferre ex notis, quas Nobilissimus Lyonnet Theologiæ insectorum Doctiss. el Rev. Lessers subjunxit: “Credendum non est, ut quidam faciunt, si stagnantes aquas viridi et fibrosâ membrana tectas videas, hanc insectorum texturam esse. Est algæ species, quæ in his stagnis crescit, et insectis est pro alimento.”[172]
De Polypis Corallinis insidentibus.
Completam historiæ et oeconomiæ polyporum in corallinis repertorum descriptionem dare nondum suscipio, sed paucis enarrabo, quæ de illis observare mihi licuit.
Auctores, qui aquæ dulcis polypos examinarunt, quatuor eorum species enumerant: sed in aqua marina major differentium specierum numerus est; plus quam viginti diversos vidi polypos, quos ut plurimum in laudatis figuris etiam delineavit accuratissimus Ellis, et profecto adhuc plures sunt. Sed hic monendum, quod cum aquæ dulcis polypi nudo oculo facile queant conspici, plerique marini non nisi lente aut microscopio possint examinari: et aqua marina, in qua polypi vivunt, bis, vel ad minimum semel, nucthemeri spatio, debet renovari, aut polypi moriantur.
Ad exemplum Di. Schaffer in duas species primo polypos distinguam; in polypos, qui cellulas sibi construant, et in polypos, qui corporis extremitate corallinis aliisque corporibus extus sese affigant, vel in cavitates naturales alcyoniorum, coralliorum, &c. (de quibus in posterum) irrepant, ut cancelli in vacua buccina. Polypi, qui in cellulis habitant, cæteris plerumque sunt minores: horum cellulæ corallinæ[173] truncum vel ramos circumdant, a quibus prudenti manu sine corallinæ læsione satis facile possunt abradi: et si hæ cellulæ non nimia sint copia, et corallina contra solis splendorem inspiciatur, præsertim si color vivide ruber, aureus aut subniger est, facile per ipsas cellulas translucet.
Polyporum, qui sine cellulis in corporum quorundam cavitatibus habitant, aut extrinsecus illis affixi sunt, plurimæ sunt species. Apertis[174] corallinæ tubulariæ ramis (nam in tali planta semper adsunt rami vel tubi naturaliter[175] clausi, id est, integri, in quibus nunquam polypus insidet) majorum polyporum species sæpius supra sedet; quos a colore rubente polypos vocabo coccineos, et præ cæteris observavi. In detritis et apertis, ut modo dixi, corallinæ tubulariæ ramulis, inserta sua cauda vel corporis parte posteriore, polypus habitat, et ex hoc ramo facile et sæpe levi quassatione delabitur, præsertim si ille jam per aliquot dies servatus debilis, æger, aut mortuus sit[176].
Si vegetum talem polypum, corallinæ insidentem, vehementius amplificante microscopio intueris, facile differentiam vides inter scabram et quasi granulatam polypi cutem, et lævissimam corallinæ corticem.
Hic polypus coccineus duplici brachiorum genere est munitus, quod in aliis minoribus non vidi; et hæc coloris sunt subalbidi. [177]Inferiora et longiora octodecim vel viginti sunt, nam numerus sæpe variat, et expansa patinam formant, in cujus medio[178] ipsum polypi corpus coccineum est. Hoc corpus in duas partes dividi potest. Inferiori placentam referenti perpendiculariter alia pyriformis est infixa, quæ duodecim[179] vel quatuordecim habet brachia, prioribus tenuiora et breviora.
Hanc partem pyriformem polypus valde [180]extendere potest, præsertim si prædam captans expansa claudit[181] brachia; et rursus ita contrahere, ut quasi [182]globulus inferiori et depressæ parti adhæreat. In extremo hujus partis [183]os polypi esse videtur: sed ob partium exilitatem non omnia satis distincta possunt videri, ut in majoribus aquæ dulcis polypis; sed ex similitudine partium hæc tuto licet concludere.
