← Table of contents
Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Notæ auctoris.

Arcadius Avellanus translation

Ad caput I.

Phœnices.—Quod tota hac narratione ficta nomen Phœnicum, auctoribus Græcis atque Romanis usitatum adoptavi, quod quidem sive ut “homines rubri,” sive vero ut “homines terræ dactyliferæ” interpretari potest, solius simplicitatis causa feci. Ipsi enim se “Canaanitas,” sive a “gente montana,” sic appellaverunt.

Omnino præter rem esset hic de vocabulis Khna, et Aram, a quibus Canaanitæ atque Aramæi nomina sua traxerunt, in criticam disceptationem descendere.

Siclus.—Vocabulum hoc, quod Hebraice certum pondus significat, tam ad nummos cusos designandos adhibetur, quippe quum nummi idgenus primum a Phœnicibus inventi fuerunt, quam ad certa, lege statuta, pondera.

Elenchus Pretiorum hostiarum.—Ritus, perinde atque pretia hostiarum, ad sacrificia oblatarum, ex opere Cl. Sacerdotis Bargès, de Phœnicibus inscriptionibus, Massiliæ repertis, desumpta sunt.

Gaulus.—A principio vocabulum istud quamlibet rem rotundum et cavam sonabat. Phœnices eo insulam Gozzo “Gaulo Melitta,” sive Melitam Rotundam designarunt; unde facile intelligetur, quare idem, pedetentim, ad naves mercatorias, specie rotundas, quæ quidem potissimum a Tyriis mercatoribus originem traxerunt, designare cœperit. “Onerariam navim Hippus Tyrius invenit.” (Plin., Hist. Nat.)

In describendis Phœnicum navibus, sequentium usus sum auctoritate:

Cælaturæ in Layard.

Vaticinium Ezechielis contra Tyrum (Cap. xxvii, 7).

Xenophontis descriptio in Œconomia, grandis navis Phœniciæ, quæ in Piræum quotannis venire solita sit.

Cælaturæ in Wilkinson.

Præterea licere existimavi, per analogiam, ex allegatis Genuensium, Pisanorum, Venetiorumque sæculi tredecimi navibus, a Chiliarcho Yule, in suo de Marco Polo libro, nonnulla inferre.

Laminæ Cupreæ.—Quamvis anachronismus id videri possit, tamen quodam gradu ac mensura certitudinis licebit asseverare Phœnices laminis cupreis eo proposito usos fuisse. Id enim et Vegetius (Rei Militaris iv, 24), et Athenæus (v, 40) indicare videntur. Ut e vetustate traditum tenemus, eius rei inventio Melcartho, Herculi Tyrio, attribuitur: “Hercules...navi ænea navigavit...navem æneam habuit” (Servius).

Cæteram materiam in struendis navibus adhibitam fuisse, vates Ezechiel auctor est.

Præter gaulum etiam barcam, actuariam, longam, atque bellicam quinquaginta remorum induxi.

Quin sit in minutissima inquirendum, asserere licebit barcam, propria sua natura Phœniciam esse. Namque barec, sermone Hebraico, flexi quid et curvi significat, uti plancam. “Barca est, quæ cuncta navis commercia ad littus portat” (Isidorus, “Origines”). Idiomate Berberorum moderno eadem “ibarca” appellatur.

Navis expedita a Græcis Hippos vocabatur, sive propter celeritatem, sive vero ob simulacrum equi, quod plerumque in prora effictum gerebat. Strabo dumtaxat hanc esse causam allegat. Ea igitur navis species, quam nos in textu describimus, coloniæ Phœnicum Gadensi fuit maxime usitata, et ob eam rem etiam “Gaditæ” nomen ei impositum fuit. Non pauci Phœnicum nummi, quos in littoribus Africanis satis certe constat in usu fuisse, equino capite fuerunt insigniti. Item, in ruderibus Carthaginis inscriptio capitis equini inventa erat, cuius origo, haud dubie, a symbolo Phœnicum gentili, quod naves eorum gesserant, repetenda est.

Vera navis Sidonia quinquaginta remorum barca est:

ναῦν πεντηκόνιορον Ειδóνιαν; Eurip. Hel. 1141.

Quanti oneris navis huiusmodi fuerit, aut quo potissimum modo quinquaginta remis acta fuerit, aut qui, denique, quadringentos homines toleraverit, sunt quæstiones, quibus respondere mihi supersedendum censeo; non enim meum est in particularia artis nauticæ inquirere.

Si exemplum huius rei postularetur, non abs re esset ingentia Serum navigia in mentem revocare, quæ Ibn Batuta, scriptor Arabicus sæculi quarti decimi se vidisse memorat, veluti quæ sexcentos homines vexerint, et quæ quinquagenis, vel sexagenis grandibus remis, octonis remigibus, ope funium in adversas vicissim partes tractis agerentur. Ea vero, quæ Marco Polo se vidisse allegat, quaternis remigibus agebantur. Haud absonum igitur putandum est Phœnices quoque simili quodam modo naves suas impulisse.

