Caput XXIII.
Arcadius Avellanus translation
Rationes Nostras cum Bodmilcare pariamus.
Satis iam advesperaverat quum ad brevia fluminis perveni, sed quum tempore nocturno iter tentandum non iudicarem, satius duxi sub anchoris pernoctare. Quædam minora Chaldæorum castra nobis in conspectu erant. Ego tamen, nequid Belesys insidiarum nobis moliri posset, diligentiori curá cavi.
In ripa fluminis haud pauca tabernacula e ramentis confecta stabant, in quibus aliquot mercatores Phœnicii a militibus prædas mercabantur et cambiebant erga vinum. Himilco et Gisco compluresque alii, impensiori se aiebant prodeundi desiderio flagrare, quibus ego copiam votis potiundi, tametsi sciebam eos nihil nisi potaturos, ac de rebus suis gestis gloriari velle, nullo pacto negare poteram. Unum nonnisi stipulabar, ne extra auditum discederent. Binis circiter horis post, cupidus sciendi quid rei in emporiolo tam alacri ac strenuo, plurimisque lampadibus collustrato, gereretur, accitis Bichri atque Ioná, in cymba ad ripam remigavimus. Iam in ripam egressurus animadverti duas naves secundum flumen vectas, et e medio flumine versus ripam tendentes, quasi prope nos, paullo infra, anchoras essent iacturæ. Eas minores secutus est gaulus, qui prope adversam ripam sequebatur; sed quod et flumen nimis latum erat, et crepusculum perquam opacum, formam eius discernere haud poteram. Præterea, quum ignarus non essem frequentissimam híc mercaturam servorum vigere, minus curiosus, rem neglexi.
Himilconem et Gisconem ferventissimas cum Chaldaicis militibus loquelas conserentes reperi. Milites horum res gestas, mirabiliaque omnia, de ingentibus cervis, de putido oleo piscario, de sole ex adverso latere lucente, cæterasque idgenus, absque dubitatione tamquam fabulas Milesias, si non ut audacissima mendacia, æstimaverunt. Quidam eorum asseverabat prorsus neminem illi persuadere posse, plane ullam gentem adeo esse ab omni humanitate alienam ac remotam ut Ionam, hominem mortalem, sui omnino similem, in numerum Deorum retulerit, eumque ut Numen venerata sit. Ad hæc Bichri respondit, nec sine contemptu, sibi non liquere quare Ionæ minus quam Nisroch ab ullo cœtu tribui posset, aut deberet. Gisco autem subiunxit se iam omnia credere doctum esse, quum intelligeret Assyrios, nullo adversante, tolerare ut ipsis ab eiusmodi hominibus velut Belochus, eiusque Dux Belesys, ad arbitrium imperetur.
Chaldæus tanto probro Deo, regique suo, illato in furorem actus, dira ei minabatur, fore ut cuncta eius sub cuti latentia ossa comminueret; ad quæ Gisco responsum regessit se prorsus paratum ab eo in pugnam, vel singulare certamen, provocari, et cum eo, quo demum cunque modo visum esset, decertare, sive ut incolæ Prydhayn, sive vero ut incolæ Ar-Mor, uti libuerit.
“Ego vero,” inquit Himilco, “consultum non duco ut tu nobiscum armis decertes: nos, enim, quocunque nos divertimus, vincimus; Siculos, Garamantes, Suomi, Germanos, omnes ex ordine profligavimus. Peragravimus terras ad flumen Illiturgis, Montes Pyrenæos, Carpentum Deorum, Insulas Fortunatas, ubi quantum cupivimus auri comparavimus. Nihil prorsus est quod nobis non e sententia succedat. Quamobrem nihil tibi satius esse arbitror quam a molestando nos desistere.”
Exstupuit Chaldæus tantá nominum eluvione auditá, quæ Himilco volubili linguá effundebat, et quasi sui purgandi causá, sic ei leniori voce respondit:
“Vos, Sidonii, certe miri estis viatores. Ipse Cardax sum, et mirum mihi molimentum perfecisse videbar, quum e dissitissimis montibus nostris hucce venissem. Ergo terrarum orbis longe maior est quam ego existimavi.”