Si longiora brachia fortiori microscopio attente contemplaris, cutem eorum valde asperam vides, ut est piscium (quos Haijen vocant) vel ut superficies corii granulati (chagrein-leer) forsitan ut minora animalcula, quæ polyporum esca sunt, eo melius, ne elabantur, retinere possint. Sed inter hujus speciei polypos vidi umum cæteris[184] majorem, ex cujus corpore, illo loco ubi pars superior inferiori et depressæ inhæret, sex vel octo enascebantur[185] ramuli, in quorum extremitatibus erant duo vel tres parvi globuli, punctum coccineum in medio habentes. Huic polypo bis in die novam dedi aquam, quam maxime de ejus vita sollicitus, ea spe, ut hi globuli in juniores excrescerent polypos, sed quamvis per mensem sic vivum servaverim, nihil mutatum vidi, nisi quod globuli paululum evaserint majores.
Quæ deinceps de polyporum generatione observavi, non ita mihi satisfaciunt, ut illa pro certis et comprobatis habeam: si vero hac æstate meliora adiscam, Regiæ Societati indicabo.
De aliis Insectis Marinis.
Si noctu aqua maris, quæ littora nostra alluit, lapide injecto vel baculo movetur, innumeras videre est scintillas igneas, quæ nihil aliud sunt, quam minima animalcula lucentia, non nisi fortiore microscopio visibilia.
Ut hæc animalcula idoneâ colligas copiâ, sufficientem aquæ quantitatem, in qua has scintillas observasti, per chartam emporeticam filtrare facias, donec semiuncia aut minus aquæ supra chartam restat: hujus guttula, vitro concavo, penicilli vel pennæ ope, imposita, fortiore microscopio examinetur, et celerimo motu illa natare videbis. Tres diversas horum observavi species, quas ad vivum delineatas exhibet tabulæ X. fig. I.
Sed mare plura alit insecta, quibus hæc lucendi facultas inest, et quorum in corallinis repertorum quædam delineata sunt tab X. fig. 1, 2, 4, 5. sed quoniam plures [186]auctores de his scripserunt, non commemorabo.
Si corallinæ recenter ex mare extractæ major planta, orbi porcellano concavo, et cujus fundus est profundi coloris cærulei, cum sufficiente quantitate aquæ marinæ pellucidissimæ et filtratæ, at ante jam monui, imponatur, et ejus ramuli prudenter penna expandentur, et lente oculari inspiciantur, silvam saepius videre est, in qua plurima pascuntor animalia, præter diversi generis polypes ramis infixos et brachia extendentes: alia plura sunt, præsertim in infima parte, si corallinæ supra ostrea creverint, quæ huc et illuc cursitant, et forsitan sæpius hianti ostreo alimento inserviunt. Sic vigesimo tertio Octobris 1756 ostreum accepi, cui magna [187]corallinæ planta erat innata, in qua, præter tres diversas polyporum species, sex differentia reperiebam insecta. [188]Primum vermis erat, cujus caput sex majoribus et duobus minoribus cornubus erat instructum. [189]Alteram valde parvum araneam longipedem (Gallis le Faucheur) referebat, admodum lente se movens. Tertium vermis erat, similis figuræ 3, sed in designando deperdebatur. [190]Quartum, quintum et sextum non nisi fortiore microscopio distincte erant visibilia. Horum quod littera c nocatur, mirandæ erat structuræ.
Diversa sic ostrea et corallinas explorans, plura talia admiranda insecta vidi, quorum delineationem sistunt tabulae X. figuræ 2, 3, 4, 5, 7. Decimo sexto ejusdem mensis Octobris, plures mihi sed valde parvæ apportabantur corallinæ, quæ a dolio coniformi erant abrasæ: in his licet sæpe et attente exploratis nullos detegere poteram polypos, sed duo alia mirabilissima insecta.
Philos. Trans. Vol. L. Tab. VII. p. 275.

I. Rhosiud ad vivum pinxit.
J. Mynde sc.
Horum, quæ secunda figura tabulæ decimæ littera A exhibet, erant millia, celerrimo motu vel repentia vel natantia: sex suis pedibus postremis ramulum arripiebant, ut erucarum, quas geometras appellant, mos est, et mirum in modum prone et supine se flectentes, de ramo in ramum saliebant quasi agilissimi. Inter hæc erant pauca cæteris majora, quæ [191]naturali et [192]aucta magnitudine delineare curavi. [193]Alterum animal non minos mirum erat; sed horum omnium cognitio multo melius delineationis inspectu, quam ex valde prolixa descriptione peti potest.
Sed si omnia insecta marina, quæ in diversis corallinis reperi, delineare vellem, infinitum opus susciperem; nam eorum numerus et diversitas captum nostrum superant.
Hæc ergo, ut spero, sufficient ad demonstrandum corallinas non polyporum opus aut fabricam esse, sed his et plurimis aliis insectis marinis domicilio et perfugio aut alimento inservire.
Dabam ZirizϾ in Zelandia, 17 Martii 1757.
TABULARUM EXPLICATIO.
Tabula Septima.
Fig. I. Exhibet corallinæ plantam, quæ corallina muscosa, sive muscus marinus tenui capillo spermophorus vocatur.
Fig. II. Corallina ramulis dichotomis teneris capillaribus rubentibus.
Fig. III. Junior planta corallinæ tubulariæ laryngi similis.
Fig. IV. Duæ species a, b, fig. I. et. II. et c eschara papyracea utrinque cellulifera, uni basi adnatæ, quod sæpius in doliis marinis coniformibius contigit.
Fig. V. Corallinæ rubræ ramulus, quem per aliquot hebdomadas in aqua marina sæpius renovata servavi, quo tempore parvi ramuli a, a, multum creverunt, et alii b, b, pullulaverunt.
Fig. VI. Pars conchæ ostrei, in qua, præter filamenta quædam viridia, duo polypi a a conspiciendi.
Fig. VII. Cancer arachnoideus, cui duæ polyporum species insidebant. Singulus in a, et multi cellulas habitantes in b.
Fig. VIII. Animal, quod aarsgat vocatur, et januis emissasiorum veterioribus et navibus accrescit: huic parva corallinæ planta erat innata, in qua nullos detegere poteram polypos; plurimos vero b. b. ipsi animali insidentes.
N.B. Caudas horum et præcedentis figuræ polyporum nimis longas delineavit pictor, ut eo melius in conspectum venirent.
Tabula Octava.
Fig. I. Ramus corallinæ rubentis magnitudine naturali.
Fig. II. Idem microscopio visus, et tres polyporum species in eo conspiciendæ.
a. b. Duæ diversæ species caudâ vel corporis parte posteriore corallinæ affixæ.
c. Tertia species in cellulis habitans.
d. Polypus mortuus.
e. Polyporum cellulæ.
Fig. III. Planta corallinæ tubulariæ laryngi similis magnitudine naturali.
Fig. IV. Hujus plantæ ramus maximus, microscopio visus, in quo quinque diversos polypos inveni.
a. Prima et maxima species polypi, quem coccineum voco, et tab. IX. fig. II. fortiore adhuc microscopio visum exhibet.
b. Eadem sed minor species.
c. Tertia, quæ eadem ut hujus tabulæ fig. II. litt. b.
d. Quarta, quæ eadem ut hujus tabulæ fig. II. litt. c.
e. Quinta et minima polyporum species, maxime aucta magnitudine adhuc delineata fig. 1. tab. IX.
f. Cellulæ, quas quarta species habitat.
Fig. V. Corallina erecta pennata denticulis alternis caule appressis: in hac nulli erant polypi nisi in cellulis circumcirca truncam affixis a a.
b. Cochleæ magnitudine auctæ in B.
c. Eschara millepora minima crustacea cellulis tubiformibus, animalculis domicilio inserviens, et magnitudinæ auctæ in C.
Fig. VI. Corallina abietis forma, quam mense Decembri accepi: ejus rami vesiculis vel ovulis a, a, per paria ordine quadam positis, erant obsessi.
A. Talis vesicula vel ovum microscopio visum.
b. Cochleæ, & c. Eschara minima, ut in præcedente figura magnitudine aucta in B et C.
d. d. Dua corpuscula fusca, quæ microscopio visa nidum vermium referunt in D.
Fig. VII. Corallina pennata et siliquata, ab ostreo abstracta: in hac præter tres polyporum species
a A, b B. (quæ cædem ac in fig. II.) c C, sex alia insecta reperire contigit, quæ delineata sunt in tab. X. fig. 1, 6, 8.
Philos. Trans. Vol. L. Tab. VIII. p. 276.

I. Rhodius ad vivum pinxit.
J. Mynde sc.
Tabula Nona.
Fig. I. Minimorum polyporum marinorum genus, cum polypis ramosis (polypes à bouquet) aquæ dulcis conveniens.
A. talis polypus conservæ marinæ viridi insidens vix oculo nudo conspicuus.
B. idem lente oculari, et in C fortiore visus microscopio.
Fig. II. Polypus coccineus, quem tabulæ secundæ
Fig. III. & IV. naturali et aucta magnitudine exhibent, hic fortissimo microscopio visus.
A. hic polypus expansis brachiis, prædam expectans.
B. idem brachia contrahendo, prædam arripiens.
a. Brachia majora inferiora numero 16, 18, vel 20.
b. Brachia superiora breviora numero 12, 14, vel 16.
c. Corporis pars superior pyriformis, inferiori infixa.
d. Corporis pars inferior compressa.
e. Locus, ubi polypus corallinæ inhæret.
C. idem polypus a parte anteriore visus, cum corporis partem superiorem pyriformem in globulum contraxerat, quod in majoribus polypis (vide infra fig. IV, V, VI.) magis visibile.
Fig. III. Similis polypus coccineus, cæteris major, ex cujus corpore (ubi partes c et d conjunguntur) octo ramuli enascebantur, qui in summitatibus duos vel tres gerebant globulos, punctum rubrum in medio habentes, et quos in polypos juniores excreturos fore speraveram frustra.
a. Hujus polypi brachia longiora inferiora.
b. Brachia breviora superiora.
c. In medio corporis pyriformis os polypi esse videtur.
Fig. IV. Majus, ut videtur, genus polyporum, quos klapkonten vocant, ostreorum conchis insidentium, quorum hic, rudius attractum, brachia penitus in corpus suum abscondit.
Fig. V. Idem polypus corpore extenso brachia expandens.
Fig. VI. Idem capta præda se contrahens.
Philos. Trans. Vol. L. Tab. IX. p. 278.

I. Rhodius ad vivum pinxit.
J. Mynde sc.
Philos. Trans. Vol. L. Tab. X. p. 279.

I. Rhodius ad vivum pinxit.
J. Mynde sc.
Tabula Decima.
Fig. I. Tres species animalculorum lucentium in guttula aquæ marinæ fortiore microscopio visorum.
Fig. II. Mirum animalculum in corallinis a doliis marinis coniformibus abrasis repertum.
A. tales minores erant centeni.
B. decem vel duodecim erant hac magnitudine naturali.
C. idem animal microscopio visum.
a. Antennæ.
b. Primum par pedum vel brachiorum.
c. Secundum par.
d. Tertium et maximum par.
e, e, e, e. Quatuor corpuscula oviformia, quæ animal ut movebat natando.
f, f, f, f, f, f. Sex pedes posteriores, quibus simul corallinæ ramum arripiens, quaquaversum se flectore poterat.
g. Cauda in cujus extrema parte anus.
h. Oculi.
Fig. III. Aliud animal in iisdem corallinis repertum.
A. illud animal pronum.
B. supinum.
C. fortiore microscopio visum.
Fig. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8. exhibent quasdam noctilucas, et alia animalcula in diversis corallinis reperta, ea magnitudine, qua tertia et quarta lens microscopii à Dº. Cuff in Anglia fabrefacti illa ostendit.
Animalculum c, fig. 8. mirabilissimæ erant structuræ, et plurima habebat membra.