Purpurea vela.—Mea festivarum navium descriptio non est prorsus ficta. Imagines etenim earum in opere Wilkinson (vol. iii) exhibentur, omnesque fere vetustatis auctores, ab Herodoto ad Plutarchum, has ad minutas partes adumbrant. Sic Herodotus Sidoniam describit navim, ex qua Xerxes classem suam lustravit, veluti quæ tegetibus auro pictis, nempe bysso Babylonico, auro textis, fuerunt constratæ.

Ad caput II.

Columbæ. Corvi.—Consuetudinem volucres secum in iter maritimum ferendi, quæ volatu iter situmque terrarum proderent, priscis temporibus viguisse, annales veterum perhibent. Huius rei documento esse possunt posteriorum temporum, apud semi-barbaros exempla, uti Ingolfi, regis marium, aut Flocii Vilgedarson, anno 868, quem in itinere suo, quo Islandiam quærebat, tres corvos secum tulisse fama est.

Flos lilii.—Tiara cum hoc emblemate adumbrata, inter imagines, sub calce operis Bottæ conspicitur.

Ad caput V.

Pharao.—Quis Pharaonum tempore nostræ fabulæ regnaverit in Ægypto, lacuna, quæ inter finem sæculi undecimi, initiumque decimi, intercedit in Ægyptiorum annalibus, obstat quominus eius nomen indicare queam.

Ex essedis Ægyptiorum milites Libyci, hoc est, Berberii, tribus Tamesec, quorum posteri Cabyli atque Tuareges sunt, pugnare consueverunt. Hæ essedæ atque equitatus, perinde Libyci, summum erant robur exercitus Ægyptiorum.

Ad caput VI.

Cydonii. Pelasgi.—Fusius hac de re disserere operæ pretium non duco; satis esse arbitror memorare per totam Europam gentes fuisse diffusas, quæ genere linguarum ab Ariis, quos antecesserant, prorsus diversas exstitisse. Duæ potissimum dignæ sunt ex his quæ memorentur: altera cum cranio, sive calvaria, pæne rotunda, specie Tatarorum Mongolicorum, qui vulgo Turanii appellantur; altera vero cum calvaria paullo longiori, quæ species Australoides apte vocabuntur. Hæ species gentium quaquaversum uberrima reliquerunt vestigia tam suæ quondam præsentiæ, quam sui sequioris cultus atque humanitatis. In insula Creta Græci memoriam Cydoniorum iis dumtaxat in paucis verbis, quæ ego in textu allegaveram, præservarunt.

Ad caput VII.

Homerus.—Veniam mihi ob illatum hic nomen Homeri flagitandam esse haud ambigo. Illecebræ enim arcana vitæ illustrissimi Poetæ, currente mea fabula quodam dumtaxat modo revelandi, perquam mihi arriserunt. Quandoquidem tempus Belli Troiani, etiam post lucubrationes Schliemann, usque est incertum, licere mihi arbitrabar eam quæstionem prorsus patentem iudicare.

Ad caput IX.

Tyrrhenicæ naves prædatoriæ.—Descriptio navium huiusmodi figuris in vase, nunc in Museo Campana servato, cælatis nititur.

Scylla. Charybdis.—Poetarum fabulæ, quas narrationi meæ intertexeram, prorsus Phœniciæ sunt. Proinde et mihi fas esse arbitrabar eiusmodi ficta adducere, quibus proderem, quemadmodum navigatores Phœnicii peregrinos deludere, quum eius rei copia dabatur, consueverint. In fidem huius rei liceat mihi memorare locum Herodoti, ubi de fabula agitur de puella, aurum in profluvio quodam insulæ Cyraunis legente, quam fabulam ipse Phœniciam appellat. “Narra hoc Græcis,” iam in proverbium abiit. Pontivagi Phœnicii non parum voluptatis ex hoc genus fabulis percipere soliti sunt, quum narrando itinerum memorabilia, pretia quoque mercium suarum adaugere possent.

Nergal.—Superstitio de ingenti gallo gallinaceo e figmentis Rabbinorum, quæ a Movers allegantur, desumpta est.

Ad caput XI.

Adonibal.—Fabulam meam iam ad finem perduxeram, quum e disquisitionibus Cl. Sainte-Marie comperi nomen Adonibal suffetibus navalibus Uticensium solemne fuisse, vel constare dumtaxat longam magistratuum seriem eo nomine insigniri solitam. Casu mihi prorsus fortuito contigit ut illud, velut aptissimum, quod mihi in mentem venisset nomen Phœnicium, adhiberem.