Alter quidam Chaldæus, auditis sermonibus, ex sua parte adiecit, se quidem Tartessi nunquam fuisse, modo tamen Tartessium quemdam vidisse.
“Tune ais modo Tartessium vidisse?” mirabundus quærit Himilco, “ubinam, rogo?”
“In regiis castris. Ipse in societate erat navarchi Phœnicii, qui sub rege Belocho servitium iniit.”
Tremor mihi omnes artus percurrit. Ictu oculi gaulus duæque barcæ mihi in mentem venerunt, ac tota prorsus res in animo mihi clarescere cœpit.
“Quidnam nomen ei est? obsecro,” Chaldæum interrogo, “efferto eius nomen, siclo te donabo.”
“Fac binos, tum dicam tibi.”
Proieci illi nummos, quos ipse collegit et in crumenam abdidit. Hoc facto abire cœpit, quid opus esse dictitans nomen navarchi nunc effutire, quum iam sibi solutum esset. Ob hominis proterviam furore abreptus iam violentas illi illaturus eram manus, quum quidam Phœniciorum mercatorum se ingessit:
“Quid attinet ob insolentiam nebulonis furere? Iam ego dicam quod velis: nomen navarchi Bodmilcar est; estque Tyrius.”
Nomen ipsum audire satis habebam. Idem omnes mei mox exceperunt, ac temporis momento iter ad naves nostras habebamus. Simul ac stegam attigeramus, consilium omnium præfectorum inivimus, eisque confestim patefeci Bodmilcarem infra nos, spatio paucorum remulcalium longitudinis in insidiis iacere; eum cum regio exercitu iunctum armorum societate, esseque perquam verosimile ut Belesys nos a tergo adorturus esset. Quam triste id futurum esset, monere meos pergebam, si nostra cœpta, hactenus tam prospera, ab exsecrando inimico nostro denique frustrarentur.
Sammai atque Hanno verbis contendere cœperunt uter eorum Bodmilcarem occisurus esset.
“Modo ego illi in longitudinem manus occurram!” minatur Sammai.
“Quin ego eius rivalis sum, et manu meá illi cadendum erit,” animo accensus ruboreque perfusus clamitabat Hanno.
“Nolite fatuari, ephebi!” interpello eos; “mittite nugas; multo graviora nobis impendent. Curate vestra officia. In alveum nobis enitendum est.”
Omni cautelá adhibitá solvimus et ad ostium fluminis ire maturamus. Itaque Astarte medium fluminis cursum intrat, Adonibal sibi a recto, Cabiri autem a lævo. Lumina cuncta restinximus. Nautæ omnes, sanguine concitato, armati sua quisque loca tenuerunt, oculisque intentis tenebras intuebantur. Bichri sagittas in constrato prope ad manus disposuit, ipse conquiniscens inter Dionysum atque Ionam arcum intentum tenebat. Tubicen asciolá grandiori in cingulo erat armatus, ephebus autem Phocæus arcu sagittisque pro subitaneo usu apparatis erat munitus. Himilco, machærá scutoque in manibus, in puppi stabat, præceptaque gubernatori impertiebat. Hannibal atque Sammai suas quisque ante copias stantes suspensis pedibus adventum hostium speculabantur.
Circa diluculum sonitum percepimus aquarum e regione syrtis ruentium; et per rarescentes tenebras satis clare perspiciebamus tres Bodmilcaris naves, ut eæ exitum in ostio præcludere nobis nitebantur. Melcarth in medio erat posita. Constrata omnium trium turbá hominum armatorum scatebant, cunctis eorum galeas gerentibus. In littoribus prorsus nulla hominum vestigia cernebantur.
“Profluvium nobis favet,” inquam, “aggrediamur itaque opus, si ita videbitur, succensoriis.”
Sine mora aliquot tabulæ flagranti materiá oneratæ aquis mandatæ sunt.
Eodem fere tempore Ionam ad impetum faciendum tubá signum dare iussi. Nec hostes segnes se præbuerunt, et provocantibus nobis celeriter responderunt, ac brevi post tela versus nos provolarunt, quibus nos pari grandine telorum respondimus et sic pugna ipsa hoc in modo initium cepit.
Quandoquidem Melcarth meá curá ædificata erat, non eram nescius ita firma robustaque eius statumina lateraque esse, ut arietando nostrá prorá nullum detrimentum illi inferre possemus, nec minus habebam exploratum insolitam laterum eius altitudinem ipsis præ nobis ad obruendum nos telis ingenti commodo esse; probeque sensi eam a nostris ad comminus pugnandum nullo pacto conscendi posse. Verumtamen, vicissim, et debilitates eius mihi probe cognitæ erant. Ipse ego experientiá edoctus eram ingentem molem onusque segnem ad movendum ac tardam reddere; quamobrem statui, si id fieri posset, usum huius debilitatis capere. Postquam itaque sciscitando a Himilcone, qui de alveo fluminis satis cognoverat, certior fuissem factus tantum aquæ a Melcarth calcari, ut in longitudinem remulcæ ab eo, quo nunc sita esset loco, ad rectum recedere non posset, omnes meas naves, quæque quantum par esset, materiam flammificam in eo coacervare iussi. Hoc constituto, per signa Cabiros accersi iussi; quæ quum ad latus nostrum pervenisset, accito Himilcone, eam conscendo, Astarten autem curæ Hamilcaris concredo.—Dum hæc gerebantur, sagittæ circum nos cadere nunquam desinebant. Manifestum quoque nobis videbatur Bodmilcarem a Belesy, ad tergum nostrum, auxilium exspectare, itaque pugnare acsi de victoria sibi iam certo constaret.
Gisco Himilconi in prora Cabirorum stanti se adiunxit, quorum in medio et ipse locum cepi, indeque mandata dedi. Nunquam quoad memini, quisquam tantá diligentiá tamque scite rexit quam modo Cabiri regebatur. Postquam alias duas naves stupis subiunxeramus, materiamque flammificam, quæ in singulis erant, succenderamus, rectá in Melcarth invecti sumus; atque, quum fere ad dimidium iactus sagittæ accessissemus, Bodmilcar nos animadvertit nosque deridere cœpit.
“Heus, Mago, salve! Perquam opportune advenis; quædam inter nos negotia supersunt parianda: illud nempe negotiolum in Ægypto; item, illud alterum Tartessi; necnon denique, illud in Freto Gaditano. Iuvabit hæc omnia hoc ipso die pariare ac dirimere. Spero futurum ut ante solis occasum ex istis antennis te pendentem oscillare cernam. Te videre multum gaudeo.”
Verbum ultimum proferentem sagitta eum feriit.
“Ictus est! tactus est!” magná voce clamavit Bichri, quæ universum tumultum superavit.
“Minime vero!” reboat Bodmilcar, “cataphracta mea sagittis impervia est.”
“Videamus!” reclamo ego, “utrum naves tuæ igni sint imperviæ.”
Nunc Cabiri magná vi incitata irruit inter Melcarth barcamque a dextro eius. Gaulus, ubi nos vitare tentat, capitur inter rates ardentes. Sagittis inter nos cadentibus, quarum una genam meam vulneraverat, ego stupam helciariam discidi. Flammæ subito erumpebant, aterque fumus in altum prorumpere cœpit. Gisco in fœmore vulnus accepit, nec ob id pedibus stare valebat, tamen in genua provolutus, alacri animo gubernare non destitit. Tam celeriter prætervolavimus hostes, ut missilia eorum ex magna parte in undas pone nos consurgentes inciderent. Vertentes nos in adversum navis hostilis latus, æquá celeritate recurrimus, inclamoque Bodmilcarem, me eodem modo eum tractare velle, quo Ægyptios Tanidi tractavissem. Et Himilco eum aliquot iocis mordacibus in discrimine suo lacessivit.
Ad primam navim reversus Adonibalem Cabirosque mecum uná in alteram barcarum impetum facere iussi, inde autem alteram antevertere. Impetum omni quá pares eramus celeritate instituimus. Barca quoque nihil non tentavit ut nos eluderet; sero tamen. Nam, antequam quidquam tentare potuisset, unum latus eius infregi, eamque ingenti impetu, quo navim nostram ei impuleramus, lateri Melcarth impegi, et inter duas rates ardentes intrusi. Sub velamine ingentis fumi, animadverti quemadmodum nautæ Melcarth desperato conatu in constratum Adonibalis, quæ iam inter se alteramque barcam penetraverat, desilire tentarent, sicque cunctas sex naves in unum globum solidum collatæ essent, cuius in una extremitate flammæ sævirent, in altera autem asciculæ, gladii, machæræ, aliaque arma librarentur.
“In Adonibalem concurrite!” inclamo meos, “ibi iis potiemur.”
Tum mei, tum nautæ Cabirorum simul eo concurrunt, et in constratum Adonibalis perveniunt. Bodmilcar iam ibi erat. Hanno versus eum currit, et:
“Denique, tandem, Bodmilcar ades; iam te virum esse probes!”
“Quin accede, lactisuga, mucose, iam me paratum senties. Tuum primum componam negotium, tum vacabit ad cæteros vestrum procedere.”
Gladii eorum confligunt, et comminus agunt; sed quum turbá undique essent circumclusi, ex oculis mihi eripiuntur.
Subito Himilco, qui hactenus ad latus meum perseverarat, proruit magnáque voce maledicit:
“O, monstrum tæterrimum, o scordale sceleste ac patibulande, en te iam habeo!”
Nam hominem, quem annos quaternos et denos quæsierat, agnovit, illi insiluit, cumque eo in constrato volutabat.
“Egregie factum, Himilco! tene eum!” inquit Bichri, gladio cruore manante præteriens.
“Bellua ista brachium mordicat; potesne subvenire?”
Bichri ictu oculi sicam illi subministrat, qui eam protinus in latus eius intinxit; is recidit et gravi halitu moribundi singultat.
“Ulcisci dulce est,” suspirat gubernator, “ista mors, cane digna, tibi nimis bona est.”
Interea Ionas, Aminocle adstipulante, machærá suá præclara virtutis facinora edidit. Hannibal atque Sammai, cataphractis suis multum tusis, in prora decertabant, et unum post alterum proruentem hostem ictum in mare præcipitabant. Hasdrubal male quidem vulneratus, clavo suo firmá manu hæsit. Interim ego ipsi opem tuli, iunctisque viribus effecimus ut navim in tutum a flammis flecteremus. Astarte interim perinde atque Cabiri paulisper a nobis avulsæ erant, earumque nautæ mandatum meum ad revertendum et ad prœlium redintegrandum præstolabantur; una vero hostium barca, licet incendium evasisset, a fluctibus abrepta fluitabat.
Res itaque in hoc ancipiti dubioque statu versabatur, quum ego meos ad redintegrandum prœlium accersivi. Hanno gladio fracto, vestibusque tritis, ac cruore madentibus ad me accurrit, et:
“Effugit!” inquit halitans; “in turba eum amisi.”
“Bono es animo!” respondi illi, “haud ipse procul fugit.”
Denique et ego pedem retrahere, et ad alias meas naves recedere statui; proinde, simul atque copia eius rei dabatur, meos inclamo:
“Retro, ad Astarten!”
Pedem itaque retracturi omnem proram Adonibalis copiis Bodmilcaris reliquimus ita tamen ut duplici acie præsidii causa contra eas relictá, puppim vacuam ad recedendum nobis linqueremus.
Bodmilcar itaque sui omnino impos, in fovea captus est, in constrato nempe Adonibalis, quæ sagittarum et catapultarum nostrarum ictibus patebat; sua enim navis furni instar ardebat, altera barcarum depressa, altera, ut iam ostendimus, fluctibus abrepta erat.
Plus dimidiá horá Bodmilcar iacula nostra æquo animo tulit; deinde statui Adonibal iterum conscendere, eique obviam ire. In prora stantem eum reperimus, copiarum reliquiis, vix ultra tricenos armatos, circumdatum. Vultus eius cruore erat infectus.
“Visne eum sagittá transfigam?” quærit Bichri.
“Nullo pacto!” inquam, manu humerum iuvenis attrectans, “ipsi multo probrosiori morte erit pereundum.”
Ultimum certamen cohortis prætorianæ Tyrii breve ac desperatum erat. Extremo molimine in me se præcipitare tentabat, quum Ionas eum giganteis manibus apprehendit.
“Ecce hominem tuum, Navarche!”
Bodmilcar eluctari tentat.
“Tenta modo evadere,” admonet eum classicus, “vitam tibi e corpore exagitabo!”
Spumans furore ac rabie subactá, sese fato ineluctabili dedit.
Immotus silensque stabat. Ad labia aperienda nullo pacto induci poterat. Quæstiones meas pervicax audivit; responsum omne recusat. Itaque laqueo ex extremo fune ligato, mox post ex extremo fine antennæ Adonibalis collo pendebat.
Rationes itaque meæ cum Bodmilcare pariatæ erant.
Rebus his peractis, mox iter domum versus ingressi sumus.
Primum reginæ Sabæ, quæ experti eramus, retulimus; deinde secundum canalem Pharaonis Tyrum profecti sumus, tantum sub itinere morati dum regi Salomoni nostra obsequia præstitissemus.
Sidoni denique cum triumpho excepti eramus. Ingentes popularium turbæ nobis obviam gratulatum processerunt. Ipse rex Hiram in nostri gratiam epulas lautissimas publice parari iussit, cui et ipse interfuit, meque historiam nostram peregrinationis in publicum enarrare mandavit.
Rex, quá erat munificentiá, naves tres, quas salvas et incolumes domum revexeram, mihi donavit, populus autem universus suffragio omnium me Suffetem Navalem urbis Sidonis consalutavit.
Eo munere functus Hannibalem copiis meis centurionem præfeci, cæteris autem navalibus muneribus condigná mercede Himilconem, Gisconem, Hasdrubalemque præposui. Famam, quæ de Hamilcare in pugna cæso circumferebatur, factum comprobavit.
Parum superest quod dicam.
Nemo Phœnicum est quin sciat quemadmodum cedros, cæteramque materiem, quibus ad exstruendum Hierosolymis rex Salomon templum magnificentissimum indigebat, eo navibus devehi et in urbem comportari curaverim. Sammai modo centurio est in exercitu regis Salomonis, et, quandocunque me, cum uxore Abigail, visum venit, in Palatio Præfecturæ Navalis dignis honoribus excipitur. Perinde Bichri universis notissimus est ut vinearum maximarum cultor, qui statis temporibus Sidonem frequentare consuevit, ut generosissima sua vina venderet, quique Himilconem, ad hæc primum degustanda unquam non invitare solitus sit; item Paphos Hannoni dolium mittere solere, ut ipse, qui ibi Summo Sacerdotio cum præclara uxore Chryseide, Deæ Astartes fungitur, in æde metropolis splendida rite libare posset. Non raro et Dionysus, qui gentis suæ institutor factus est artis navigandi cum patre unà, iam provectæ ætatis, subinde etiam huc visendi causá ventitare solet.
In omni huiusmodi eventu Cabiri aulæis ac paradis in honorem hospitum meorum adornari solet, eosque in mea crepidine privata devehere, ubi, ut mei quondam itinerum socii ac sodales, quibuscum Cassiterides, oras succiniferas, Fortunatasque Insulas repereramus, mecum laute agere solent.
His nostris solemnibus consuetudo grata fert ut caveamus ne Himilco æquo ac solito rectius domum ambulet, cuius rei diligens observator Bichri esse consuevit, quod cantilenam Beniamiticam, vel Cimbricam sibilare, et eo sibilo hunc prodere solet. Ac, denique, quum hospites iter domum ingrediuntur, Ionas, classicus noster regius, qui nunquam desideratur, muneris sui esse ducit iis ad navim itantibus sonoro tubæ cantu anteire.
Finis.