Cæterum animadvertendum hic censeo me in toto hoc opere nomina propria eo, quo lectoribus familiarissima sunt modo, exscripsisse. Litterionem enim atque Græcum me sapere mihi viderer si Hanna-Baal (charus Diis), aut Bod-Melcarth (vultus Melcarth), loco Hannibal, et Bodmilcar, scripsissem. Sufficiat quemque lectorem, qui linguis Semiticis nullam operam dederit, monuisse, nomina Phœnicia atque Iudaica, perinde ac nomina Arabica moderna plurima in particulas discerpi posse; uti, v. c., Hamilcar est Abd-Melcarth (servus Dei Melcarth); vel Abd-Allah (servus Dei). Studiosis vero linguarum Semiticarum gratia eruditionis ad meum recurrere opus haudquaquam necessarium erit.

Quod vero ad nomina locorum propria attinet, nonnihil difficultatis expertus sum. Quare non more Semitico hæc nomina exscripserim, rationes mihi trifariæ sunt:

Non cuncta eorum sunt nobis iis formis cognita.

Quæ sunt, lectoribus communibus sic ignota sunt.

Eorum veritas, scribendi modus, sonusque dirimi ac declarari, sine minuta disquisitione, quam locus hic abhorret, non posset.

Paucis itaque demptis, statui, etiam periculo censuræ, more lectoribus magis usitato, scribere, uti Creta pro Caphtorim, Ægyptus, pro Mitzraim, Libya pro Massovia, &c.

Ad caput XII.

Hic induxi Magonem veluti sacra super lapidem planum in tortuosa caverna subterranea facientem. Res ista cum minutis eius partibus ex opere Cl. Bourguignat, Monuments Mégalithiques du Nord de l'Afrique deprompta est. Cl. Daux quoque exhibet exemplum templi eiusdem generis. Fateor tamen me ab sententia Cl. Bourguignat, lapidea ista monumenta rudia in species anguium, scorpionum, aliarumque rerum conformata fuisse, longissime discrepare, nec eam comprobatam accipere. Quin etiam cæteris quæ de templis ante-historicis relata circumferuntur, omnino diffido, tutioremque Fergussonis sententiam sequor, ea omnia monumenta ad sequiora spectare tempora.

Atlantides.—Opinio, qua intra fines Algiriæ olim mare mediterraneum exstitisse creditur, quod textus noster suadet, a sententia mea haud abhorret. Tantundem tamen de exsistentia Atlantidis asserere non ausim, sed quum de migrationibus Libyum agerem, quæ teneremus de his tradita, commemorare haud iniquum iudicavi.

Ad caput XVI.

Ar-Mor.—Multum, profecto mihi dubitationis datur, utrum eo ævo, quod hic pertracto, Celtæ ad Occidua Galliarum littore usque penetraverint, quamvis certum sit eos iam in partibus ad Orientem, perinde atque ad Rhodanum præsto fuisse. Ætate anteriore hominum genera, veluti Mongoloides, atque Australoides in iis regionibus versata fuisse, disquirendo reperi, ut tam hic loci, quam in posteriori capite memoraveram. Reum quoque me anachronismi et quaternorum quidem sæculorum, esse non diffiteor, quod nisi fecissem, insolens quid lectoribus communis sortis me patrare visus essem, si Phœnices in terras Galliarum descendisse facerem, quin ullam gentem notiorem convenissent. Ad extenuandum flagitium nihil iustius et acceptabilius me allegare posse fateor, quam studium efficiendi, ne anachronismus meus iusto flagrantior videretur.

Ad caput XVII.

Suomi.—nulla subest causa, quare hoc ævo ad ostia Albis Fennos exstitisse dubitemus. Quoniam nullum nomen vetustum Fennorum mihi cognitum erat, placuit e moderna lingua Fennica derivatum vocabulum Suomi comminisci, et in usum adhibere.

Ad caput XX.

Circumnavigatio Libyæ.—Vix dubitandum censeo fore, ut aliqui me, ob attentatum recursum ad istiusmodi figmentum, quo fabulam meam suffulcirem, ad minimum temeritatis arguant. At quis in dubium vocabit id a Phœnicibus revera perfectum fuisse? In neutram partem quisquam apte disputabit, tametsi Periplus Hannonis nostra memoria commentitius, et adulterinus esse ante oculos comprobetur; fabulam nempe intelligo a quodam Græco fabularum auctore cusam; tamen ego nonnulla eius lineamenta, a veritate non prorsus abhorentia, in hanc meam fabulam fictam adoptare minime dubitavi.

Ad caput XXI.

Saba. Ophir.—Hæc loca cum oris Arabiæ Meridianis eadem esse præter omnem dubitationem positum est.

Disticha.—Elegia hæc e sequioris ævi poemate Arabico conversa est. Indoles gentium orientis tam parum mutata est, ut prorsus neminem qui me exprobret futurum censeam, quod in os commiserim Phœnicis, mille annis ante Christum, verba quæ ab Arabe, mille annis post Christum conficta et concinnata credantur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings